Tessera caerulea - commentariolum. Numeri cum lineis subscriptis - notae textuales in quinque comoediae lineas. Tessera viridis — translatio.

ACTUS III, SCENA i
BIBERIA sola

Omnes ego sum pervenata civitatis angulos Valerium et Ascanium quaeritans. Nunc domum
redeam defessa, perdita opera. In aula fui, ibi me ducis famuli habuerunt ludificatui. In 590
foro adolescentuli rident, nutant, sibilant, et vellicant. Nimirum quia lena sum, quasi haec non
esset licita professio. Ridendo eructent animos, ego nil moror. Haec me alit ars, haec me
divitat. Facile patiar cachinnum populi eg vulgi scommata. Adventum inhiant scio Talanta
e
t Aurelia. Domum properabo.  Heu crus enim dolet mihi, pedesque labant. Vereor ne laborem podagra. Nunquam mecastor omnes balneae mihi hanc eximent. Oh frigida senectus onus 595
est. Heu ut cor meum palpitat! Eundem tamen est, tametsi gradibus testudineis.

bar

ACTUS III, SCENA ij
AURELIA, TALANTA, BIBERIA

spacerAUR. Timeo, Talanta, ne quid mali auferat Biberia.
spacerTAL. Quae amat ne illam curae angunt plurimae, inquieta nempe suspicio et timor
pallidus. Hanc de me coniecutram faciam, ne quaeram foras. 600
spacerAUR. Quam expectavimus, soror, Biberiam conspicor.
spacerBIB. Nisi quod imberbis sum, omnes me Vulcanum autumant. Incedo clauda, diutius pedes
non faciunt officium. Hei, ho. Ita me invaserunt miseram dolores maximi.
spacerTAL. Biberia, respice ad nos et actutum dicito. Sumusne hic an apud Acherontem? Felices an
miserae? 605
spacerBIB. Vestra fere disrumpor causa, vix hercle anhelitum sufferam. Diespiter omnes perdat et
Valerios et Ascanios!
spacerAUR. Non illud mihi sermonis arridet prooemium.
spacer
TAL. Quid factum sit indica.
spacerBIB. Operam et oleum perdidi. 610
spacerAUR. Quid Valerius?
spacerTAL. Quid Ascanius?
spacerBIB. Nusquam gentium inveni. Fiunt credo immortales, caelum colunt.
spacer
TAL. In alias amorem transtulerunt, Aurelia. Habeant, habeant sibi, nos solitudo manet.
spacer
BIB. Hisce suspendant ingrati et perfidi. Hei ho, pulmones distrahuntur mei. 615
Hei ho, siccine ego insanivi ex alicuius amore in adolescentia? Puellam amor decet promiscuus, qui largus maxime. Huic adhaerete ut solet haedera quercui. Hoc ego feci, hoc vos agite,
Hoc in ludo lenonio docta et educta moneo vos et percipio.
spacerAUR. Hic amor? Haec fides? Si curant vota amantium dii superi, poenas nobis dabit uterque
meritas. 620
spacerBIB. Sed quis hic est qui advorsum venit? Generosus est. Vultum induite venereum.
Fortassis amator erit.

bar

ACTUS III, SCENA iij
BIBERIA, GLORIANUS, TALANTA, AURELIA

spacerGLOR. Salvete, salvete venustatis pompae, columbae candidae, salvete. Generosum huc
adveniens quaerito, Ludovicum iuncundum. Ecquis intus est?
spacerTAL. Nullus ad nos venit. 625
spacerGLOR. Per hanc lucem calesco nimis. Heus tu, affer huc statim vini veteris cyathum.
spacerBIB. Fiet.
spacerGLOR. Tanta fuit nobis in aula cupidiarum copia ut mihi nunc calore stomachus aestuet.
Animule, mi delicate, paucis te volo.
spacerAUR. Dictum puta. 630
spacerGLOR. Non est quod a me expectes lenocinia verborum. Generosus sum. Sed mitto hoc,
mitto haec, genus non iacto meum. Equesque nuper creatus, verbum sufficit. Per hanc dextram
te amo, Aurelia.
spacerAUR. Prodigus es nimis, qui in ignotam amorem effundis.
spacerGLOR. Per hanc plumam, perque has armillas aureas quas mihi dedit mea Madonna Flaminia, blue 635
te amo, Aurelia.
spacerAUR. Amor tibi fortassis instar plumae est, aut pluma levior.
spacerGLOR. Quam ingeniose ad hunc modum precanti mihi puellae respondent aulicae!
spacerBIB. Hem tibi, bibas si placet.
spacerGLOR. Fecisti gratum mihi. Salutem hanc propino tibi, Aurelia. 640
spacerTAL. Mirum est ni hic ventosus amaturus est Aureliam, Biberia.
spacerBIB. Illi hanc foelicitatem concedat Venus.

