Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis — translatio.


ACTUS
II, SCENA i
LONGINUS, MUSICUS

Longinus dolorem suum de Pelagii adversa sententia altissime inhaerentem musica levat, atque in somnis fortunae suae prospicit eventum.

Conversa scena apparent aedes Longini nigris convestitae. Longinus atrata veste sedet in sella nigra. Musica item atratus assidet atrata in sede.

LONG. Bene est, nigresco. Concolor menti toga est.
Quid obstrepis? Quid lentus in plectro stupes?
MUS. Dum temperata consonet fidibus fides.
LONG. An hoc morari? Lude, detestor fidem.
Quod quaero, fidibus melius infidis dabis. 445
MUS. Laetusne mentem cantus an tristis iuvat.
LONG. Age augurare.

Canitur. Longinus hilarem cantum indignatus iniicit manum chely.

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerSiste. Vin’ cerebro chelys
Allisa resonet?
MUS. spacerspacerspacerspacer Quis placet lyrae modus?
LONG. Potesne silicum frigus aeternum et gelu
Inhospitalis Caucasi et saxa horrida 450
In has ciere voce vel plectro fibras?
Potesne rabidas tigres et dirum gregem
Trahere leonum? Num tenebrosi lacus
Revocare torvum vulgus et Stygias nurus,
Agmen tremendum, quas in hostiles agam 455
Dux ipse vultus> Orpheus quondam pater red
Traxisse fertur.
MUS. spacerspacerspacerspacer Orphei, princeps, lyram
Et plectra dederis, cuncta quae poscis traham.
LONG. Per coelum, acute. Perge.
MUS. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Quem cantum sequar?
LONG. Rursum augurare.

Musicus iterum laeta canit.

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerBarde, quem ludas vide. 460
Annon per istas animus erumpit notas?
Hac nigrores veste fac plectri sonos.

Musicus tristia canit. Interim Longinus maesti animi signa vultu gestuque prosequitur.

Age, iunge carmen, carmen infaustum, ferum,
Inauspicato carmen ululandum sono.

Legit Longinus haec carmina e pugillaribus.

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAstrorum iubar blue 465
Mundo salubres fundit ex alto faces.
Ate si minaces igne sanguineo comas
Trahens cometa regnet, heu quantum solo
Instat malorum!

SCENA MUTA

Dormiente Longino prodit Fortuna coopertis oculis. Sinistra fert rotam caerulei coloris, aureis maculis perspersam. Circumferentiae rotae adhaeret ex una parte corona aurea, in parte adversa argentea securis. Munubrium rotae insertum erat a baculo aureo, ita tamen ut libere verti posset ope alterius virgae aurae, cui alligabatur blue idem manubrium. Itaque Fortuna rotam baculo sublimem gerens modeste tripudiat, et per intervalla dextera manu rotam circumagit. Supervenit iuvenis splendido cultu Longino non absimilis, qui tripudiabundus Fortunae gratiam captat. Illa subinde, versa rota, coronam demittit, quam dum assiliens prendere nititur iuvenis, Fortuna celeri circumactu rotam convertit. Interim scenae succedit iuvenis alter veste habituque oris referens Anastasium. Hic inter tripudiandum, quoties alteri occurrit adversus, flexu corporis honorem exhibet. Mox occcasione capta imminentem coronae supplantat a tergo. Quo deiecto, a Fortuna invitante laetus et triumphabundus coronam accipit.

bar

ACTUS II, SCENA ij
ANASTASIUS, LONGINUS

Anastasius, quem carminis gratia Anastum vocamus, cognitis praeter expectationem Zenonis et Longini consiliis, in spem venit obtinendi imperii.

Prodit Anastasius libellum pium manu praeferens, legenti similis. Viso Longino dormiente eiusque pugillaribus ad terram lapsis, libellum suum reponit et et Longini pugillares furtim accipit.

AN. Secura vulpes prodit, ubi dormit leo. blue 470
Manu volumen amove, oratum est satis.
Alter legendus, mente suspensa liber.

Aperit &c, aliquandiu inspicit, habitu oris stuporem praeferens.

Heu monstra rerum! Friget attactu manus.
Horrescit animus. Scripsit has Pluto notas?
An quae cruore pascit humano fibras 475
Megaera? Tabulas Ditis e regno datas
Iurabis, isthaec quisquis auditu bibes.

