Tessera caerulea — commentariolum. Numeri cum lineis subscriptis — notae textuales in quinque comoediae lineas. Tessera viridis — translatio.  

ACTUS II, SCENA i
VALERIUS, CURIO (CASSANDER)

spacerVAL. Rem omnem ordine tibi demonstravi tibi, Curio.
spacer
CUR. Intelligo.
spacerVAL. Porro hoc pignus amatorium mecum fero. 325
spacerCUR. Illine invitae hanc chirothecam eripuisti, Valeri?
spacerVAL. Placide, Curio, placide, Si mihi concessa sit alloquendi occasio gestit
mihi mens hanc futuram facilem satis, et amori animum daturam. Huic enim tantum
fraenos iniicit Cassandri suspicio.
spacerCUR. Itane? Dispeream ni pereas, Valeri. 330
spacerVAL. Quis te repentinus infringat furor, Curio? Quid sibi vult iste strictus ensis,
obsecro? Quidnam flagitii paras impotenti insania?
spacer
CUR. Valeri, mihi a te insigniter facta est iniuria, quam inultam ferre non volo.
spacerVAL. Quid feci? Quid commerui quod succenseas mihi? Nonne te fratris dilexi loco?
Eone amentiae deventum est ut iam sis amoris mei immemor? 335
spacerCUR. Non ego is sum quem med’ esse autumas. En Cassandrum. Quo vertis caput,
scelestissime?
spacerVAL. Vigilone an dormio? Profecto is ipsus est. Plagis deprensus sum quibus me expedire
nequeo.
spacerCASS. Qui hoc facere ausus es tam turpe facinus? Nuptam nimirum allicere ad lasciviam, 340
meamque domum implere infamia et dedecore? Annon te haec pudent? Sed omnis ingenuus
pudor animo cessit tuo, audax impudens.
spacerVAL. Eant in malam crucem omnes versipelles precor.
spacerCASS. Fuit, fuit Lavinia, nunc sit necne nescio, huius civitatis gloria, lucidumque decus
foeminei sexus, tantum praelucens caeteris animi candore et puritate corporis quantum stellis 345 minoribus rubicunda Cynthia, nymphisque silvicolis arcitenens Delia. At nunc vereor ne corrupta
siet tuis phalereatis dictis et blanditiis.
spacerVAL. Anceps me in incertum rapit animus. Quid faciam nescio.
spacerCASS. Hoc, foedus, hae est tua gratia? Haec amici fides? Postquam nostras coniunxit dextras
Lentulus, sperebam te mihi fore alterum Pyladen. blue O quanta de spe decidi! Non tantum me 350
stimulant factiones istae graves, quae me patremque tuum agitant, quantum isthoc ingratum facinus.
spacerVAL. Cassander —
spacerCASS. Audire nolo. Abi e conspectu meo, teque in ganeum confer, ad scorta triobolaria.
Illic aestum sedes flammamque libidinis. Abscede, inquam, ne te ingratum ad umbras mittam pallentes Erebi. Pestis modestiae, chastitatis lues, generosorum struma, Venetiarum vomica. 355
(Exit Valerius.) Oh, isthaec venustas res caduca est, et umbra fugax, quae spolium senectutis fiet
rancidae. Solum est exigui breve donum temporis. Dementat omnes, omnes infatuat viros, et
tamen quam celeri pede labitur formae nitor, quasi cum folia lilii languescunt pallida, et purpureus rosarum deficit color. Quis unquam sapiens caperetur amore tam fragilis boni? Sed eccum Ascanium
e meis exeuntem aedibus, alterum quoque corruptorem coniugis. Nunc denuo ita me assimulabo 360
quasi sim Curio, ut quae intus acta sunt comperiam omnia.

