Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis.   Tessera viridis — translatio.

ACTUS V, SCENA i
ZENO, LONGINUS, PELAGIUS, SEBASTIANUS, URBITIUS, PROCLUS, PHILARGUS, EPHEBI 6, PELAGII FILIUS, MILITES &c.

Falsis crimationibus oppressus Pelagius damnatur ad securim. Proclus inquitate iudicii offensus erumpet e concilio.

ZENO Proceres, Eoi decora, Zenonis favor, 1595
Quos insolentis arbitros causae lego,
Favete coelo, cuius haud unquam fides
Sic fluctuanti dubio nutavit gradu.
Regnator orbis, regna fundavit Deus,
Regnisque reges, regibus sceptri decus, 1600
Sceptro timorem iunxit ac fidem sui.
His stare regno columen aeternum reor.
Quae qui revellit, culmen imperii pari
Trahit ruina. Veniat in forum reus.
Sebastiane, sustine Augusti vicem. 1605
SEB. Si frontis idem semper ac mentis foret
Simul theatrum, causa Pelagii foret
Orata simul. At scena dum frontis patet,
Latebrerosa mens est. Saepe frons animum clepit,
Pudor impudicum, ficta maiestas gravem, 1610
Fides dolosum, summa cupientem modus,
Amor invidentem, mitis immitem sonus,
Virtus timentem, pacis osorem quies,
Pietas prophanum, iuris inimicum Themis, blue
Simulata prorsus vita fallacem tegit. 1615
Tantum subesse regio monstrum lare
Ferunt Pelagium.
PEL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerFalsa mendaces ferunt.
SEB. Testare, pubes.

Quatuor ephebi in testes adducuntur.

EPHEB. 1 spacerspacerspacerspacer Testor ante aras Iovem
Coluisse.
EPHEB. 2 spacerColuit.
EPHEB. 3 spacerspacerspacerspacerIuro.
EPHEB. 4 spacerspacerspacerspacerspacerspacer Coniuro.
PEL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerBene est.
Tantum probavit scelus epheborum cohors. 1620
PROC. Hanc fulminantis coluit effigiem Iovis,
Ignes Olympi testor.
PHIL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAttestor.
URB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Probo.
LONG. Bis ternus actum testis evincit nefas. blue
ZENO Recita tabellas, Procle. Clarescat dolus.

Proclus recitat fictas Harmatii litteras.

HARMATIUS PELAGIO SALUTEM

Quae sit imperii calamitas ex tuis intellexi. Quid quaeris? Tyranni 1625
clavum tenent. Nos dolorum magnitudo pene obruit. Labes familiae illata est.

Stare non possumus, nisi fato eorum per quos iacemus. Ubi classicum sonuerit,
habes quem sequare. Nosti caetera. Interim cura ut strenue rem geras. Vale.

Idibus Augusti ex castris suburbanis.

LONG. Audis, Ulysses, generis humani lues, 1630
Tonantis osor? Iam tuba inflata cane,
At si minaces igne sanguineo comas
Trahens cometa regnet, heu quantum solo
Instat malorum!
O pestis invisae ferax!
Hoc ille frontis horror agitabat tuae? 1635
Hoc maestus aevi cursus? Hoc morum rigor
Plusquam Catonis? Hoc supercilii polum
Utrumque librans arcus? O fallax Sinon! blue
Patuere tandem vulpis annosae doli,
Patuere scelera. Per Stygem poenas dabis. 1640
PEL. Tuere, coelum, terra quem peragit reum.
Proba innocentem. Ducat ex Orco licet
Ambitio turmas, spargat invidia luem,
Vomat ore nigrum virus, emoriar libens.
Dicor prophana mente veneratus Iovem. 1645
Crimen tremendi sceleris! Ego turpis colo
Simulacra monstri? Calco portenti nefas.

Arripit e manu Procli effigiem Iovis, eamque terrae allisam conculcat.

Negat peracta purus aetatis tenor,
Syncera virtus, casta mens veri sequax,
Cultrixque numinis. Orbis Eoi fidem 1650
Imploro, vitae consciam ac testem meae.
Sin destituto calculum mundus negat,
Tu, Christe, clausum qui latebrosae subis
Penetrale mentis, quique Pelagii vides
Fidele coelo pectus, insontem proba. 1655
SEB. Quo teste?
PEL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerLigno. Redde simulacrum. O Deus!
Recita.

Dat Proclo effigiem Iovis ut inscriptionem legat.

PRO. spacerSCULPEBAT PRO LONGINO LAUSUS.

Longinus pugione stricto fertur in Proclum legentem.

LONG. Quid ore falsus impuro legis?
PHIL. Resiste, princeps.
PRO. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerVera sculptoris lego
Monumenta, scripsit.
LONG. spacerspacerspacerspacerspacerspacer Pernego.
PRO. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerTestor stylum.
Sic iudicamus? Caesar, absisto.

