Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis — translatio.


ACTUS III, SCENA i
URBITIUS, ZENO

Zeno cognoscit ex Urbitio Harmatii consilia, sibique de futura ultione gratulatur.

ZENO Excussus animo cessit horrenti pavor.
Tandem revixi. Fraudis amplector viam.
Ludant cruenti fronte simulata duces,
Plaudant choreas. Ducat Harmatius chorum
Histrio dolosus, ducat et caecum nefas 950
Reddat theatro. Me iuvat nixum toro red
Spectare choreas. Adero ludorum arbiter,
Sed qualis Erebi rector Eumenidum gregem
Choris vacantam spectat, et nutu horrido
Insanientum flagra furiarum probat. 955
Talis, paludem testor umbrosae Stygis,
Talis videbo perfidi Martis chorum.
Stet miles ense promptus. Obvallent latus
Hinc inde proceres. Frater accedat comes.
Sic est profecto. Regna non uno satis 960
Stant fixa clavo. Ternus imperium obsidet
Hostis, dolosus, opibus excellens, probus.
Dolus dolosum. miles opulentum, probum
Simulata virtus cohibet.
URB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerHas Caesar diu
Edoctus artes fraena terrarum tenes, 965
Virtute, rebus, Marte, consilio potens.

bar

ACTUS III, SCENA ij
ZENO, SEBASTIANUS, LONGINUS, URBITIUS, HARMATIUS, MILITES

Zeno, omnibus ad Harmatium capiendum comparatis, eum vultu untrinque simulato reducem ex bello excipit.

SEB. Ingressus aulam, Caesar, affatus tuos
Harmatius orat. Arma Longinus parat.
Iras anhelat miles et Stygium scelus.
Ferro piandum clamat.
ZENOspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer O factum bene! 970

Prodit Longinus cum militibus.

LONG. En promptus aere miles, officio impiger
Animoque certus.
ZENOspacerspacerspacerspacerspacerFrater, agnosco fidem.

Zeno collocat in insidiis militem praetorianum.

O fida patriae, fida Caesaribus cohors,
Hinc in latebras ferte furtivi gradum.
Hinc excubate. Mox ubi, coepto choro, 975
Opem reposcam, irrumpite in scenam ocyus.
Stringantur omnes, inque pallentes procul
Rapti cavernas mole sub vasta gemant.
Tantum est, abite. Frater, Harmatium praei,
Proceres sequantur. Fida praetoris phalanx 980
Excubet in armis. Regias cingat fores,
Nostrumque stipet lateris obiectu latus.
LONG. Dictum est abunde. Tempus excludit moram.
ZENO Bene est, sub ictu res iacet. Plagis fera
Venit implicanda. Si dolum casus probet, 985
O quantus odii, quantus irarum tumor
In belluam se franget! Explebo sitim.
Agnoscet orbis quam sit horrendum nefas
Movisse regum fata. Sed vultu dolor,
Animus prematur ore, succedit fera. 990

Prodit Harmatius comitate Longino &c.

Videone Martis pignus, heroum decus?
O me beatum! Surge meliori caput
Radiatus auro, Phoebe, fer laetum diem.
Harmatius adest, qualis ex omni solet
Belli tumultu maior. Harmatius meae 995
Pars melior animae, grande Zenonis iubar,
Columen potentis imperi, Augusti salus.
Testor tonantem, gratus Augusto redis.
Reduci triumphos voveo. Centena inclytus
Stabis columna victor, et totidem tibi 1000
Animabat ora, pulcher artificis labor.
LONG. Quam bene dolosas histrio partes agit!
HARM. Auguste princeps, digne qui vastum regas
Aeternus orbem, sceptra fortunet polus.
Tu mihi Gradivus. Martiae si quid calet blue 1005
Sub corde flammae, vultus afflavit tuus.
Tibi noster ardet umbo, tibi radios vibrat
Ensis, vibratur hasta, victrices movet
Lituus catervas. Te duce, armorum labor
Nusquam fatigat. Qua iubes, rigeat licet 1010
Frons torva Martis, alta telorum seges, red
Et cruor, et ira, et mortis indomitae pavor,
Animosus ibo, postque bellantum horridos
Undique tumultus, praelia, tubarum sonos,
Ubi fulsit oris dulce Caesarei iubar, 1015
Componit animos, reficit exhaustum quies.
LONG. Animose, Ulysses.
ZENOspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQuid parem tantis vicem
Meritis refundat?
HARM. spacerspacerspacerspacer Maior optatis foret
Merces, verendam Caesaris dextram semel
Tetigisse labris.
ZENOspacerspacerspacerspacerQuid levem affectas manum, 1020
Magnanime ductor? Iunge complexus redux,
Adstringe pectus pectori.
URB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer spacerspacer O vulpis dolum!
ZENO Iam feriat astra, iam triumphali sonet
Lituus canore, resonet Harmatium polus.
Plausus per omnem regiae partem strepat, 1025
Nec ulla ludis scena regificis vacet.
LONG. Subsiste, frater. Nectet octonus chorum
Miles, theatrum Mars triumphanti subit
Curru superbus.
ZENOspacerspacerspacerspacerIungat Harmatius latus.