bar

ACTUS II, SCENA ij
ASCANIUS, CURIO (CASSANDER)

spacerASC. Timidi est et meticulosi congressu primo deponere arma. Fors fortuna fortes adiuvat. blue
spacerCUR. In anguem nunc me velim verti, ut huic impio fauces praetendam atque exemplis
pessimis enecem.
spacer
ASC. Auspicio Cupidinis deluctavi fortiter. Basium balista fuit, machaera amatoria facundia 365
amatoria facundi, catapultum amplexus, arma blanditiae.
spacerCUR. Hoc praelium cor distimulat meum, pectusque fodicat.
spacerASC. Illa me retulit crebro, ego contra athletice alacrem ingruebam impetum,
ut ipsam perterrerem. Postremo sese in fugam coniecit Lavinia, atque in conclave tanquam
in asylum fugit, et sic dirempta fuit dulcis haec pugna Veneris. 370
spacerCASS. Vix me comprimam quin illi in oculos involem.
spacerASC. Non dubito tamen quin de illa triumphabo certamine proximo, etiamsi nunc proterva
nimis videatur et amoris nescia. Namque hic faeminarum mos est ut se pudice gerant, quamvis
sint valde voluptatis et amoris cupidae.
spacerCASS. Proh! Summe Iupiter, haeccine vides? Haeccine audis scelera? Si nullum pudicitiae 375
addatur vitium, Lavinia, mihi multo charior eris quam Iuno Iovi. Sed si corrupta sit turpi
ex libidine, totius terrarum orbis te exemplum faciam.
spacerASC. Sed quis hic est qui me prope alloquitur? Tune eras, Curio? Adesdum ut tibi amoris
mei successum impertiam.
spacerCASS. Imo ex insidiis auscultabam omnia. 380
spacerASC. Accrevit mihi spes magna, me voto posse potirier, dummodo colloquendi clam
Cassandro detur opportunitas.
spacerCASS. Qui tibi isthoc venit in mentem ut creduas?
spacerASC. Quia haece foeminae quae se castas simulant et prae caeteris videntur modestae maxime
clandestinis semper gaudent amoribus. 385
spacerCASS. Harumne tu similem Laviniam esse autumas?
spacerASC. Quidni? Cui enim petulantes sunt oculi, hanc esse scias Cupidinis pedessequam, moribus
imbutam lepidis, Curio.
spacerCASS. Sed dic mihi quo pacto illam adortus es.
spacerASC. Solus cum sola. Nullus aderat sermonis arbiter. 390
spacerCASS. Annon te repulit cum illi pangeres suavia? Annon frontem caperavit?Annon fremuit?
spacerASC. Imo ut solent foeminae relucavit et renuit. Sed frigide et languide, quasi quae cuperet se
luctando vincier.
spacerCASS. Non placet mihi hoc principium de osculo. Eamque amplexus es scio. 395
spacerASC. Oh, brachiis circumdedi arctissime.
spacerCASS. Ah venefica, cur illi non illic abripuisti oculos? Eiusque papillas pertractabas?
spacerASC. Saepissime, etiamsi illi semper in ore fuit noli me tangere. Sed isthoc tantum more fit
ut nosti, Curio.
spacerCASS. Idipsum in ganeo faciunt propudia lenonia. Cur non illam exclusisti ocyus? An nulla 400
ocyus? An nullam Cassandri fecit mentionem tibi?
spacerASC. Imo ut videtur illum formidat maxime. Hinc est quod amores respuit surreptitios. Timet
enim scio ne opprimatur oscitans. Sed si biduum a domo biduum abfuerit, mihi gestit animus
me posse me palmam ferre, eamque habere usurariam.
spacerCASS. Isthoc hoc mihi mens semper praesagebat mihi. Nae is vere autumat. Cassander periisti, 405
corrumpitur Lavinia.
spacerASC. Quid te plus tecum loqueris, Curio?
spacerCASS. Meum infortunium conqueror qui uxorem duxi veneficam.
spacerASC. Quid tibi est cum Lavinia commercii?
spacerCASS. Scies modo. Hem nostin’ qui sum, sacrilege? 410
spacerASC. At at Cassandrum conspicior. Quae hae sunt praestigiae?
spacer
CASS. Scelestissime, isthac si te machaera transfoderem, nunquam rependeres sceleri
poenas pares. Annon quas ambias ubique scatent virgines eximiae formae et stirpe oriundae
nobili, vel si tibi castae non arrideant nuptiae torusque genialis, sunt in Submemmiis blue quibuscum
te delectere merces lenoniae. In has amorem tranfer, a nuptiis abstine. Ascani, annon te huius 415
pudeat facinoris? Sed periere tibi mores honesti, pietas, fides, et qui redire cum periit nescit
pudor. Adulter impie, os impudens, hoc nunquam inultum auferes.
spacer
ASC. Zelotypus iste statim erit furore percitus, nullus est hic mihi diutius morandi locus. In
crucem eant omnes Curiones curiosi precor. Exit.
spacer
CASS. Nae illi vivunt misere et infoeliciter, quicunque uxores ducunt et connubia contrahunt. 420
Si enim tibi coniux pulchra sit et nitida, qualem fuisse Tyndaridem poetae praedicant, tum
Paridis isti Veneris nepotuli tuas carpent delicias. Sin vero deformem et squallidam ducas,
eius tibi nauseam movebit consortium. In hunc si nunquam ingressus essem labyrinthum mali,
non tot pectus meum confodissent horrida monstra, dolor nimirum, cura, et quae quiescere
nescit in somnis suspicio. 425

