Act 1 Latin
Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translati0.
 

ZENO
Sive
AMBITIO INFELIX

Tragoedia

Romae, Neapoli. Bononiae, Parmae, Hispali, Audomari, et alibi saepius cum plausu exhibita.

ARGUMENTUM

NNO a virginis partu 492 Zeno genere Isaurus, homo luxuria atque immanitate infamis, Orientis regebat imperium. Is cum accepisset ab astrologis morte se violenta opprimendum, tentavit varia procerum caede vel fatum eludens, vel, quod proximum erat, Longino fratri suo, libidinis item et feritatis portento, imperium confirmare. Erant in aula per idem tempus diversissimis ingeniis ac studiis multi, Hermatius in primis belli dux, armis inclytus, natura praefervidus, cuius ope Zeno Basiliscum tyrannum deleverat, et Pelagius patricius, vir aequitate summa atque constantia. Hos aliosque, quorum opes eminebat, fratris hortatu, Zeno interficit. Unus Anastasius, subdolus et vafer, simulatione antiquae simplicitatis omnem suspicioni locum ademerat. Is igitur imperii avidus, atque Ariadnae blueimperatrici apprime charus, consiliorum administrum Urbitium, profligatae nequitiae hominem, adsciscit, cuius opera cum aulam varie miscet, tum Zenonem ipsum sepelit vivum, retractumque ex fuga Longinum capite plectit. Ex Hist. Niceph., Procop., Evag., Zonar &c.

PERSONAE

UMBRA BASILISCI TYRANNI
ZENO imperator
LONGINUS frater Zenonis
HARMATIUS militiae praefectus
BASILISCUS Harmatii filius
PELAGIUS patricius
ERASTUS Pelagii filius
EUPHEMIUS patriarcha
ANASTASIAS, URBITIUS, SEBASTIANUS, PROCLUS, PHILARGUS proceres
GAZAEUS rhetor
EUPHEMIANUS magus
CASTOR tribunus militum
PHILARCHUS centurio
<MUSICUS>
PUPILI SEX
EPHEBI QUATUOR
ANGELI DUO
MILITES TRIGINTA

bar

ACTUS I, SCENA i blue

UMBRA BASILISCI TYRANNI quem bello captum Zeno interfecerat

Clangentibus tubis, tympanis sonantibus, instruitur apparatus ad Longinum coronandum. Efferuntur ab ephebis in scenam hinc et hinc duae mensae serico stratae, et super mensas corona, sceptrum, trabea, liber, gladius, caeteraque imperii insignia.

UMBR. Compesce murmur aeris infausti, tuba.
Silete cantus. Aufer hinc regni notas.
Male auspicati specimen imperii procul
Eripe, iuventus.

Evertit mensas, disiicit ornamanta &c.

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerIte, sanguineae domus
Monumenta, triste sortis augurium meae, 5
Devota furiis decora, queis merui Stygem.
Non hanc sepultae noctis effregi Chaos red
Visurus aulam: regna bene novi mea,7
Erebi theatrum. Ducibus Eois, novum est,
Ad sceptra, festo pacis ascensu, gradi. 10
Per fanda, per nefanda, et scelerum stuem,
Per fraudis artes, perque periurae dolos
Mentis, per odia, per novercales plagas,
Per bella, flammas, vulnera, cruorem, neces,
Iter est ad altum gentis Eoae torum. red15
Haec me superbas duxit ad sedes via,
Hac et volutus, mergor in Stygem ultimam.
Sic, sic feratur, quisquis imperii decus
Anhelus ardet. Calle non sueto ruis,
Longine. Nondum claustra nocturni Iovis 20
Megaera rupit, agmen Eumenidum trahens. blue
Non alta furias sensit ultrices domus,
Non flammam et iras, non ineluctabilem
Fati procellam. Stagnet insontum prius
Cruore tellus, aggerat caedes furor, 25
Spargantur astra sanguine. Umbrarum gemat
Sub onere vasto cymba Tartarei senis.
Tunc auspicare sceptra, tunc ostrum rape.
Age, tuba, versis omen auspiciis cane.
Fatale stringe murmur.

Lugubre sonat tuba.

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAudimur, sonat. 30
Iam scena noctem denset, ac furvus locum blue
Obvelet horror.

Conversa scena omnia nigrescunt.

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Stent sepulchrali situ
Vacua sub astris busta, ferales tori.

