Tessera caerulea — commentariolum. Numeri cum lineis subscriptis — notae textuales in quinque comoediae lineas. Tessera viridis — translatio.

ACTUS IV, SCAENA i


LAVINIA sola

Nunquam Alcmena meis graviores passa est miserias, cum illam stupri et dedecoris arguret
Amphitryo. blue Diutius infoelix nequo durare in aedibus, ita me insimulavit probri
Cassander, dicta acerbissima in insontem proferens. O mea nullis aequanda luctibus infortunia!
Tuos licet referam planctus, Philomela, blue lugubres. 1000

bar

ACTUS IV, SCENA ij
CASSANDER, LAVINIA, SMERALDA, PUER

spacerCASS. Exi inquam ex aedibus, exi lena sordida. Tu ei huius est stimulatrix impudicitiae.
spacerSMER. Obsecro —
spacerCASS. Audire nolo, nisi mihi rem omnem, venefica, confitearis. Ego tibi oculos effodiam.
spacerSMER. Quam tu mihi picturam, quemve lenonem nominas nescio.
spacerCASS. Docta es ad dolum. Pernegas? Ego te, ni prodis ream — 1005
spacerSMER. Dominamne perdam famula?
spacerCASS. Quum nocens sit quid retices?
spacerSMER. Ut probam perdam nullae me cogent minae.
spacerCASS. Quam confidens dicacula est! Quo semel penetravit ex aedibus honesta foemina?
Nempe ad lenonem, ut illum sibi advocatum paret. Incertus inter Cassandrum et maritum 1010
haereo. Irata mens Cassandro, marito pia. Vindicta grata est Cassandro, marito salus. Quid
faciam nescio. Coniux est etiamsi adultera, sed eccam lachrymantem. Oh crocodili
lachrymas exprimit! Foeminarum ego naturam probe calleo. Adsis, quo te appellem
nomine plane nescio. Lavinia? Fuit nomen celeberrimum, et civitatis pompa, tuam tum immaculata
castitas floruit At nunc invisum vulgi et plebis ludibrium. Coniux, socia thalami? Ah quid dixi? 1015
Hi obliterentur tituli postquam mihi datam violasti fidem. Adsis? Dictum revoco.
Abi, abi, conspectum horreo. Nonne mihi sit gratus magis furiarum intuitus? Anguinam formam,
crines gerunt venenum evomentium, dedit tibi basiliscus lumina, aconiti radios emittentia. Facies
tibi cadaverosa est, nares exesae polypo, os eructat odorem foetidum, tibi mammae putidae, undique monstrosa forma est. Stultus ego antehac, hanc Venerem forma superasse Cynthiam credidi 1020
Me effascinavit maga, ut Ulyssis Circe socios. Nunc libertus sum. Abi, meretrix et perfida, sacri
violatrix coniugii, temet omnibus prostitue, ut ardorem extinguas tuum. Sis Semiramis, sis
altera Messalina blue Hoc si non sufficiat, Pasiphaen indue, taurum ama, ut sit Minotauri nova prosapia. Age, age, per me licet, mihi mortua es, ego tibi morior. Ubique scatent amatores qui te deperibunt,
ne timeas. Vale, supremum vale, vel si hoc non placet, in aeternum vale. 1025
spacerLAV. Dii superi! Quae hae sunt intemperariae? Per haec te precor, Cassander, amoris pignora, blue
per haec tua meaque solamina, ne obtrudas insonti mihi abominandum illud meretricis nomen.
Trisulco me petat fulmine almus rector poli si quid ego unquam huiusmodi commissi nequitiae. Tuumne torum pollui? Iuno istoc a me semper avertat scelus!
spacerCASS. Quid istos nothos nominas amoris pignora? Illi Valerius, huic pater est Ascanius. 1030
Sic ora, sic gressus uterque ferunt.
spacerLAV. Dehiscat terra et me vivam absorbeat, ni ego Ascanium et Valerium quasi homines