Legit in pugilliaribus Longini.

EUPHEMIANI MAGI DE ZENONIS INTERITU VATICANATIO.
SEPULTUS ANTE FATA SUB TUMULO EVOMET ANIMAM SCELESTAM.

Crudele lethum, fateor. Horrendis tamen 480
Vix par sceleribus.

Legit.

REGIS PARRICIDAE BREVIS CHARACTER.
ALUMNUS AULAE, FRONTE MENTITUR FIDEM,
IUS FASQUE VERBIS, CORDE MEDITATUR NEFAS.

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerCaedis artificem polus 485
Si me notaret, grande meditarer decus.

Legit.

QUI OB SUSPICIONEM STATIM DE MEDIO TOLLENDI. PRAECESSIT
EUPHEMIANUS MAGUS. SEQUANTUR GAZAEUS RHETOR, HARMATIUS
MILITIAE PRAEFECTUS,
PELAGIUS PATRICIUS, ALIIQUE HORUM FAUTORES.

Immane monstrum! Quatenus undabit cruor? 490
SEBASTIANUS ET URBITIUS IN SOCIETATEM CONSILII ADMITTANTUR.
Gemina Acherontis capita! Par dignum Styge!

Legit.

QUID ANASTASIUS? SIMPLEX ET PROBUS EST, NEC FIDE NEC TIME.

Reponit pugillares ad pedes Longini dormientis.

Bene est. Tenemus. Stent suo tabulae loco.
Hoc est profecto, vota quod spirant mea. 495
Tandem doloso campus ingenio patet.
Nihil timemur? Falsa iam pietas placet.
Securus omnes ire per fraudum gradus
Ad sceptra possum. Fata, mens, tempus vocant.
Certant in omne facinus Augusti duces, 500
Odiisque miscent odia, sceleribus scelus,
Furiis furorem. Pacis egregios toga
Belloque proceres clade truculenta necant.
Hinc turba rerum. Vastus hinc regni tremor red
Tumultuantis. Miles ad ferrum ruet, 505
Ad vota vulgus. Tectus interea dolis
Ego turbulento sceptra piscabor lacu.
Gradiar in altum tutus. O quantum bonum est
Simulata virtus! Saepe mendaci gradus
Patuit honoris, vera dum pietas stetit 510
Procul repulsa. Me meus fovet dolus.
Facies theatrum, vultus actorem refert.
Ambio, sed altam villus occultat febrim. blue
Odi, sed iras frontis officium tegit. red
Rideo, sed odium risus aeternum fovet. 515
Audeo, sed ensem condit audacem sinus.

Diducto sago aperit nigrum habitum et acinacem subtus latentem.

Vinco, sed aquilas nemo victrices videt.
Intus Nerone peior, at foris Cato.
In ore pietas fulget, in oculis pudor,
In voce pondus, candor in verbis, modus 520
Gestus per omnes. Corde sub nigro lues,
Fraus, livor, ira, fastus, invisum scelus,
Et Styx, et Orcus, et furiae, et avidum Chaos.
His ego ministris utar occultis, suas
Dum fronte mimus sustinet partes dolus. 525
I nunc, cruente Caesar, et stylo nota
Simplex et probus, nec fide nec time.
Simplex Anastus? Peius haud unquam duplex
Saeviit Ulysses. Pallidi Acherontis plagas
Minus latratu terret horribili triplex 530
Molossus, ut me regna quatientem tua
Horrebis, astra iuro. Quid monstrum triplex?
Lentius in astra centuplex quondam gigas blue
Contorsit ignes, ut per Augusti lares
Bacchabor, ira, fraude, furiarum face. 535
Simplex probusque? Firmor, inveni viam.
Saevite, fratres, Funeri heroas date,
Spoliate regna ducibus, eruite omnia.
Ego inter istas orbis accensi faces
Simplex probusque

Hic prodit Gazaeus. Anastasius se statim ad pietatem componit.

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerVideor. Antiquas locus 540
Reposcit artes.

bar

ACTUS II, SCENA iij
ANASTASIUS, CHORUS PUERORUM, GAZAEUS, LONGINUS

Gazaeus dum Anastasii hortatu pupillorum causam apud Longinum agit, veneno tollitur.