bar

ACTUS III, SCENA iiij
LUDOVICUS, GLORIANUS, BIBERIA, AURELIA, TALANTA

spacerLUD. Ah quam multas in theatro vidi puellas lepidissimas, quarum conspectu pruriebam
pol maxume. Merhercle Lucia quae Caelestini amica cluit luculenta et succulenta puellula
est. Ambrosiam spirat at cynnamomum Arabiae. 645
spacerGLOR. Signior Ludovice, opportune. Hem tibi laetum poculum calentis meri.
spacerLUD. Quid opus est mero? Si rigeant frigore membra mihi, hic ignis, amplectar eam.
Salve, mea bella Talanta. Ut vales, ut vales?
spacerTAL. Ut soleo. Nunquam minus valeo quam cum valeo.
spacerLUD. Si aegrotes unquam, me accersas medicum. Βasiis te curabo, quae unica sunt morborum 650
remedia, puellis praesertim, me mollicella, meum corculum.
spacer
GLOR. Adesdum, pauca in aurem volo, Aurelia.
spacerLUD. Quicunque amorem in ocellis conspicit tuis nec amat, amorem in labellis gustat nec
amat, qui amorem audet in lingua tua nec amat, stipes est.
spacerBIB. Proh senem lepidum! Quantus hic fuit in adolescentia elegans formarum spectator, qui 655
nunc cano capite puellam novit subblandiri et contractare molliter.
spacerTAL. Senem castus decet sermo, non verba petulantia. Mitte me, tuus me angit aspectus,
oscula vero afflata inficiunt.
spacerLUD. Suffitus est tantum tobacci odiferus. Cedo, vinum ut bibam. Annon mihi iam nunc spiritus
suavis est, Talanta? Sine ut te nunc deoscular. 660
spacerBIB. Heus, Talanta, male mecastor agis, quae lucrum respuis. Quid refert senexne sit
an iuvenis, imberbus an barbatus, suaveolens an rancidus, dum frugi esse vult? Mallem
mecastor med’ esse silicernii delicias quam adolescentuli coniugem. Huic amoris copia
taedium parit, senes vero semper insaniunt e cupidine. Stulta es, non artis calles elementa
lenoniae. 665
spacerGLOR. Quid mihi odiosum virginitatis nomen obiicis? Aurelia, apage, apage isthoc delirium.
Per hanc machaeram, cuius auro fulget capulum, te amo. Si me amabis, meae deliciae, argentum
dabitur.
spacerAUR. Venalem quaerito, liberam me natura, etsi fortuna servam, facit.
spacer
GLOR. Da mihi dexteram deosculandam, regina mea. Quidvis mihi onus impone, perficiam
gnaviter. Vin' ut qui inimici sunt in frusta dissecem? Hem nudum ensem qui tibi perennis 670
servus erit, mihique in posterum nomen erit Athleta Aureliae.
spacer AUR. Hic aulicorum mos est puellis adularier, quo nobis famae miseris ruinam adstruant.
ruinia adstruant.
spacer
LUD. Numen testor tuum, mea terrestris Venus, me non fucum facere. Sic mihi Venus
faveat, ut ego in amorem ebrius ruo! Tu ruentem suscipe, unam datur noctem, nil est. Annuas? 675
spacerTAL. Te amor urget acriter, sed pudor decet magis.
spacer
LUD. Leve crimen est et expiable. Qiud negas? Quid renuis? Nil est, nil est. Aurum dabitur,
imo aurum potabile, blue amissae virginitatis remedium unicum.
spacerTAL. Quae casta est nil moratur huiusmodi medicamina.
spacerGLOR. Non possum perpeti hunc humorem melancholicum, Aurelia. Rideamus et saltemus, 680
sic solent aulicae.
spacerAUR. Prohibet infortunium. Sunt enim infaelices qui lenonibus serviunt. Imo infoeliciores
multo quam quae Ditis sunt famuli. Hic apud nos ganeum est Acheronte execrandum magis.
Cerberinus Cerbero peior.
spacerGLOR. Imo lupanar comparo campis Elysiis. Hic ludus, risus et suaviationes lepidissimae. 685
Hic musica Musarum et deliciae Veneris omnigenae.
spacerBIB. Euge, Gloriane. Applaudo tibi, vir es, vir es.
spacerTAL. Abeamus, soror, intro. Nimis longum loquimur.
spacerGLOR. Haec nunquam te a me avellet. Sequar mel meum.
spacerLUD. Et ego ipse per flammam perque ferrum Talantam sequar 690