inimicos semper oderim. Qui vero sit iste leno quem mihi obiicis? Nec unde sit nec ubi habitat
me novisse memini.
spacerCASS. Credo, stuprum leve crimen est, fraus fides, odium amor, incestus castitas. 1035
Acquiesco. Caetera non refricabo, Lavinia. Te iam mei taedet, scio. Crines enim canescunt mihi,
deperiit mihi forma, consenseco, Lavinia. Gratior erit tibi adolescentulorum amor. Factum bene,
consule voluptati, consule placide, patior.
spacerPUER Quaeso, pater, ne irascaris matri. Si perges flere, ego itidem flebo, mater.
spacerLAV. Quae verba, quae lamenta, quos planctus dabo? Ingrate Cassander, siccine uxorem 1040
dedecoras?
spacer
CASS. Imo, Lavinia Laviniam defamavit.
spacerLAV. Imo tu coniugem.
spacerCASS. Quid loqueris, furens? Haeccine foeminam decet loqui? Apage, maledica, impudica, meo
indigna thoro. 1045
spacerLAV. Hei mihi, nata fui, Smeralda, in multas miserias, meaque infortunia lachrymas perennes
rogant.
spacerSMER. At non meruisti tantas clades, hera. Dii meliora duint!
spacerLAV. Siccine dolores condidisti in corpus meum, olim gravidum et intumescens per
voluptatem tuam, nunc ut spernas sobolem et genetricem sobolis? En tuis advolvor 1050
genibus, extremis precibus obsecro ut liceat mihi turpem hanc diluere notam. In foro publico, si me purgare nequeam, non causam dico quin me palam exemplum facias.
spacerCASS. Et faciam. Nolo enim mihi rivalem Iovem. Et novum Hydrae reciso capite reppullulat
caput, et unda undam parit. Sic mihi dolores succrescunt uberius, hanc cum conspiciam amoris
memor pristini. Labat animus, et incertus rapior: illuc me pietas, huc impellit ira. Quid faciam 1055
ambigo. Excludam consortem thalami ira iubet, ignoscam pietas rogat. Forsans innocens fuit. Det deus ut vera harioler! Ecquid insanio? Ecquid dormio? Ecquid mendax Elenchio, mendaces oculi?
Anceps sum, fateor. Totum isthoc somnium fuit. Elenchio perfidus et oculi lippiunt mihi. Peccavi, Lavinia, peccavi. Tua ubique claret probitas, honestus et probus amor: redeamus in gratiam. Quonam te divertisti? Cur te amplexantem fugis? Cur caput charum reflectis et clara lumina, quae fulgore 1160 fulgidos Phaebi superant radios? Ah moriar ocyus nisi de collo pendeas meo, nexis lacertis quibus
imparia sunt candida Iunonis brachia. blue
spacer
LAV. Iam mihi blandidicus, nuper proscindebas maledicentia.
spacer
CASS. Poenitet, poenitet. Suspicio Gehenna est, leno mastigia, Elenchιo trifurcifer est, qui haec
in aurem susurravit mihi. Iungamus dextras, Lavinia, accedite huc mea solamina. Oscula libate 1165
patri, nomen iam agnosco patris. Annon tandem sapio, Smeralda, amentiam exuens?
spacer
SMER. Lubentia est mihi quod vobis redintegratur amor.
spacerCASS. Sic fieri oportet. Haec mihi Iuno est, illi ego Iuppiter. Consociavit nos faelicibus Hymen blue
facibus. Hanc igitur si non amarem, essem tygride crudelior. Meque insuper beavit pulchra sobole. Quid laetius? Quid amore dignius? Iam fiunt alcyonia, mare est tranquillum, nuper procellosis 1o70
tumens fluctibus. Haec sient nobis secundae nuptiae.
spacer
SMER. Secundent superi.
spacerCASS. Cantemus, Lavinia. Io Hymen, io Hymen.