Proclus erumpit e concilio iratus.

ZENOspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerMane. 1660
LONG. Abeat in Orcum praedo, rumpantur sinus.
Horrescit animus. Frater, has finxit notas
Quo mihi probosae fraudis haereret nota.
PEL. Quaeratur opifex.
LONG. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerMiles, hunc Lausum trahe.
PHIL. Heri veneno rumor extinctum canit, 1665
Nec unde constat.
ZENOspacerspacerspacerspacerspacerMentis o vafrae modum!
Sic aliud alio scelere velasti scelus?
Proferte, proceres, quo premat libram Themis. blue
Reumne damnat causa Pelagium?
OMNES spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Reum. 1670

Zeno fert sententiam capitis.

ZENO Ergo bipenni, miles, obtrunca reum.
PEL. Succumbe, virtus, obruit fidem dolus.
Longine, plaude, summa votorum tenes.
Iam noster atram sanguis inficiet togam,
Hinc purpurasces. Scande iam felix torum. red 1675
Audite, reges. Qui tyrannorum quatit
Apices superbos, quique, cum libet, tholos red
Mutat catasta, sarculo sceptri decus,
Trabeam lacerna, vinculis torquem, nece
Vitam, triumphos funere, sepulchro domos 1680
In astra ductos, Christus haec iussit loqui.
Quousque tandem vindicis coeli facem
Sic provocatis? Crevit in coelum gradus
Molesque scelerum. Quantus, heu quantus fluit
Ubique sanguis! Stupra, Sodomaeum nefas, 1685
Ruina legum, criminum immensum Chaos.
Iam iam lacessunt Nemesis ultricem manum.
Librata causa est, lata lex, poena haud procul.
Cavete, fratres. Iam caminorum faces
Orci aestuantes, igneique vortices, 1690
Iam pix, hyemsque flammea, et ardentes globi,
Iam mixta taedis ira sulphureis vocat,
Vocat nocentes.
ZENOspacerspacerspacerspacerVana delirus canit.
LONG. Pallens futura clade mens tricas agit.
Frater, abeamus. Me vocant regni notae. 1695
PEL. Longine, fallere. Lucis est animus mihi
Contemptor, istum quique vel fuso lubens
Emat triumphum sanguine. O spes credula!
O mens futuri caeca! Quid sceptrum petis?
Facies in omnes vertere, et quidquid vales 1700
Astu vel armis, contrahe, imperii decus
Haud assequeris. Tuque, regnorum potens,
Quem rere nostra posse firmari nece,
Perdes honorem, funeri horrendo datus.
LONG. Fauces Averni?
ZENOspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerMiles, ad poenas age. 1705
Sebastiane, coge praesidium ocyus.

Prodit filius Pelagii squalidus et pro parente supplicat.

FIL. Quo, quo, pater verende? Quam calcas viam,
Nato relicto? Caesar, hic aliquid dies
Optare natum iussit. O serva patrem!
PEL. Absiste, nate. Fundis incassum preces. 1710
Spirant cruorem.
FIL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerRedde miserando patrem.
Me plecte, Caesar. Me feri, vivat parens.
O vivat aevo dignus aeterno parens.
ZENO Quin vive, patre digne meliori puer,
Abiice rebellem. Patris explebo vicem. 1715
Natus ferere Caesaris. In aulam veni,
Mecumque, dulce pignus, imperium rege. blue
PEL. Horresce, nate. Vanus imperii favor,
Peius merenti melior, infidus bonis.
Affulget aula? Fulgor occaecat, vide.1720
Arridet aula? Casus impendet, time.
Alludit aula? Lusus illudit, cave.
Haec moneo genitor. Ne levi captus bono
Anhelus aulae decora fallacis cole.
His te paternae mentis haeredem creo: 1725
Fuge foeda regum culmina, tyrannos fuge.
ZENO Rape contumacem, miles.
FIL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer O serva patrem.
Moriere, genitor?
LONG. spacerspacerspacerspacerspacerRumpat invidia patrem.
Venies in aulam. Vis reluctantem premet.
PEL. Eat ad dolores hic quoque Pelagii dolor. 1730

Abripitur in aulam Erastus Pelagii filius.

bar

ACTUS V, SCENA ij
PELAGIUS, DUO MILITES

Pelagius sensum suum de morte imminente declarat.

