Tessera caerulea — commentariolum. Numeri cum lineis subscriptis — notae textuales in quinque comoediae lineas. Tessera viridis — translatio.

ACTUS V, SCENA i
RUPERTUS, SMERALDA

SMER. O me miseram! O duram fortunam! Quid primum querar? Te, Cassander? An
te, Lavinia? Ille iudicis decreto, haec ultro exulat. Quanto magis in pectore hanc rem
voluto, tanto mihi aegritudo auctior est in animo.
spacerRUP. Iupiter supreme, servasti me, mihique maximas obtulisti laudes, cum mea ope et auspicio
herus in patriam revocandus est. Date mihi viam, cum ego huic meum facio officium. 1345
Interminor ne quis mihi obsteterit obviam. De via secedite, ne quem in cursu offendam cubito
aut pectore. Ita nunc subito nunc et propere obiectum est mihi nuntium ex me primo hanc rem
audiet Lavinia, speroque ob hoc nuntium me aeternas adepturum gratias.
spacer SMER. Estne hic Rupertus, quem procul currentem video? Quae haec est festinatio? Nequeo
mirari satis. 1350
spacerRUP. Dii tandem nostrae facti sunt familiae propitii. Vah periisti, Elenchio, tibi crux imminet
mala.
spacerSMER. Ruperte, huc specta. Quid novi portas?
spacerRUP. Opportune, Smeralda. Foras statim evoca Laviniam. Ea mihi celeriter conventa est
opus. 1355
spacerSMER. Ah Ruperte, cum primum illi Cassandri narraveras exilium, impatiens doloris et morae
semet hinc ex aedibus in fugam protulit. Cassandrum quaeritatum abiit, huic futura exilii comes.
spacerRUP. Itane?
spacerSMER. Ita est. Per angiportum erupit, meque reliquit unicam aedibus custodem et nutricem
liberis. 1360
spacerRUP. Ego utrosque sequar et conventos lubentiores faciam quam lubentia est.
spacer
SMER. Quid factum est cedo.
spacerRUP. Nullum est mihi nunc narrandi tempus. Urbem totam huius rei fama pervolat. Vale.
spacerSMER. At priusquam abeas, Ruperte, unum est quod te scire oportet, ausculta.
spacerRUP. Actutum indica. 1365
spacerSMER. At haec res aures secretas postulat. Indecorum enim est.
spacerRUP. In aurem igitur dicito.
spacerSMER. Mirus Laviniae amor, miranda facta —
spacerRUP. Teneo omnia. Ad portum ibo ut lembum conscendam ocyus. Vale.
spacerSMER. Vale, Ruperte. Dii vos omnes reducant superstites. 1370

bar

ACTUS V, SCENA ij
CASSANDER, GRIPUS

spacerspacerCASS. Venetiis abigor, Venetiis vivam tamen. Dulcis enim mihi est tactus natalis soli.
Pastorem Apollo, piscatorem Cassander agit. Ne quis me noscat, his tegor obsoletis vestibus.
Dolorem enim aequum est squallorem sequi. Hei mihi, turpe hoc exilium est, mihi morte peius.
Si dea Fortuna sit, cur innocentem premit? Quin furiis crudelior est, ideoque immerenti invidet.
Redegisti me, Fortuna, ad miseriae terminos. Tuos non timeo fremitus, non frontis rugas. 1375
Insanias, instes, mineris, nil te cruenta moror. Non habet unde cadat qui in terra iacet. Eripuisti
mihi uxoris amorem atque fidem, eripuisti mihi patriae libertatem, eripuisti liberos. Si possis,
ingeras alteram. Vitam eripe. Age, deprome tela mortifera, vitam enim despicor.
spacer
GRIP. Bene factum est, volupe est mihi hisce equitibus tulisse auxilium. Uxor mea horum
intus lavit vulnera, sanguinemque inhibuit, nec dubium est quin curentur subito. 1380