Visuntur hic eorum sepulchra qui in praesenti tragoedia interficiuntur, adiectis eorum insignibus et mortis instrumentis.

Oculis triumphum grator. Hic aulae color,
Hic esse regno faustus ineunti solet 35
Ornatus, haec auguria. Iam celera gradum.

Prodit Zeno furtivo passu.

Ades, Megaerae pignus, Acherontis nepos,
Cruente Zeno. Cerne inexpletae domos
Mortis. Per aedes funera insontes eant.
Sparsus cruorem societ innocuum cruor. 40
Hunc funis, illum sica, medicatus necet
Alium Lyaeus. Testor umbrarum Chaos, blue
Haud ante Phoebus promet et condet diem
Quam paria paribus funera aequabis toris.
I nunc, et ore fata mentito exige. 45

bar

ACTUS I, SCENA ij
ZENO, EUPHEMIANUS MAGUS

Zeno, simulato habitu, Euphemianum magum et astrologum de fato suo consulit. blue

ZENO (Mutato habitu.) Tacete, superi, vosque stellantis plagae
Ignes, tacete. Fas sit Augusti iubar,
Rudique vultus clepere Caesareos, toga.
Res agitur ingens. Animus impulsu furens
Fati minacem saepe praesagit diem. 50
Vivus perire videor, ignoro tamen
Quid extimescam. Rosea seu lucem vehat
Aurora, noctis biga seu tenebras agat,
Mens inquietas se per ambages rotat,
Trepidatque fati segnis interpres sui. 55
Sic est profecto. Posuit haec simul Deus,
Regnum ac timorem, quem nec aeratae globus
Phalangis arcet, nec Cyclopaeo domus blue
Vallata muro. Fulmen eductas quatit
In astra turres, quando sub humili casa 60
Securus aevum pastor impavidum trahit.
Hinc excubare cogit attentum pavor
Partes in omnes. Hinc peregrina latens
Sub veste Caesar, fata scitabor mea.
Est in propinquo summus astrorum arbiter, 65
Idemque furvi doctus antistes Iovis.
Cui paret Erebus, quemque venales ferunt
Ciere genios, sortis humanae fabros.
Adire certum est. Consulam ignotus virum.
Flexisse superos qui nequit, moveat Stygem. 70

Accedit ad astrologum. Reducto sipario apparet magi officina nigris convestita. Mensa nigra. Super mensam scrinium nigrum et sphaera caelestis. Candela nigra accensa, canis hirsutus ad pedem mensae vinctus catena. Euphemianus in sede nigra, puer nigellus ad eius pedes sedens in terra.

Euphemieane, cuius ad carmen tremit
Vulgus silentum, et Orcus, et furiae, et Chaos,
Si quis favori, si quis est auro locus,
Exprome genium Tartari eductum sinu,
Hecates ephebum, quem per incertos ducem 75
Sequar tumultus.
EUPH. spacerspacerspacerspacer Grande et excelsum petis
Solitumque ducibus munus Augustis dari.

Magus surgit et promptis ordine annulis malos genios venditat.

Sed age, quis arte? Quantus ingenio? Quibus
Attemperatus moribus genius placet?
Vin’ te libido vastet et Veneris puer? 80
En Asmodaeus. Stupra et illicitos toros,
Luxumque, et ignes, et Gommorhaeum scelus
Docebit iste. Vis superbifico polos
Calcare fastu, teque ventoso super
Deumque et homines ire sublimem gradu? 85
Hinc intumesces. Vis per irarum faces
Rabiemque dirae mentis in flammas agi?
Vis tygre, et urso, et Hydra, et inferno cane
Immanius saevire? Vis alto natent
Sanguine penates? Genius hic furias dabit. 90
Venale cernis omne furiarum genus.
Statue quod optes.
ZENOspacerspacerspacerspacerspacerspacerLevia memorasti nimis.
Hac iuvenis egi. Maius his monstrum peto.
EUPH. Quae te creavit Stygia portentum soror?
Tot scelera iuvenis? Siste, placabo sitim. 95

Promit annulum ex abditiore scrinio.

En genius ipso peior umbrarum deo,
Ferax malorum. Mille facinorum vias,
Artes nocendi mille foecundo sinu
Coercet. Unus omne furiarum nefas,
Et quidquid alta nocte monstrorum latet 100
Inspirat animis. Ibis, ut dirus vapor,
Ruina rerum, gentis humanae lues,
Hoc duce. Quid ultra? Solus implevit malis
Totum Neronem, saeculi exitum sui.
Placet?
ZENO spacerSatis superque. Venerabor deum 105
Morum magistrum pariter et vitae ducem.