PEL. Audiit Olympus. O diem nullo satis
Voto expetitum! Prome formosum caput,
Radiate titan, perque convexum means
Meliore mundum sparge sydereum coma.
Primus beatae lucis affulget dies, 1735
Summusque miserae lucis occumbit dies.
O quam nigranti cincta tenebrarum peplo
Incumbit aulae nox! Iubar vitae perit,
Fidesque veri. Calculo mundi reus,
Sed, teste coelo, purus, ad fatum trahor. 1740
I nunc et altum scande fortunae gradum,
Famulare ducibus, pasce ventoso sinum
Favore regum, iunge Caesaribus latus.
Quos qui sequaci captat obsequio miser,
Alte vibratur, unde graviori ruat 1745
Lapsu volutus. Te tamen, voti arbitrum
Testemque mentis, Christe, compello meae,
Me corruenti debita patriae fides
Amorque recti premere Caesareae domus
Limen subegit, Patriae impendi lubens 1750
Vitam, simulque patriae impendo necem.

bar

ACTUS III, SCENA iij
SEBASTIANUS, PELAGIUS, MILITES

Sebastianus exequendo supplicio Pelagii praeest.

Sebastianus cohortem adducit, milites collocat ex utroque latere scenae, hos ensibus, hos arcu promptos.

SEB. Age nunc, theatrum scande funereum reus.
Comitare, miles. Fida famulantum cohors,
Armate dextras. Ensis hinc nudo vibret
Mucrone flammas. Inde diductus retro 1755
Pendeat in ictum nervus. Auxilium reo
Si quis ministret cominus, ferro cadat.
Si quis fremendo clamet iniustum nefas,
Petatur eminus, hasta clamantem domet.
Audete fortes, absit ex animo timor. 1760

PELAGIUS E THEATRO FATALI

Locus eminebat sublimis nigro panno convestitus.

PEL. Tandem theatrum calco fatale, arduis
Hoc propior astris quo cavernosa magis
Terra remotus. Iam prope aetheream domum
Teneo beatus.

Alloquitur crucifixum.

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerChriste, calcatae necis
Victor, nigraeque dives exuviis plagae, 1765
Da, da subactae mortis emeritum feram
Victor triumphum, redde certanti polum.
SEB. Fatere tandem scelus adorati Iovis
Laesique regis.
PEL. spacerspacerspacerspacerspacerAbsit impositum scelus.
SEB. Palam probatum.
PEL.spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerFraude confictum. O brevem 1770
Ne rumpe fando mentis accensae moram.
Tibi, Christe, vitam, pariter et mortem dico.
Salvete, plagae, sydera cruenta plagae.
Salvete, rutilae solis occidui faces,
Litoris Eoi gemmulae, rubei freti 1775
Frontes cruore divites, victae Stygis
Vexilla, mundi pretia, miserorum salus.
Vobis cruoris quicquid in venis calet
Libens refundo. Nec semel satis est tamen
Fudisse. Fas sit morte numerosa frui. 1780
O liceat iterum vivere atque iterum mori!
Liceat renasci saepe, quo vobis novum
Libem cruorem! Cumque Longini sitim
Satiaro, regnum clarus Eoum dies
Niveaque pax irradiet, et quicquid bonis 1785
Instat malorum, sanguis avertat meus.
Hac spe bipenni subdo fatali caput.

Flexis genibus ad Christi vulnera. Erant ante supplicium locum repagula panno nigro tecta. Stabat carnifex ita intra cortinas ut solum eius dexterum brachium sublata securi emineret. Pelagius ad ictum procumbens non cernitur, repagulis aspectum eripienibus.

bar

ACTUS V, SCENA iiij
PROCLUS, SEBASTIANUS, CIVES, MILITES

Proclus, civium manu raptim collecta, irrito conatu Pelagii mortem intervertere conatur.

PROC. Suspende ferrum, miles. O nefas!
SEB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerFeri.
PROC. Desiste.
SEB. spacerspacerspacerspacer Percute.
PROC. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerSiste.
SEB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerPercute.
PROC.spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerHuc manum,
Cives.

Impresso ictu addicutur velum.

MIL 1 spacerPeractum. est.
SEB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerPerdite rebelles, ruant. 1790
Ignavus ensem fucus in regem movet?
Obruite ferro, mactet opifices furor.

Repelluntur cives. Repulsis civibus manet Proclus vulneratus.

PROC. O foeda sortis, foeda consilii nota!
Casus cruentus! Militum oppressi globo
Cives atroci victima Gradivo cadunt. blue1795
Testis rubentem fusus in rorem cruor
Plagaeque hiantes. Ore iam primo sedet
Anima. Per omnes ferreum lethi gelu
Vagatur artus. Sancta, quae coelum incolis
Iustitia! Mitte fulmina, tyrannos crema. 1800
Longine vecors, perfido impulso fugas
Praeceps amicum? Fateor, emeruit necem,
Merui repulsam, probra, ludibrium, iocos,
Qui sydus aulae, columen Astraeae, decus blue
Virtutis, egi voce mendaci reum. 1805
Ignosce, coelum. Mentis iniustae piget.
Ulciscar hostes. Ibo qui iustus vocat
Ardor, nec ante sistet ultrices furor
Iras nefandi quam sub Augusti fibras
Fratrisque pectus mucro condatur meus. 1810
Et ecce Ditis monstra. Me medicus vocat.

bar

ACTUS V, SCENA v
SEBASTIANUS, ZENO, LONGINUS

Zeno et Longinus, visis interfectorum capitibus, gaudio triumphant.

