Tessera caerulea — commentariolum. Numeri cum lineis subscriptis — notae textuales in quinque comoediae lineas. Tessera viridis — translatio.

DRAMATIS PERSONAE

CASSANDER maritus Laviniae et zelotypus
LAVINIA Cassandri uxor
RUPERTUS Cassandri servus
SMERALDA Laviniae pedissequa
PUERI Cassandri filii
ADRIANUS pater Ascanii
FERDINANDUS pater Valerii
ASCANIUS, VALERIUS duo iuvenes
PHANIO alias FLORIO Ascanii pedisequus
PANTALEO Valerii pedisequus
ELENCHIO parasitus
TRAPULA medicinae doctor
CEREBERINUS leno
BIBERIA lena
LUDOVICUS, GLORIANUS peregrini
TALANTA, AURELIA meretrices
MARESCALLUS
GRIPUS piscator
CONGRUO, PALINURUS Gripi servi red
CURIO musicus, fictitum nomen Cassandri red

ACTUS I, SCENA blue
VALERIUS, CURIO, PANTALEO

spacerVAL. Speculare, Panteleo, ne quis illic aut a laeva aut a dextra nostris inceptis adsit arbiter.
spacerPAN. Sterilis hic prospectus, usque ad platiam ultimam. Progredere.
spacerVAL. Illud igitur agamus quorsum huc venimus. Haece sunt aedes Cassandri
festivissimae, illud cubiculum Laviniae. Hanc tu dum molli cubat lecto adeo permulceas
dulci modulamine, ut mihi semper benigna et facilis siet. 5
spacerCUR. Lepide licet.
spacerVAL. Peregre Cassander est. Faxo si diis placet, ut forma mutata domum redeat, tauri
frons, caput corona cinctum Actaeonea. blue
spacerCUR. Hem igitur tibi cantionem Orphei, qua apud inferos tricipitem emollivit canem.
Hac ego efficiam ut perpruriat ex unguiculis Lavinia. He playes on the base violl. 10
spacerVAL. Per numen te precor tuum (dulcis amorum deus), tu hisce praees tenebris, nocturne
pater, ut mollicellae mollibus Laviniae amplexibus fruar, viro clam zelotypo, eam qui servat
subdolus, ut draco pervigil Hesperidum custodivit poma flaventia. Vostras tum thure aras
et nardo Assyrico aromatorumque exoticorum perfundam aspergine. He plaies againe.
Adesdum ut te amplectar, deliciae populi. Tibicines omnes sileant nugivenduli. Tu enim mihi 15
es instar Orphei et Arionis. blue Sed ex hisce exordiis speramne me posse potirier amore Laviniae?
spacerCUR. Quidni, quidni, Valeri? Supplet locum philtrorum musica. Haec Syrena est, pura est
puta veneficia, effascinans aures, moresque emolliens ipsius Penelopes. Da mihi
citharam et lacteas quae illam comitantur virgines, eas omnes in lupanar alliciam cantibus.
spacerVAL. At vereor ne sit casta nimis Lavinia, atque in amorem despuat. 20
spacerCUR. Valeri, falleris. Naturam non calles faemineam, si sic creduas. Nam isthoc animal,
inconstans atque fragile, est proclive admodum ad ludum et libidinem. Crines cur cincinnatos
dispandunt faeminae? Auresque condecorant lapillis Indicis, cutemque adulterant pigmentis
variis? Cur genas arte purpurissant pallidas, nudasque ornant cervices gemmis aureis, nisi
gratia ludi, luxus et lasciviae? Namque haec ornamenta sunt aulica veneficia, Valeri, et 25
mera meretricium incantamenta. Scias pol haec esse vera quae ego praedico. Nam passim
huiusmodi videas Venetiis, quae pharmacapolas olent, et pavones stelleos, quas si conspiceres
exutis vestibus tibi nauseam moverent et vomitorium.
spacerVAL. Harum me taedet, cum ego recordor Laviniae. Namque eius in ore venustas et
modestia tanquam decentes gratiae tripudiant, aurei crines seu lucidi solis radii fulgent, 30
frons ebore multo candidior micat, oculi cristallini radios emittunt flammeos amoris, genas
tinxit digitis rosantibus Aurora ridens, blue labris nectar effluit coralinis, os alvear est dulcedinis
depluens stillas, Hyblaeo blue spargitur ilice mellita lingua, mammis tuberantibus recubat Cupido.
Quid ego plura proloquar? Haec undique est sine arte adulterante pulcherrima.
spacerCUR. Formosiorem pol ne Apelles blue pingeret, graphicus tu pictor es. 35
spacerVAL. Eamus, Curio. Tempus terimus, cras alloquar Laviniam. Faxit Cupido ut voti fiam
particeps. Exit Valerius.
spacerCUR. Ego hic mantabo parumper observans sydera, si Mars hac nocte in Veneris sinu dormiat.
Tuis nil fata observabunt incaeptis, mali. Genus si non creassent foemineum superi, non sic
homines caelum petiissent stultitia. Oh iste Cupido, flammis et sagittis praepotens, altos 40
virorum et generosos frangit spiritus. Quis non cachinno viscera disrumperet horum conspiciens mores, Veneris qui cluunt famuli? Hic seu catulus saevae blanditur amicae, eamque fictitiis
incrustat laudibus, cui in vultu nec forma nec pudor micat. Ille plorat, lamentatur, et in
lachrymas fluit, ei si amica adfremat vel frontem contrahat. Sed linguam comprimam,
Vulcanum blue enim contueor conclusum in cornubus. Et ipsus est quem praestolor Ascanius, 45
rivalis Valerii, qui deperit Laviniam. Utrique ego alternatim congerro et socius sum, et me
negotiis uterque praefecit amatoriis.