bar

ACTUS II, SCENA iij
CASSANDER, RUPERTUS

spacerRUP. Apud portum fui, visum ecquae advenerint Brundisio. Naves mercatoriae adsunt
plurimae, omnes tamen se Cassandrom conspexisse negant navitae.
spacerCASS. Vos invoco supplex, caelestia numina, si qua apud vos cura sit coniugalis thalami,
adeste, adeste ultores mihi. 430
spacerRUP. Sed quis hic est? Nisi me lippiunt oculi, herum contueor. Sed. quae est haec vestium
commutato? Quid est quod vultus illius tam flebiles refert notas? Quassat caput. Dii vortant
bene!
spacerCASS. Ausi sunt fidem sollicitare coniugis illiusque pectus olim castum inficere, conati sunt
mei taedas extinguere coniugii. blue O Lucina, Lucina, tam tam lenta haec vides scelera? 435
spacerRUP. Timeo quid sit. Ita huic flagrant oculi.
spacerCASS. Ego interim ignavus et inermis hanc mussito iniuriam, iramque segnis ago vanis
questibus. 440
spacer
RUP. Adibo et alloquar. Here, dii te salvum faciant.
spacerCASS. Spes mihi nulla, Ruperte, salutis est relicta. Perii, perii.
spacerRUP. Dii prohibessent precor.
spacerCASS. Si quid homini est miseriarum quod miserescat, id ego experior, cui tam magni
montes incumbunt mali. 445
spacerRUP. Quaenam haec mala sunt quae te tam misere macerant?
spacer
CASS. Lavinia. O utinam isthoc nomen ex animo delerem funditus! Lavinia me perdidit.
spacer RUP. Errasti medius fidius. Nam te amat unice, te desiderat, te somniat, seque angit
animi quod tam diu domo abfueris, familiam negligens.
spacer
CASS. Oh Ruperte, te latent foeminarum praestigiae. Illae oculos terendo misere exprimunt 450
lachrymas, quo facilius maritis suis os oblinant subdolae. Crocodelina sunt prosapia. blue Ne creduas.
spacerRUP. Licet me scire quid sit. Nam tu me antehac supremum habuisti comitem consiliis tuis.
spacerCASS Mensis abhinc est et plus cum me et Laviniam ad coenam invitavit amicus et familiarus
mihi Lentulus. Ibi aderant convivae Valerius et Ascanius, Hic Ferdinandi, ille Adriani filius,
quorum patres mecum de patrimonio litigant. Et iam (ut nosti) hae lites sunt coram iudice. 455
spacerRUP. Intelligo. Iamdudum inter vestras familias grassatae sunt factiones acerbissimae.
spacerCASS. Hoc eo animo fecit Lentulus, ut eorum auspicio pacem inter nos conciliaret,
litemque dirimeret. Inter coenandum varius sermo fuit, facetiae, ioci, salesque varii, sed dum
esitur et bibitur, isti aulici petulantes in Laviniam oculos coniecerunt nimis familiariter. Illique
propinarunt saepius quam par fuit. Atque ubi biberet eadem semper biberunt de parte poculi. 460
Hoc mihi cordolium fuit.
spacerRUP. Nulla interim causa est cur irascaris Laviniae.
spacerCASS. Sed audi caetera. Mox mensa ablata est iussu Lentuli, et evocantur tibicines, ut aedes
cantu celebrent. Tum hisce ad saltationem alternatim provocant Laviniam. Ego interea
loci observabam clanculum motus corporum cynaedicos, transversa lumina, crebra suspiria, 465
et pressa nimis oscula. Postremo haec barbiton pultavit, illi laudant ocyus. Cantavit, illi
ab ore pendent tremulo, et inhiant quasi verba devorarent exeuntia. Tum mihi in animo
statim orta est suspicio, eorum utrumque uxorem deperire meam. Ut igitur hoc compeream
certius, sub hoc schemae memet in illorum insinuabam consortium. Fuit mihi nomen
fictitium Curio, professio ars musica et poetica, quod hominum genus generosis aulicis est 470
in delitiis maxime. Quid plura? Haec machina mihi successit ex animo. Iam enim mihi
omnia illorum subolent facinora, Quae sequuntur nullus est hic narrandi locus. Sequere
me ad aedes Claudii, ut has vestes exuam. Inter vias caetera tibi ordine proloquar. Exeunt.