bar

ACTUS V, SCENA iij
CONGRUO, GRIPUS, CASSANDER

spacerCONG. Piscatum si nunc eamus, in digito percoquam quicquid ceperimus. Tumet enim et
fluctuat, ut videas, mare potsquam ingruerit Boreas. Omen credo malum a Septentrione venit. blue
Ergo caveamus, here, ne piscibus in alto praebeamus pabulum.
spacer
GRIP. Ignave, tibi solummodo cordi est in culina stertere, edere et bibere. Hoc tuum est
opus, ergo ventum increpas. Nisi istam abiicias socordiam, ad mare te rapiam, quadrupedem, 1385
verbereum caput.
spacer
CASS. Ecce hic quosdam piscatores contueor. Novi nunc mores sunt inducendi sunt mihi,
rete igitur in collum coniiciam.
spacer
CONG. Quis hic est qui prope nos constat piscator lepidus?
spacerGRIP. Non novi huius faciem, alloquar tamen. Heus tu , quo iturus es? 1390
spacer
CASS. Recta ad mare ex urbe ambulatum prodeo.
spacer
GRIP. Ha ha he. Cum reticulo quid te capturum speras?
spacerCASS. Syrenes antehac cepi, nunc cetos volo.
spacerGRIP. Syrenes? Quodnam piscium genus est?
spacer
CASS. Superne formosa mulier, inferne in piscem squammosum desinit. 1395
spacerGRIP. Monstrosum hoc animal!
spacerCASS. Sic omnes foeminae.
spacerGRIP. Unquamne Syrenem accepisti?
spacerCASS Unam me cepisse memini, captamque in uxorem duxi. Luculenta enim erat et venusta
satis, unaque viximus per decennium, mihique filios filiasque peperit. 1400
spacerCONG. Quid hic garrit, here? Hae merae sunt ineptiae. Nos pol habet ludificatui nugator
iste muiltiloquus.
spacerCASS. Fuit isthaec Syren Lavinia, me incantans credulum. Mare mihi thalamus in quo
submergor miser.
spacerGRIP. Audin’? Perge precor et finem facito fabulae. 14o5
spacerCASS. Posthac Syrenem hanc meam Tritones duo Neptuni buccinatores sollictarunt ad
impudicitiam.
spacerCONG. Tu furnum condas, here, atque ibi me torreas pro pane rubido potiusquam isthoc
creduam
spacer
CASS. Tu Triton, Valeri. Ascani, tu Triton eras. 1410
spacerGRIP. Quid deinde fit?
spacerCASS. Postremo haec lasciva nimis semet lupo marino prostituebat, voluptatis avida, ideoque
illi renunciebam meretricia aspersae macula.
spacerCONG. Petulantes hae Syrenes, ut videtur, sunt maximae.
spacerCASS. Lupus iste marinus Cerberinus est, cui semet emancipavit Syren Syrenum Lavinia. 1415
spacerGRIP. Ecquid nunc alteram Syrenem venaturus es?
spacerCASS. Minime, echinos, ostreas, conchas, et musculos. Syrenes horreo, malae enim sunt bestiae.
spacerGRIP. Vin’ tu mecum proficisci?
spacer
CASS. Placet.
spacerGRIP. Quid tibi nomen est? 1420
spacerCASS. Infortunatus.
spacerGRIP. Nomen tibi malum portendit omen, sed tamen cedo manum. Tuum gratum mihi
erit sodalitium. Eamus. Exeunt.

bar

ACTUS V, SCENA iiij
LUDOVICUS, GLORIANUS, CERBERINUS, BIBERIA, AURELIA, TALANTA

spacer BIB. Hic mensam statuas stragula, atque affer cupedia. Tibi amphora cyathyseorum est
communis. Tum et convivis te poculis praeficio pincernam. Cedo huc siliquastra blue et cathedras. 1425Propera, faxo ut amatores hicce aucupientur nitidiscule. Oh mea Venus, quot hic apud nos fient risiones hodie, quot voluptates, saltationes, ioci, et tripudia!
spacerCERB. Satin parata sunt omnia, Biberia?
spacerBIB. Lepide.
spacerCERB. Accumbite, generosi. Abi tu, Ludovice, superior in summam sedem. Hunc locum capilli 1430
cani vendicant.
spacerLUD. Age, suavitudo mea, accumbe mecum, ne nega.
spacerCERB. Gloriane, tu hunc capesse locum.
spacerGLOR. Imo Aureliae dabitur. Puella viro praeferenda est.
spacerLUD. Recte mones. Cape sis igitur hanc, Talanta, cathedram. 1435
spacerCERB. Illis morem gerite et accumbite. Hauriantur vino calenti laeta pocula, coronet Cererem
Bacchus et Bacchum Ceres. Hunc diem sumamus hilarem. blue
spacer
LUD. Totum hoc tibi, Talanta.
spacerTAL. Vinum nil moror.
spacerLUD. Bibendum hercle est. Accipe et haurito. 1440
spacer
GLOR. Bene tibi, Aurelia, salutem hanc propino omnibusque puellis aulicis, reginis, heroinisque
omnibus apud nationes externas. Non aequum est me obliviscier patronam meam ducissam Saxoniae.,
dominamque meam Panephaeam Poloniae principem. Bene tibi et hisce omnibus. Bibe, Aurelia.
Quid fastidis? Bibes per hanc dextram.
spacerCERB. Vin’ tibi, Ludovice, has radices eryngias porrigi 1445
spacerLUD. Nil mihi incentivis opus est. Calesco plus satis.