bar

ACTUS I, SCENA ij blue
ASCANIUS, PHANIO, CURIO red

spacerASC. Haec ipsa est hora, et haec platea, Phanio, ubi pollicitus est se mihi obviam iturum
Curio.
spacerCUR. Me nominat, contragrediar. Dii te faelicitent, Ascani. 50
spacerASC. Opportune, Curio.
spacerCUR. Vales athletice?
spacerASC. Nisi quod me misere amoris morbus cruciat, meum qui iecur depascitur ceu vultur
Promethei, valeo pancratice.
spacerCUR. Ne huius gratia animum despondeas. Amor enim Ascani mera generosi essentia, 55
nihili est qui non amat. Cadaver sine anima cluit quicunque procare nescit virginem, et alto
pectore suspiria effundere, quod muti amoris perhibentur nuntii, exoleta illa ingeminans
amantium pathemata, occidi, perii, et oscula columbatim praessaque pangere, seu molli lallans in amicae gremio. Fungus, qui non narrare cynaedicas fabulas novit papillas pertractare, blandiri
molliter, expalpare, exorare, et caetera omnia facere quae bene moratum decent aulicum. 60
spacerASC. Non usquam ego adeo a Veneris ludo abhorrui quin hanc scientiam adamussim
calleam, et hac palaestra mentem exercuerim meam, postquam ex ephebis excesserim,
satelles Veneris. Sed ληρων ληρος haec gerrae germanae, Curio, prout ego nunc sub Veneris
amoris regno vapulo.
spacerCUR. Tuos, Ascani, depinxisti mores lepide. Vos enim aulici omnes estis Phaetontes Phoebi 65
filii. Zodiacus vester ganeum est, caelestia sunt signa propinarum et ganeorum insignia. blue
Vestrum non in Capricorno aut Cancro solstitium est, sed in tropico virginis, non dicam
voluptuario. Hoc est aenigma, Ascani. Tu coniice caetera.
spacerASC. Mitte isthaec scommata obsecro mordentia, tibi lingua est fellea, cor acetosum nimis.
Sed huc qua venerim gratia nosti liquido. Ecquid tu memor es promissi, Cario? Locum 70
tempusque uterque nostrum observavimus. His si respondeant caetera, pergratum mihi
fecisti. Literas nempe istas amatorias ecquid conscripsisti?
spacerCUR Hem tibi poema musicum. Perlege atque obsigna.
spacerASC. Imo hoc munus incumbit tibi.
spacer
CUR Ascanius Laviniae mittit salutem auricomae. 75
spacerASC. Anacreontem induisti facete, Curio. Admodum perge.
spacerCUR. Nolo, nolo me coram laudarier, Ascani.
spacerspacer
Tuos conspiciens patulos,
spacerspacer
Cellas amoris, ocellulos,
spacerspacerFrontem sine ruga lacteam,
80
spacerspacerNiveam qua vincis Cypriam,
blue
spacerspacer
Collumque coruscans gemmis
spacerspacer
Ceu stellis sphaeram monilibus,
spacerspacerIrrepsit in cor protinus
spacerspacerMeum Cupido flammeus.
85
spacerspacerNi tu medelam vulneri
spacerspacerAdhibeas, totus occidi.
spacerspacer
Solum mihi a te balsamum
spacerspacerMorbisque erit remedium.