Conversa scena apparent in pinnis murorum capita Harmatii, Pelagii et 8 centurionum.

SEB. Stant fixa muris capita. Funereum vide
Late theatrum.
ZENOspacerspacerspacerspacerspacerPompa feralis placet.
LONG. Arridet oculis.
ZENOspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Pascit obtutum cruor.
LONG. Bene est.
ZENOspacerspacerspacerspacerspacerBeate est.
LONG. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerProspere.
ZENOspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerEx animo satis. 1815
LONG. Pars nulla voti periit.
ZENOspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerExplevi sinus.
LONG. O plausus!
ZENOspacerspacerspacerspacerspacerspacer O triumphus!
LONG. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer O felix dies!
I nunc, proterve, sceptra Longino nega.
ZENO Tona.
LONG. spacerspacer Minare.
ZENOspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerRingere.
LONG. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerInsulta.
ZENOspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerFreme.
LONG. Poenas, Pelaggi, mentis inflexae luis. 1820
Iam te triumphabundus extinctum videt
Longinus. O me gaudio undantem meo!
Iam probra passum, iam superbifico iuvat
Solio excidisse. Quam tenet oculos caput!
Quam satiat iras!
ZENOspacerspacerspacerspacerspacerIam iuvat nigrum Stygis 1825
Coluisse dominum. Iuvat inexpleto domos
Vastasse funere. Iuvat insontes pari
Sontesque ferro messuisse.

In ipsis moenibus untrinque apparet grex puerorum atratus et patres suos deflent.

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerPlangite,
Ululate, pueri, flete singultu patres.
Mulcebit aures dulce plorantum chorus. red1830
O plausus!
LONG. spacerO triumphus!
ZENOspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerO felix dies!
LONG. Io triumphe resonet infernum Chaos.
ZENO. Adeste, proceres. Faustus hic pergat dies.
Dum scandit altum frater imperii gradum,
Regni auspicatus decora, luxurient opes, 1835
Epulae struantur, Bacchus invicem fluat.
Ades, Sebaste, regiam ad mensam comes.
Tu funde vinum, Anaste, Ganymedes minor.
Tu militares, Urbiti, ludos para.

Anstasius praeficitur poculis, Urbitius ludis militaribus.

bar

ACTUS V, SCENA vj blue
URBITIUS, ANASTASIUS

Anastasius et Urbitius, communicatis consiliis, imperatorem, de more ebrium, necandum decernunt.

AN. Tu militares Caesari furias para. 1840
Ego vina fundam., vina quies mersus natet
Ad stagna Ditis. Alius ex alio scyphus
Inane regis obruet mero caput.
Promptas cohortes interim ad nutum tene.
URB. Ast ubi?
AN. spacerspacerspacerspacer Sub aulae moenibus. 1845
URB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAbunde est.
AN. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Vale.

bar

ACTUS V, SCENA vij
URBITIUS, MILITES

Urbitius milites locat in insidiis.

URB. Sic tacita regum fata volvuntur. Dapes
Illi, iocosque pectore soluto colunt,
Dum saepe casus instat horrendi malum,
Scelerumque poena. En miles excubias agit.spacer 1850
MIL. Sta, tesseram ede.
URB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerPoena.
MIL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerSceleratos premit.

Collocatur miles in insidiis.

URB. Adeste, socii, poscit officium locus.
Vindicta properat. State suspenso gradu.
Aderit Anastus, arma cum tempus petet.
Et ecce dapibus festa proludit tuba. 1855

bar

ACTUS V, SCENA viij blue
ERASTUS, BASILISCUS PUER, EUPHEMIUS, HARMATII UMBRA, BACCHUS, TRUPIDIATORES &c.

Compotatio Caesarum vario personarum interventu turbata.

Zeno, Longinus, Sebastianus ad mensam sedent. Anastasius, Urbitius. Bibuntur liberrime.

ZENO Io triumphe.
LONG. spacerspacerspacerspacerspacerspacerBacche, da laetum diem.
Evoe Lyaee.
ZENOspacerspacer Frater, Herculeo scypho
Regnum propino.
LONG. spacerspacer spacerspacer Fausta Zenoni salus.
Io triumphe. Bacche, quate thyrso iecur.

