Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis — translatio.


ACTUS IIII, SCENA i
PELAGIUS, FILIUS, ANASTASIUS

Pelagius filium Erastum optimis vitae praeceptis informat, auscultante seorsum Anastasio.

PEL. I, nate, maestam repete Pelagii domum.
Solare matrem. Tecta me regis vocant, 1350
Iubente coelo: tecta, quo melius gradum
Nunquam tulissem, tecta, vitiorum lares,
Spelaea scelerum, fraudis altrices domus,
Quas multa coeli, multa tempestas soli
Sonante circum vexat incursu minax. 1355
Culmina tremenda! Scande, graviori rues
Lapsu volutus. Nate, genitoris decus,
Cui mollis aevo gemmat ineunti decor,
Quae fabor alta conde sub sinu memor,
Documenta vitae.
FIL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Fare, praepando sinum. 1360
PEL. Iam te iuventae flexus in varium trahit
Hinc inde callem. Superat Alcidae labor. blue
Fundanda vita est, vita furtivis iter
Carptura spatiis, teque trans metam prius
Datura quam se carcer abeunti levet. 1365
Cognata coelo mens in astrorum plagam
Fertur volatu. Vitia remigium gravant
Alarum, et imo semen aeterno solo
Figunt premuntque. Cautus hinc iter lege.
Qua densa pergit turba, miratrix mali, 1370
Inimica recti, certus in casum trahit
Error. Severae rara virtutis via est,
Stabilisque gressus.
FIL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerTeneo discrimen, pater.
PEL. Secerne veris vana. Speciosus micat
Ubique fulgor, splendet in opibus nitor, 1375
Accendit aurum fulva lux, ostrum rubor.
Blanditur oculis gemma, praeradiant ducum
Postes, superbo marmor assurgit situ.
Laxantur atria, queis salutantum globus
Undat redundat. Mille quid longus sequar 1380
Rerum figuras? Aula, rex, solium, cyclas
Inane mentis vulgus attonitum trahunt.
O vana lucis umbra!
AN. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerProh blandum iubar!
PEL. Semperque fallax. Intus implacidae sedent
Furiae. Cruentat angor, eversae furunt 1385
Tormenta mentis. Luce stat falsa chaos.
FIL. Tantum malorum fronte tam pulchra latet!
AN. O blanda Siren! Quantus e suada lepos!
PEL. Sectare modica, nate, nec censum supra
Attolle vota. Mente divitias loca, 1390
Intus beatus. Esse qui felix amat,
Supraque casum fixus ac sortis rotam,
In se reducat orbis arbitrium sui,
In se recumbat, nec suum quidquam putet
Nisi quod repostum mente fortunam fugit. 1395
Haec te beatas ducet ad sedes via.
FIL. His obsequendum, genitor, his animum sedet
Firmare monitis. Nulla degenerem dies
Arguet. Inanem calco fortunae globum,
Complexus animi decora. Stat cordi pudor, 1400
Stat alma pietas, castus aetatis tenor,
Idemque frontis pariter ac mentis color,
Vel fremat Avernus.
PEL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerIndolem egregiam probo.
Hac spe penates repete. Dum redeo, vale. <Exit filius, intrat Anastasius.>

bar

ACTUS IIII, SCENA ij
ANASTASIUS, PELAGIUS

Pelagius, suadente Anastasio, Zenonem adire statuit.