bar

ACTUS IV, SCENA iij
LAVINIA, SMERALDA

spacerLAV. Miror, Smeralda, quis mihi hanc iniusserit iniuriam. Quis me venalem divulgavit lenonis in
aedibus, etsi mihi conscia sim vitam labe carere meam omnique levitatis macula. Hic tamen me 1075
rumor macerat cruciatque aegrius quam ut animo defecato feram.
spacerSMER. Ferendum est, fera, aequo animo. Sic iubet coniugium. Lex dura nimis, non diu tegi poterit author. Luet factum, spero, caelum si Astraea blue colat, terris pulsa iustitiae domina. Hanc implora vindicem.

bar

ACTUS IV, SCENA iiij
CASSANDER, RUPERTUS, SMERALDA, LAVINIA

spacerLAV. Quin redit maritus stricto ense et ignitis facibus. Quid paret metuo, mens illi non sana, 1080
turbidus animus.
spacerCASS. Sequimini, famuli. Tu sis, Ruperte centurios, aciem instrue. Estote mihi fortes et
fideles milites. Lavinia Amazonum Penthesilaea cluet scutigera. Tu, Smeralda, buccinatrix. Diutius
vindictam non feram. Ego Agamemnon alter ero, ductor et dux exercitus. Lenonis aedes fanum
fient, tua pictura Palladium. blue Chara coniunx, adhaere lateri. Quid tremis timida? Statim Troiam 1085
videbis excisam et mersam cinere.
spacerLAV. Ah Cassander, hae cordi meo dolent intemperiae.
spacerCASS. Copias educito, Ruperte. Leno mihi poenas dabit. Adeste Eumenides blue purpureo cinctae
sanguine. Adeste auxiliatrices mihi.
spacerLAV. Haec te non decent senatorem ludicra. Si pergas, inimicis risum creabis, amicis 1090
aegritudinem.
spacerCASS. Intelligo. Lenonem non audes alloqui. Ream te esse tandem comperi, Lavinia. Non
sic subterfugies, aliam aggrediar viam. Mitte exercitum, Ruperte. Me ad senatum sequere, ut hanc conquerar uxoris iniuriam. Huic divortium scribent scio cum factum audiverint.
Senatorum gravis corona, sic stat sententia. Atque eccum marescallum cum lictoribus. Huius 1095
invocabo auxilium. Huic ennarabo meae dedecus domus stuprumque coniugis.