SCENA MUTA

Bacchus curru sublimis invehitur, trahentibus quatuor regibus quos olim stravit ebrietas. Sequebantur vincti ad currum civis, miles &c. In curru Bacchides, voce fidibusque canorae. Praeibat cantum bacchus.

MUSICA

SEB. Sic sic triumphat Bacchus excelsos duces. 1860
LONG. Sic nos triumpho Bacchus ad currum trahat.
Evoe bibamus.

Prodit Erastus Pelagii filius.

ER. spacerspacerspacerspacerspacerspacerCaesar, heu! Quaero patrem.
Pater Pelaggi! Natus infelix vocat.
ZENO Catule, quid ululas? Aufer hinc luctus procul.
ER. Heu genitor.

Longinus calice excipit Erasti lachrymas et ebibit.

LONG. spacerspacerspacerspacer Agedum funde lachrymulas, puer, 1865
Quas hoc natantes calice Pelagio bibam.
Abscede, diri pignus infaustum patris.
Evoe bibamus.

Prodit patriarcha Euphemius.

EU. spacerspacerspacerspacerspacerSulphur aeternum brevi
Bibetis ambo, scelera nisi plangat dolor.
Natat heu cruore terra, vos madidi mero? 1870
O caeca fratrum pectora!
ZENOspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerO dirum senem!
Senem procacem!
LONG. spacerspacerspacerspacerspacerMiles, exturba ocyus.
ZENO Garris, prophane mysta? Repetamus merum.

Ostendit strophiolum Erasti imbutum sanguine Pelagii.

EU. Sero dolebis, Caesar. Hic iusti cruor
O quam tremendos mittit in coelum sonos!
ZENO Evoe bibamus.
SEB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerLatera disrumpat senex. 1875

TRIPUDIUM

Hic primo septem pueri Aethiopes habitu Turcico induti saltant ad numeros. His deinde per intervalla succedunt satyri 4.

Prodit Basiliscus filius Harmatii.

ZENO Placent ephebi Ditis. red
BAS. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer O caelum, o solum!
Qua te requiram, genitor? Harmati! Heu pater!
Heu sanguis!
ZENOspacerspacerspacerO foecundus in luctum dies!
Semperne ad aures bubo? Quis luctum novat?
BAS. Basiliscus ille sum, sortis opprobrium. Patrem 1880
Requiro, Caesar. Natus infelix patrem
Reposco. Misero redde Basilisco patrem.
ZENO Patrem reposcis? I, pete Acherontis vada.
Si cymba desit, iste te crater vehet.
Illic stat umbra cinctus horribili pater. 1885

Apparet ad latus Zenonis umbra Harmatii.

UMBR. Hic sum, tibi umbra cinctus horribile. Vide,
Vide, cruenta bellua.

Indigitat guttur suum circulo sanguineo notatum, deinde filium Basiliscum.

LONG. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerO frater! Paves? red
ZENO Frater!
LONG. spacerspacerspacerQuis horror?
ZENOspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerCernis ut oculis hiat?
Ut me minaci torvus aspectu necat?
LONG. Ubi? Quis? Ad arma.
ZENOspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerIbi.
LONG. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerNemo, per Stygium Iovem, 1890
Nemo est.
HAR. spacerspacerPropinquant funera, sepulchrum patet,
Hiat Orcus, instat ultor, occumbit dies.
ZENO O frater!
LONG. spacerspacerspacerspacerUmbram vanus effictam times.
ZENO Feralis umbra, frater! O qualis stetit
Harmatius ore! Voce qua tonuit!

Pede abiicit Basiliscum.

LONG. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Procul, 1895
Procul hinc, nefande. Patris effigiem amove.
SEB. Percitus Iaccho mille sibi formas creat
Animus.
LONG. spacerBibamus. Redeat in scenam chorus.

Inter choreas inferuntur insignia imperii ad Longinum coronandum.

AN. Madet Lyaeo Caesar. Ad fraudes vocor. 1900

Dum pergit tripudium, discedit clam Anastasius ad militem in aulam inducendum. Versus finem choreae, ephebi territi convolant in triclinum regium, nunciantque anheli in aulam irrupisse milites.

EPH 1 O fugite, fugite, principes.
LONG. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQuid instat?
ZENOspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Ha!
EPH. Saevit per aulam miles Harmatii.
LONG. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer O nefas!
Fuge, frater.
ZENOspacerspacer Arma, ar arma, ar ar arma, ar ar.
EPH. Propinquat hostis.

Zeno ebrius in media scena corruit et dormit. Fugit per aliud ostium Longinus.

bar

ACTUS V, SCENA viiij
ANASTASIUS, URBITIUS, PROCLUS, PHILARGUS, CASTOR, MILITES, ZENO ebrius

Anastasius coronatur a militibus. Zeno vivus et ebrius sepulchro infertur.