AN. Maturus urget fraudis intentae locus. 1405
Aggrediar. O labantis imperii salus
Columenque rerum. Tende poscenti manum
Patriae, Pelaggi.
PEL. spacerspacerspacerspacerspacer Fare, quis patriam gravat
Repente casus?
AN. spacerspacerspacerspacerspacer Ius perit.
PEL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Vetus malum.
AN. Fidem fefellit Caesar.
PEL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Antiquum obtinet. 1410
AN. Succumbit astu candor.
PEL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAssuetum nefas.
AN. Obruimur omnes.
PEL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerSistat exitium Deus.
AN. Per celsa procerum capita grassatur chalybs.
PEL. Et hoc timebam.
AN. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerFoeda Gazaeum lues,
Hausto veneno, rupit.
PEL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer O regum scelus! 1415
Gazaeus, urbis lumen?
AN. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Eloquio potens.
PEL. Miseris levamen.
AN. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerDulce praesidium bonis,
Terror malorum.
PEL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerCecidit?
AN. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Aeternum iacet.
Sed levia querimur. Maius his aliud malum
Iam iam minatur. Affer extremis opem 1420
Rebus, Pelaggi. Zeno (proh regni probrum!)
Testatus ante sedis aeternae faces
Sceptrumque nato pactus, et pacem patri,
Utrumque fregit. Captus Harmatius dolo,
Perdet revulsum scelere conficto caput. 1425
Hinc sparsus agro miles ultricem vovet
Urbi ruinam, busta, flammarum globos,
Vastum sepulchrum, si ducem Caesar necat.
Succurre patriae, libera insontem nece.
PEL. Succurre tantis, qui potes, malis, Deus. 1430
AN. Fraus in propinquo est. Flecte Zenonem prece.
Sin obstinarit pectus, exterre minis.
Perfringe cautem, robur, aes, ferrum, doma.
Timuit monentem saepe, minitantem tremet.
Adire regem patriae impellunt mala. 1435
PEL. Affabor ultro.
AN. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Regium intrabo prior
Conclave, mollis pateat ut fandi locus.

bar

ACTUS IIII, SCENA iij
PELAGIUS solus

Pelagius Zenonem accessurus prius in sacello regio per preces rem Deo commendat.

PEL. Quid, anime, trepidas? Quis reluctantem pavor
Retro coercet? Surge, magnanimos cape
Vigoris ignes, perage meditatum decus. 1440
Zeno alloquendus. Ille quis? Regni caput.
Quid rex? Honores deme, par aliis homo.
Quid homo? Decorem iunge virtutum, deus.
Appone crimen, vilior feris homo.
Sin labe labes, scelere cumuletur scelus, 1445
Nullusque iuris tangat humani pudor,
Non lex tonantis, peius infernis quoque
Erit ille monstris. Hanc ut extimeas feram,
Monstrumque timeas? Ibo quo patriae salus,
Quo iusta coeli causa properantem vocant. 1450

Panditur sacellum regium in medio theatro. Pelagius accipit ex altari crucifixum et precatur flexis genibus.

Et ecce foribus ara diductis patet.
Fraenator orbis Christe, regnorum arbiter,
Idemque regum terror, inceptis fave.
Da robur animo, fulmen eloquio, modum
Causae decorum. Da superbificos ducum 1455
Frangam tumores, inque tranquillum retro
Cursum reflectam. Sin quis irarum impotens
Hos rumpat artus chalybe, da mente ardua
Vitam resolvam. Quicquid occiduo imminet
Orbi malorum, sanguis avertat meus. 1460

bar

ACTUS IIII, SCENA iiij
ANGELI DUO, PELAGIUS

Pelagius inter orandum abstractus a sensibus divinitus corroboratur.

Ex utroque cornu altaris machinis quibusdam apparent duo angeli quasi in aere penduli. Canunt, et deinde ita alloquuntur.

ANG. 1 Bellator ingens, parque syderibus pugil,
Sonuere coelo vota. Stat palmae decus.
Causam tonanti peragis, ubi iusti tenax
Aulam coerces. Trucius immani fera
Quatiet tyrannus tela, iactabit minas, 1465
Odio fatiscet. Regios tamen lares
Ingredere formidandus, et fandi potens
Turres per altas flammeo eloquio tona.
Succutiet imas vox tyranorum fibras,
Rumpet medullas.
ANG. 2 spacerspacerspacerspacerspacerMox ad horrendum reus 1470
Ibis tribunal. Perfer impavidus gradum.
Nil extimesce, robur afflabit Deus.
Virtus per ipsas graditur aerumnas pede
Non indecoro. Maior ad poenas venit,
Gaudetque duris. Pulsa conflictu, igneas 1475
Spargit favillas, tunsa ceu ferro silex.
Quod terra fluxum rapiet, aeternum polus
Restituet aevum. Cerne radiatae tholum
Aethrae. Triumpho dives ac spoliis necis,
Illuc ferere. Plaudat auspicio chorus. 1480

Chorus post aulaea canit. Pelagius manet in exstasi usque dum capiatur.

bar

ACTUS IIII, SCENA v red
ANASTASIUS, LONGINUS, PELAGIUS

Longinus, eluso furore, dolis Pelagium in invidiam vocat.