bar

ACTUS V, SCENA v
ELENCHIO cum reliquis

spacerELEN. Opportune advenio, male omnibus eveniat qui vobis vestraeque invident hilaritudini.
spacerLUD. Elenchio, optatus venis. Quid in foro agitur?
spacerELEN. Rumor totum permigrat urbem Ascanium et Valerium mutuis esse peremptos
ictibus. 1450
spacerAUR. Audin’, Talanta?
spacerTAL. Audio, et mihi stupet animus. Luunt illorum perfidiam, tamen me miseret, soror.
spacerELEN. Dato mihi locum ubi accumbam, esurio enim.
spacerLUD. Quaenam sunt causa pugnae?
spacer
ELEN. Amor Laviniae. Da mihi cantharum, Biberia, valde sitio. 1455
spacerCERB. Lavinia merx mea este. Sed ubinam peregrinus ille Gallus est, Elenchio?
spacerELEN. Occupatus est, cras aderit. Date mihi quae edam, obsecro. Vestro mihi remoram
facitis multiloquio. De his postea, nunc hoc agamus amabo. Iamdiu est quam bibi. Ubi es,
Biberia?
spacerLUD. Mi ocelle, da mihi suavium dum ille bibit. Nisi mihi suavium dederis, poculo mulctaberis. 1460
O mel merum ex tuis stillet labiis!
spacerGLOR. Aliquam occipito cantionem cynaedicam, Elenchio, nosque cantabimus simul.
spacerELEN. Placet. Sed priusquam cantemus hoc agamus. Ludovice, Gloriane, Talanta, Aurelia,
hem vobis omnibus salutem hanc memorabilem. Vos hoc educite, servatis modo et ordine.
spacerLUD. Primum quaeso istam cantionem audiamus. 1465
spacerELEN. Bibere licet. Iam bibite.
spacer
GLOR. Vino inflatus sum. Saltemus paululum.
spacer<ELEN.> Non bona est saltatio gravato stomacho.
spacerLUD. Surgamus et auferte haec intro. Nihili est convivium sine saltatione et suavatione. Tu
mecum saltabis, Talanta. 1470
spacerGLOR. Tu mecum, Aurelia.
spacerELEN. Nolo irregularis esse. Tu mecum, Biberia.
spacerBIB. Egone?
spacerCERB. Ego arbiter ero et optime promerenti coronam dabo.
spacerLUD. Agit, tibicines, incipite cantionem almanicam. blue Saltatum est. Saltatum est satis, iam
introeamus. 1475
spacerELEN. Heus Biberia, priusquam abeas unam ego tibi salutem immortalem propinabo.
spacerBIB. Incipe.
spacerELEN. Omnibus ego iam propino lenonibus, lenis, meretricibus, cynaedis, et parasitis. Age,
bibe, tantillum tibi non nocebit. 1480
spacer
BIB. Sit hic cyathus Acheronte profundior, educam tamen, Elenchio.

bar

ACTUS V, SCENA vj
MARESCALLUS, FERDINANDUS, ADRIANUS, LICTORES, ELENCHIO, BIBERIA

spacerMAR. Hoc videte. Quae haec familia sit? En sceleris caput flexis genibus potantem video.
spacerADR. O factum bene! Istum statim in cruciatum coniicias et manicas.
spacerMAR. Heus bone, sycophantiarum damnose carnifex, adesdum.
spacerELEN. Pro tuo arbitrio. Quid me vis dicito. 1485
spacerMAR. Agite, lictores, illum actutum constringite.
spacerBIB. Mens mea aliquid praesagit mali. Ego hic non morabor diutius.
spacerELEN. Quid hoc est negotii? Quid ego commerui?
spacer
ADR. Rogas, fabor sceleris. Perdidisti Ascanium.
spacerFERD. Perdidisti Valerium. 1490
spacerMAR. Perdidisti Cassandrum et Laviniam. Opertae quae fuerunt nunc apertae sunt sycophantiae.
spacerELEN. Absumptus sum. Perii si malefacta mea aperiantur radicitus.
spacerMAR. Ubinam impurus ille medicinae doctor est?
spacerELEN. Abiit Florentiam.
spacerMAR. Rufinus praeterea accurate admodum imaginem pinxit Laviniae. 1495
spacerELEN. Haec me fecisse flagitia fateor, impulsu tamen Valerii et Ascanii. In me noli fabam
cudere.
spacer
ADR. Hic fructus est ganeorum et amoris illiciti. Spes nulla, et vota patrum bona <nihili> sunt
ni iuvenes parentum praeceptis pareant. Mihi si morigerus fuisset Ascanius, non tam subito
periisset malo suo. Annon mihi hoc semper in ore fuit, sacrilegum hunc Elenchionem nostros 1500
corrupisse filios? Fuit, fuit, Ferdinande. Nunc sero sapimus.
spacer FERD. Ante diem occidit et spes mihi summa cecidit in Valerio. Hunc ego sperabam
solamen senectutis tempore., at heu occidit tanquam flos verno exarescens tempore.
spacerMAR. Mihi pol dolet vestros tam infoeliciter cecidisse filios. Hoc itidem cruciat, eorum auspicio
tantam Cassandro et Laviniae illatam iniuriam. Poenas tamen mihi si vivam dabit Elenchio. 1505
Hiccine habitat ille impurus leno qui prostituit meretrices et civitatis iuventutem lutulat?
Aedes praescrutabimus. Tu, lictor, istum ad carcerem ducas, illique compedes iniicias. Exeunt.
spacerELEN. Nulla iam praestigiis deprecatio est nec malefactis fuga. Omnis res palam est. Sed qui
isthoc evenit nescio.
spacerLICT. Sequere. Exeunt. 1510