<AN.> I, Procle, propera. Terga Longini preme, 1905
Reprende profugum. Capere si vivum nequis,
Prosterne, monstri perfer extincti caput.
PROC. Qua tenuit hostis, miles, hac urge gradum.
URB. Imperet Anastus, orbis imperium regat.
OMNES Imperet Anastus, orbis imperium regat. 1910

Insignia imperii habitumque regium Longino coronando comparatum induit Anastasius.

URB. Depone sagulum, quasque Longino notas, red
Quae decora regni frater aptabat, cape.
Melius in istas sceptra quadrabunt manus.
Imperet Anastus, orbis imperium. gerat.
OMNES Imperet Anastrus, orbis imperium gerat. 1915
AN. Tandem volutam cerno fortunae rotam.
Cuius superbos aethra non animos capit,
Non scelera mundus, mordet en praeceps humum.
Infame monstrum! Deditum furiis caput!
Stagnum cruoris! Bellua, humana latens 1920
Dudum figura. Siccine imperii iubar,
Sic decora clare sortis, Augustum genus red
Decuit popina sordibus, ructu, mero
Contaminare? O regii opprobrium gradus,
Pudorque regum! Perge ronchando efferum 1925
Profla furorem, volve de latere in latus,
Vino sepultos pariter et somno sinus.
Ructa cruorem, quo sitibundas diu
Fibras rigasti. Faxo furiosam brevi
Animam inquinato pectore expires. Age. 1930

Pedem Zenonis collo imponit.

Surge, fera. Causam perage, te iudex vocat.
Urbitius ausa prodat.

Anastasius considet in regia sede tanquam iudex causam Zenonis auditurus.

URB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Incestu toros,
Funeribus aulam, iure violato forum,
Terram cruore, spiritu elato polum,
Dedecore regnum, regios artus mero, 1935
Mentem sceleribus polluit.
CAS. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerSaevi reus
Fati.
PHIL. spacerCremetur.

Fertur sententia.

AN. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQuando se, regni decus,
Patriam, suosque funeri infesto dedit,
Sepultus ante fata sub tumulo evomat
Animam scelestam.
Miles, in scutum leva. 1940

Attolitur Zeno ebrius in scuta militum.

Iam me superba voce bubonem voca,
Voca malorum nuncium. In tabulis nota
Simplex probusque, nec fide nec time.
Ferale monstrum! I, patere, quam simplex tibi
Probusque poenam iungit horribilem. Iace 1945
Vivus sub atro lapide, dum nigram expuas
Rabiosus animam. Frater accedet comes.
Ibo, et sepulchro funus invisum dabo.
Praeite, socii. Pompa feralis vocat.

Effertur Zeno ad sepulchrum comitante Anastasio

. bar

ACTUS V, SCENA x
LONGINUS, UMBRAE

Longini pavor, amentia, desperatio.

Clamantibus intus militibus, prodit Longinus collo in fasciam sericam nigram tanquam in laqueum inserto, nudam sicam dextera praeferens, sine galeo, horrente capillo.

LONG. Quis me recessus, quaeve sepositi tegat1950
Mundi latebra? Merge lucentem diem,
Invise sol. Horrenda tenebrarum chlamys,
Caligo, noctis horror, umbrosum chaos
Involvat orbem. Redde inaspectam fugam.
O ludus aulae! Dira fortunae rota! 1955
Infausta fata! Lucis inimicae faces!
Huc e superbo tractus in praeceps gradu
Tandem revolvor? Profugus, abiectus, miser,
Mundi per omnes erro ludibrium plagas.
A latere civis, miles a tergo premit, 1960
A fronte, quisquis scelera perpessus mea.
Undique tenemur. Fugio, nec fugio tamen.
Alios ut hostes fugiat, o quoties sibi
Obiecta mentis forma terrores movet!
Quoties tremendos Ditis obtrudit rogos! 1965
Suspicio coelem? Fulmen extimeo miser.
Despicio terram? Opaca Tartarei reor
Hiare mundi. Fremuit a tergo sonus?
Adesse culpae suadet ultorem timor. red
Mox latera pulsat horror. Hinc illic faces 1970
Ardere visae, flagra terribili quati
Sonore. Totus undique in nostros metus
Coniurat orbis. Maior arcanas tamen
Vexat medullas angor, aeternus iecur
Corrodit intus cancer et fibras vorat. 1975
Sic inter istas mentis attonitae faces,
Inter tumultus, taedia, pavores, minas
Speciesque paenae mille. Proh paenae genus!
Volvor, revolvor, rapior, abripior, premor.
Vincis, Pellagi, vincis. Excidimus loco. 1980

Insanit.