AN. O rara pietas! Cernis ut coelum prece
Affusus aris pulset! Abstractum quies
Avexit animum. Mortis obriguit gelu,
Et vix anhelo surgit afflatu sinus!

Anastasius subducit se.

LONG. Abscede, stipes. Arbitro locus vacet. 1485
Clotho, beasti, perstat in praedam fera. blue
O vile terrae pondus! O mundi probrum!
Informe spectrum! Tartaro addictum caput!
Precare, plora, rumpe singultu latus,
Superos fatiga, frange coelituum fores, 1490
Aures tonantis tunde. Te nullus mihi
(Fac velle) deus eripiet. In fraudes pates.
Quid fraudibus opus? Vota vindictae moror.
Sors ipsa dextrae fecit ultrici locum.
Solus cruentas provocat praedo manus, 1495
Solus lacessit. Odia praecludunt moras,
Odia profani capitis. Age, faustum scelus
Molire, Caesar. Hostis in iugulum rue.
Disrumpe fibras. Mille per partes eant
Distracta membris membra, nudentur sinus. 1500
Oculi eruantur, guttur elisum sonet.
Laceretur undique. Qualis Actaeona canis blue
In mille rictu frustra rabioso dedit,
Talis age, rapta, velle, praemorde, seca,
Nec ponat ira donec evulsum fibris 1505
Cor, cor inimicum, dente sub duro crepet
Morsum, remorsum.

Eductam sicam alloquitur.

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerSica, sanguineo ebria
Liquore sica, sica vindicatae memor,
Saevae ministra mentis, insontum intimas
Solita medullas visere, hic vires cape. 1510
En praeda nobilis.

Sicae mucronem digito pertentat an sit acutus.

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerEsse mucroni solet
Lethalis acies, corda cum punctum ferit.
Cuspis fidelis, perfer in fibras necem.
Eatur.

Arcana vi repellitur.

spacerspacerspacerHorror pectus invictum quatit.
Magnis adhaeret horror incoeptis comes. 1515
Sed dum inchoantur coepta, texuntur bene.
Repetamus orsa. Rursus absterret pavor.
Quam timida mens est, criminis iniqui rea!
Fallor profecto. Levia qui peccat timet.
Qui facinus omne versat audacem voca. 1520
Non sic abibit hostis. Insuetam cie,
Longine, rabiem, pectus antiquum advoca.
Si quid retusis ira cuspidibus hebet,
Hac acue cote. Spirat, en spirat, tibi
Qui rapere pugnat spiritum, et segnis iaces? 1525
Alto superbit vertice, excussum gradu red
Qui te prophanat pedibus, et cohibes manu?
Fama beatus fruitur, imperii decus red
Qui promerenti sparsit haec mendax probra?
Longinus igne iactat inimico faces 1530
Dirus cometa. Dixit et vivit tamen?
En, cerne coram, vivit? O turge dolor!
Toto furore, viribus totis age.

Irruens in Pelagium repente prosternitur.

PEL. Iesu, ruenti subiice patriae manum.
LONG. Domitor Averni, subde Longino manum. 1535
Exile qualem murmur evertit virum!
Pervicta vis est. Obstat inceptis polus.
Dolis agendum video. Sat furiis datum.

Circumspicit undique. Mox Iovis effigiem ligneam bacillo concavo impositam extrahit sinu. Intra bacilli concavum litteras quasi Harmatio scriptas includit. Erepto crucifixo Iovem in Pelagii manum inserit. Mox Zenonem cum tota aula convocat.