Malum genium osculatur in annulo.

Quod restat unum est. Quando fatorum vices
Et destinatam cuique fortunam tenes,
Effare, quis hunc nexus astrorum manet,
Cuius solum natale, nascendi dies, 110
Et si quid ultra nosse lex artis iubet,
Hic exprimuntur.

Rex promit horoscopum suum charta descriptum et mago exhibet. Magus viso horoscopo fortunam regis aperit.

EUPH. spacerspacerspacerspacerspacerGenere plebeio satus.
ZENO Aurumque terra trahitur, effulget tamen.
EUPH. Truculentus ore, turpis aspectu, horridus.
ZENO Et scabra gemmam concha pretiosam tegit. 115
EUPH. Vi Martis altam gloriae affectat viam.
ZENO Ceras avorum sugat ignavum pecus, blue
Sanguis vetustus.
EUPH. spacerspacerspacerspacer Surgit in trabeas ducum.
Tandemque nati caede, proh dirum nefas!
Regni prehendit culmen.
ZENOspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAn fas an nefas 120
Parum est petenti sceptra.
EUPH. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerSanguinea manu
Patriam flagellat saevus, et regnum eruit.
ZENO Sic quem gubernat fulminat mundum Deus.
EUPH. Sed quid minaci prodit aspectu polus?
Nil fabor ultra.
ZENOspacerspacerspacerspacer Fare. Quid trepidas, senex? 125
EUPH. Timor eloquentem tardat.
ZENOspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerHortatur fides.
EUPH. Indicta cupiet fata, qui dici iubet.
ZENO Audita cupiet fata qui dici iubet.
EUPH. Melius latebit quod diu latuit bene.
ZENO Melius patebit quod diu latuit male. 130
EUPH. Tacere liceat.
ZENOspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Cum iubet tempus loqui?
Stygiam paludem testor, allisum solo
Spargam cerebrum, quaeque proferre abnuis,
Cerebro tacentis fata disperso legam.
EUPH. Audi coactum placidus eloquium precor. 135
ZENO Quisquamne poenam vocis expressae luit?

Magus praedicit regis interitum.

EUPH. Sepultus ante fata sub tumulo evomet
Animam scelestam.
ZENO (Impotens sui.) Ha! Quid remugisti, senex?
Tumulus? Quid? Animam? Repete fatales modos.
EUPH. Sepultus ante
ZENOspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Certus indictam canis 140
Ab axe sortem?
EUPH. spacerspacerspacerspacerRite scrutatus.
ZENOspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerPolos
Solumque pervagatus et lunae fibras?
Remurmura fatale carmen ocyus.
EUPH. Sepultus ante fata sub tumulo evomet
Animam scelestam.

ZENOspacerspacerspacerspacerspacerO bubo malefausti soni! 145
Feralis Echo! Ditis inferni tuba!
Strix ominosa!

Rex magum suffocare tentat.

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerGuttur eliso expuat
Linguam palato.
EUPH. spacerspacerspacerspacerParce proh superum fidem!
O parce senio.
ZENOspacerspacerspacer Cuius horrendae vomunt
Tot scelera fauces?

Rex laceratam chartam horoscopi mago ingerit in os. Magum semistrangulartum relinquit. Rex, dum furorem egerit versus ad spectatores.

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerBufo Avernalis, cape, 150
Vora malignis fata cum foliis. Vora,
Praeco malorum. Mene sub Stygem dari
Vivum, videntem! Dira fatorum omina!
Crudele coelum! Testor Acherontis vada,
Me si sepulchrum condat, evulsus simul 155
Trahet ruinam mundus. Infodiam solo
Cum domibus urbes, regna cum populis ruam.
Revocabo priscum mole congesta Chaos.
Horresco memorans. Vivus in tumulum? O scelus!
Quae me per auras penna sublimem vehat, 160
Ut nocte iniquas obruam aeterna faces,
Stellas refigam, fata Caesareae domus,
Male ominantum syderum evellam fibris?

Redit ad magum.

Age fare, vultur, caedis auctorem indica.
EUPH. Alumnus aulae, fronte mentitur fidem, 165
Ius fasque verbis, corde meditatur nefas.