bar

ACTUS III, SCENA v
TRAPULA, CERBERINUS, ELENCHIO

spacerELEN. Ego te, Trapula, tuam ob perfidiam amo et magni facio.
spacerTRAP. Qui suam operam sycophantiis locat, eum oportet esse confidem et perfidum. Imo si
scires quas ab ineunte adolescentia res confabricavi, tum me laudares magis.
spacerELEN. Sed satin' es meditatus?
spacerTRAP. Potin’ ut taceas? Memorem immemorem facit qui monet quod memor meminit. blue 695
Omnia teneo. In pectore condita sunt, ne time.
spacer
ELEN. O mi mellite Trapula, mi dulcissime carnifex, tu mihi Damon es, ego tibi Pythias.
Intrat Cerberinus loquens.
spacer
CERB. Nae hic dies illuxit mihi foeliciter, cum hos ad aedes meas convivas allicerem.
O Zeus, quantum ego ex illis argenti excutiam! Si vivam, hos tangam bene. Edant, bibant, 700
ament. Modo argentum in manum numerent meam, sufficit. Quin obstinatae nimis sunt
Talanta et Aurelia. Haec fremit, cum illi Glorianus impingit suavium. Illa repellit Ludovicum. At
ego vos mansuetas magis faciam, dicaculae.
spacer
ELEN. Heus Trapula, lenonem ante aedes ambulantem video. Iam tempus adeundi est et
occasio. 705
spacerTRAP. Tecum sentio.
spacerELEN. Ego hic ex insidiis ero.
spacerTRAP. Simulabo quasi non noverim.
spacerELEN. Facetum aedepol nugatorem nactus sum et sycophantam subdolum.
spacerTRAP. Ut rationem oculis capio, hic leno habitat cui iussit me hanc picturam ferre Laviniae. 710
spacerCERB. Quis hic est qui ad aedes meas rectam habet viam?
spacerTRAP. Fores pultabo.
spacer
CERB. Monstrum hic horrendum informe cui vulpinum caput est, milvini digiti, lingua
hirudinea, hirquina barba, canini nares, et os Acheronticum.
spacer
ELEN. Hic Sphingis filius est. Loquitur aenigmata. Quam graphice mores lenonis depinxit 715
malos!
spacerTRAP. Hic me vult, namque haec est pura puta imago mei. Quid ei est monstro nomen?
spacerCERB. Cerberinum vocant, filium tricipitis Cerberi.
spacerELEN. Quam bene lenonis cognomenta memorat!
spacerCERB. Ego enimvero is sum quem quaeritas. 720
spacerTRAP. Tune es Cerberinus?
spacer
CERB. Ego sum, vero is sum.
spacerTRAP. Vide ne quis hic sit arbiter. Hoc enim negotii clandestine ut agerem mandatum est
mihi. Leno, cedo manum mihi furtificam.
spacerCERB. Hem tibi ambas profero si modo quid apportes boni. 725
spacer
TRAP. Leno, gaude.
spacerCERB. Quid ego gaudeam?
spacerTRAP. Quia ego impero. Age, gaude mecum modo.
spacerELEN. Quam stratiotice se gerit verbera statua!
spacerCERB. Gaudeo etsi nihil scio quod gaudeam. 730
spacer
TRAP. Perge ut occepisti, donec rumpantur viscera. Ego enim te faciam fortunatum.
spacerCERB. Ecce rideo, sum dictis obsequens.
spacerTRAP. Tu mihi nunc places. Viden’ hanc picturam? Age, supplica inflexis genibus. Ea enim tibi
erit lux, salus, atque gaudium, mons aureus, rerumque omnium cornucopia.
spacerTRAP. Etsi indignum sit, faciam tamen cum sic iubeas. 735
spacerELEN. Quid non efficiet spes lucri et auri fames? blue
spacerTRAP. Nunc mihi cum morigerus es, ausculta, et alloquar.  Nosti Laviniam?
spacerCERB. Nullam novi huius nominis.
spacerTRAP. Tam huius est consimilis quam lac lacti. blue
spacer
CERB. Eam venustam esse oportet et nitidam. 740
spacerTRAP. Papae. Tantum Veneri praecellit quantum Venus Proserpinae.
spacer
CERB. Nupta est an virgo?
spacerTRAP. Nupta est, (et hinc illae lachrymae) viro zeloptypo qui illam arcte habet et duriter.
Ideoque decrevit animum dare ludo et amori surreptitio.
spacerCERB. Rectam ingreditur viam, qua ulciscatur virum. Laudo, si istoc caeterae facerent 745
foeminae. Iamdudum liberalis facta esset ars lenonia, et ubique scaterent Actaeones cornigeri. blue
spacerTRAP. Huius gratia primum tibi salutem impertit plurimam, deinde se suamque vitam tuae
commendat fidei.
spacerCERB. Si quicquam ars mea perficere possiet, tibi non deero. Hae enim sunt quae meam
alunt familiam. 750
spacer
TRAP. Cape sis hanc picturam. Si quis eam velit voluptatis gratia, praesto aderit. Namque
egometipse illam huc adducam. Sed audin', venalis est. Si quis eam pretio praeexistimavit, decem
poscas aureos et dimidium tibi dabitur.
spacerCERB. Verbum sapienti sat est, intelligo. Sed ubinam gentium te inveniam, si tua mihi usus
sit opera? 755
spacerTRAP. In fano ad dextram aream, ubi impransi obabulant.
spacerCERB. Sed cave ne me in quaestionem induceris.
spacer
TRAP. Tibi quoque cavendum est ut ne illi infidelis fias, atque hoc virum celes.
spacer
CERB. Hoc mea itidem refert maxume, ne moneas. Quid tibi nomen est?
spacer
TRAP. Trapula. 760
spacerCERB. Iungamus dextras, Trapula. Vale. Ego hanc mecum in conclave feram.
spacerTRAP. Vale.
spacerELEN. Euge, Trapula. Hanc rem curasti basilice. Nunc si quae sequuntur succedant prospere,
Cassandrum ego ad extremam adigam amentiam. Tu huic abi atque praestolare me in
oenopolio. Namque aliam ego sum contechnaturus machinam, in quaquoque, Trapula, mihi tuo 765
opus est auxilio. Sed dic mihi, potesne iurare?
spacerTRAP. Imo periurare.
spacerELEN. Tanto ad hanc rem idoneus magis <es>, Trapula. Abi.
spacerTRAP. Ego interim memet vino madefaciam. Exit.
spacer
ELEN. Vellem ego nunc servitutem servire perenniter eo pacto ut Cassandro 770
potuerim ire obviam. Vah. Nihili est parasitus cui non est cor sapiens, pectusque scatens
fallaciis. Suspendant sese singuli Gnathones blue isti qui Baccho solum et Cereri inserviunt,
omnesque Parmenones qui virgam et crucem timent. Ego me hoc facinore me immortalem faciam. Bene collocantur retia. Nunc expecto feram. Sed vocem comprimam, exoptatum Cassandrum
contueor. 775