Consident omnes, Zeno medius inter Longinum et Harmatium.

ARGUMENTUM AULICI TRIPUDII

Clangentibus maeste tubis, scenam subit Martis currus, trahentibus quatuor tigribus. In summo Mars, habitu vultuque ad maestitiam composito. Per currum dispositi * duces in manibus hastas gestantes et capita lauru cristique decori, omnes fatali somno correpti. Consistente ante Caesarem curru, Mars e solio suo narrat quomodo Thraciae campos dum lustrat in hos bellatores inciderit, somni fatali constrictos. Fatum autem esse ne unquam evigilent nisi ense tangantur, idque a strenuissimo inter mortales belli duce. Proinde Zenonem rogat ne gravetur sopitos heroas excitare. Zeno honorem Harmatio defert. Recusat Harmatius rem uni Zenoni debitam. Mars litem dirimit ut Harmatius ensem exhibeat, Caesar tactum. Fit. Clangente tuba, excitantur heroes. Experrecti grates Caesari agunt. Mox, casu suo per aenigma exposito, ducente Marte, choros militares agunt. Caesar loco maturo dat signum. Erumpunt milites ex insidiis. Capiuntur cum Harmatio omnes.

* - Qui Martem agit partibus Zenonis favet, ab Urbitio choreae ductor designatus.

ZENO Quae luctuosum pompae Mavortem trahit? 1030
Quale hoc triumphi specimen?
HARM. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerEventus dabit.

Mars e curru loquitur.

MARS Adsum duelli genitor, armorum parens,
Tuamque, Caesar, pronus imploro fidem,
Imploro dextram. Cernis ut maesto labet
Squalore currus? Vicit et Martem dolor. 1035
Dum nuper axe vectus Odrysio vagor, blue
Qua lambit oras Hebrus, hos casu duces
Vidi iacentes. Clamo. Nil clamor iuvat.
Bellona lituum stringit, haud cedit sopor. blue
Curru receptos quatio, frustratus labor. 1040
Phoebum poposci fata. Circaeo refert
Cantu teneri, nec prius gravi excitos
Redimi sopore posse quam summi ducis,
Quantum sub axe Phoebus haud alium videt,
Mucrone tacti, iussa fatorum expleant. 1045
Tu, rector orbis, ductor egregie ducum,
Cui fronde victrix palma bellandi dedit
Primos honores, solve lethali viros
Quiete. Strictus fata disrumpat chalybs.
ZENO Bellator, ensem stringe. Te facti decus, 1050
Te spectat unum pulchra libertas ducum.
Tibi laurus umbra cingit emerita comas.
HARM. O parce! Mentis absit ingratae nota.
Titana repetit fulgor, Oceanum latex,
Te parta bellis palma.
ZENOspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerSed dextra tua. 1055
HARM. Quam Caesar animo fecit invictam suo.
ZENO Age, solve fata, redde sopitos sibi.
HARM. Hostem necare didicit Harmatii chalybs,
Servare regum est.
ZENO spacerspacerspacerspacerspacer Regiam placuit vicem
In te referre.
HARM. spacerspacerPoscit Augustum deus. 1060
ZENO Mars bellicosum poscit armorum ducem.
MARS Lites honoris lance librabo pari.
Harmatius ensem commodet, Caesar manum.
HARM. Tibi iussa ferre, me decet iussa exequi.

Zeno accepto Harmatii gladio, surgit.

ZENO Noxia Circes minister, somne par ferro deus, 1065
Syderum satelles illaetabilis, fati improbe
Lictor, umbris grate, lethi frater, horrentis puer
Tartari, eia exurge, Martis linque generosos duces.