bar

ACTUS V, SCENA vij
CASSANDER, LAVINIA, GRIPUS, CONGRIO

spacerGRIP. Omine fausto mehercule hodie piscatum ivimus. Aliter hic inops exul in mediis fluctibus
periisset. Adolescentule, gratias Neptuno habeas quia sospes evasisti e campis Nerei caeruleis.
spacerLAV. Neptuno et tibi meritas habeo gratias.
spacerGRIP. Si placet, ito huc mecum ad ignem. Tuae enim vestes uvidae sunt.
spacer
LAV. Me benigne tractas et humaniter. 1515
spacer
GRIP. Certum est mihi hodie dare coenam hospitibus. Pisces enim delicatas cepimus. Tu,
Congruo, hos disquamma atque exdorsa.
spacer
CONG. Fiet. Me mallem coquum quam piscatorem esse. In culina enim semper sunt alcedonia.
spacerGRIP. Sequimini. Quid stas, infortunate? Te quoque ad aedes invito meas.
spacerCASS. Heus, priusquam abeas, adolescentule, te percontarier volo. 1520
spacerLAV. Age pro arbitrio.
spacerCASS. Cuias es?
spacerLAV. E Sicilia.
spacerCASS. Liber an servus?
spacerLAV. Servio. 1525
spacerCASS. Quo transvecturus es?
spacerLAV. Recta in Siciliam. E portu levibus ventis noster, qui periit, solutus est.

bar

ACTUS V, SCENA viij
RUPERTUS, CASSANDER, LAVINIA

spacerRUP. Omnes herum meum ad portum abiisse ferunt. Adversavi igitur animo sedulo ne
praeterierem usquam, nusquam tamen inveni. Ecquis hic est qui viderint? Heus tu, piscator,
responde mihi. Vidistin’ in portu Cassandrum? 1530
spacerCASS. At at, Rupertus hic est. Sed me non novit scio.
spacerRUP. Quid vis, sodes? Dic mihi.
spacerCASS. Quem tu mihi Cassandrum nominas nescio.
spacerRUP. Adsis, adolescentule. Ne temet occultes mihi.
spacerLAV. Ego peregrinus sum, Cassandri non novi faciem. Sine modo, mitte me, ne sis molestus 1535
mihi.
spacerRUP. Pol hic quam bellus est, mirum ni Lavinae frater germanus siet, ita enim inter se voce
vultuque conveniunt.
spacerLAV. Nunc plane occidi.
spacerRUP. Quid meos te dicam oculos fugitare, adolescentule? 1540
spacerLAV. Annon mihi licet rem meam agere sine te arbitro?
spacerRUP. Profecto ipsa est. Nam ad hunc modum Laviniam personatam exiisse mihi retulit
Smeralda. Accede huc obsecro, tibi verba volo.
spacerLAV. Quid me quaeso quasi umbram prosequeris? Quid tibi mecum est negotii?
spacerRUP. An tibi mea tactio molesta est? Eia nimis morosus es. 1545
spacerLAV. Expedi igitur quid me velis.
spacerRUP. Nolo ut hic quae loquar audiat, secede huc. Dic mihi, nunc iam quaeso serio, annon tu
Lavinia es?
spacerLAV. Egone? Quare tu isthoc suspiceris, non intelligo. Mihi enim nomen Dionysius blue est,
natione Siculus. 1550
spacerRUP. Age, age, ne pernega. Smeralda mihi omnia narravit, te nempe personatam ad portum
abiise. Insuper ex vultu scio te nullum esse nisi Laviniam.
spacerLAV. Memet celare nequeo. Ipsa sum miserrima.
spacerRUP. Ne animum despondeas.
spacerLAV. Quidni infoelix lugeam, cum Cassander Venetiis, ego Cassandro abigor? Ruperte, 1555
Lucinam sacri praesidem thalami testor quam semper innocens fuerim et expers criminis.
spacerRUP. Verissime hercle haec esse scio quae praedicas. Quin audi, grande gaudium tibi affero.
spacer
CASS. Quidnam illud est quod Rupertus huic adolescentulo impertit tam familiariter? Rem
digitis computat ille, hic vultu attonito demirantur, et horrescit uterque.
spacerLAV. Oh ferrea est haec aetas, homines nunc sunt furiae! 1560
spacerRUP. Sed audi caetera.
spacerCASS. Haec de me narrantur scio. Sed quid haec ad istum adolescentulum? Mirum ni in
me nova succreverant mala.
spacerLAV. Miranda narras quaeque non faciunt fidem.
spacerRUP. Qui audiunt audita loquuntur. Qui vident plane sciunt. Occulatus ego testis eram. 1565
spacerLAV. Dii insontes adiuvant.
spacerCASS. Quin illorum frontes laetitiam proferunt.
spacer
RUP. Exegi iam e corpore omnes maerorum maculas tibi, Lavinia
spacerLAV. Fluunt mihi prae gaudio lachrimae.
spacerCASS. Audire mihi visus sum nomen Laviniae. Hos ego tentare volo. Adolescens, novarum ego 1570
sum rerum avidus admodum. Quae illic est laetitia quam hic laetus largitus es?
spacerRUP. Si tibi ad ascultandum adsit benignitas, mihi ad narrandum aderit comitas. In hac
civitate vixit Cassander, vir optimus. Ei coniux Lavinia est, quam pudicam an venustam magis
dicam nescio. Maritus hanc tamen suspitionsus nimis stupri arguit, eo quod illam reluctantem
amarunt rivales duo, Valerius et Ascanius. Quorum ille amores conscius disturbaverat, sub servili 1575
specie semet illis insinuans in consortium. Illi vindictam anhelantes Elenchionem consulunt,
parasitum periurum, qui ut eorum obsequeretur animo struxit in Cassandrum miras sycophantias,
proinde ut ad lenonem detulit picturam Lavinae, opera Trapulae, sub ficto servi nomine,
ut Cassandrum ad extremem adigerent zelotypiam. Successit hoc facinus. Vidit hoc Cassander
furens, fremens. 1580
spacerLAV. Heu quantum nunc temporis mihi immerenti iniuriae inussit ingratus ille Cassander!
spacerCASS. Quid fles, adolescentule? Haec nihil ad te attinent. Quanto hunc contemplor accuratius,
tanto mihi videor Laviniam videre magis ipsissimam, aut ego fallor maxime. Perge.
spacerRUP. Deinde Ferdinando et Adriano persuadet Elenchio Cassandrum de eorum nece coniurasse
cum medico. Illi hunc igitur in ius rapiunt, accusat Trapula medicus fictitius, periurio 1585
Cassander vincitur. Ex urbe pellitur, et exul abscessit Venetiis.
spacerLAV. Hoc illud est quod me excruciat eheu.
spacer
CASS. Patheticus es nimis qui sic ignotum defles. Certum est, haec vox Laviniam sonat.
spacer
RUP. Rivales, absente Cassandro, Ascanius et Valerius ad aedes illius advolant,
contragrediuntur, litigant, pugnant, et alterius se perimunt ictibus. Postremo semianimi ultro 1590
haec mihi produnt facinora veniam deprecantes, et Elechionis execrantes astutias.
spacerCASS. Quid inde factum?
spacerRUP. His auditis ad marescallum propere properabam haec ordine commemorans. Marescallus
iudicem laetus accurrit, iudex edictum revocat exilii et parasito carcerem crucemque destinat.
spacer
CASS. Potestne fieri? Credat hoc quispiam? Me pol miseret Cassandri, miseret Laviniae. 1595
Quid nunc facturus es igitur?
spacerRUP. Navem conscendam ut per totum terrarum orbem quaeritem Cassandrum. Vale.
spacerLAV. Non ibis sine me comite, Ruperte. Piscator, vale.
spacerCASS. Diutius me occultare nolo. Sistite, sistite Ruperte. Lavinia, sistite.
spacerLAV. Qui novit hic nomen meum, Ruperte? 1600
spacerRUP. O fors fortuna, respice, Lavinia. Herum contueor, nec noveram.
spacerCASS. Lavinia, cupio sed nequeo loqui. Praepedit enim linguam laetitia. In amplexum veni.
Me iam suspicionis pudet pigetque.
spacer
LAV. Oh Cassander, non merui,
spacerCASS. Scio, credo. Noli, noli refricare vetera. Quid fles, mea vita? Meum est tibi libare 1605
lachrymas, sine ut abstergam tuas.
spacerLAV. Moriar, Cassander, precor priusquam pereat quae me condecorat et illustrat immaculata castitas.
spacer
CASS. Ne iterum hoc ulcus tangas, coniux. Dispeream ni creduam.
spacerRUP. Quod vos in gratiam rediistis gaudeo, vestrisque in posterum faveat Hymenaeus nuptiis. 1610