bar

ACTUS III, SCENA vj
CASSANDER, RUPERTUS, ELENCHIO

spacerCASS. Quo me curae exangues luctusque graves trahunt? Huc illuc incedo ad atros Ditis
lacus. Harum olim faelix fui aedium intuitu, quas nunc inauspiciatas execror et horreo. Tu has
mihi invisas fecisti, Lavinia. Oh ut me taedet vitae, ita suspicione destrahor et aerumnis necor.
Oh me beatum si concederent superi ut iam in placido mortis sinu conderer, vel ut me stagna
Lethes absorberent stupidae, quo huius rei memoria mihi periret funditus! 780
spacerELEN. Rem omnem iam ex vultu olfacio.
spacerRUP. Quaeso ne te sic maceres, here, si stupri sit rea.
spacer
CASS. Si rea, Ruperte? Certum est.
spacerELEN. Adibo. Dii tibi salutem duint, Cassander.
spacerCASS. Salve, vale. 785
spacerELEN. Si tibi in re aliqua prodesse possiem, impera. Semper enim te amavi plurimum.
spacerCASS. Vale.
spacerELEN. Quid adeo quaeso subtristis es?
spacerCASS. Hic me enecat suo mutiloquio.
spacerELEN. Nosti quam ego te semper prae caeteris magni fecerim atque dolet rumor iste quae 790
civitatem pervolat. Bene est. Insaniunt omnes qui uxorem ducunt domum. Sed quid ego cum
alienis? Video meum in te amorem haberi despicatui. Vale.
spacerCASS. Manta quaeso, indice quid apportes novi, Elenchio.
spacerELEN. Gerras germanas ego et aniles effutio fabulas. Nihili sum homo, vir imi subselii. Vale.
spacerCASS. Obsecro, dissolve me. Nimis diu animi pendeo, 795
spacerELEN. Captus est, hamum vorat. Iocabor equidem. Vale.
spacer
CASS. Loquere id rumoris quicquid est honeste, Elenchio.
spacerELEN. Portentum foeminae —
spacerCASS. Miror quid sit. Morem mihi quaeso geras. Quid est? Dubia torquent, brevia dubitantem
levant. Proloquere. 800
spacerELEN. Lavinia, ut aiunt —
spacerCASS. Amat Valerium et Ascanium. Oraculum, oraculum hoccine est.
spacer
ELEN. Imo isthoc peius. Sed narrare lingua refugit, et horret animus. Ne rogites igitur. Magnum
est infortunium.
spacer
CASS. Quid? Quae? Obsecro hercle ut istud quicquid est actutum indices. 805
spacerELEN. Pol vereor ne irascaris mihi quod tanti mali factus sum nuntius. Uxor tua —
spacerCASS. Quid ea?
spacerELEN. Tanquam altera Semiramis blue in luxum ruit publicum. et sese lenoni qui hic e proximo
habitat prostituta est. Sic ferunt, sic ubique clamitant.
spacer
CASS. Facile credo. Monstrosa catuliens, foemina catuliens. Hoc si sit verum, rupes ego 810
feras Caucasi induam, aures querelis obstruam, mentem pietati et amori occludam perenniter.
spacerELEN. Ego illam antehac semper autumavi pudicam admodum. Fortassis fama est mendax et
ficti nuntii. Fac igitur si me audies statim periculum.
spacerCASS. Recte mones, lepide et fidelis Elenchio.
spacerELEN. Iste impurus leno nuper commigravit Venetias. Te non novit, evocemus igitur. Tu 815
temet peregrinum esse finges quaerentem hospitium, vel Gallum vel Hispanum.
spacerCASS. Linguam calleo Gallicum.