Mens prona, fraus parata, maturus locus,
Expositus hostis, nemo spectator. Bene est. 1540
Huc Iovis imago, litterae Harmatii ducis
Intus ferantur. Commodet manum Iovi
Christus. Renatos nunquid e trunco deos
Adorat iste?

bar

ACTUS IIII, SCENA vj
LONGINUS, PELAGIUS, ZENO, SEBASTIANUS, MILITES DUO

Pelagius falsis criminationibus accusatus rapitur in vincula. Urbitius fausta nunciat ab exercitu.

LONG. spacerspacerspacerspacerCaesar, huc aulam trahe.
Adeste, proceres. Cernis, ut prono Iovem 1545
Veneretur ore?
ZENO spacerspacerspacerspacer Per Stygem putris colit
Simulacra ligni.
SEB. spacerspacerspacerspacerspacerFrontis hic torvae dolus?

Pelagius adhuc in extasi

ZENO Proh summe rector! Ludor an cerno satis? red
Perosa terras cessit in coelum fides.
Pelagius?
PEL. spacerspacerO labentis imperii salus! 1550
Compesce fulmen.
ZENO spacerspacerspacerspacerspacerSic Iovis flammam times?
Aliud timesces fulmen, imperii lues.
PEL. Compesce fratres.
LONG. spacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerVota malefaustae strigis!
Et vivit?
SEB. spacerspacerEt respirat?
ZENO spacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerEt laetos trahit
Sine nube soles. Miles huc citus manum. 1555

Pelagius sibi redditus abiicit e manu Iovem.

PEL Quis me sereno mentis excessu excutit?
Ferale spectrum! Christe, quis pro te mihi
Abominandi subdit effigiem Iovis?
ZENO O machinator fraudis! Inveni dolos.
Sic execrandum genibus et votis deum, 1560
Sacrilege, adoras.
PEL. spacerspacerspacerspacer spacerspacerGrande detestor nefas.
ZENO Deprensa fraus est. Miles, in latebras age.
PEL. Cohibete dextras. Ibo, nil vinclis opus.
Duc ad tribunal, iuris appello forum,
Ubi, teste coelo, fraudis impositae notam 1565
Eluere fas sit.
ZENO spacerspacerspacerDabitur oraanti forum.
Meditare causam saxeo in specu prius.

Iovis imago redditur Longino. Is quasi casu incidit in literas Harmatii et legit inscriptionem voce alta. .

LONG. Quid hoc?
HARMATIUS PELAGIO SALUTEM?
spacerspacerspacerspacerOlympi summe regnator!
ZENO spacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacer Scelus, 1570
Scelus tremendum! Petitur Augusti caput.
O proditor! Agnoscis Harmatii manum?
Sebastiane, cinge praesidio reum.
Vigil sub armis miles excubias agat,
Stipetque ferro regiae limen domus. 1575

Rapitur in vincula Pelagius. Et exeunt omnes praeter Zenonem et Longinum.

ZENO Fauste.
LONG. spacerspacerspacer Beate.
ZENOspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerProsper ad portum Notus
Incepta vexit.
LONG. spacerspacerspacer Orbis aurati globum
Fortuna pulchro turbine ad nutum rotat.
ZENO Rumpare, livor. Sceptra Longinus capit.
LONG. Dum res sub ictu est, frater, ulterius preme. 1580
Tumultuantis metuo ne vulgi favor
Eripiat hostem, morte nisi propera cadat.
Urge tribunal. Arbitros causae lege
Praeoccupatos.
ZENOspacerspacerspacerspacer Teneo. Secludo moras.

Prodit Urbitius e castris reversus.

Optatus ades. Effare, quo res est loco? 1585
URB. Placatus auro miles aeternos tibi
Apponit annos. Tartaro Harmatii caput
Furiisque devovet. Arma dein iusso meo
Posuere turmae, pacis aestivae sinu
Otia secuti. Quina specioso cohors 1590
Fulgens in aere signa per muros tenet,
Factura ludos, Marte simulato, novum
Inauguratus scandet ubi frater torum. red
ZENO Dextram favoris pignus, Urbiti, cape.

CHORUS MUSICORUM VEL INTERLUDIUM

Perge ad actum quintum

 

spacerspacerspacerspacer