bar

ACTUS V, SCENA viiij
GRIPUS, VALERIUS, ASCANIUS ET RELIQUI

spacerGRIP. Lubentia est mihi quod mea convalueritis opera, sed cavete ne longius ambuletis dum
crudescunt vulnera.
spacerASC. Uterque meritis remuneramus gratiis.
spacerVAL. Cessent nunc nobis odia, rivalitas, et amor illicitus, Ascani. Veteres repetamus amicitias,
amores veteres. Repetamus tu Talantam, ego Aureliam, valeat vivatque Lavinia. 1615
spacerASC. Meruimus, Valeri, perfidia condemnarier et ingratitudinis. Vota enim violavimus, uterque
fidem fregimus.
spacerRUP. Eccos, here, quos peremptos autumabam Valerium et Ascanium. Quid hoc? Alter in
alterius innititur humeris, ut amici solent. Redintegrarunt, ut opinor, amicitiam, iam tandem
rivalitatis nescii. 1620
spacerVAL. Hiccine est Cassandri Rupertus?
spacerASC Ipsissimus est.
spacerVAL. Ruperte, cedo manum. Quid fit de Cassandro? Rediit?
spacerASC. Ut valet decoris sydus inclytum Lavinia?
spacerRUP. En coram adsunt quos impulistis ad miseriarum terminos. 1625
spacer
VAL. Hiccine sunt? Erubesco totus postquam hoc aspicerem, Ascani.
spacer
ASC. Quid est quod personata prodiit Lavinia?
spacerRUP. Nimirum ut exulantis viri foret pedissequa.
spacerASC. Mira constantia.
spacerVAL. Mira fides. 1630
spacerASC. Mirus amor Laviniae.
spacerVAL. O Apelles, o Zeuxis, blue cur vero estis mortui? Hic pingeretis amoris et pudicitiae exemplar
verum.
spacerASC. Prae haec ipsa sordet Cynthia.
spacerVAL. Ego pol malevolente natus eram, Ruperte, ingenio, et dignior nullus est quem perdant 1635
caelites.
spacerASC. Lubenter equidem affari eos vellem, sed pudor prohibet.Adeamus tamen. Cassander —
spacerVAL. Lavinia —
spacerASC. Innocens —
spacerVAL. Pudica. Nostra culpa est — 1640
spacerASC. Tuum exilium —
spacerVAL. Tua infamia —
spacerASC. Nunc pudet facinorum. Amabo ignoscite iuventuti indomitae vos oro et obsecro.
spacerCASS. Nostis quam ego semper a vindicta abhorruerim. Mitis enim sum et tranquilli ingenii.
Vestram ego e memoria delebo ingratitudinem. Pati iniurias didici, nunc discam parcere. Cui 1645
chara virtus, chara erit haec virtutis actio. Adeste, iungamus dexteras, pereant praeterita non
repetenda nobis. Sufficit mihi quod vos facti paenitet.