spacerELEN. Bene est. Et ego vices interpretis agam. Quae reliqua sunt incumbunt mihi. Pulsa.
Tic toc.

bar

ACTUS III, SCENA vij
CASSANDER, ELENCHIO, RUPERTUS, CERBERINUS

spacerCERB. Quis pulsat fores? 820
spacerELEN. Heus Cerberine, sunt hic qui te concubitum volunt.
spacerCERB. Salve.
spacerELEN. Salutem tamen invitus fero tibi. Nam semper vere volo leviter lenonibus.
spacerCERB. Si quid apportes lucri mihi, habeo gratiam.
spacerELEN. Hunc quem vides deripiendum ad te duco. Peregrinus est, et huius ignarus oppidi. 825
Hospitium sibi vult liberum praeberier. Potare enim vult, amare, et quae nosti
caetera. Lectus sternatur, et convivium paretur opiparum. mercede et pretio vos inter vos
partite postea. Habet vellus aureum. Tu igitur praedam amplam capias.
Palumbum ego in aream usque deduxi tuam. Tuum est illum capere, si captum esse velis.
spacerCERB. Eum compellabo blanditer. Hospes hospitem saluto. Te salvum Venetiis advenisse 830
gaudeo.
spacerCASS. Ie vous remarcy.
spacer
CERB. Gallice loquitur, Elenchio. Ego non intelligo.
spacerELEN. Impertit tibi gratias ob benevolentiam.
spacerCERB. Hic te ait hospitium quaeritare. 835
spacerCASS. Ouy ouy verament, mounsieur.
spacer
ELEN. Dicit se nummum habere praesentaneum, cuius te haeredem faciet, dummodo lepidam
apud te libere liceat contractare puellulam.
spacerCERB. Accede sis huc, hospes, et mea contempla mercimonia. Pulchrum hic est
pulcherrimarum puellarum spectaculum. Hem tibi venustatis theatrum, hem Veneris 840
pedissequas. Si quae illarum tibi arrideat, argentum in manus numera, et cum illa ad
placitum vitam oblectabis tuam. Haec potissimum prae caeteris est quovis digna pretio.
Vide quam illi rosea sunt labella, ubi oscula feras, quam tuberantes mammae, quam cervix
candida, quam scintillantes oculi, quam crines aurei. Sed haec latrocinantur quae dixi
omnia. Argentum enim poscunt. 845
spacerCASS. Comment est appelle?
spacerELEN. Illius nomen rogitat.
spacerCERB. Ei nomen est Lavinia.
spacerELEN. Est appelle Lavinia.
spacer
CASS. Mais est elle dedans? 850
spacerELEN. Ecquid intus est?
spacerCERB. Minime gentium. Quin si pactionem faciamus, ego curabo ut tibi in omnibus sit
morigera.
spacerELEN. Ille ne point dedans, mais elle feray a vostre gentile commanndement.
spacerCASS. Hei mihi, verum dolorem vera iam causa exigit. Durare potero? Potero tanta 855
unquam pati? O monstrum foeminae! Deas Erebi precor totumque Erebum, si preces flectant
deos, puniat Erebus scelera, ut illi ob isthoc facinus poenas retribuant pares.
spacerCERB. Si hanc velis, minas quinque nox una valet. Sin vero haec tibi videtur chara nimis, ecce
caeteras minoris precii tibi pro arbitrio dabitur optio.
spacerCASS. Per me foy sesar de belle garlis dreve la chambere, et suy ie ele reste concubit ne ie des affayres 860
an marche. Ie retournere assays.