AN. spacerspacerspacerspacerspacerspacerGratus advertis gradum,
Gazaee.
GAZ. Moestum dubius admoveo gradum.
O sortem acerbam! Quid prius luctu querar?
Communis aegro languet imperio salus.
AN. Languere membra capite vitiato solent. 545
GAZ. Nil usque tutum. Quae per annorum vices
Stetere, pulchra stirpe florentes domus,
Late eruuntur. Orba puerorum cohors
Gemet peremptos chalybe Caesareo patres.
AN. Quousque iustas lentus in poenas, Deus, 550
Suspendis ignes?
GAZ. spacerspacerspacerspacerspacerDiffer ad tempus preces.
Effare paucis, fasne Longinum alloqui?
Dabo intuendas cladis iniustae notas.
AN. O mentis altae pulchra libertas! Dabis?
GAZ. Quicunque factum casus excipiet dabo. 555
AN. O perge, vinces. Specimen hinc capiet sui.
At ecce, vacuo solus in tecto sedet.
Aggredere solum. Spondet eventum locus.

Ad spectatores.

Qualem sed agno spondet eventum lupus.
CHOR. Miserere, princeps.
GAZ. spacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacer spacerspacerAltius clamor sonet. 560
CHOR. Miserere, princeps.

Longinus repentino clamore experrectus, territusque lugubri veste nigrisque lugentium puerorum cucullis, umbras credit.

LONG. spacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacerMonstra Tartarii lacus!
Hiatne mundus? Claustra laxantur Stygis?
Quid iste poscit furvus umbrarum chorus?
Me petitis? Orci fata properantur nimis.
Ultrice nondum cecidit extinctus manu 565
Pelagius. Ite, noctis aeternae domos
Remeate, furiae. Statis? Horribilis furor.

Irruens in pueros eorum lugubre clamore absterretur.

CHOR. Miserere princeps.
LONG. spacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerEcce Cerberi gemunt
Catuli. Facessite, monstra.
GAZ. spacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacerNil monstris opus,
Longine Caesar. Cernis orbatum patre, 570
Rerumque ergentem prolis innocuae gregem.
CHOR. Miserere, princeps.
LONG. spacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacerPremite feralem sonum.
Unde iste pueris squalor?
GAZ. spacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacer Occumbunt patres.
LONG. Ferro perempti?
GAZ. spacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacer Fune, medicato mero.
Non unus omnes mersit exitii modus. 575
LONG. Iustene?
GAZ. spacerspacerspacerspacerspacerInique.
LONG. spacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerQuem scelus damnat reum?
GAZ. Quem lux superba sortis et vitae gradus
Tectum tuetur.
LONG. spacerspacerspacerStet licet clypeo Iovis
Munitus, aequas pendet exitio vices.
GAZ. Ignosce, princeps, voce damnaris tua 580
Reus cruentae caedis.
LONG. spacerspacerspacerspacerspacer spacerEgo caedis reus,
Sophista vecors? Foeda mentiris. Deos
Iuro per omnes, repetet artificem dolus.
Assiste, miles, stringe sceleratas manus.
CHOR. Miserere, princeps.
LONG. spacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacer Carpite ocyus fugam, 585
Spuria propago, genere vipero sati.
Abiti, monstra.

Pede abiicit.

CHOR. spacerspacerspacerVindica opprobrium, Deus.
GAZ. Longine, menti pone furosiae modum,
Fraena dolorem, dumque regressum Deus
In melius offert, pectus in melius refer. 590
Quid mole scelerum pressus in barathrum ruis
Non retrahendus? Vita, mors brevibus iacent
Diducta spatiis. Propera si vitam secet
Clotho, ruinam mentis aeternam subis.
Nemo scelestus pariter et felix diu 595
Fuit. Innocentum clamat effusus cruor,
Clamat gemendus pubis orbatae status.
Viduae maritis coniuges, vastae domus,
Clamant, et alti fulmen ultoris vocant.
Quam multa sint tremenda, nisi caveas, vide. 600
LONG. (Ironice.) Agnosco linguae flumen an fulmen tuae.
Rotundus ore fulguras, pluis, tonas,
Mones amice. Paria verbosae decet
Artis referre pretia. Fer bacchum, puer,
Bacchum rubentem, nobilem. Effando nimis 605
Accendit ora rhetor, ambrosiam bibet.
Affer sedile, miles. Hic artus loca.