Excidimus? Unde? Quis? Gradu Caesar, ducum red
Propago. Ab arce tu quoque aetherea ruis,
Rutule, rutule Phaethon. Fuge ignem tetrici
Iovis.

Summis pedibus incedens fugam simulat.

spacerspacerspacerVocamur! Caeca Longinum undique
Fortuna, perque lustra, subque cornibus 1985
Lunae silentis quaerit. Heus, coelum, tace.
Bene est. Reliqua sortis antiquae, et hoc et hoc,
Quantum placetis!

Funem et pugionem exosculatur primo, deinde amplexatur.

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerNunquid ad manes iter,
Iter retrusum, triste, latebrosum, cavum,
Effodiet iste ligo? Penetremus.

Sedens in terram pugione fodit.

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerMeis 1990
Rigidior astris terra successum negat.

Indigitat pectus suum.

Ista cavabo melius in terra specum.
Age, cuspis, auspicare pallentis viam
Erebi, repostas ore ferrato fibras
Punge et repunge, donec impuro fugax 1995
E pectore indignata cum gemitu Stygem
Resposcat anima. Sin aberrabit scopo
Ferrum, subibo pondus infelix trabem.
Inferne princeps, torve Tartarei lacus
Regnator, uni tota Longini retro, 2000
Cui servit aetas, pande inexpleti sinus
Orci, sepultos hospes irrumpit lares.
Valete, sydera, semper infestas mihi
Largita flammas. Stygia me tellus manet.
Valete, turres, unde per praeceps cado 2005
In alta Ditis, Tartari ad fundum ultimum.
Vale, aula, casus una molitrix mei,
Alium sub aulam vulnere aeterno.

Pelagii umbra praeferens securim qua plexus est excutit Longino sicam.

UMB. PEL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerCave.
Stant alia fata. Cernis? Hic lethi cruor,
Haec te securis vulnere aeterno premet. 2010
LONG. Premet, premet, premet. Haec securis vulnere
Aeterno?

Longinus fasciam circumdatam collo arripit, suspendium meditans.

spacerspacerspacerspacer Adeste, tela, mendacem probo.
Pretiose funis, digne qui regem trabe
Nectas ab alta, pugio fefellit fidem.
Tu frange certus colla.

Gazaei umbra calicem praeferens ex quo venenum hauserat.

UMB. GAZ. spacerspacerspacerspacer Craterem priusspacer 2015
Fuso replebis sanguine.
LONG. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer O moles mali!

Clamant post aulaea insequentes.

PROC. Pergite, nefandum rapite Longinum ocyus.
Ocyus eatur, ocyus.
LONG. spacerspacerspacerspacerspacer O miser, fuge, red
Fuge, fuge.

Umbra Euphemiani praeferens sicam et sanguinem.

UMB. EU. Siste, siste.
LONG. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerProh monstri genus!
Styx alta! Styx profunda!
PROC. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Properate ocyus. 2020
LONG. Quis me per auras turbo?

Umbra Harmatii praefeerns securim cruentam.

UMB. HAR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerSta, clausa est via.
LONG. Etiamne ad Orcum?
PROC. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerPrendite.
LONG.spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerO tellus, hia!
Hac pateat iter.
UMB. PEL. spacerspacer Heu sanguis!
LONG. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerHeu fata improba!
PROC. Hac hac, prope est, tenete.
LONG. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerStat furiis caput
Ultro vovere. Adeste qua datur.
UMB. BAS. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerRetro. 2025

Hic umbrae prodeunt singula a diversis partibus qua aditum quaerit Longinus. Capitur in fuga Longinus et capite plectitur intra scenam.

PROC. Stringite fugacem. Miles, obtrunca, feri.
UMB. BAS. Sic iam supremus fabulae ultricis mihi
Exigitur actus. Veniet in Stygem comes
Cum fratre Caesar. Pendula alterius caput
Iam iam securis urget. In tumulo merum 2030
Animamque ructat alter, ut quondam horrido
Polyphemus antro. Age, discute soporem, fera.
Audire questus pariter et furias iuvat.

bar

ACTUS V, SCENA ULTIMA
ZENO, UMBRA LONGINI ET PELAGII &3.

Zenonis in sepulchro furor.

Scena conversa apparet Zeno in sepulchro.

ZENO (Thorace detracto, oneratus vinculis.) Nondum revectus axe lucessit dies? red
Nox furva! Nox opaca!

Credit se in lectu evigilare.

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQuis ferri rigor 2035
Incubat in artus?

Attollit undique brachia tendabundus.

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAn catenarum domat
Immane pondus? Friget attactu chalybs.
Specus! Specus nigrore formidabilis!

Vocat proceres.