spacerASC. Diviti applaudo venae, lepidissime Curio. Perpol facete scriptum poema et amatorie. 90
Ex hoc eliciat quid velim Lavinia, namque ipsam animi mentem enucleavit epilogus.
spacerCUR. Quid nunc sodes Ascani, de his fiet literis?
spacerASC. Cassander hic habitat, illic cubiculum Laviniae. Hasce in hac fenestra relinquam
positas, ut persentiscat me illam amare medullitus. Nam experrecta eas proculdubio perleget.
spacerCUR. Intelligo. 95
spacerASC. Peractum est. Lucescit modo. Quid hic moramur diutius, Curio? Amatorium cras hoc
inibo praelium. Exeunt.

bar

ACTUS I, SCENA iij
CERBERINUS, ELENCHIO

spacerCER. Heu Biberia, incende odores in conclavi meo. Tu strangula areneas et e fenestris
deiicias ocyus, et vide sis ut aedes niteant. Tu tapetia verre pectine. blue
spacerELEN. Heus tu, Cerberine, respice lutum lenonium, tu qui ex labris victum corrodis 100
meretriciis, corruptor iuventutis, illex, labes populi.
spacerCER. Quis mihi malum meditati molestiam obiicit?
spacerELEN. Tuus te compellat familiaris Elenchio.
spacerCER. Tune eras, mi damnose carnifex? An nondum te absorpsit barathrum? Ut vales?
spacerELEN. Peste laboro pecuniaria. 105
spacerCER. Gulam onera potione vineria, et convalesces plus satis.
spacerELEN. Velim ut teipsum hoc curares medicamine.
spacerCER. Ubi nunc dierum vitam agis?
spacerELEN. In numero planetarum sum. Huc et illuc circumvagor, tanquam stella erratica.
spacerCER. Si tu planeta es, proculdubio Mercurius es. blue Mihi igitur cautio erit ne crumenam 110
excutias. Milvini enim tibi sunt digiti: quicquid tangunt tenent. Sed qua de causa me compellabas
me voce tam valida?
spacerELEN. Ut tibi meas proloquar miserias. Ausculta modo.
spacerCER. Aures tibi vacuas do.
spacerELEN. Apud saeculum prius Gnathones blue floruerunt, ars parasitica claruit, fuit isthaec aetas 115
aurea. Haec adamantina successerunt tempora, fecit nos in crucem abire malam. Hanc de
me coniecturam facio infoeliciter. Nuper enim Valerio et Ascanio eram in deliciis, victu me
accipere solent basilico, illisque ego redhostiebam dapsili lepore, cum facetiis et salibus blue
Atticis. Sed nunc marcesco et contabesco misere, postquam in eorum Curio devenit consortium.
Musicus eos incantat cantibus, ut Orpheus bellulas. Excutitur Elenchio. Eum precor omnes 120
adaxint dii ad suspendium. Me etenim dearctavit infortunio. Mihi crede, biduum est
cum vinum degustaverim. Venter hic translucidus est instar laternae Puniceae. blue More enim
camaleonibus blue aere tantum pascor Indico.
spacerCER. Iam sumus ergo pares. Namque isthaec calamitas nos quoque cruciat misere. Nosti
enim liquido quam efflictim Talantam dudum amarit Valerius, perinde ut Ascanius Aureliam. 125
Apud me quotidie potarunt pergraecantes, blue unde quaestus mihi non minimus accrevit, Elenchio.
Sed iam meis renunciarunt aedibus, suasque repudiarunt amicas, quibus sunt polliciti.
Mea si redempturos a servitudine hoc pol meam divexerat atque perfabricat rem, nisi alias
invenire possim convivas commodos. Ibit quoque in crucem malam ars lenonia. Sed quosnam
hinc contradecentes suspicor? 130
spacerELEN. Papae. Ludovicum iucundum contueor, puer qui septennis blue est, popinarum decus
et ganeorum gloria. Simulac Glorianum video, qui in vestibus foelicitatem transmarinis ponit
suam, crepatque semper nationes exteras, quas tamen nunquam vaniloquus viderit. Eorum hic
clanculum aucupemur colloquium.