bar

ACTUS IV, SCENA v
LAVINIA, CASSANDER, MARESCALLUS, FERDINANDUS, ADRIANUS, TRAPULA, LICTORES

spacerMAR. Ni dictis substes, doctor, vae capiti tuo. Cassander enim vir nobilis est et patricius,
praeclaro ortus stemmate.
spacerTRAP. Ni illum vincam testimoniis, in carcerem coniicite me vinctum quadrupedem, et
suspendite.
spacerADR. Currat lex, currat lex. Si reus sit, mulctetur exilio. Sic lex iubet. De caede nostra
coniuravit, factum prodit medicus, mercedem modumque testis et actor. Quid opus est pluribus? 1105
Examinetur coram iudice. Tu tuae incumbe provinciae. Mihi semper infensus fuit, ego par pari referam. Currat lex.
spacerMAR. Ecce illum opportune. Invitus quidem ego hanc rem exequor.
spacerCASS. Gravissime marescalle, columna civitatis inclyta, ad te confugio, opem imploraturum et
auxilium. 1110
spacerMAR. Quae haec est, Cassander, insolita vociferatio?
spacerCASS. Ascanius me perdidit, me perdidit Valerius, tuus, Adriane, tuus, Ferdinande, filius.
Cerberinus me perdit, perdit me Lavinia. Nominis enim aspergitur nigra dedecoris nota. Fuit, Adriane, castitatis specimen Lavinia donec eam ad lasciviam solicitaret Ascanius. Fuit,
Ferdinande, fuit Venetiarum gloria donec ad impudiciam hanc impulit Valerius. 1015
spacerADR. Quid obmutescis, marescalle? Quod tuum est facito, delirat hic.
spacerFERD. Quae illum iam agitant furiae?
spacerLAV. Ohime, Smeralda, haec me stimulat infamia. Quid de me nunc matronae loquuntur
Venetiae?
spacerMAR. Cassander, interpellandus es. Ausculta mihi. 1120
spacerCASS. Lues insuper civitatis Cerberinus est. Mihi crede, hisce oculis vidi picturam Laviniae.
Praestigiator est, meam effascinavit coniugem. Tu, marescalle,  tuae consule uxori,
spacerMAR. Consule atque cave.
spacerADR. Annon morem marescallo geras? Novi insolentiam.
spacerCASS. Hem me morigerum. Quid vis? 1125
spacerMAR. Siste te, Cassander.
spacerCASS. Quid feci? Quid commerui? Dicite mihi.
spacerMAR. Cum isthoc medico de Ferdinandi et Adriani nece coniurasti, nimirum ut veneno tolleres.
spacerCASS. Egone?
spacerADR. Tu. 1130
spacerCASS. Quis adeo impudens est qui hoc asserat?
spacer
TRAP. Ego, et iuramento me astringam me non fucum facere verbumve temere loqui.
spacer
CASS. Portentum hominis! Quid mihi unquam tecum commercii fuit? Qua fronte isthoc audes
proloqui?
spacerTRAP. Firma, intrepida. 1135
spacerCASS. Quo ore?
spacerTRAP. Veridico.
spacerFERD. Cassander, etiamsi semper nobis voluisti male nostrisque familiis, ut tuas manus
imbueres sanguine nefas est, imo, per insidias cruentum facinus. Mussitentur a nobis alia, haec
puniet lex scelera. Nisi isthoc crimen exuas, tibi imminet exilium. Sic ius Venetiorum est. 1140
spacerADR. Nullus est hic deceptandi locus. Haec agantur in curia.
spacerMAR. Eamus. Iudex tribunal occupat, hoc decernetur ocyus.
spacerCASS. Quo nunc recessit natura? Ubi habetur fides? Nulla in hominibus pietas est, homo
homini lupus, blue quique olim viri, nunc tygrides cluunt et viperae. Te sequor innocens, confidenter.
Frons severa iudicis reis formidabilis est, benigna mihi. Sequere me, Ruperte. Quid caput 1145
involvis pallio? Tene mei pudet? Mens non mali conscia medicina est malorum unica. Lavinia, haec tibi placent scio. Mihi gestit animus te huius esse inventricem machinae, quo tibi liceat libere me absente operam lenoni dare. Bene habet.
spacerMAR. Quin finem facito. Eamus, it dies. Exeunt.
spacer
LAV. Nunc instar imbrium ab oculis fluite, lachrymae, utque aere venti, sic ruant a pectore 1150
gemitus. Hei mihi, finis unius gradus est futuri mali, blue novaeque ingruunt aerumnae mihi cursu
praecipiti priusquam evanescunt veteres. Qui mali alastores nostram ad hunc modum infortuniis vexant familiam!