ZENO Nomen?
EUPH. spacerspacerspacerspacerSiletur.
ZENOspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Proditor, trifaux canis,
Silenda vulgas, scire quae prosit taces?
Fidesne stellis certa?
EUPH. spacerspacerspacerspacerspacerspacer Quam probat dies.
ZENO Ast te quis aevi casus exolvit?
EUPH. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQuies. 170
ZENO Quid te Charonti proximum exolvet quies?
Me terra vivum rapiet, imperii caput?
Falluntur astra, teque mendacem probo.

Rex magum confodit intra scenam. blue

I, morere, pestis, ferrea te solvat quies.
EUPH. Miserere, Caesar.
ZENOspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerFraudis artificem neco. 175
EUPH. O plaga! Pereo. Ferte, populares, opem.
ZENO I, veriora disce Rhadamantho loqui,
EUPH. Vulgus silentum! O!

bar

ACTUS I, SCENA iij blue
LONGINUS, ZENO

Longinus Zenoni fratri caedem inscius intentat.

Longinus Zenonem fugientem retrahit. Certant duello.

LONG.spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Siste, da victas manus,
Caedis patrator.
ZENOspacerspacerspacerspacer Stringor? O vastum nefas!
Eat in medullas mucro.
LONG. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerFulmineum rota, 180
Longine, ferrum. Pereat infandum caput.
ZENO Mactetur hostis.
LONG. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerSpirat exitium furor.
Succumbe, monstrum.
ZENOspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer spacerO lingua Cerberei canis!
LONG. Succumbe, vel te vulnere aeterno premam.

Longinus Zenonem deiicit eique plagam lethalam intentat.

ZENO O parce, frater.
LONG. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Horror attonitum quatit, 185
Fraternus aures clamor impellit meas?
Auguste!
ZENOspacerspacerFrater.
LONG. spacerspacerspacerspacer Quid fero indulges ioco?
Quid me profana caede sacrilegum facis?
ZENO Fraterna praeceps ora subduxit furor.
LONG. Ignarus, Orcum testor, inieci manum. 190
Tamen furoris impetum damno mei.
Pudet impiasse tela. Si dubitas, feri.
Pectus patescit.

Offert Zenoni sicam et pectus exponit. blue

ZENOspacerspacerspacerspacerPectus innocum, fides
Dextramque castus error insontem facit.
LONG. Sed cur latenti condis ornatu iubar? 195
Cur solus? Unde sanguine immersus suo
Euphemianus?
ZENOspacerspacerspacer Tempus alloquium vetat.
Clarescit aether. Si qua syderibus fides,
Mihi sors tremendos funeris casus parat.
LONG. Omen tremisco.
ZENOspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerHinc sparget ubi Phoebus diem, 200
Aulae senatum cogam et Harmatii domum
Spoliabo regni decore. Mox tuos premet
Diadema crines. Iunctus imperii comes
Ferocientis tela fortunae leva.
Sociemus animos, frater.

Longinus haerens in amplexu fratris haec omnia protestatur.

LONG. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAmplexum cape, 205
Fas omne mundi, teque rutilante invoco
Aurora vultu, frater, hanc animam lubens,
Et quicquid usquam dulce mortali dedit
Natura, dextram, sanguinem, vitam, necem,
Tibi voveo uni. Stat sub horrendos caput 210
Offerre casus. Stat remolito Chaos
Intrare mundo, dum pius fratrem tegam.
ZENO Dictum est abunde. Phoebus attolit comam. Exit Zeno

bar

ACTUS I, SCENA iiij
LONGINUS solus

Longinus ad spem imperii erectus gloriatur.