bar

ACTUS I, SCENA iiij
LUDOVICUS, GLORIANUS, CERBERINUS, ELENCHIO

spacerLUD. Etiamsi aetate mei capilli candicent, segnior Gloriane, animus tamen non 135
consenescit mihi. Imo vernat atque viret cor meum indies. Vixi ad hoc aetatis puellis
idoneus sine medicamine, et militavi non sine gloria sub Veneris clypeo, nondum
exarescens rebus voluptariis. Aeque nunc sum iuvenilis ac cum prima mea puras barba
significabit genas. Sum succi plenus, et aestuat in ossibus medulla iuvenilis. Nil moror ostreas, blue
canceres, potatos, eryngium, aut petulantes passeres, quae amoris incentiva sunt, ut medici 140
garriunt. Suspendant sese omnes hirsuti uncti nautea, vieti et Acherontici senes
qui tantum somniant argentum et aurum suis incumbentes marsupiis. Da mihi talos et
tessares, da venustulam puellam, lectum mallacum, mellia basia, repletas vino edentulo
cyrneas, blue lauta cupedia, tibicines, et parasitos qui facetiis cachinnum moveant donec
rumpantur ilia, blue et ficus pro diabolo. 145
spacerELEN. Ita me dii amant, ut ego hunc ausculto lubens, exercitatus enim hic miles
Cupidinis est. Quam probe cuncta commemorat luxus veneficia! Utinam hic mihi essent
Cereberine, victimae, ut huic sacrificarem terrestri Iovi!
spacerCER. Hunc auro expendi decet, moribus huiusmodi, quocum nostri si imbuerentur
Eucleones blue miseri, iamdudum parasiti ac lenones agerent feliciter. 150
spacerLUD. Quid agis, Gloriane? Iturine sumus in ganeum an ad theatrum?
spacerGLOR. Mei est palati, Ludovice, meique humoris, per hanc dextram. Per hanc lucem
lepidissimus es, amo, teque magni facio. Sed dic obsecro quanti putas mercatus sum
isthanc chlamydem? Et has vestes vermiculatas bombicinas? Sunt purae putae exoticae,
editionis ultimae. 155
spacerLUD. Nequeo coniectare, segnior.
spacerGLOR. Hic sunt medius fidius centum minae, denariis non abfuit. Redegi quamplurimos
ad egestitatis terminos, dum tanquam simiae me conantur imitarier.
spacerELEN. En incipit iste pavo plumas dispandere, pellemque suam ostentare asellus 160
auream. Numerabit citius, Cerberine, principum, regum et heroinarum nomina quos tamen
nunquam novit.
spacerGLOR. Galerum hunc auro illitum retuli e Germania, Saxoniae dux mihi hunc donavit
gladium. Is nobilis est princeps et stratioticus , et me tractavit peregrinum basilice.
spacer CER. Ariolus es. Elenchio. Hunc ego degluberem et pelle spoliarem aurea, si ad me 165
devorteretur in hospitium.
spacerGLOR. Digitum hoc annulo cinxit regina Galliae, cuius saepissime sum osculatus
dexteram. Sed si vidisses quam me in Angliam misere heroniae deperirent aulicae, et quam
lugubre flerent cum ornarem discessum, oh, oh, oh —
spacerELEN. Audin’? Dii me enecent ni hunc dedignentur stabulariae matulaeque triabolares, et 170
tamen heroinas crepat.
spacerLUD. Si tanta sit in peregrinando faelicitas, ego ipse priusquam aetas deflorescat mihi
huius periculum faciam vitae voluptariae. Sed quas in oras gressus derigam meos potissimum,
Gloriane?
spacerGLOR. Primum, si lubet, recta in Hispaniam naviges. Sed illic homines sunt admodum 175
zelotypi. Tibi igitur cavendum est ne vel pangas osculum vel coniicias oculos in nuptam
nimis familiariter. Nam si tantillum deliqueris, te eunuchum facient.
spacerLUD. Itane? Hanc tanquam Scyllae et Charybdis scopulos blue evitare volo.
spacerGLOR. In Galliam hinc teipsum conferas.
spacerLUD. Ain’? Apage a me Galliam. Quis nescit caetera? blue Non tutum hic est amatoribus 180
commercium.
spacerGLOR. Eas sis in Germaniam. Illic nectaris vini nimirum vetustate edentuli, poculis
plenis aetatem irriges tuam. Vel in Britanniam ubi merobibi certant amystide,
quibuscumque ad stellam, si placet, bibas diurnam. Illic scatent mulieres lepidae, pretii cuiusvis,