bar

ACTUS V, SCENA x
MARESCALLUS, BIBERIA, CASSANDER, VALERIUS, RUPERTUS

spacerMAR. Astringite huic vehementer manus.
spacerBIB. Hei, annon vos paenitet tam inhumaniter foeminam tractare pudicam et honestam?
spacerMAR. Si pergas mecum, scelesta, perplexe loqui, scio, nescio, ego linguam istam sceleratam 1650
tibi praecidendam curabo.
spacerBIB. Quid me vis confiterier nescio. Innocens ego sum et ab omni semper abhorrui nequitia.
Mihi usque ad hoc aetatis vita fuit integra et pura sceleris. Vicines ego omnes testor meos.
spacer
MAR. Nullam unquam lenam vidi magis perditam. Abducite hanc e conspectu meo recta
in carcerem. 1655
spacerBIB. Vis hercle hoc est, et trudi et trahi simul. Ah siccine violenter gravidam trahitis? Vos non
estis viri sed truculenti tigrides. Aequum enim fuit praegnanti parcere. Ah venter dolet!
spacer
MAR. Tune es gravida, praestigiatrix?
spacerBIB. Quid tibi ego dicam misera?
spacer
MAR. Unde has eripuit virgines quas prostituit invitas Cerberinus? 1660
spacerBIB. Iube sis me absolvi et morem tibi geram.
spacer
MAR. Istam absolvite.
spacerCASS. Quae haec est, Valeri, prope nos tumultuatio?
spacerVAL. Mariscallum ante lenonis aedes video, Miror quid sit, Biberiamque cum lictoribus.
spacerASC. Ecce autem exeunt foribus meum tuumque patrem, Valeri, et una cum illis Cerberinus 1665
et Elenchio prodeunt.
spacerVAL. Sed quid est quod compedes gerit?
spacer
RUP. Hic nempe, ut ariolor, ob astutias execrandus est. Illius enim marescallo notae sunt
sycophantiae.
spacer
CASS. Sed quinam isti qui cum puellis exeunt? 1670
spacerRUP. Hic Ludovicus, Glorianus ille.
spacer
VAL. Fortasse nostras ambiunt amicas, Ascani

bar

ACTUS V, SCENA xj
FERDINANDUS, ADRIANUS, CERBERINUS, ELENCHIO, LUDOVICUS, GLORIANUS, BIBERIA, MARESCALLUS, TALANTA, AURELIA, VALERIUS, ASCANIUS, CASSANDER, LAVINIA, RUPERTUS