Affertur vinum et sedile.

Miscere odoram nectari ambrosiam placet.

Venenum iniicit et sica commiscet.

Age, pateram hauri.
GAZ. spacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerIgnosce —
LONG. spacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerPer coelum, bibes,
GAZ. Venenum in auro bibitur.
LONG. spacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacerspacer At mixtum mero. 610
Age, et profundo praebibe salutem Iovi.
GAZ. Ergo bibendum est? Plectis insontem nece.
LONG. Plecto loquacem. Disce Caesaribus probra
Ingerere fando. Sistis? Exhauri ocyus.
Testor cruore poculum explebis tuo, 615
Bibes adactus sanguinem.
GAZ. spacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacer O regum fidem!
Esto, natantem calice fatali necem
Bibamus, hac me diva libertas vocat.
At tu, tonantis osor, aeternis caput
Sacrum tenebris, perge, sanguineo fibras 620
Imbue cruore, merge flagitiis caput,
Macta innocentes. Spectat ex alto Deus,
Spectat, manuque fulmen ultrici vibrat.
Mox horrido sub Dite sulphureas bibes
Sine fine flammas.
LONG. spacerspacerspacerspacer Cerbere, hauris ocyus? 625

Haurire cogitur.

Habes, peractum est. Vade, Rhadamanthi foro blue
Causas perora melius. In caecas age
Vinctum latebras, donec epotus iecur
Irrumpat alte Bacchus, et vitam eruat.
Iussimus. In arcto carcere expiret reus. 630

bar

ACTUS II, SCENA iiij
LONGINUS, ZENO IMPERATOR, URBITIUS, ANASTASIUS

Zenonis et Longini clandestina colloquia.

LONG. Hanc oris illaudata libertas vicem,
Haec pretia, qui me voce sollicitant, ferunt
O spem caducam! Sceptra sperabam miser,
Aurique diva luce radiatum caput.
En quo revolvor! Ausus hoc, ausus nefas 635
Pelagius?

Prodit Zeno.

ZENOspacerspacerUnde versus in luctum dies?
Frater, quid atra purpuram obtendit chlamys?
LONG. Haud exuenda donec hostilem bibat
Ebria cruorem. Potuit hoc, potuit nefas
Pelagius? O mordacis invidiae malum! 640
Longinus, orbis lumen, Augusto satus,
Regumque frater, vile iam sortis probrum,
Iam ludus aulae, saeculi risus ferar.
Ferar procacis praeda Pelagii. O scelus!
Haec cernis? Haec tueris? Haec, frater, probas? 645
Emorior ira.
ZENOspacerspacerspacer Frater, age, animos cape,
Seque intus ipse frangat irarum tumor.
Labem negati decoris haud tardus luet.
Ne metue. Reges nemo securus diu
Lacessit, alte vulnus in venis latet. 650
Aeternus iras pascit ultrices dolor.
Petet ille noctis regna, tu regni decus. red
LONG. Sed quando petet? O lentus in poenas furor!
ZENO Dant odia tempus.
LONG. spacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerOdia privatus gerat,
Rex tela et ictum. Fossus actutum ruat 655
Annuere regi quisquis oranti negat.
Quid temporis opus?
ZENOspacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerTela nisi tempus regat,
Feriunt vibrantem.
LONG. spacerspacerspacerspacerspacer Certus irarum est locus.
ZENO Incertus ictus.
LONG. spacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerSors tamen certum facit.
ZENO Fortuna caecas caeca iaculatur faces. 660
LONG. Non ubi nocendum est. Caeca quos feriat videt.
ZENO Et te videbit.
LONG.spacerspacerspacerspacerspacerspacer Semper arrisit mihi.
ZENO Arridet illa saepe cui pestem parat.
LONG. Fortuna nostrum, qua volet, iugulum premat,
Dum pariter hostem perdat.
ZENOspacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacerIncautas alis 665
Violentus iras. Stulta vindictae est sitis
Dum pereat hostis, ipse si simul peris.
Prudentis ille nomen ultoris feret
Qui laesus odia recipit in tutum prius,
Tunc ultus hostem, quando praecipitem super 670
Positus ruinam victor applaudit sibi.
LONG. Si trahimus iras, placat iratum mora.
ZENO Ubi mitis ira est. Alta si rabies sedet,
Spatio tumescit.
LONG. spacerspacerspacerspacerFama vindictae perit.
Si clam prematur hostis.
ZENOspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerUltorem tamen 675
Tacita voluptas pascit.
LONG. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerIgnavum reor,
Quisquis latente vulnus infligit manu.
ZENO Qui tutus hostem stravit, ignavum nega.
LONG. Palam prematur, probra qui palam vomit.
ZENO Hostem docet cavere qui palam ferit. 680
Cum tonuit axis, monstrat exitium fragor,
Cunctique fugimus. Fulmen ubi silet nocet.
LONG. Quid fraena rerum, sceptra quid mundi geris,
Si sis timendum?
ZENOspacerspacerspacerspacerspacerMagna Pelagium tegunt
Praesidia: virtus, mentis ingenuae nitor, 685
Integra labis vita, vox sensu gravis,
Tumultuosis pulcher in rebus tenor,
Amor senatus pariter et vulgi favor.
Hoc si revellas columen, impulsu pari
Labefacta regni culmina ruinam trahent. 690
LONG. Quem sic timemus, morte properata ruat.
Causa requiris? Colitur et vulgo placet.
Ars una regum est metere surgentes nimis. blue
Nisi celsa regni capita decutias, brevi
Summum superbo vertice aequabunt caput. 695
Sed nec timendum plebis aut procerum reor
Usquam favorem. Saepe quem stantem colunt
Fugiunt cadentem. Cedrus ubi verno stetit
Apice decora placuit, ubi ferro eruta
Traxit ruinam, pastor obtrivit pede. 700