Exurge, titan, meque radiorum indue
Foeliciore iubare. Quam longo diem 215
Suspirio poposci et aeterna prece
Foelix repente rebus affulsit meis.
Tumesce, pectus, spatia laetitiae para.
Conscia triumphi mens per immensos volet
Spatiata plausus. Tango iam celsus polum, 220
Stellasque verro syrmate trahaci, deus.
Quid segnis haeres, anime? Quid vulgi sequax
Longum secunda sorte contentus iaces?
Altius anhela, subque cognatum leva
Axem, favillas semine aethereo satas. 225
En blandienti mollis afflatu vocat
Zephyrus. Vocat, laetumque fortunae iubar
Provocat euntem. Regna, si nescis, petis.
Ergone tandem regna quaerenti patent?
Necdum aestuanti pectus obsessum face 230
Sentis flagrare? Flagro. Regnandi furor
Sub corde regnat. Sceptra suffodiunt iecur.
Hac spe per acies nudus hostiles ferar,
Hac spe minacis fulmen excipiam poli.
Hac spe profundum vivus intrabo Stygem. blue 235
Nil esse regum stirpe prognatum iuvat,
Fratremque regum, si iugum famulus trahas.
Aut imperas aut servus imperium subis.
Nil medium in aula. Fratris in fratrem grave
Regnum est, pari quos lege nascendi pares 240
Natura genuit. Ferre dominatem pudet.
At purpurantis instat augurium togae,
Regnique decora. Frater in fratrem pius,
Transcribit aequo regnium imperio decus.
Quis blandientis dona fortunae abnuat? 245
Ego nempe regni nomen ac titulos geram,
At ius et arma Zeno. Nec geminum capit
Titana mundus, nec feret regnum duos. blue
Altius eundum est. Si quis anterior gradu
Iter occupabit, sit licet coelo satus, 250
Sternatur. Uncum si quis a tergo pedem
Inserat eunti, tardet ut cursum mora,
Sternatur. Audeat siquis aequato solum
Calcare passu, feriat audacem furor,
Sternatur. Alti cupidus imperii chalybs red255
Etiam propinqui sanguinis nescit modum.
Sed ecce patuit aula. Subducto gradu
Hinc aucupabor sortis eventum meae.

Longinus occultus post siparium observat quae dicuntur in consilio.

bar

ACTUS I, SCENA v
ZENO, BASILISCUS, EUPHEMIUS PATRIARCHA, PELAGIUS, URBITIUS, SEBASTIANUS, PHILARGUS, LONGINUS seorsum

Zeno Basiliscum Harmatii filium, contra fidem parenti datam, imperii ornamentis exuit eiicitque ex aula. Demum refragante Pelagio Longinum regni haeredem decernit.

ZENO Basilisce, procul hinc desere Augusti latus,
Et stando magnos disce venerare duces, 260
Dum detumescat, quem dedit locus, tumor.
Dedisce fastus.
LONG. spacerspacerspacerPerge qua graderis via.
ZENO Moraris? Imo siste postremus gradu.

Basiliscus, qui imperatoris lateri iunctus sedebat, surgit atque omnium postremus stat reus.

Quam dubia regum, dubia regnorus salus,
Quantus superbos turbo fortunae lares 265
Hinc inde verset, quam brevis vitam dies
Rapiat, fugaci temporum appulsu fluens,
Proceres, videtis. Me per annosi rotas
Devolvit aevi fessus imperii labor
In molle senium. Sceptra consortem exigunt, 270
Qui mole rerum socius Augustum levet,
Idemque vidui proximus regni premat
Haeres habenas. Grande meritorum decus
Harmattiique rebus in summis fides red
Sceptra Basilisco dederat. Elatus puer, 275
Supraque sortem mentis Augustae tumens,
Aulam fatigat. Lora ceu Phaeton quatit.
Timete, proceres, busta, si currus agat.
BAS. Parce innocenti, Caesar.
ZENOspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Affari veto.
BAS. Cognosce causam.
ZENOspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Causa iam patuit satis. 280
BAS. Indicta?
ZENOspacerspacerspacerCausam fastus oravit satis.
Diripite, famuli, regia sortis notas.

Exuitur regiis ortamentis Basiliscus, et induitur veste clericali.

Spoliatus atram, more mystarum, togam
Gestet sacrandus. Numeret ignavus preces,
Sceptroque ineptas tollat in coelum manus. 285
LONG. Frater, beasti. Spolia Longinum decent.
Sedebit istis melius in humeris toga.
BAS. (Ad spectatores). Bene est. Levamur, Ite, curarum seges.
Sic insolenti laeta ludibrio, quatit red
Fortuna pennas, quemque sublimi rota 290
Levarat, imam rursus in sedem trahit.
I nunc et aula fretus, ingenium, fidem,
Decus, pudorem, iura, pietatem abiice.
Caesar, beasti. Pondere immani levor.
Sortem resigno laetus. Auctori vicem 295
Repenset orbis frena qui movet Deus.
ZENO Absiste, pestis, exul Augusti lare.
BAS. Coeloque propior. Exit.
ZENOspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerFata cui regnum parent,
Quem poscat orbis, proximum imperio caput,
Statuite, proceres. Si tamen iusta libet 300
Pensare causam lance, Longino venit
Regale rerum stemma.
URB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerNobilitant virum
Mens alta, Marte clarus indomito vigor, blue
Gloria triumphis parta, iustitiae tenor,
Artesque pacis.
SEB. spacerspacerspacerspacerspacerQuodque praecipuum reor, 305
Unus ruentem stirpis Augustae domum
Fundare frater, inque venturi dies
Aevi beatam ferre progeniem potest.
PRO. Quos esse iussit sorte nascendi pares
Natura, par honoris aequabit decus. 310
PHIL. Nobilis in alto sanguis imperio viget,
Gradu repulsus marcet, in venis gelat.