spacerMAR. Nullam hac unquam comperi obstinatam magis, Ferdinande.
spacerADR. Domini similis est. Hicce nos impudens defloccatos vocat, verbisque contumeliosus
onerat? 1675
spacerCERB, Quidni sim confidens cum nihil commerui mali?
spacerFERD. Adriane, ad dexteram specta. Quos defunctos credidi Valerium et Ascanium contueor.
spacerADR. Certone?
spacerFERD. Vide sis.
spacerASC. Nostri nos contragrediuntur patres, Valeri. 1680
spacerFERD. Cumque me ex miseriis exemerunt gravissimis, Iovi diisque ago gratias merito magnas
omnibus, cum te vivum patri reddiderunt tuo. Tua causa, mi fili, dolui ex animo, meque
lachrymis maceravi cum te peremptum esse mihi narravit Pantaleo.
spacerVAL. Merui, pater, ut succenseas mihi. Nosti enim, scio, quantum ego amoris gratia feci
flagitium. 1685
spacerFERD. Scio. Audivi omnia. Aliud insuper est, audi. Talanta, adesdum. Huic fidem astrinxti
tuam. Te illam vellem in uxorem ducere, et eam servitudine redimere lenonia. Votum violasti,
ideoque haec te stimulat perfidiae. Isthoc factum, Valeri, meque teque dedecorat.
spacer
VAL. Ita me semper dum vivas ames, pater, ut me hoc delictum admisisse, id me vehementer
dolet. Talanta, id ne feras aegrius obsecro, mea amoenitas. 1690
spacerTAL. Te semper sperabam fore mihi fidelem magis.
spacerFERD. Vos inter vos hanc rem putate.
spacerLUD. Quae haec pactio est? Valeri, argentum enim dedi, hanc tibi non licet alloqui sine meo
arbitrio. Mea enim est, mercede a lenone conductitia.
spacer
ADR. Ain’ vero, Ascani? Cum Cassandro rediisti in gratiam, et veniam deprecatus es? 1695
spacerASC. Factum est, mi pater.
spacerADR. Ergo in posterum a nuptis cave, cave a ganeis. Novi enim illic quae sint corruptelae
iuvenum. Exugunt lenones sanguinem. Curant lenones corruptelas suas nitidiuscule, eorum
tamen aculeis interim tanquam hirudines exugunt sanguinem. Ascani, haec habeas in memoria.
spacerASC. Aurelia, salve. 1700
spacerAUR. Salvere me iubes, cui tantam tu attulisti aegritudinem?
spacerASC. At tandem morbo ut medelam adhibeam venio.
spacerAUR. Verba mihi semper dedisti dapsilia. Dictis tamen facta nunquam respondent tua.
spacerGLOR. Mihi bilem moves, Ascani. Quid tibi est cum ista colloquium? Per militis nomen et
generosi, non patior. Lenoni enim minas triginta dedi, ad hanc igitur amatorem alienum 1705
nullum admittier sinam.
spacerMAR. Falsa sunt haec, Cerberine, Has ambas esse liberas et ingenuas virgines, quas tu
surripuisti, nomina parentum commemorant, quos ego novi liquido. Habitant Ferrarae, mihi
illorum pater Claudius amicus est et familiaris. Hascine te prostituisse oportet, sacrilege?
spacerCERB. Vae vae huic trivenificae, quae deblateravit omnia. Me perdidit Biberia. Si enim huc 1710
adveniat Claudius atque istas manu auferat, perii funditus.
spacerELEN. Veniat, Cerberine. Crux sepulchrum est honorificum. Illic sepulti sternunt tibi pater,
avus, proavus, atavusque. Hic sumat supplicium, ei collo solvas tanquam baiulus. blue
spacer
CERB. Ego huic si vivam hodie oculos eripiam nequissimae.
spacerADR. Ita est ut dixi, Ferdinande. Quem prope hic astantem video? Est illa personata Lavinia. 1715
Rem omnem mihi retulit Ascanius.
spacerFERD. Quae haec vestium mutatio est?
spacerADR. Hic nimirum ut occultus sub habitu viveret Venetiis, illa ut mentita maritum sequeretur
tutius.
spacerFERD. Intelligo et utriusque applaudo fidem. Adire volo et applaudo, Adriane. Hos adire 1720
lubet et colloqui.
spacerADR. Placet, eamus.
spacerFERD. Cassander, salve.
spacerCASS. Salve, Ferdinande.
spacerFERD. Da mihi obsecro hanc operam perumper, paucis enim te volo de communi re 1725
compellare nostra et tua. Magnam tibi fateor inimicitiam retulit Ascanius et Valerius.
Audivimus et utrique nostrum dolet.
spacerCASS. Quod factum est infectum esse nunc non potest, Ferdinande. Vobis itidem si dolet satis
mihi factum esse arbitror. Acquiescam et egomet vos oratos velim ut filiis daretis veniam, eos
enim iam nunc facti poenitet. Hanc igitur veniam illis me sinite ut exorem sodes. 1730
spacer
FERD. Paremus, teque, Cassander, obsecramus ut omnes dirae, lites et factiones quae nostras
tamdiu turbarunt familias consilescant tandem. Pax enim mihi cordi est et amor. Quid tu,
Adriane?
spacerADR. Aequum est ut comitate pensetur comitas. Hic sua facilitate et clementia omnia mihi
ex animo eximit odia. Iungamus dexteras, Cassander. 1735
spacer
MAR. Quisnam hic est quocum colloquimini?
spacerADR. Cassander.
spacerMAR. Itane?
spacerADR. Abscede sis huc paulum et quid factum sit tibi palam faciam.
spacerBIB. Vae scapulis meis. Succensebit mihi ob hanc rem sat scio, Cerberine. Quid agam 1740
igitur invenire nequeo.
spacerGLOR. Ludovice, excussit me Aurelia.