bar

ACTUS II, SCENA v
URBITIUS, ZENO, LONGINUS, SEBASTIANUS, ANASTASIUS

Zenonem et Longinum varii nuncii de Harmatii reditu in urbem conterrent.

Prodit Sebastianus.

SEB. Auguste, propius clangit.
ZENOspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerArmorum fragor?
SEB. Sonuere litui.
ZENOspacerspacerspacerspacerspacer Vivus in tumulum feror.
Fer arma, frater.
SEB. spacerspacerspacerspacerspacerDucit aeratas procul
Aquila catervas.
LONG. spacerspacerspacerspacerPestis et aquilam premat
Simul et catervas. Zeno, praesidium para. 705
ZENO Per stagna Ditis pereo. Praesidium? Nisi
Phlegethonte rupto torva Furiarum cohors
Succurrat, Orcum iuro, praesidii parum est.

Intrat Urbitius.

URB. Ad arma, Caesar!
LONG. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerArma te dira obruant!
ZENO Quid arma clamas?
URB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Terra quadrupedum gemit 710
Calcata passu.
ZENOspacerspacerspacer Latera quadrupedum crepent.
LONG. Rumpantur equites. blue
URB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Pulvis eripuit polum.
Harmatius urbem repetit, et bello inclytam
Cogit phalangem victor.
ZENOspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Attonitum quatis. 715
Quid si parenti natus occurrat suo
Basiliscus, aula pulsus, excussus gradu, red
Irrisus, exul, foedus aerumnis puer?
O quantus animum punget iratum dolor!
Ius arma repetent, regiam assultu premet. 720
Quid rebus animi, frater, ambiguis sedet?
LONG. Dolis agendum est.
ZENOspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerFare, quis doli modus.

Prodit Anastasius, simplicitatem simulans.

AN. Caesar, propinquant arma.
ZENOspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQuid, bubo, gemis?
AN. Tonat heu sonore pulsa vicino tuba
Repetere sceptra rumor Harmatium canit. 725
Cavete, reges.

Rex Anastasium pede abigit.