Longinus notat in pugillaribus fautores suos.

LONG. Agnosco amicos, aurea inscribam nota.
ZENO Effare, praesul, mentis arbitrium refer.
EUPH. Auguste princeps, cernis ut Christi ratis 315
Depraeliantes passa ventorum minas
Fluctuet in alto! Quam procelloso tumet
Eversus aestu pontus! Undarum arbiter
Incumbit Aquilo, turbinem et fluctus agens.
Iam prope furentis victa ludibrio sali red320
Fatiscit alnus. Multa nos hyems premit.
Vis vincit artem. Luctor ad clavum sedens,
At vix procellis unus obluctor satis.
Tu fluctuantem, Caesar, imperii statum
Vel siste solus, fata dum vitam sinent, 325
Vel, si levamen rebus operosis iuvat
Accire comitem, pectoris magni virum,
Columen labantis imperi ad sceptrum voca.
LONG. Senex dolose —
ZENOspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerSphingis ambages moves.
Quas hic procellas error et fluctus ciet? red330
Arguimur ego mentis ignavae? Polum
Testor, decoros maior haud unquam sinus
Explicuit orbi pax, triumphales agens
Speciosa currus.
PEL. spacerspacerspacerspacerspacer Bella dum regni fibras
Alte lacessunt, omne vitiorum chaos, 335
Erebique pestes, multus Aegisti vapor, blue
Et flamma Phaedrae. Vis, dolus, caedes, nefas
Grassantur intus. Curia egressum malum
Gradus per omnes errat, ac late luem
Spargit nocentem. Caesar, ingentem dies 340
Heroa poscit, cuius et regnum labor,
Et cura plebem, vita magnates, fidem
Pietas, nocentes poena, benemeritos honor
Aut praeeat aut sequatur.

Longinus hos versus pugillaribus inscribit.

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAstrorum iubar
Mundo salubres fundit ex alto faces. 345
At si minaces igne sanguineo comas
Trahens cometa regnet, heu quantum solo
Instar malorum! Sceptra cui credas vide.
Generosa reges vita, non sanguis facit.

Longinus irae impatiens e latebris structo pugione in Pelagium irruit.

LONG. O pestilentis lingua praedonis! Furor, 350
Furor protervum damnet inferno Iovi.
URB. Compesce, princeps, tela.
LONG. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerProh mendax probrum!
Egone cometes igne sanguineo rubens?
Vindicta, frater! Sistis? Aeternas geram
Ultrice flammas mente. Devovi. Sat est. Exit furibundus. 355
PEL. Ita est. Verendi sacra maiestas fori
Periit. Senatus horror et fandi inclyta
Quondam potestas periit. O coeli fidem!
Tuere, princeps, iura purpureae togae. blue
ZENO Et tu probrosas disce verborum faces 360
Attemperare melius. Imperii duces
Audax momordit oris insulsi fremor.
PEL. Fraudes amorem, veritas odium creat.
ZENO Nil iam Solones, nil Aristippos moror. blue
Fratremne sceptris admoves?
PEL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerSceptro pares 365
Ubi geret animos, regna subvertit furor.
ZENO Sic imperatur? Fungus Augusto abnuit
Quod imperare vis reluctanti potest?
Regnabit, umbras iuro Tartarii lacus.
Sit peior Orco, sit Styge et furiis satus, 370
Regnabit. Orbis rector immensi iubet,
Fremat senatus. Iura privatos regant,
Libido reges. Qua volet princeps eat.
Cui qui resistit, sceptra malesuadus regat.