bar

ACTUS II, SCENA iiij
BIBERIA lena, AURELIA, TALANTA meretrices

spacerBIB. Mei ocelli, mea suavia, nolite lamentarier. Male agitis, cerussam genarum flendo
abluistis. Semper somniabitis Ascanium et Valerium? Abeant in malam crucem, invenietis 475
alios amatores recentes. Recens amator optimus est.
spacerTAL. Quidni fleam? Cur me Valerius reiecit ingratus et perfidus?
spacerAUR. Ut te Valerii, sic me excruciat dolor Ascanii, qui me itidem castam repudiavit.
spacerTAL. Oh me misera Talanta, fallax amor, periure Valeri.
spacerAUR. Oh me infoelix Aurelia, crudelia fata, ingrate Ascani. 480
spacerBIB. Quem modum flendi quaeso facietis hodie? Dii boni,
quando ego eram annorum sedecim, memini tunc temporis me fuisse virginem, quod quidem
nunc dierum rarum est et insolitum. Multi ad me conflebant adolescentuli. Venusta enim
admodum fui, et formosa maxume, ut iam nunc ex vultu appareat. Eorum ego hercle nullum
prae caeteris amabam, sed omnes mediocriter et semper libertina fui. Sic ego feci, sic vos 485
oportet. Namque meretrix est oppidi fortunati simillima: non potest rem suam obtinere sine
multis viris. Errasti, mecastor, si illos expectetis unice. Matronae potissimum conducibile
est unum amare, quocum aetatem exigit et cui nupta est semel.
spacerAUR. Male nobis praecipis, Biberia. Hucusque castae viximus, morique decrevimus
potius quam pudicitiam nobis quisquam imminuat. 490
spacer
BIB. Papae. Mentem avertite obsecro, aetate fruemini, quae molli celerique cursu fugit.
Optimos aetatis dies prohibete evanescere sine voluptate. Grata est Venus adolescentulis.
Onus vero virginatis (meae lepidissimae) <est grave.> Diis gratia multa praeterfluxerunt secula,
cum ego me hoc levabam onere, nec pol facti piget.
spacerTAL. Tanto peior es, me quidem sermonis pudet tui. 495
spacerBIB. Whuh, nihili est puella cui sit in ore pudor, nec flocci meretrix cui desunt amici mille.
Varietate enim delectatur animus, et quo plures vos amant, eo lucrum uberius.
Blitea et lutea est puella quae non sapit ad rem suam. Oportet vos quaestuosas
esse, et alere corpus corpore dum tempus sinit, vosque estis secundae. Me miseram, cur non
mihi isthaec aetas ista et forma, aut vobis hic animus? 500
spacerAUR. Malesuada es, vitia namque haec quae tu nobis memoras animum virginis fodicant
et famam sauciant. Mihi potius precor mortem Lucretiae quam ut me prostituam et impudicitia
corpus commaculem. Sunt enim apud inferos cruciamenta, Biberia. Haec communuisse oportuit.
spacer
BIB. Tut, tut. Aniles fabulae, gerrae maximae. Haecce me vos territant poetarum insomnia?
Ha ha he. 505
spacerTAL. Colloquii compendium faciamus, soror. Namque isthaec saburrata vino extemplo fit
multiloqua, auresque meas suis obtundit ineptiis.
spacerBIB. Ha ha he. Curiosas istae simulant ob hanc nequitiam, at autumo Acherontica nunquam
tormenta venerunt in mentem Thaidis. blue
spacerAUR. Biberia, volumus ut has nostras literas, ad Ascanium et Valerium feras atque haec 510
pignora.
spacerTAL. Eosque salutes nostro nomine.
spacer
BIB. Fiet, sum dictis obsequens.
spacerAUR. At gradito gradum.
spacerBIB. Ne me monete, faciam ego officium meum. Si me interim accersat herus, me huic 515
negotio perfunctam dicite.
spacerTAL. Eamus, soror.
spacerBIB. Vos interea loci, mea suavia, nolite vosmetipsos macerare, sed isthanc solitudinem
quae vos excruciat omittite.