ZENOspacerspacerspacerspacerStrix Avernalis, tace.
AN. Ignosce, princeps.
URB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerIste me manet labor.
Arcebo muris agmen et positis phalanx
Solvetur armis. Pallade umbratus comam,
Harmatius aulam scandet, ac doli inscius 730
Tamen dolosos mittet in laqueos caput.
LONG. Qua fraude?
URB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerFraudis quaere perfectae modum.
Moramur hostem.
ZENOspacerspacerspacerspacerspacer Perge felici gradu.
Si vota sors fortunet, ingenti dolos
Pensabo pretio. Stabis imperii comes. 735

Exeunt omnes praeter Urbitium. blue

bar

ACTUS II, SCENA vj
ANASTASIUS, URBITIUS

Urbitii et Anastasii consilia de Harmatio in exitium trahendo.

Prodit Anastasius.

URB. Anaste, vota prosper impellit Notus.
Provehimur alto. Cernis ut fatum sibi
Fungina texant capita?
AN. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Iungamus manus,
Pariterque foetos fraude numerosa sinus.
Zeno Gradivi columen Harmatium timet, 740
Odio Pelagium frater aeterno vovet.
Stant fata utrisque. Quos ubi letho datos
Agnoscet orbis, quantus in feras furor
Ardebit undique? Vulgus ultorem, ducem
Proceres amabunt, quisquis exitio dabit 745
Cognata furiis capita, terrarum mala.
URB. Te fata poscunt.
AN. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Fateor, agnosco. Stygem
Vocavit hostis. Esse bubonem iuvat,
Iuvat esse diri vulturem cantus, tibi
Male auspicatos semper ut luctus canam. 750
URB. Age, qua trahendus arte sub casses prior
Harmatius?
AN. spacerspacerspacer Aures pariter et mentem admove,
Paucis docebo. Quaere Basiliscum ocyus.
Adesse patrem milite instructum refer.
Natus parenti occurrat, horrenti obsitus 755
Paedore. Totus ibit in luctum puer.
Horror capillos obruet, vultum dolor,
Stent ora fletus, latera singultu gemant,
Vox in querelas, pectus in planctum sonet.
Hinc ira patris. Credis insana tigrim 760
Sic aestuare rabie ubi raptos videt
Catulos, ut ingens rumpet Armatium dolor?
Aderimus ambo. Quaque virtutem nota
Simulare soleo, patris accendam mala.
Tu facinus auge. Sobolis opprobrium, domus 765
Labem, decorae iura vindictae move.
Hac implicatus arte vindictam pater
Spirabit animo, seque damnabit reum.
Et ecce turmas aquila victrices movet.
Gratare reduci, necte venienti moras, 770
Dum, me iubente, natus occurrat patri.

bar

ACTUS II, SCENA vij
HARMATIUS, URBITIUS, MILITES 30

Harmatium ex bello reduce salutat Urbitius.

Instructis ordinibus in scenam procedit Harmatii exercitus.

HARM. Resiste, miles, urbis Augustae inclytas blue
Verere turres. Patuit ad muros iter,
Ulterius arma ferre lex patriae vetat.
Salvete, coelo proxima heroum domus, 775
Regum penates, patriae optati lares,
Regina sedes, artis annosae labor.
O chara salve terra, quam lituum canor,
Quam tectus aere miles, umbonum chalybs,
Mavortis horror, densa telorum seges, 780
Et fusus omni latere venarum cruor
Defendit usque. Pande venienti sinus,
Faustoque reducem pacis amplexu fove.
URB. Invicte salve ductor, armorum potens,
Columen Eoae gentis, imperii salus. 785
Reditum secundo firmet auspicio polus.
Ut laetus agmen, agminis laetus ducem
Video! Decoro pulvis in vultu sedet
Non indecorus. Martius mentem calor,
Robur lacertos, tela victrices manus, 790
Fortuna pugnam, praelia triumphos agunt.
Iam digna reduces laurus impediet comas,
Et, Marte posito, pacis excipiet sinus.
HARM. Domine, rebus otia, et puri meant
Sine nube soles? Fare quis regni tenor. 795
URB. Vulnus retractas, heu recrudescit dolor.

Prodit cum Anastasio Basiliscus.

bar

ACTUS II, SCENA viij
HARMATIUS, BASILISCUS, URBITIUS, ANASTASIUS, MILITES 30

Harmatius, intellecta per Urbitium et Anastasium Zenonis perfidia, tandem in Caesaris exitium conspirat.