Tangit eos ense.

Tanguntur ense, clara quem ducis manus
Egit per hostes, quantus e nimbo rotat 1070
Ignem trisulcum, clade metuenda, deus.
Quare age, iubente Marte, funereo viros
Eripe sopore. Clangor heroas vocat.

Clangit tuba. Ectitantur ad clangorem tubae.

MARS Salve, o propago Martis, heroum genus,
Decora alta belli. Carpe vitales poli 1075
Auras, facisque cerne radiatae iubar.
Concessa vita est, ferreus excessit sopor.
Agnosce tandem lucis artificem tuae,
Rerum potentem, proximum coelo caput,
Tantaeque proni sortis auctorem cole. red1080

PRIMUS EQUES NOMINE OMNIUM

O felix ter et amplius,
Regum quisquis amabili
Nutu gentibus imperas.
Dum frons aurea syderum
Phoebi culta nitoribus 1085
Formosum referet patrem,
Stellarumque colet ducem,
Te gens pectoris ardui,
Clara Martis anhelitu,
Spirabit, memor additae 1090
Lucis, cum procul exule
Somno, restituis diem.

MARS Iam bellicosum plaudite Augusto chorum,
Plaudite. Resultu pulsa numeroso tremat
Ad plectra tellus.
ZENO spacerspacerspacerspacer Est mihi quiddam prius 1095
Quid scisse cupiam. Qui genus? Quae sors agat?
Quo mens anhelat?
SECUNDUS spacerspacerspacerPremere fatorum abdita
Fato iubemur. Quae tamen rogas, habe
His involuta mentis ambiguae notis. (Aenigmatice narrat proditionem
Sub axe honoris genuit armatos pater, 1100
Mavortis arte clarus et bello pater. (Harmatius
Hunc laesit hostis, prolis extinctor suae, (Zeno
Patriae tyrannus, funus insontum, lues
Rerum, vorago sceleris, errorum chaos,
Monstrum malorum. Patris ulturi probrum 1105
Stetimus in armis. Ante sed fato pari (Quia arma sumpserant quibus modo veniebant instructi
Occidimus omnes, quam datus pugnae locus. (Sopore ficto correpti procubuimus
Occurrit hostis, quosque prostrarat manu, (Zeno, quia dedit occasionem huius soporis simulati
Revocat in auras. Arma simul, arma illico (Tactu ensis
Arma redivivi fremimus, atque hosti necem red1110 (Quam iam excitati Zenoni destinamus in tripudio
Iuncti vovemus. Sortis implexae tenes
Aenigma, Caesar.
ZENO spacerspacerspacerspacer Teneo, meditari placet.
Haud deerit Oedipus. Interim pergat chorus.

Duce Marte tripudiant. Dum musica praeludit, ordine bini ac bini hastas, quo expeditius saltent, Marti tradunt. Is famulo post aulaea latenti. Circa finem choreae sicas stringunt (nam gladiis carebant), quas ubi Marti committunt, Longinum in aurem fratris.

LONG. Ad arma, frater. Res, locus, tempus vocat.
ZENO Arma, arma, miles, prodor. Harmatium rape, 1115
Stringite rebelles. O Stygis vastum nefas!
“Arma redivivi fremimus, atque hosti necem
Iuncti vovemus?” Voveo. Truculento scelus
Funere luetis. Ite, tenebrosae date
Sub claustra noctis, pondere immani obruti 1120
Iaceant catenas inter et claustri luem.
Ite, scelerati.
HARM. spacerspacerCaesar —
ZENOspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerHorrendum tibi
Dirumque semper nomen Augusti vocas,
O perduellis!
HARM. spacerspacer Testor, insontem premis.

Abductis aliis revocatur Harmatius et tumultuoso iudicio damnatur capitis.