bar

ACTUS II, SCENA v
ELENCHIO, PANTALEO

spacerELEN. Lubentia est mihi fauces cachinno rumpere. Nunquam audivi ludos magis 520
ludificabiles. Bene actum esset pro nequam, si eum intestatum dimississet Valerius. Is
me flocci fecit, solumque in summo pretio Curionem habuit. Quaerat nunc sibi alium
fidicinem, vilescit Elenchio. Is vir est imi subsellii, illiteratus et indoctus artis musicae.
spacerPANT. Quod iam paenitet quod te reiecit promerentem optume, tuamque nunc
ultro implorat opem et auxilium. Noli quaeso patronum tuum inopem consilii in egenum 525
deficere <et> frustrari opera tua.
spacer
ELEN. Non est mihi cor adamantinum, ignoscam facile, dummodo in posterum me
tractavit magis familiariter atque <non> ut benemerenti malus, ne sit malevolenti bonus.
spacerPANT. Rem omnem elocutus sum tibi, sicut mihi imperavit Valerius. Age, iam convoca
in pectore senatum consiliorium, blue et aliquam fabrica machinam quae tua virtus clareat, 530
meusque hoc factum Cassandri ulciscatur herus.
spacerELEN. Agedum igitur, Pantaleo, in arenam descendamus sycophantiarum, et paulisper
tace dum ego mihi consilia animum convocem, et dum consulam quid acturus siem.
spacer
PANT. Ecce me tibi obedientem.
spacerELEN. Exurgite, doli, iam dudum est cum ventri victum dedistis meo. 535
spacerPANT. Videte quam stat digitis rationem computans. Aliquam suo expromet modo coctam
fallaciam. Confidentiam enim habet, confirmitatem, fraudulentiam. Ecce autem fit Atlas, et
caelum mente sustulit sua.
spacerELEN. Εὕρημα, εὕρημα, Pantelio. Si hae quas in corde nunc concenturiavi falliciae
succedant prospere, Cassandrum adigam ad insaniam. 540
spacer
PANT. Audiamus obsecro.
spacerELEN. In aurem volo ne dormientes auditores excitem.
spacerPANT. Docte, caute, callide, opipare, lepide, versutior es quam rota figularis.
spacerELEN. Haec nosti ut futura sunt. Tua quoque hac in re opus est fide et diligentia.
spacerPANT. Quidvis impera, perficiam tuo ductu et auspicio. 545
spacerELEN. In platea regia blue pictor Rufinus habitat. Hic mihi amicus est et familiaris admodum.
Ad illius officinam te conferas celeriter atque istam quam confinxi sycophantiam blue huic
impertias. Quin eum praemonitum volo ut nemini palam faciat.
spacerPANT. Novi hominem.
spacerELEN Feci officium, te nunc tuum oportet facere. 550
spacerPANT. Volabo, Elenchio, instar marini passeris. blue In me nulli erit mora, ut per hanc curam
quietus tibi licet esse. Sed novitne Rufinus Laviniae?
spacerELEN. Nemo melius. Illius imaginem in aedibus depictam habet omnium fere matronarum
quae venustate pollent Venetiis.
spacerPANT. Intelligo. 555
spacerELEN. Quid stas? Properandum est, Panteleo.
spacerPANT. Vale. Exit.
spacer
ELEN. Ad hanc machinam quoque nobis opus est sychophanta subdolo qui ignotus
est lenoni. Sed iam mihi in mentem venit falsifici, falsiiure, falsiloqui. Insanum ego et
magnum molior negotium. Itaque cavendum est ne mea pateant praestigiae. At parasitum 560
oportet esse confidentem et audacem maxume. Nil moror ego pistrinum aut boias aut manicas. blue
Sit mihi crux ipsa, sepulchrum huius non aestimo. Sed quis hic est qui me advorsum cursitat?