quae te complexu contrectabunt molliter. 185
spacerLUD. Hanc insulam fortunatam, hos campos Elysios Pegasiis pennis advolabo.
spacerCER. Utinam hunc cuculum in aream allicerem meam, avem Veneri deditam et luxuriae, ut
illi pennas decurtarem argenteas et glabriorem redderem quam volsus Ludovicus est.
spacerELEN. Ego hos aggrediar et memet in illorum insinuabo consortium. Vobis salutem
dicunt plurimam Cupido, Venus, Priapus, atque Bacchus generosissimi. 190
spacerCER. Elenchio, cedo manum, congerro lepide. Quo iturus es?
spacerELEN. Recta ad nundinum. Nam si parasitum quaerat quispiam sibi, venalis ego sum cum
ornamentis omnibus.
spacerLUD. Mecum bibes in madulsam. Te mensa mea communicabo semper, ut me iocis exhilares.
spacerELEN. Tu meum laetitia onerasti pectus et lubentia. Nulli negari soleo qui me esum vocat. 195
spacerLUD. Quis hic est qui advorsus solus ambiat?
spacerELEN. Vir tui stomachi, sacerdos Veneris, leno Cerberinus, qui huc nuper commigravit
Florentia.
spacerLUD. Quam fungus sum et luteus, qui hunc non noram prius.
spacerCER. It ad me lucrum. Beasti me, Elenchio. 200
spacerLUD. Nullius amicitia mihi periucundior potessit evenire quam lenonis. Salve.
spacerCER. Sis tu quoque salvus.
spacerLUD. Ecquas domi habes formae luculentae virgines quibuscum licet mihi commorarier,
si ad te divortar in hospitium?
spacerCER. Nemo meliores dabit. Mea enim mercimonia non sunt fucata, sed vera venustate 2o5
nitent.
spacerLUD. Cado manum. Tua verba sunt melle dulci dulciora mihi.
spacer
GLOR Ita ut tibi occepi dicere, Elenchio, non longe a terra Florida habitant monoculi
gigantes horrendi. Eorum non disturbabamus agmina. Hinc longo itinere in Gueanam blue
pervenimus. Ibi montes aureos conspeximus, et tandem amplissimis onusti praedis 210
tendimus in Italiam per Circulum Aequinoctalem blue et Capo de Boni Esperanza.
spacerELEN. Ecquid vidisti Amazones illas bellicosas foeminas?
spacerGLOR. Bene mones. Hanc aurem, hoc monili gemmeo decoravit Hippolita, quae inter
illas princeps est et bellatrix optima.
spacerLUD. Quid agimus, Gloriane? 215
spacerGLOR. Mihi ad aulam properandum est. Adventum illic heroinae quaedam expectant meam,
meque dux ipse invitavit ad prandium.
spacerLUD. Ego ad theatrum proficiscar. Acturi enim sunt histriones, ut passim praedicunt,
comoediam.
spacerCER. Priusquam discedatis, generosi, obsecro apud me cyathum vini Leucadii blue degustate. 220
Hae sunt aedes meae. Signum notate, quae vobis semper patebunt.
spacerLUD. Hanc ego non gravabor operam.
spacerGLOR. Quae haec est coelestis harmonia?
spacerELEN. Syrenes lenonicae hanc intus conficient melodiam.
spacerLUD. Ecquid musicam callent tuae puellae, leno? Tanto magis arrident mihi. 225
spacerCER. Heus quis illic intus est? Biberia, Aurelia, Talanta, et Paegnium, afferte huc collyphia
vinumque ocyus.
spacer
ELEN. Imo haec est musica Olympiaca. Hanc ego mallem quam cantilenas Orphei.
spacerCER. Bene vobis, generosi. Bene tibi, Elenchio. Adesdum Talanta, huic cyathum da. Tu,
Aurelia, porrige Gloriano poculum. Cedo linteum, Biberia. Ubi Paegnium cum collyphiis? 230
spacerLUD. Bona verba, bona verba mehercule. Oh Cupido, cum Talantam contueor, tu cor
transfigis meum.
spacerGLOR. Huiusmodi complexionis est comitissa Lutetiae domina mea. Spumigena Venus
tibi forma non praelucet, Aurelia.
spacerLUD. Hanc noctem apud te, leno, sumamus hilarem, teque mittamus, Elenchio. 235
spacerELEN. Dii me perduint ni te plus quam hos ocellos amem.
spacerLUD. Eamus, Cerberine. Valete. Exeunt Ludovicus et Glorianus.
spacer
CER. Venus mihi haec bona dedit cum hos huc adegit lucrifugas. Istos ego arietes
strixi, tondebo usque ad vivam cutem. Vos istaec intro auferte. Abite.
spacerELEN. Leno, vale. 240
spacerCER. Vale, Elenchio. Exeunt.