bar

ACTUS IV, SCENA vj
CERBERINUS, GLORIANUS, LUDOVICUS, BIBERIA

spacerLUD. Cerberine, fixus hic apud te est animus clavo Cupidinis. Dic igitur quid me aequum
est pro Talanta tibi dare annum hunc ut ne pro quopiam alio sit. 1155
spacerCERB. Triginta minas. Ea lege nullum alium admittam, omnesque si vis in aedibus famulos
castrabo. In pauca verba confer quid dabitur argenti mihi.
spacerLUD. Viginti dabuntur.
spacerCERB. Parum est. Non aedipol tricentis minis chara est. Omnia perscrutare ganea, et si
pulchriorem hoc pretio praestinare possis, hanc habe gratiis. Puellae nunc dierum si 1160
succulentae sient aestimantur plurimi.
spacerLUD. Venusta est satis, fateor, sed chara nimis. Audi, accede huc.
spacerGLOR. Pactum est inter nos, Biberia. Mea est Aurelia. De pretio et mercede convenit.
Sis tu nunc fidelis mihi, cave ut hominem alienum intromittas neminem,.
spacerBIB. Ego hanc rem curabo, Gloriane. Ne moneas. Tuum est interea loci ut huic prospicias. 1165
Toga indiget bombycina, gemmis et armillis indiget.
spacerGLOR. Has accipe, habeat.
spacer
BIB. Insuper puella nihili est, cui non annulis digiti cinguntur aureis.
spacerGLOR. Dabuntur de meis. En tibi.
spacerBIB. Galerus iste tuus Aureliam condecoraret optime. 1170
spacerGLOR. Dabitur per hanc lucem, etiamsi centum minas valeat.
spacer
BIB. Quantum coniicio, togam emere possis bombycinam quadraginta minis Philippicis. Nihil
est, Gloriane, tibi praesertem divitiis affluenti.
spacerGLOR. Esto, sumptus suggeram. Hem tibi crumenam, Biberia.
spacerBIB. Atque audio — 1175
spacerCERB. Mehercle vulto adeo Talanta lepido et corpore succi pleno corpore ut nihil supra.
Praeterea est annos nata quindecim, flos ipse. Ne gru igitur argenti abesse potest. Chara sunt
nunc dierum huiusmodi mercimonia.
spacerLUD. Triginta tibi minas dabo, cum conditione tamen ut alteri nemini se prostituat, sed ut
perpetuum hunc annum mihi soli serviat. 1180
spacerCERB. Aequum oras. Ergo, si placet, syngraphum facito, ut voles, utque lubet nobis legem
imponito.
spacerLUD. Sufficit. Introeamus ut argentum annumerem.
spacerBIB. Sic est ut dixi, Gloriane?
spacerGLOR. Hoc mihi mage volupe est si annos habeat sedecim. 1185
spacerBIB. Adhuc quindecim, puella puta mollicella est.
spacer
GLOR. Tanto erit mihi gratior, Biberia. Has ego nauseo publicas matulas, blue nefrendulasque quae
in tussiendo dentes excreaverint, gingivasque dentibusque resarciunt eburneis, quarum cum
aetate caperantur genae, emptis cutem intingunt complexionibus. Per hanc dextram
sterquilinium ego amplecti maluerim. Basiavi ego reginas et heroinas, Biberia. 1190
spacerBIB. Nae tu foelix es quem omnes sic deperiunt. Ah oculum habes, oculum Adonidis, cedo
manum. Hic gluten Veneris, hic succus Cupidinis est. Scio scio, Gloriane, qualis tu sis intelligo.
Nihil tibi opus est eryngio. Ah, ah petulans!
spacerGLOR. Qualis tu fuisti in adolescentia, Biberia! Festiva es, Biberia. Fuisti in adolescentia, sat scio,
Veneris pedissequa. 1195
spacerBIB. Sed tempus praeteriit, iam nunc, Gloriane, vetula sum. Annos sexaginta numeravi, et
tamen bene volo omnibus qui mentem exercent in palaestra Cupidinis.
spacerGLOR. Lepida es. Eamus ut revisam Aureliam. Exeunt