HARM. Videone verae frontis an falsae notas?
Hic ille nati vultus? O nate!
BAS. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer O pater!
HARM. Tremuere viscera. Nate, quae rerum vices
Quem te parenti sistis?
AN. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer O fati rotam! 800
HARM. In me quid ausa?
AN. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQuidquid informis potest
Audere livor.
HARM. spacer spacerDamno livoris nefas.
Effare, quis te tantus immersit dolor?
Unde hic per ora squalor et furvam toga
Imitata noctem?
AN. spacerspacerspacerspacerspacerspacer Dura Zenonis manus. 805
Arsit furore bellua, et iussis effere
Iniudicatum presset.
BAS. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerOccidmus, pater.
Legit senatum, venit, assedi comes,
Repente causa statuit indicta reum,
Damnavit, ostrum rapuit, excussit gradu. 810
URB. Immane facinus! Tantus in puerum furor?
BAS. Mox ore vasto carmen horrendum tonat.
“I pestis. Aula pulsus, irrisus, miser,
Absiste procul hinc, regio aeternum lare
Abactus. I, squalente regales opes 815
Paedore muta, sortis abiectae memor.”
Hinc me gementis signa fortunae tegunt.
Hinc ora macies, genitor. O regis probrum!
Lamenta pectus, pallor obsedit genas,
Lumina perennis imber, informis cutem 820
Marcor, nigranti membra squalescunt situ.
Vindicta, genitor. Poscit ultorem scelus.
HARM. Miserande puer! Hanc praestitit Zeno fidem?
Ad arma, miles, ad arma. Fer subito faces.

Omnes educunt gladios.

Regia petatur. Vulsa cardinibus domus 825
Procumbat. Aula, poste disiecto, labet,
Tectum cremetur, flamma victrices vomat
Undique favillas. Pereat infidum caput.
Pereat nefandum stirpe cum tota genus.
Flammentur, eruantur, in cineres eant. 830
Ingrate Zeno! Pactus Harmatio fidem
Sic ludis excors? Merita sic pensas mea?
URB. Astraea, cernis? blue
HARM. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQuid meus potuit puer?
Quid mollis aetas flore primaevo nitens
Sceptroque dignum frontis eximiae decus? 835
AN. Quid iste potuit oris ingenui nitor?
Haec innocentis dextra? Proh saevi ducis
Imperia! Tantum pepulit ex aula iubar?
HARM. Fremat tyrannus. Nate, regnabis tamen.
Regnabis, ignes testor aeternae domus. 840
Eatur, arma, furia, flammantes globi,
Et quidquid aestus volvit irarum impotens,
Paretur hosti. Quo tamen praeceps agor?
Dum fervet ira, nescit imperio premi.
Exurge, pectus. Perfer hanc molem mali, 845
Et qua tremendas lege Mavortis minas
Saepe domuisti, temet invictus doma.
URB. Agnosco nobile mentis imperium tuae,
Agnosco robur. Melius excluso videt
Animus tumultu. Caecat ingenium furor, 850
Nec omnium sit poena paucorum scelus.
Cum miles urbem chalybe nudato subit,
Mucrone in hostes saevit et cives pari,
Nec Martis ira facile, nec stricti potest
Ensis libido reprimi. Hinc odio duces 855
Furiisque vulgus mactat, et patriae facem,
Urbis sepulchrum, gentis exitium vocans.
Quid quod cruentae cladis incertus foret
Dubiusque casus? Ambit Augusti latus
Vis multa procerum, multa famulantum manus. 860
Caesareus aulam miles excubiis tenet.
Ab arce, belli cantus ubi signum dedit
Sonante lituo, tela subiecit furor,
Ad arma ruitur. Omnis Augustum tegit
Civis.
HARM. spacerTyrannum?
URB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerDelet ex animo pavor 865
Nomen tyranni. Veteris offensae notas,
Graviora quisquis metuit, erasit libens.
HARM. Infanda patimur. Fregit Augustus fidem,
Promissa lusit.
AN. spacerspacerspacerspacerspacerIusta vindictae est sitis.
URB. Fateor, sed iram cautus ultricem preme. 870
Te iusta patriae poscit ultorem salus,
Regni ruina, luctus, insontum cruor,
Nati querelae. Certus odiorum tamen
Dispone causas. Fronte simulata redux,
Inermis, aulam more de prisco subi. 875
Deni sequantur pone subeuntem duces,
Honor decusque lateris. Hi voveant fidem.
Tum militari Caesarem oblectent choro.
Stent arma manibus, cumque percussa dabis
Tellure signum, iunctus Augusti fibras 880
Irrumpat ensis. Rege sublato, imperas.
Nemo tyranni funus ulcisci volet.
HARM. Bene est. Sequemur mentis arbitrium tuae.
Arridet astus. Castor, in vicos datus
Reficiat artus miles. Ubi promptus manu, 885
In omne raucae vigilet imperium tubae.
Praeibo. Martis decora, bis quini duces,
Queis robur animo, rebus in summis fides,
Retro secuti, regiam Augusti petant.
Basilisce, gressus iunge. Si faveat polus, 890
Radiabit aurum crinibus, sceptrum manu.