bar

ACTUS I, SCENA v
LAVINIA, SMERALDA

spacerLAV. Demiror, Smeralda, quid mali sum commerita quod sic Cassander succenserat mihi.
Evanuit lucida frontis serenitas, tenebrisque nunc obnubilatur iracundiae. Me pol latet quae
quae illum exagitent intemperiae. blue Observavi tamen saepe quam intimo eius de pectore
ebulliant suspiria, quasi nunc tandem post tot chara pignora coniugalis thalami illum 245
taederet mihi. Cum hinc domum peregre abiit, nosti, scio, quaminsolito more nullam
mihi valetudinem precatus sit. Tantum abiit me torve aspiciens, et illepide. Quid hoc
portendat ambigo.
spacerSMER. Ne te haec affligant, hera, vexentve infortunia. Non semper a thoro pax et
voluptas exulant. Post nublia Phoebus, fiunt post lites halcedonia. 250
spacerLAV. Te testor, o Lucina casti custos thalami, quam mihi semper cordi fuit immaculata
castitas amorque mariti.
spacerSMER. Male agis. Absterge lachrymas, noli tuos flendo corrumpere ocellos.
spacerLAV. Haud pol censebam istius esse naturae coniugem. I intus atque huc ad me Rupertum
evoca. Eum paucis volo. 255
spacerSMER. Fiet. Tu interim lachrymas omitte precor. Exit.

bar

ACTUS I, SCENA vj
VALERIUS, LAVINIA

spacerVAL. Nae ego rem arduam molior et perdifficilem, ipsius quae superet laborem
Paridis. Si pernegat Lavinia, perii. Si annuat, pudor periit. Quid faciam nescio. Huc et illuc
fluctuo. Oh quam male cohaerent modestus pudor et accensus amor! Audacter alloquar.
Sic, sic Cupido iubet, sic imperat Venus, quia urbs tota terrestram hanc praedicat 260
Cynthiam. Hoc si sit verum, spes mihi omnis evanuit. At foemina est, et quid inconstantius
foemina, levi quae perhibetur esse pluma levior? Iacta est alea, adibo. Votum dum succedat
mihi, pereat pudor, modestia et castitas pereant.
spacerLAV. Iniuriam mihi fecit Ascanius, qui has in fenestra posuit literas, et ille musicus
quicunque fuit impudens. 265
spacerVAL. Atque ecce illam ante ostium. Aggrediar. Salve, decus Italiae, Venetiarum floscule,
Lavinia salve. Dii deaeque omnes amoris te sospitent.
spacerLAV. Nil moror eorum tutelam, qui cum sunt improbi, bonos corrumpunt mores et
coinquinant.
spacerVAL. Ah, noli maledicere diis illis lepidissimis, cum te tanta ditarunt dederunt 270
pulchritudine.
spacerLAV. Dos amplior est multo inviolata castitas quam formae splendor aut venustas corporis.
Virescit enim illa semper ut Phoebii laurea, haec floris instar exarescit ocyter.
spacerVAL. Ingrata es Veneri cum illius dona negligis, quae sola sunt foeminarum ornamina.
Utinam igitur aut esses formosa minus, aut Veneris aut Amori amica magis! 275
spacerLAV. Ah, hoc velis, ut moribus meretriciis castum inficerem pectus? Istoc ennixe deprecor.
Nam si absit castitas, forma est res lutea, similisque lunae cum solis orbatur lumine.