Exiens furibunde Zeno proiicit sceptrum ad pedes Pelagii. Ille sublatum e terra exosculatur et in sede imperatoria reponit.

bar

ACTUS I, SCENA vj
PELAGIUS, EUPHEMIUS, NUNCII DUO, GAZAEUS, CHORUS PUERORUM

Pelagius apud patriarcham de aulae moribus conqueritur. Gazaeus rhetor, quos Longinus parentibus orbaverat, patriarchae pueros sistit.

PEL. Pergit, furenti qualis impulsu ruit blue375
Per vasta Lybiae spatia flagrantis leo,
Catuliis ademptis. Quam rebellantes habet
Indomita motus ira! Proh saecli lues!
In quae voluti monstra succrescunt dies!
Quae turba rerum! Quanta vitiorum sedet 380
Ubique facies! Regna praecipitat furor.
Non iuris ordo curiam aut legum metus,
Non mens senatum pura, non Themis regit. blue
Horroris Orcus specimen hic cernit sui.
Ius arma tractat, foedera libido ferit. 385
Consilia versat livor. Ambitio iubet,
Vis iussa peragit, parque stat iussis opus.
Expulsa pietas, candor erasus perit.
Fregit bilancem Astraea, cancellos pudor. blue
Luditur honestas, turget in fumos amor. red390
Invidia pacem trudit, errores fidem.
Fas omne cedit, omne succedit nefas.
Quam saeva rebus fata! Quam praeceps malum
Instare video.
EUPH.spacerspacerspacer Grandis exitii minae, blue
Fateor. Coactus nube sub gravida vapor 395
Nimbos et ignes spirat. At medicae tamen
Spes nulla dextrae?
PEL. spacerspacerspacerspacerspacer spacerNulla, ceu video, salus.
Quid astra sperent, peccat ubi solis iubar?
Regnum cruentat Zeno, vitiorum sator,
Flamma perustus Veneris, incestu putris, 400
Cruore madidus, arte Circaea potens. blue
Peior nefando fratre Longinus furit,
Et impotenti poscit imperium ambitu.
Favet ambienti Zeno. Restitimus palam.
Quid consecuti? Tela, vim, fati minas. 405

Duo nuncii significant Pelagio iniectum esse ignem villa suae et agros incensos a Longini famulis.

NUNT. 1 Heu flamma, flamma, flamma! Date, cives, opem.
Proper, Pelaggi, turma Longini tuos red
Populatur agros, flamma per laetos volat
Boum labores. blue
PEL. spacerspacerspacerspacerspacerParce vindictae, Deus.
NUNT. 2 Heu flamma! Victor saevit in sylvas rogus. 410
Tectis timetur.
PEL. spacerspacerspacerspacerspacerFlamma nil vastat mei. red
Quisquis caducae spolia fortunae rapit,
Aliena raptat. Mente sepositas opes
Vis nulla flammae, nullus eripiet dolus.
EUPH. Sic sic restantis obvium Boreae minis 415
Oppone pectus, mole sta celsus tua.
Compositus animo, mentis impavidae tenax.

Intrat chorus pueorum atratus cum Gazaeo rhetore.

CHOR. Miserere, praesul.
EUPH. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerUnde puerorum chorus
Squalente maestus ore? Quod portas novi?
GAZ. Quem cernis atro squalidum luctu gregem blue420
Parentibus orbavit Augusti furor,
Comitante fratre. Causa violentae necis
Aut pulchra mater, opibus aut felix domus,
Aut clara virtus patris.
EUPH. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer O rerum vices!

Omnes flectunt.

Tu fluctuantum sola regnorum salus, 425
Qui corda regum fingis artifice manu,
Sequerisque culpas ultor, o cohibe flagrum.
O statue tandem rebus eversis modum.
Haec intuere pubis innocuae mala,
Orata superis causa. Tu, coeli pugil, 430
Invictus obsta. Si qua se melior feret
Fortuna rerum, qua licet, tempus preme.
Gazaee, perge, regiam cautus subi.
Mox innocentem siste Caesaribus chorum.
Lugubre videant agmen, et suum legant 435
In fronte maesta crimen. His victi malis,
Forsan stuporem mentis infringent suae.
UTERQUE Tibi fas iubere, nos decet iussa exequi.
EUPH. Ego vota pronus interim et castas preces
Numerabo ad aras. Caepta fortunet polus. 440

CHORUS MUSICORUM VEL INTERLUDIUM blue

Perge ad actum alterum