Adeste, proceres. Nemo Zenonis timet
Furias morando? Frater, huc frater manum. 2040
Sebastiane! Procle! Tartareos lacus
Testor, revellam capita. Sic trahitas moram
Vocante rege? Miles, accelera gradum.
Adeste, ephebi. Nullus Augustum levat?

Haec omnia interpunctim et lente pronunciantur.

Ubi sum? Sub umbra Ditis, an sub horrido 2045
Telluris antro, ubi mortis aeterna sedet
Imago, noctis horror, et nigri quies
Famula silenti?

Manibus tentat parietes.

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerFrater, o frater! Stygem
Si luce cassus teneo, cur cessant faces
Ultoris ignis? Flagra cur furiae tenent? 2050
Vos monstra barathri, torva geniorum cohors,
Vulgus Acherontis, spectra pallentis plagae,
Adeste. Ho! Ho! Ho! Ho! Adeste, cingite Augusti latus.

Arrigit aures.

Late silescunt omnia. O dubiam vicem!
Ubi sum? Vigilne spiro, an elusum sopor 2055
Sollicitat umbris? Dira Zenonis mala!
Umbrae nocentes! Somnus o nimium gravis!
Longine —

Longini umbra e suo sepulchro.

UMBR. LONG. Fratris desine infausto sono
Urgere manes. Me premit lethi sopor.
Dedimus bipenni colla, tu tumulum tenes, 2060
Sepultus ante funus. Age, diram eiice
Festinus animam, te moror, sontum domos
Nisi, duce te, subire me iudex vetat.
ZENO Sic fata vertunt? Vivus in tumulo? Heu nefas!
Nefas tonantis! Zeno, terrarum potens, 2065
Fraenator orbis, lapide sub nigro iacet,
Sepultus ante fata? Populares! Opem!
Eripite regem. Claustra funereae domus
Diruite, vasto sternite fragore omnia.
Properate.

Arrigit aures.

spacerspacerspacerspacerspacer Nemo tendit Augusto manum? 2070
Desertus! Heu desertus! Exclusus polo
Soloque iaceo. Informe proh lethi genus!
Erepta regna, frater extinctus, procul
Famuli. Sepulchro Caesar angusto iacet.
Nox horret, urgent vincla, corrodit fames, 2075
Frigus remordet, spiritum exhaurit vapor.
Tremiscit animus, mille vulturibus iecur
Tunditur iniquae mentis ac vitae reum.
Crudele coelum! Monstra sine luce intuor.

Umbra Pelagii Zenonis tumulum inspicit.

Pelagius! Atra spectra! Pellagi, amove 2080
Vultus tremendos. Fateor insontem neci
Dedi. Quid urges? Sanguine exuror tuo.
Desere sepultum. O mole si fracta ruat
Orbis! Vetustum cuncta si repetant chaos,
Nec sit flagello scelera qui plectat Deus! 2085
Mors atra, mors horrenda, mors atrox, veni.
Aura, aura, anhelos aura destituit sinus.
Stygiae sorores! Aura! Suffocor.

Conversa repente scena, praeripitur aspectus Zenonis morientis prae inopia aeris.

bar

BASILISCI UMBRA TRAGOEDIAM CLAUDIT

UMB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerSub ripa Stygis
Captabis auram. Funde sceleratam prius
Animam, moramur. Fratris interea lubet 2090
Spectare pompam. Funus in muros subit.

Hic mutatur scena. Visuntur 9 sepulchra cum suis quaeque demortuis. Super sepulchra cernuntur insignia mortuorum cum suis labaris. sic Qui in sepulchris apparebant, hi erant Zeno, Longinus, Harmatius, Pelagius, Euphemianus, Gazaeus,. In aliis tribus octo illi duces cum Harmatio capti.

PROCEDIT POMPA FUNEBRIS LONGINI

Pompam praeibat Proclus habitu militari. Sequebantur milites 12 bini et bini versis in terram hastis. Mox tympanista, cui adhaerebat vexillifer. Tympanum tegebat pannus niger. Subsequebatur carnifex, hasta praealta caput Longini praeferens. Pone sequebantur 6 pueri atrati quorum parentes Longinus sustulerat. Hi sagittis caput Longini petebant. Agmen claudebant duo milites.

Haec fata regum. Tollit ambitio gradum,
Quem sors ruina sternat. Imperio impotens
Exurgit animus, inque sydereas volat,
Superbus arces, unde sub Stygis vada 2095
Ultima relapsus solvat aeternum nefas.
Testis cruenta fronte sanguineum undique
Caedis theatrum. Quantus effluxit cruor,
Ut aestuantem Caesarum expleret sitim!
Solvere tandem mentis immodicae vicem. 2100
Corruit uterque. Iamque sub Erebum dati note 2 extra lines
Mecum perennes criminum poenas luunt. red

Finis