spacerCERB. Quid ait, Elenchio?
spacer
ELEN. Dicit sibi in foro esse aliquid negotii. Redibit vesperi. Tibi curandum est igitur ut
cubiculum niteat, lectus sternatur, et convivium apparetur opiparum. De mercede et precio vos
inter vos partire postea. 865
spacerCERB. Fiet. Adventum expectabo. Signum noscite. Exit.
spacerCASS. Adieu, adieu iusque a se temps.
spacer
ELEN. Ille hinc abiit. Annon te isthoc cruciat spectaculum? Proh deum fidem, quae haec est
inaudita infamia? Uxorem tuam fieri meretricem, lenonis mercimoniam. Qui hanc ferre potes
coniugis iniuriam? 870
spacerCASS. Illi precor urnam Danaidum, saxum Sisyphi, rotam Ixonionis, stagnum Tantali, alitem
Tytii, et si quid his melius malum comminisci queam. Quid dixi? Melius, a melius meretur Lavinia.
Si potest, vivat mea ut siet Lavinia. Sin minus, vivat Lavinia tamen, nempe ut illam habeant
Valerius et Ascanius usurariam? Nempe ut illam leno venalem prostituat? Nempe ut me, familiam,
thalamum dedecoret? Occidat. Non est mea, aut vivat quia fuit mea. Elenchio, ego illam 875
semper antehac amavi medullitus, mihi multo charior fuit quam Iuno Iovi, et ego itidem hanc
me redamasse credidi, fatuus, insulsus, Syrineis deceptus veneficiis. Tu testis es, Ruperte. Oh, oh,
si unquam vidisses quam arcte meretrix subdola me amplexa sit, oscula super oscula reduplicans!
Oh, oh, Circe, Circe venefica, blandiloqua!. Contiscescit gravis dolor, loquitur levis. blue Bene
est, bene est. 880
spacerELEN. Male tamen agis qui temet ad hunc modum angis animi. Obsecro, here, ne feras aegre.
Graviora tulisti.
spacerCASS. Ha ha he. Statutum est mihi ridere infortunium et dolorem calcare. Patientia
sapientem decet. Sunt tormenta apud inferos, sunt furiae. His te puniendam mea tradunt
vota, Lavinia. 885
spacerELEN. Ni mihi fuisses his ocellis charior, hoc te pol celassem, Cassander.
spacerCASS. Fidelissime Elenchio, tibi gratias ago, meque tibi in perpetuum devinctum confiteor.
spacer
ELEN. Nunc probe, Cassander, ultus est Valerius. Triumpho. Hoc me ad caelum evehet
facinus.
spacerCASS. O dura fata coniugii! Adeste huc omnes, quotquot ducturi estis uxores domum, et 890
Cassandrum auscultate, quae in rem vestram sciens et expertus proloquor. Abomamini si
sapiatis omne foemineum genus. Est foemina Syren, cantat, incantat. Cavete, iuvenes.
Est foemina hyena, comprimit, premit. Fugite, iuvenes. Est foemina crocodilus, luget,
laedit. Abhorrete, iuvenes. Istis enim si animos adiiciatis, vos macerabunt infortunio.
Agite igitur vitam caelebem, sic immunes eritis. Vel si quaspiam ducatis uxores, deformes 895
ducite, in quarum  vultu nec venustas nec ullus nitor appareat, illepidas, sordidas, squallidas,
quarum capilli sunt diversi coloris, frontes hispidae, oculi transversi, genae rugosae et luridae,
labra dimissa, nares exesae vermibus, papillae flaccidae, oboesa corpora, pedesque Vulcani. blue
Nam qui cum istis nitidis connubia contrahunt, quae annum consumunt in crispandis crinibus,
de speculis nunquam discedentes amatoriis, cutemque curant variis gypsatum offuciis, blue 900
quae vestibus suffarcinatis obambulant, unguentaque olent exotica, quae mammas turgidas
ostendunt, atque gemmis splendunt Indicis, fient Actaeones. blue Mihi credite, transformantur in
belluas. Ah, ah, Lavinia, Lavinia, sero nimis Cassander sapit. Exit.