bar

ACTUS I, SCENA vjj
RUPERTUS, SMERALDA, VALERIUS, LAVINIA

spacerRUP. Herumne esse autumas, Smeralda, zelotypum? Tum pol duras partes narras Laviniae.
Nam praestat in aedibus habitare cum cane rabido quam cum illo qui insanit ex amore nimio.
spacerSMER. Sic tantum ariolor. Sed cave sis ne isthaec effluant, quae fidei et taciturnitati 280
committo tuae.
spacer
RUP. Quia foemina cribrum est, ideo me quoque putas plenum rimarum, dicacula?
spacerLAV. Apage istaec impudica, Valeri, aenigmata. Neqeuo mecastor perpeti has nugas
amatorias. Mitte obsecro dexteram, mihi aures tinniunt tuo nimis lacivo susurramine.
spacerVAL. Haec dextra Cupidinis humectata balsamo, hic verecundus rubor os tingens 285
candidum, succo haec labella nectaris rorantia, quem non moverunt et incenderunt, Lavinia?
spacerSMER. Nescio, Ruperte, quo suffulciendus sis negotio. Me tamen iussit hera te evocare
foras.
spacerRUP. Sui fortasse deflet mariti absentiam.
spacerSMER. Imo aliud est, etiamsi et hoc pertubet animum. Ecastor lege dura vivunt 290
foeminae, quibus mala omnia sunt ferenda aequis animis.
spacer
RUP. Ergo si sapis sis tu monacha atque vitam agas caelebem.
spacerSMER. Ah, minime gentium, matris vestigia sequar. Scio enim qua gratia natura me
creavit foeminam.
spacerRUP. Nempe ut cum nupta sis viro aggeras molestiam. 295
spacer
LAV. Manum abstine, Valeri. Cur mihi chirothecam eripis?
spacer
VAL. Ut sit apud me aliquid memorabile tui. Tu cape has vicissim armillas, amoris
pignora.
spacerLAV. Viscum merum sunt dona tua, et vitii illecebrae.
spacerVAL. Ah noli urbem implere tuae protervitatis nomine. Anaxarete blue iam riget saxea, quae 300
ad preces amantis fastidiosa obdurit sui.
spacerLAV. Mecastor obseratis verba fundis auribus.
spacerVAL. Amavit Martem etsi Vulcano nupta Venus, Quidni Lavinia Valerium?
spacerLAV. Sprevit illictos Tarquinii amoris Lucretia, blue quidni Valerii Lavinia? Exemplis si
contendas, spissa occurrunt mihi. Abi sodes, atque nefandum amorem exue. 305
spacerVAL. Qui hinc abire queam, cum ipsa me detines, tui aureo irretitum amoris laqueo?
spacerLAV. Diutius nolo tuas auscultare ineptias. Ruperte, adesdum. Tu recta ad portum
propera, ibique a singulis perquire navitis ecquis eorum viderit Cassandrum Brundisiis.
spacer
RUP. Fiet.
spacerLAV. At festinandum est. 310
spacerRUP. Memorem mones. Exit.
spacerLAV Dii omnes illum superstitem reducant precor. Exit.
spacer
VAL. Sit licet Lavinia ipsa Cynthia casta magis, vel instar Danaes moenibus inclusae
adamantinis, sit licet Cassander Argus multoculus, canisque suas fores observet Stygius, viam
tandem inveniet Valerius, in gremium descendat ut Iovis imber aureus. Sed quid cesso ad 315
forum ire, ut amoris fortunam noscat Curio? Exit.

bar

ACTUS I , SCENA viij
ASCANIUS solus

spacer Quid si repulsam patiar in hoc amatorio certamine? Faciamne id quod caeteri solent?
Nimirum pectus plangam, vultumque lugubrem induam, discinctus atque squalidus ambulans
ad modum Marsyiae excoriati ab Apolline? Nequaquam. Hoc animi est insigne sordidi.
Quemcunque dederit exitum casus feram strenue. Suspendant sese omnes ad amicarum 320
ianuas qui moribus huiusmodi imbuuntur sesquihomines. Aedes intrabo confidenter. Cur amo
si non audeam. Cur non audeo si amem?

Perge ad actum alterum