ZENO Revocate sontem. Vile pro cunctis caput 1125
Opponet unus. Lance vos iusta nefas
Librate, proceres.
LONG. spacerspacerspacerspacerspacerStruxit Augusto necem
Harmatius.
HARM. spacer Insons.
LONG. spacerspacerspacerspacerspacer Sceleris horrendi reus.
HARM. Abiuro crimen.
LONG. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Testis evincet.
HARM. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Prius
Foedabit astra luridi Acherontis vapor, 1130
Aeterna solem noctis umbrabit lues.
ZENO Age, Urbiti, reclude furtivum scelus.
URB. Te, magne domitor orbis, arcanas vides
Qui mentis umbras, quique formidabli
Terrebis olim fronte periuri reos, 1135
Te iuro testem, te cito, voveo, invoco.
Si falsa testor, falsa testatum face
Concute trisulca, merge sub Stygem ultimam.
Harmatius, ira decoris erepti, necem
Per militares struxit Augusto choros. 1140
LONG. Iam te cruentae fraudis immunem cane.
ZENO Iam fraude facinus conde. Iam Mavortio
Effla furorem spiritu, insontem freme.
Regum petebas viscera? Harmati, lues,
Lues, tonantem testor, infandum nefas. 1145
HARM. Numen supremum! Cerno fraternos dolos.
Fratres cruenti!

Indigitat Urbitium.

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Sanguinem innocui ducis
Per hoc Megaerae pignus, hanc furiam Stygis
Quaeritis. Hiantes pando venarum fores.
Evellite animam. Lucis exiguae moram 1150
Proculcat indignatus Harmatii sinus.
Nil extimesco. Quae tamen merita prius, blue
Ingrate Zeno, pendis hac lethi vice?
Pro te periclis obvium horrendis caput
Tuli, minaces inter armorum sonos, 1155
Interque strages, Marte sanguineo undique
Aciem ruente. Levia memoravi nimis.
Hi te lacerti, sanguis hic venis calens,
Totiesque fusus, pectus hoc mille obsitum
Hinc inde plagis, mentis haec purae fides 1160
Solio repulsum, perditum, extorrem lare, red
Humi iacentem rursus in solio stitit,
Alteque vectum, sortis antiquae gradu
Ultro locavit. Mole meritorum obrutus,
Quas ferre grates, Caesar, Harmatio nequis, 1165
Dolo rependis. Excutis natum loco,
Absente patre, moxque Persephone satam (Intelligit Urbitium
Furiam, dolenti quae patri subdat facem,
Submittis. O Styge dignus aeterna dolus!
Crimen lacessis fraude, quod plectas nece. 1170
Age, bibe amici sanguinem, exsatura sitim.
Dominare tumidus, iste te vivum cruor
Sequetur, umbra cinctus horribili cruor.

Ad Urbitium.

Tu fax Averni.

Zeno corripitur morbo caduco quo frequenter laborabat. Abducitur ad supplicium Harmatius.

ZENOspacerspacerspacer O lingua tergemini canis!
Strinxit medullas. Rapite, veletur caput. 1175
LONG. I, miles, omnes una truncabit reos
Bipennis. Surge. red
SEB. spacer spacerspacerspacerspacerSolita funestat lues.
LONG. Iaceat reclinis.
URB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerSubde pulvillos, puer.
LONG. Lex una cunctis, bruta nec regem eximit
Natura. Frater, spiritum ex alto cita. 1180
Recipe vigorem.

Redit ad se Zeno.

ZENOspacerspacerspacerspacerPestilens linguae probrum
Morbum revexit. Quo tulit praedo gradum?
LONG. Ad regna Ditis. Abstulit miles caput.
ZENO Bene est, revixi, rediit in venas calor.
Sebastiane, sparge qui fando serant 1185
Plebem per omnem perfidum Harmatii scelus.
Instabile nutat vulgus, in partes venit
Praeoccupantis. Fama plebeios agit.
Tu pondus auri, regio eductum lare,
Fer, Urbiti. Mox castra praecipiti pete 1190
Cursu citatus. Arte qua fandi vales,
Mulce cohortes. Aggera ducum nefas,
Atrox, cruentum, horribile, Tartareum nefas.
Dic servet ore miles et sinu fidem,
Meque unum adoret. Fulva nummorum seges 1195
Fidem sequetur. Perge.
URB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerCorripio viam.
ZENO Frater, beamur. Sceptra fraenabis comes,
Haeresque fratris. Unus inceptis moram
Pelagius addit.
LONG. spacerspacerspacerIste me poscit labor.
Stat certa fraudis praeda. Sistamus reum 1200
Abominandi sceleris, abiecto Iovem
Coluisse Christo. Testis haud unus feret.
ZENO Potesne tantum fraude subtili nefas
Afflare?
LONG. spacerPossum.
ZENOspacerspacerspacerspacerspacer Ignotus?
LONG. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Aeternum latens.
ZENO O si!
LONG. spacerspacer Per astra iuro.
ZENO spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerSi steterit fides, 1205
Actum est. Rebelli, testor, excutiam caput.
Invidia iustam nulla damnabit necem.
Meditata perage cautus.
LONG. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAbrumpo moras.

bar

ACTUS III, SCENA iij
ZENO, URBITIUS, ANASTASIUS

Urbitium inducit Anastasius ut mentiatur a se missam pecuniam, exaggerataque crudelitate Zenonis, militum animos ad se traducat.