bar

ACTUS III, SCENA viij
ELENCHIO solus

spacerPeractum est hoc negotium, nunc aliud molior. Agedum, Elenchio, nunc novas excude
fallacias, quibus perturbes omnia. Isthoc non placet. Vah plumbeum cerebrum! Diutius 905
deliberandum est mihi. Habeo. Tibi gratulor, Mercuri, blue qui auribus meis hanc insusurrasti
technam. Cassander periit, Curio exulat. Astris incedis aequalis, Elenchio. Atque ut expectebam,
en Ferdinandum et Adrianum, quos versabo si vivam lepide. Quid agunt auscultare lubet.

bar

ACTUS III, SCENA viiij
FERDINANDUS, ADRIANUS, ELENCHIO

spacerFERD. Quid adeo tristis es, Adriane? An scire licet?
spacer
ADR. Quid tristis ego sum rogitas? An te hoc latet, cum ubique percrebuit rumor Venetiis? 910
Filius meus Ascanius quantum occepit flagitium!
spacerFERD. Quidnam est illud obsecro?
spacerADR. Penitus corrumpitur. Amat hic meretricem perditam in lenonis aedibus.
spacerFERD. Hoc non satis causae est ut obiurges filium. Nam est mehercule flagitium
adolescentiae scortarier. Meus itidem, ut ferunt, factitat Valerius. Eius germanam deperit 915
sororem, et obsequatur animo. Per me licebit. Hoc ipsum ego feci in adolescentia, et nunc
facerem nisi quod aetate deferbueram. Utinam ego essem puellae idoneus! Ita me
Venus amet, sectarer hanc viam.
spacerELEN. Proh lepidum senem, quantumvis pretii!
spacerADR. Haec tibi non decora sunt, tuisque virtutibus. Tune silicernium cano capite factus 920
es patronus propudii?
spacerELEN. Nae hic Ferdinandus est senex lepidus et plane eductus in nutricatu venereo. Verum
iste Adrianus protervo et iracundo est animo, nec micam in se leporis habet aut liberalis ingenii.
spacer
FERD. Iam totus in fermento es. Nolo diutius adversarier, Adriane, res alias agamus. De
hac re satis velitatum est. Quinam dies dictus est de decernendis litibus inter nos et 925
Cassandrum?
spacerADR. An oblitus es? Kalendae Iunii.
spacerFERD. Quis futurus arbiter? Qui nobis advocati?
spacerADR. Isthoc adhuc incertum est. De hac re Lucrionem causidicum consulendum censeo.
spacerFERD. Utinam hae inter nos actiones dirimerentur et litigia! Cum illo enim redire in gratiam 930
cupio, quia ingenuus est et generosus apprime nobilis.
spacerADR. Ego nunquam de iure cedam. Tu facito quod tibi collibitum fuerit.
spacerFERD. Sed tu nosti quam ego sum mitis et tranquillus homo. Pacem amo, litesque semper odi
ex animo. Nollem, si optio eveniret mihi, aetatem meam turbellis vexarier.
spacerELEN. Haec cum audio, nova mihi machina subito in mentem venit. Illam igitur missam 935
habeo quam ante agere occoepi.
spacerADR. Etiamsi persuadeas, Ferdinande, nunquam tamen persuaseris <mihi> ut in gratiam
cum Cassandro redeam. Iam scio illud meum esse praedium. Tritinus illud mercatus est,
Adolphus vendidit. Currat lex, currat lex.
spacerFERD. Quin utile et conducible. Cassander enim patricius est. 940
spacer
ADR. Noli mihi remoram facere. Stat sententia. Currat lex, currat, etiamsi nobili satus sit
prosapia, non aestimo tamen teruncii. Patrimonium vendico. Currat lex.
spacer
ELEN. Ego hos aggrediar.
spacerADR. Quis prope loquitur? Opinor hic Elenchio est, corruptor filii.
spacerELEN. Accesero. 945
spacerADR. Bone vir, quid fit? Ubi meus Ascanius? In ganeo an in oenopolio? Tu mihi filium
corrupisti, sacrilege.
spacerFERD. Protervus es nimis, Adriane. Mitte truculentiam.
spacerELEN. Mene criminatus es! Bene est, ego sum malus, ne verbum faciam. Per me pereas. Sed