bar

ACTUS II, SCENA viiij
ANASTASIUS, CASTOR, MILITES 30

Anastasius militum animos pecunia occupat.

AN. Generosa Martis pignora, imperii vigor,
Animae cruoris prodigae, exortes metu,
Depraeliatrix aere non domito cohors,
Dignum triumphis agmen, in quorum sedet 895
Secura dextris patria, libertas, salus,
Quae laureatam paria virtutem queant
Pensare pretia? Quidquid exiguus mihi
Largitur aulae census, in vestras libens
Fundo cohortes. Capite foecundam aureis, 900
Capite crumenam.

Auri donativum porrigit.

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerCastor, aequata stipe
Turmas per omnes tribue, sit felix dies.
Laetitia niveis vecta quadrigis volet.
CAST. Grates Anastro, digne qui mundum regas.
OMNES Grates Anasto, digni qui mundum regas. 905
CAST. Iam reboet axis, perstrepat cantu tuba.
Binas in acies fusa discedat phalanx.
Cape tela dextris, miles, umbratam cie
Ludente pugnam Marte. Stent manibus manus,
Pede pes, latusque latere, vir densus viro. red910
Hinc inde belli ficta tempestas eat.

Instruitur acies ex disciplina militari.

CENT. Subsequere, miles. Binus in dextrum latus
Tendatur ordo. Binus in laevum migret.
Circumage dexter agmen. Huc propius gradum
Inflecte. Laevus ora. Solvatur phalanx. 915
Hinc inde dextro duplica seriem gradu.
Restitue gressum. Flectat in clypeum cohors,
Utrumque media crescat ex acie latus.
Conscende frontem ternus. Hinc illinc retro
In clypeum et hastam verte. Procedat phalanx. 920
Huc dexter aciem motus aequatam vehat.
Cornu sinistrum pergat. In dextrum move. red
Provehe cohortem. Sta. Sinistrorsum move.
Reflecte laeve. Perge. Sistatur. Sinum
Subintra in hastam flexus. In clypeum retro. 925
Hinc inde dextro duplica seriem gradu.
Reduc sinister agmen. Ulterius subi.
Circumage in hastam copias. Gressum preme.
Iam bellicoso tympana tumultu sonent.

Pugna umbratilis.

Pugnate fortes. Pugna processit satis. 930
Procedat agmen. Media didatur phlanx.
Pars dextra in hastam versa promoveat gradum.
Retro in sinistram. Leva dextrorsum. Move.
Huc retro in hastam. Medi praeeuntem cohors
Subsequere. Utrumque coent in frontem latus. 935
Hinc pars in aciem forma. Classicum sonet.
Frons explicetur. Repetat extremus locum.
Iungatur agmen. Verte. Laxetur phalanx.
Reflecte in hastam. Milite alterno simul
Firmetur ordo. Dextra dextrorsum cohors. 940
Circumage vires. Gradere. Sistamus gradum.
AN. Agnosco dextras. Marte prolusum est satis.
Valete, et animas gerite victrices.
OMNES spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerVale.
Grates Anastro, digne qui mundum regas.
CENT. Procedat agmen. Reliqua fortunet polus. 945

CHORUS MUSICORUM VEL INTERLUDIUM

Perge ad actum tertium