Prodit Urbitius.

URB. In castra propero, Caesar, et rutili fero
Ingens metalli pondus.
ZENO spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAge praeceps iter. 1210
Equi fatiga latera, praecipitat dies.

<Exit Zeno.> Prodit Anastasius.

URB. Anaste, quantus vota fortunae favor
Undique secundat! Castra nummatus peto,
Iubente rege.
AN. spacerspacerspacerspacerSortis o faustae vicem!
I, perge faelix. Militem insano prius 1215
Comple furore. Dic per Augusti dolos
Fratrisque furias grande Mavortis iubar,
Columen ruentis imperi, Harmatium, truci
Cecidisse letho. Surget extemplo dolor,
Dolor furorem gignet, ultrices furor 1220
Spirabit iras. Quanta tempestas mali
Hinc per phalanges ibit! In fratrum necem
Exaestuabit agmen, et sceleri pares
Poenas reposcet. Infer ulterius pedem,
Calente flamma, sparge foecunda stipem 1225
Dextra. Explicatas aera per turmas volent,
A me remissum munus. Hinc stabit fides.
Adamante septas munera catervas domant.
Me victus auro miles imperii caput
Et destinatum proditi ultorem ducis 1230
Agnoscet ultro. Sequere felicem impetum,
Festosque socia voce clamores age.
Maturus adero.
URB. spacerspacerspacerspacer Promptus audita exequar.
Regno propinquas, rupta Zenoni licet
Ilia fatiscant.
AN. spacerspacerspacerspacerPerge. Pelagium moror, 1235
Quem proximus sub fata deducet dolus.

bar

ACTUS III, SCENA iiij
ANASTASIUS solus

Anastasius sibi de prospero red rerum suarum successu gratulatur.

Quis influentis dona fortunae abnuat? red
Alios hiantes linquit, et celeres agit
Fugitiva pennas. Martis hic ludo effero
Sortem lacessit. Ille iactatus freto, 1240
Aliquis rubentes inter imperii duces,
Caecam fatigat precibus aeternis deam.
Corrugat illa frontis iratae minas,
Calcat clientes. Orbe me summo tamen
Levat, superque regna ventorum vehit. 1245
Iam frontis aurea flamma radiorum vibrat
Hinc inde lucem. Trabea iam cocco rubet,
Iam verrit aulam syrma, iam celsus toro red
Do iura populis. Quid tamen casum probo?
Te, mens, adoro. Tu mihi numen Iove 1250
Tonante maius. Stultus est, alium vago
In orbe quisquis quaerit ac metuit deum.
Sua cuique mens est numen. Haec sortis rotam,
Haec fata vitae condit ac rerum vices.
Abiecta miserum, celsa felicem creat 1255
Mens, cui biformis ala dum pennas quatit, blue
Impune nimbos tranat ac puro super
Libratur axe pendula. O vivi aetheris
Scintilla pulchra! Perge, me vulgo erutum
Secerne terris, infer astrorum domo 1260
Sydus coruscum. Sydus? O, dixi parum.
Sol alta solus fraena terrarum regam.

bar

ACTUS III, SCENA v
URBITIUS, CASTOR, MILITES

Urbitius, renunciata Harmatii nece, milites primo accendit ad vindictam, deinde ad imperium Anastasio deferendum movet.