si noveris quid impendit tibi — Sed amicos negligis atque bene merenti non reponis gratiam. 950
spacerFERD. Amabo quid, Elenchio?
spacerELEN. Nunc celabo omnia. At in posterum discat bene loqui. Ego sum sacrilegus corruptor
Ascanii. Hanc ferre possum iniuriam? Bene est.
spacerFERD. Ne succenseas, Elenchio. Nosti enim quam hic sit iracundo animo.
spacerELEN. Tu placidus es et mitis, fateor. Ideo tibi morem geram. Ferdinande, periisti. 955
spacerFERD. Quomodo?
spacerELEN. Audies, veneno. Ad hanc rem conduxit Cassander medicum. Factum est. Quid opus
est pluribus?
spacerADR. Quid ait? Tantane percitus est Cassander malitia ut nos veneno tollere studeat?
spacerELEN. Nil certius. 960
spacerFERD. Vix credam. Sed si quid huiusmodi ei in animo flagitium, malefacit.
spacer
ADR. Ah facilis es nimis. Ah iam opus est fervore in animo. Oh coelum, oh terra, oh Neptuni
maria! blue Elenchio, rem omnem audiamus a principio.
spacerELEN. Iamdudum est cum factiones perniciocissimae vestras, ut probe nostis, distraxerunt
familias litibus acerbissimis et mutuis flagitiossimis odiis. Hinc est, ut ariolor, quod isthoc 965
tam impium machinetur facinus, quo sua Venetiis gloria vestra niteat ruina, et splendescat
magis.
spacerFERD. Sed qui istoc nosti? Cave sis ne factum effutias. Haec res enim est magna et capitalis,
Elenchio.
spacerELEN. Dicam. Nuper in pharmacopolo sedens illum medicum conspicio qui mihi familiaris 970
fuit dum vixi Ferrarae. Paracelsum nominant. Dextram porrigit. Ego gratulor adventui.
Ille me ad popinam invitat, imus, bibimus. Illic medicinae doctor saburratus vino Massico blue
eructavit omnia. In vino enim veritas. Ostendit mihi mille Philippi nummos aureos, blue quos ei
Cassander dedit <ut> appararet pyxides venenis plenos exoticis, huic destinatis operae, stibio,
aconito toxico, scorpii sanguine, cicuta, oppio, felle viperino, et succo araneo. 975
spacerADR. Ut eum cum omnibus medicamentis perdat Iupiter!
spacerFERD. Tace quaeso, Adriane. Sermonem remoraris huic.
spacerELEN. Deinde me rogitat ecquid vos noverim, aurumque mihi promisit largiter ut adiutor
esse velim. Annuo, fidem astringo. Dies dictus est. Ille laetus auspicio ad tabernam abiit ut
curaret caetera vobis. Ego vero huc properabam properans ut haec innotescerent vobis. 980
Conticere enim nolo tam nefandum nefas.
spacer
ADR. Itane initur in nostram caedem pactio? Ego te antehac suspicabar corruptorem filii.
Nunc huius gratia te pol amo merito.
spacerELEN. Hoc tamen a vobis oratum velim, ut quasi per nebulam vos haec audisse dicatis,
ne me medicus arguat perfidiae. 985
spacerFERD. Recte mones. Quid tu, Adriane, faciendum autumas?
spacerADR. Veneficum ego istum statim diripiendum censeo. Ducite nos, Elenchio, ad diversorium
dum mihi fervet animus.
spacerELEN. Ne isthoc faxis, praestat vos hominem aggredi placide. Amplissimum ei date praemium,
et non dubito quin ultro prodet omnia. Paulisper negabit certe scio. Nullus tamen est qui non 990
illaqueatur rete aureo.
spacerFERD. Sententias loquitur.
spacerELEN. Sed obsecro ne mei mentionem facite.
spacerADR. Fiet. Tu dux viae eris donec appropinquemus diversorium. Si omnia succedant ut
volumus, ad senatum ibimus postulatum ut nobis Cassandrum liceat vadarier. 995
spacer
FERD. Eamus. Hanc rem inter viam consultius putabimus. Exeunt.

Perge ad quartum actum