bar

ACTUS II, SCENA vj
ELENCHIO, PHANIO

spacerPHAN. Omnes plateas perreptavi, tonstinas, oenopolia, pharmacopolias, culinas et ganea,
et tamen nusquam gentium comparuit Elenchio.
spacerELEN. Quid illud sit negotii lubet scire. Heus Phanio. 565
spacerPHAN. Quis mihi properanti moram aggerat? Whuh, Elenchio, opportune mihi obviam is.
Mihi enim in quaestione eras. Hem cape has literas et perlege. Te salutat Ascanius, teque orat
ope maximo ut non aegre feras quod te ablegaverit tam inhumaniter, sed potius in Curionem
falsam <machinam> cudas scelestissimum, qui eum ductavit dolis et delusit.
spacerELEN. Ain' vero, Phanio? Sine modo. 570
spacerPHAN. Ego nunc abs te obsecro hanc interim dum legas, si de damnosis parasitis fiat nunc dictator
Venetiis, nemo huic Elenchioni antecedet scio. Ita multas in pectore conclusas habet fallacias
.
spacerELEN. Hae literae sunt instar cornucopiae mihi. Inest in his commeatus ventri maximus.
Bacchus, Ceres, convivia, et lauta cupedia. Ex his conspicio rivales esse Ascanium et
Valerium. Uterque enim eorum amat Cassandri Laviniam. Utrosque enim delusit Cassander 575
sub Curionis habitu. Ideoque uterque zelotypo machinatur malum. Huic ego ab
utroque sum destinatus operi. Nunc decet me dimiduum esse, quae res bene vortat mihi
ventrique meo. Phanio, ex his mihi subolet quid velit Ascanius. Nempe ut fallaciam
struam sycophantiam qua liceat ei libre absente Cassandro Laviniam habere usurariam.
spacerPHAN. Rem tangis acu. 580
spacer
ELEN. Mitto istius ingratitudinem. Faxo ut agnoscat mihi subdolum esse ingenium, meque
istis Parmenonibus blue multis anteire gradubus.
spacerPHAN. Ut paratragoediat carnifice! blue
spacer
ELEN. Nunc eo ad aedes Rufini pictoris in vico regi , quicum mihi est aliquid negotii,
Phanio. Hoc cum perfectum fuerit, rebus antevertar aliis et huic dabo operam. Salutem a me 585
dic Ascanio. Iube ut in utrumque oculum requiescat. blue Ego enim hoc perficiam gnaviter.
Iamiam enim mihi occurrit machina dapsilis qua Cassandrum exulem exbalistabo. Abito
modo, et culinariam cura provinciam, ut cum redeam meo genio indulgeam. Exit.

Perge ad actum tertium


spacer