bar

ACTUS IV, SCENA vij
VALERIUS, PANTALEO

spacerVAL. Cupio, sed nequeo credere tam magnum bonum.
spacerPANT. Certum est. 1200
spacerVAL. Sed modum effer.
spacerPANT. Non opus est de modo suscitarier, modo actum constet.
spacerVAL. Quin audire gestio.
spacerPANT. Elenchionis iussu Rufinus imaginem pinxit Laviniae, tam ei consimilem ut nihil
similius. Hanc detulit ad lenonem sycophanta conductitus, se servum praedicans Laviniae. 1205
Lenoni persuasit callidus marito dominam invisam esse suo, ideoque Cupidini et amori
surreptitio animum dare. Leno olfacit, gaudet lucrum sperans. Mox Cassandro occurrit Elenchio,
illi in aurem susurrans stuprum coniugis. Huic credulus Cassander fidem habet, lenonem
evocat, se peregrinum fingit, puellam pretio praeestinat. Ubi inter caeteras conspicit pictam
uxoris imaginem, hoc illum usque ad amentiam aedegit spectaculum. Furit enim, nunc plorat, 1210
lamentatur, nunc aestuat lymphaticus.
spacerVAL. Hac machina ego probe ultus sum eius sycophantias. Posthac horreat si sapiat
zelotypiam nomenque Curionis. Me tamen miseret Laviniae. Huius enim vincor decore captus
lucido, Pantaleo.
spacerPANT. Fortassis te redamabit cum sese viderit invisam ultro. Omnes enim fere pellices fiunt 1215
quae zelotypis nubunt. Lena enim lenarum est zelotypia.
spacerVAL. Dii dent ut isthoc succedat bene. Me tamen hoc vexat, Pantaleo, et stimulat, Ascanium
mihi rivalem esse, meque amorem celasse suum. Non feram.
spacer
PANT. Audita tamen proloquor. Sic me retulit Elenchio.

bar

ACTUS IV, SCENA viij
ASCANIUS, PHANIO

spacerASC. Huic Elenchioni statuam decet in auro statui, hoc si effectum reddiderit. Cassandro enim 1220
exulato patefit mihi via alloquenti Laviniam quae nunc occlusa est, huic vindicta illi amandi occasio.
spacer
PHAN. Rem tenes, ideoque hanc struxit machinam.
spacerASC. Sed metuo ne substet medicus.
spacerPHAN. Huic frons est adamantina. Iurabit, periurabit sycophanta. Adsunt insuper alii istius
ordinis et subsellii. 1225
spacerASC. Sed malevolente natus est ingenio Valerius. Laviniam tantum amat, ut mihi sit aemulus.
Hoc me cruciat, Phanio.
spacerPHAN. An verum sit nescio. Sed isthoc mihi narravit Elenchio.
spacerASC. Pol purus putus est curialis aulicus. Fronte enim aliud, aliud in mente gestit sua. Palam
blandus est, sed clam invidus admodum. 1230