URB. Huc usque molli vecta remigio movet
Fortuna pennas. Restat ingenti dolo
Vincere phalanges. Moenia excubiis tenet 1265
Portasque miles. Fama truculentae necis
Nondum vacantes potuit ad turmas vehi.
Stat usque noti decoris egregium mihi
Nomen fidesque. Si tamen caedis ferar
Minister, Orcum, maria, tellurem, polos, 1270
Ternosque grandi voce iurabo Ioves,
Haud esse verum. Testis evincet nefas.
Esto. Coactum mortis horrendae metu
Minisque regum mentiar factum nefas.
Sin haec fatiscant, imber aurato fluens 1275
Agmine feroces subiget. Auri vis iecur
Adamante cretum mollit. O potens bonum!
Et ecce castris propius admoveo gradum.
Nunc, anime, fraudes contrahe. Ultrices voca
Turmas ad arma. Luctus oppressi ducis 1280
Irae procellam moveat implacabilem.
O scelera regum, o fraudis infandae modum!
CAS. Urbitius est.
URB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerO saeva perfidiae lues!
CAS. Quae causa luctus?
URB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerTantus in regum quoque
Pectoribus ardet sanguinis amici furor? 1285
CAS. Crucias, Olympum iuro. Quid portas mali?
URB. Ne quaere, fando nescit aequari malum.
Vincit loquentem.
CAS.spacerspacerspacerspacerspacerspacer Vincat, enarra tamen.
Cum luctus instat, scire quid flendum iuvat.
Perire si necesse, pereamus cito. 1290
URB. Harmatius —
CAS. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Horret animus.
URB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer— execrabili
Regum peremptus aere deposuit caput.
CAS. Harmatius? Orbis terror, armorum potens,
Fulmen Gradivi, ductor egregius ducum, blue
Mars alter?
URBspacerspacer Ille.
CAS. spacerspacerspacerspacer Cecidit?
URB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Oppressus iacet. 1295
CAS. Qua captus arte?
URB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Qua solent proceres, dolo.
Reducem serena fronte complexus, diem
Agi triumphis iussit, et festo choro
Plaudi per aulam Zeno Dum ludis vacat
Medius tyrannos inter Harmatius, dato 1300
Repente signo rupit e latebris cohors,
Captumque dira caede truncavit ducem.
CAS. Nunc parte ab omni mundus ultricem expuat
Vindex procellam. Turbo flammarum impotens
Involvat aulam, vosque cum totis ferat 1305
Verratque regnis Tartari ad regna ultima,
Fratres cruenti. Pereat infandum genus.
Ad arma, ad arma, miles. Ultorem rota
Chalybem. Tyrannos Martis irati furor
Perdat, trucidet, stirpe cum tota eruat. 1310
Et tuba canore pulsa terrifico tonet,
Dent classica sonos. Ite, diruite omnia.
URB. Fraena dolorem, Castor, incassum ruis.
Consilia virtus, impetum scelera petunt.
Numerosus aulam miles insedit, fores 1315
Ingenti cingit aucta praesidio cohors.
Urbs est in armis, moenia excubitor tenet.
Vis multa procerum cingit Augusti latus.
Incerta Martis alea, et dubium foret
Tentamen irae. Quin per insontes pari 13

20
Sontes clade caecus erraret chalybs.
CAS. Nullasne Zeno criminis poenas dabit?
URB. Dabit, sed alia restat ad poenam via.
Superest Anastus, mentis excelsae potens,
Cui multa virtus, multus armorum vigor, 1325
Opumque vis aggesta. Fac promptus fidem
Huic voveat uni miles, et signum vigil
Excubet in omne, tesseram ubi tempus dabit,
Mucroque reges ultor exitio eruet.
Tenue favoris pignus interea sui 1330
Libat catervis. Vita si coelum beet,
Opulenta meritis pretia pro tantis feret.
CAS. Grates Anasto. Solus imperium gerat.
OMNES Grates Anasto. Solus imperium gerat.
CAS. Succumbit monitis ira, consiliis furor, 1335
Dedimur Anasto. Iubeat, armati manu
Casus in omnes ferimur.
URB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerArmorum fidem,
Alacresque dextras nuncius Anasto feram.
Valete, Martis decora, dum redeo. <Exit.>
OMNES spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerVale.
CAS. Ergone primum Martis occubuit decus 1340
Harmatius, arte pariter et ferro potens?
Quo nemo cuneos melior hostiles manu
Diruere, nemo Martis accensi tigres
Fraenare et astu regere Bellonae vices.
I luctuoso, miles, incessu. Retro 1345
Conversa terram scribat hastarum seges,
Lugubre mugiat aere subrauco tuba,
Maestosque frangant tympana e corio sonos.

CHORUS MUSICORUM VEL INTERLUDIUM

Perge ad actum quartum