spacerLUD. Et me Talanta itidem. Ergo insanus est qui istis fidem habet meretricibus. Argentum
periit. Quid tu faciendum autumas?
spacerGLOR. Lenonem in ius rapiamus ocyus. 1745
spacerMAR. Cassander, tibi fateor facta est insigniter iniuria. Tandem enim Elenchionis sutelae
patent, quo facto tibi est concessa libertas patriae et Elenchioni destinatur crux et verbera. Hunc
tibi vinctum in manus tradam authorem sceleris. Tu pro arbitrio ab illo sumas supplicium.
Lictores, Elenchionem huc adducite.
spacerCASS. Non mihi arrident, marescalle gravissime, Nemesis, cruenta flagra, non vindicta, crux 1750
aut verbera. Quicquid commisit mali aliorum impulsu fuit fecit, non suo.
spacerELEN. Obsecro, Cassander —
spacerCASS. Elenchio, mitte genua. Facile mussitabo iniuriam, tibique veniam dabo, quam libenter
quin iam sycophantiarum desinas, ne graviora tuo periculo tibi ingruant mala.
spacerMAR. Age abi, et imprimis huic perenniter habeas gratias. Si posthac aliam committas 1755
noxam, Elenchio, tibi utrumque et hoc et illud utrumque ulciscar probe.
spacerELEN. Haec inexpectata clementia percussit mihi animum. Malo precor cruciatu peream si ego
ullas in posterum sutelas confabricem, vel si te ob hanc gratiam te non semper magnifaciam.
spacerMAR. Huic istas igitur adimite compedes.
spacerADR. Ascani, nequeone interdictis te facere morigerum? Quid tibi est rei cum istac meretrice 1760
denuo. Mitte inquam. Non patiar iuventutem tuam corrumperier.
spacerFERD. Nimium saevis, Adriane, si hanc amet Ascanius. Animo sumat obsequium, et capiat
uxorem sibi.
spacerADR. Meusne ut meretricem ducat? Iniquum postulas.
spacerFERD. Valerius hoc idem facit, eiusque sororem deperit. 1765
spacer
[ . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . ]
spacerVAL. O mi pater festivissime, audin’ quae loquitur Talanta?
spacerADR. Quod semel statui non denuntiabo. Volo ego Ascanium meis parere praeceptis in
despondenda coniuge.
spacerASC. Obsecro, mi pater, ut mihi liceat hanc uxorem ducere. Ingenui enim est et liberalis.
spacerADR. Qui hoc fiat cum lenoni impuro serviat? 1770
spacerMAR. Adriane, non est quod hanc contemnas insolentius. Ut enim mihi retulit Biberia,
has ambas Ferrara surripuit Cerberinus parvulas illisque pater Claudius est, vir nobilis et
senatorius.
spacerADR. Me adeo obstinate aggressi estis ut vix negare queam. Auscultate igitur, hac conditione
filii voto annuam. Mittantur de hac re ad Claudium literae. Is si Venetii venerit et hanc 1775
asserit suamque agnoscat filiam, fient nuptiae. Aliter perdidistis operam.
spacerASC. Dii tibi semper omnia optata afferant.
spacerMAR. Perplacet, pactum est, mecum habitentur domi. Servabo donec haec innotescant Claudio.
spacerLUD. Cerberine, aut redde argentum mihi aut tibi dicam blue scribam. Nolo enim me
defraudarier. 1780
spacerCERB. Absumptus sum, lucrum perdidi, oppido interii. Lenones ego pol diis omnibus invisos
autumo.
spacerGLOR. Leno, cede mihi argentum, aufer cavilla, age, age.
spacer
CERB. Dabitur, dabitur. Vos interim loci date mihi symbolum.
spacerGLOR. Quantum est? 1785
spacer
CERB. Vinum quod bibistis decem minas aureas valuit. Cupedia, collyphia, eryngia, et sedecim
suaviasiones viginti minas, meaque cantio talanta quindecim postulat.
spacerLUD. Suaviasiones hae sunt charae nimis.
spacerGLOR. Per hanc lucem apud aulam dantur mihi gratiis oscula melitissima.
spacerLUD. Si tantum tibi daretur, omnes nos scurrae merito haberent ludificatui. 1790
spacerMAR. Quid hic inter vos velitamini?
spacerLUD. Periurus iste leno accepit argentum ut Aurelia et Talanta nobiscum essent noctes atque
dies hunc annum totum. Nunc cum id fieri non potest se reddere velle negat.
spacerCERB. Si symbolum dederit dabitur.
spacerGLOR. Insuper haec benefica suis lenociniis emunxit me galero, aureo et gemmis, itidem 1795
armillis, viginti minis et annulo quem mihi dedit regnatrix Amazonum Hyppolita. Haec ni
reddantur, Biberia, te quoque in ius rapiam.
spacer
MAR. Has ego componam lites, Cerberine, Biberia. Ego vos in carcerem condam, ni haec
reddantur ocyus. Vos quoque, ut aequum est, huic date symbolum.
spacerLUD. Tuo arbitruo fiet. 1800
spacerCERB. Hac lege me redditurum spondeo. Sequimini. Exeunt.
spacerMAR. Leno, audi: quamprimum huc advenerit Claudius, tum tua res agetur. Has interim puellas
domum adducam meam.

EPILOGUS

spacerCASS. Quid hic maneamus diutius? Vos omnes ad coenam voco. Hanc mihi operam quaeso
ne gravemini. Novarum hic dies dictus nuptiarum mihi est et Laviniae. Nunc longis 1805
hebetata malis pectora sollicitas disponant curas, fugiat suspicionis comis odium, lites
laborque tabificus fugiant, adsit serena pax et dulcis amor. Sit hic zelotypiae epilogus, illiusque
qui praeest coniugiis Hymenaei prologus.

Finis