bar

ACTUS IV, SCENA viiij
RUPERTUS, ASCANIUS, PHANIO, VALERIUS, PANTELEO, CASSANDER, MARESCALLUS

spacerRUP. Qui rerum tragicarum solent esse nuntii nuntium aeque lugubre nunquam attulerunt
atque ego nunc herae meae nuntiabo. Dii omnes illum eradicent medicum suis cum periuris
sociis! Scio enim Cassandrum innocentem esse quam me vivere et tamen victus est. Siccine
sinet caelum innocentiam opprimi? Quin domum properabo ut haec impertiam Laviniae
maerore pressae. Lugebit scio cum factum audiverit. 1235
spacer
VAL. Quid illud est quod secum Rupertus locutus est?
spacerPANT. Nescio quem medicum memorat, nuntiumque lugubre. Non hercle intelligo quid
sit.
spacerPHAN. Sed eccum ad dextram a tribunali veniunt marescallus et Cassander. Quid hic actum
sit ex insidiis auscultemus. 1240
spacerVAL. Pantaleo, cinctum lictoribus Cassandrum video. Quid hoc rei es?
spacerPANT. Prorsus nescio. Quin hic rem omnem aucupemur clanculum.
spacerMAR. Lex Venetorum est ut quicunque vel per vim vel per fraudem de alterius coniurat
nece pro facto mulctetur exilio. Tu in hac re convictus es, Cassander, testibus praesentibus,
ideoque per decretum Ulpiani, blue summi civitatis iudicis, exilio mulctandus es, civitatis 1245
territoria non rediturus per triennium.
spacerVAL. Oh factum bene! Iam mihi mihi libre licet amare Laviniam exulante suspicione.
spacer
ASC. Phanio, pacta est ultio. Eadem sors omnes zelotypos affligat. Elenchionem laudo, hoc
semper in animo, hoc semper in voto fuit.
spacer
CASS. Proh sancta pietas, proh superi vindices! Adhuc dii dormiant? Operam perdo 1250
invocans numina? Accedet dies (segnis licet, veniet tamen) cum vigil Astraea hoc ulciscetur
facinus. Bene est. Sera sed certa est pede claudo Nemesis. blue
spacerMAR. Proterit tempus. Cassander, sermonem amputa.
spacerCASS. Liceat priusquam abeam amicos colloqui.
spacerMAR. Non licet. 1255
spacer CASS. Tibi obsequar, eatur. Salve, vale. Animo forti et indomito hoc feram infortunium. Non frangor ego ipse, marescalle, etiamsi opprimar. Vale. Invidam ego fortunam vultu amplectar hilari.
spacerMAR. Finem facito. Nimis longum loqueris.
spacerCASS. Extremam hanc vocem edo. Dii penates mei laresque, vobis committo curam familiae.
Estote benigni mihi meique semper memores. Hoc ego vos oro per haec genua, per vestra 1260
numina. Tantum est generosi. Dixi.
spacerMAR. Vade igitur.
spacerCASS. Alios ego deos persequar, civitatem aliam, ab hac abhorreo ubi mores deteriores
increbescunt. Vale, marescalle. Valete, omnes. Valete, Venetiae.
spacerMAR. Eamus, lictores. Exeunt marescallus, Cassander, lictores. 1265
spacerASC. Postquam iste abiit suspiciosus, nunc ire licet mihi visum Laviniam, Phanio.
spacerVAL. Pantaleo, nunc oblata est mihi opportunitas Laviniam alloquendi.
spacerASC. Sit mihi propitia Venus.
spacerVAL. Votis Cupido faveat.
spacerASC. Quid tibi hic est, Valeri, negotii? Abi hinc, aliam quaerito ne sis rivalis mihi. 1270
spacerVAL. Tune meis amoribus imponis limites? Hanc amabo te reluctante.
spacerASC. Faciam ut te huius paeniteat iniuriae.
spacerVAL. Mene? Minas dedignor tuas, Thraso, blue elephantico tecte corio.
spacerASC. Non feram haec opprobria.
spacerVAL. Auden' aliquid? 1275
spacerASC. Audeo quicquid, Valeri.
spacer
VAL. Ad pugnam te provoco. Para te.
spacerASC. Vapulabis. Vae scapulis tuis!
spacerVAL. Praesto sum. Prodeas si audeas. He putte offe his spurres.
spacerASC. Adero statim, non sine tuo magno malo. 1280
spacerVAL. Lentus nimis es.
spacerASC. Dabit alas furor mihi, venio vindictam sitiens.
spacerVAL. Bibes Lethen ut extinguas sitim.
spacerASC. Isthoc omen tibi imminet.
spacerVAL. Ecquid paratus es Stygia tranare flumina? 1285
spacerASC. Imo, sed portitore Valerio hoc agamus. Verba sunt venti folia. Pugnant.
spacer
PANT. Hei mihi, occisus est isthoc Valerius.
spacerPHAN. Hei mihi, cum sanguine animum effundit Ascanius.
spacerPANT. Ad Ferdinandum properabo ut illi innotescat interitus filii.
spacerPHAN. Ego actutum ad Adrianum ibo. Exeunt. 1290
spacerVAL. Ascani, perimor.
spacerASC. Valeri, morior.

bar

ACTUS IV, SCENA x
RUPERTUS, ASCANIUS, VALERIUS

spacerRUP. Paravi mihi viaticum, nunc Cassandrum sequar. Hoc est servi factum honesti. Quid
nunc moror? Exulantis enim heri praestat me esse comitem, quam in hac civitate degere, ubi
dolis desudascitur. 1295
spacerASC. An nullus est hic qui mihi suppetias ferat?
spacerRUP. Quae vox aures advolat meas advolat? Quid hoc? Ascanium et Valerium video? Ipsissimi
sunt.
spacerVAL. Ah Ruperte, adesdum et expirantem adiuva.
spacerRUP. Quae haec inopinata sors? 1300
spacerVAL. Mutui vulneris.
spacerRUP. Quid impulit?
spacer
ASC. Rivalitas et amor Laviniae. Priusquam morior, tibi confiteor omnia. Meo nomine salutem
salutem dic Cassandro salutem plurimam. Cuius cum mentionem facio, cura enecor. Illius enim
ego causa fui iniusti exilii, author Elenchio, qui impias struxit sycophantias. Perfector Trapula 1305
medicus suppostitius. Hoc quaeso marescallo impertias. Oh facti paenitet, et Elenchionem execror, illius architectum flagitii.
spacerVAL. Ruperte, ausculta dum mea proloquar facinora. Meo impulsu detulit ad lenonem Laviniae
picturam Elenchio, Rufini auxilio et Trapulae, qui huius se finxit esse servum. Hoc eo feci animo
ut illi adaugerem zelotypiam et, si fieri potuisset, ad insaniam adigerem. Oh facti piget et 1310
Elenchionem abominor sceleris artificem.
spacerRUP. Audio miranda, dii boni. Quis me est fortunatior, cui ex improviso omnes subolent
sycophantiae. Properabo ad forum et quae acta sunt narrabo iudici. Quosdam huc advenientes video,
qui vobis opem ferent.

bar

ACTUS IV, SCENA xj
ASCANIUS, VALERIUS, GRIPUS PISCATOR, CONGRIO, PALINURUS

spacerGRIP. Si me reducem expediat Neptunus salsipotens, oceani qui praeest locis pisculentis 1315
omnibus, ut praeda onustus redeam e fluctuoso mari, illi merito magnas retribuam gratias. Agite,
eamus. Dum spirat zephyrus nil pericli est in mari Adriatico.
spacerCON. Quin necesse est ut resarcinantur retia. Franguntur enim, ita heri fluctuabat mare.
spacerGRIP. Annon te huic praeficiebam provinciae? Antiquum obtines, semper probe curas
negotia. 1320
spacerCON. Profecto tu mihi corrumptis et memoriam et ingenium, adeo semper iratus es et
cholericus.
spacerVAL. Ohime, mihi spiritus deficit artusque rigent!
spacerPAL. Quinam hice sunt qui hic iacent semimortui?
spacerCON. Vinum ingurgitarunt nimis, nunc edormiunt. Cave ne excites, here. 1325
spacerGRIP. Ecquid spirant necne experiamur, Congruo.
spacerASC. Obsecro populares, ferte auxilium mihi.
spacerGRIP. Adhuc spirantes opem expectant aliquam. Adibo et alloquar. Qui estis vos?
spacerVAL. Valerius.
spacerASC. Ascanius. 1330
spacerGRIP. Ego hos novi, Congruo, Uterque eorum ordinis est equestris, ducique serviunt. Quis
vos vulneravit?
spacerVAL. Alterni gladii. Feras mihi suppetias, quisquis es.
spacerGRIP. Lumbos exporgite et exurgite.
spacerASC. Cedo manum. 1335
spacerGRIP. Congruo, Palinure, adeste. Ego vos, si placet, generosi, in aedes conducam meas ut
abluantur vulnera. Uxor enim mea perita est chirurgiae. Si quid vobis illius proficiat industria,
mihi pol volupe erit.
spacerASC. Habeo gratias. Adsis igitur ut tuis innitar humeris. Languescunt enim mihi genua.
spacerGRIP. Tu illum sustenta, Congruo. Eamus. 1340

Perge ad quintum actum