Tessara glauca — commentariolum auctoris. Tessera caerulea — commentariolum editorum. Tessera viridis — translatio.

 

DESCRIPTIO HORRENDI PARRICIDII ET
NEFARIAE PERDUELLIONIS A PAPANAE
religionis assertoribus designatae in Iacobum
Magnae Britanniae, Galliae et Hiberniae
regem serenissimum, in ipsius reginam,
regiam sobolem, regnique ordines,
et optimates
5. Novembris 1605

bar

IACOBO SERENISSIMO REGI MAGNAE BRITANNIAE, GALLIAE ET HIBERNIAE,
GRATIA, PAX, ET SALUS IN
CHRISTO SEMPITERNA

UM et certorum hominum literas, et sermone multorum ad me perlatum esset, hominum impiorum insanias nefario regis regnique Britannici parricidio sese obstrinxisse, quamquam non ignorabam quam imprudenter facerem, qui commentationem hanc minus accuratam, adeoque indignam sacrosanctis auribus regis in omni doctrina et virtute ornatissimi, in apertum proferrem, malui tamen temere quae mibi ea de re in mentem veniebat, quamvis animo minus elaborata, expromere, et festinationi mea morem gerere, quam observantiam eam primo quoque tempore non testificari, qua semper, pro eo ac debui, maiestatem regiam mihi a pueritia cognitam colendam existimavi, palamque facere quantopere teneantur omnium animi de rege suo clementissimo, bene semper et ubique de republica et ecclesia vera merente, bene etiam semper et ubique existimare, et a tanta nefariae perduellionis immanitate abhorrere, sic cum animo meo statutum habens, quae undique in hoc argumentum raptim e temere collecta memoria complexus essem, his facile veniam datam fore, tuamque maiestatem, quae ab animo tui studiosissimo profecta sint, aeque bonique consulturam. Vale regum, quos terra sustinet piae pacis, puraeque religionis tuendae studiossime, cuius maiestatem omnemque familiam omni benedictionum genere cumulatam Deus, Opt. max. in perpetuum conservet.

Tuae maiestatis benevolentiae summe semper obligatus,
ALEXANDER IULIUS

bar

Cur laceram praeter solitum circundata pallam,
Ora rigans lachrymis, tam moesto lurida vultu,
Musa, mihi appares, velamina sparsa cruore?
Scilicet hoc vultu, lachrymis et sanguine rerum blue
Panditur hic facies, et lamentabile regnum, spacer5
Cuius in excidium manus est iurata latronum, blue
Cuius et exitium perfusum sanguine coelum, blue
Et furiis agitata boum regalia, nota
Pascua linquentum et saltus, armenta monebant
Moliri insanas, extincto Caesare, mentes. spacer10
Primus in orbe pium lethali vulnere fratrem blue
Impius obtruncat frater, sic semina litis
Primitiae sobolis primi severe parentis.
Hinc odiis sanctam exercet gens impia gentem, blue
Saeva cruentati Romano sanguine ponti blue spacer 15
Regna et cognato insontum maduere cruore.
Vespertina acies Sicula regionis in oris,
Trinacriam undantem peregrino sanguine fuso,
Hostibus impositis solvit, dominoque potente.
Quid Phalarim Phario conclusos aere cremantem, blue spacer 20
Aut illaudati referam Busiridis aras?
Matricida Nero materno sanguine dextram blue
Polluit et siccis extinctam spectat ocellis,
Nec minus immani caede atque cupidine ferris blue
Ebria sanctorum, necdum saturata cruorespacer 25
Gallia, ceu vesana ruens per ovile leaena.
Si memor hic volvens veterum monumentum virorum
Persequar externae, ac exempla domestica caedis,
Ultima quaeque nova specie feritatis oborta,
Praeteritis renuent concedere secula seclis.spacer 30
spacerHic vero, nequid venturi temporis annis
Insuper accedat summis immanius ausis,
Concilium peragunt iam lucis egentia regna,
Contulerantque simul stygio Iove praeside, saevum
Consilium, quae monstra tenent caliginis umbras. spacer 35
Protinus huc coeunt dirarum turba sororum,
Coeca Nocte satum grave ae implacabile numen.
Tisiphone saevo in sontes armata flagello,
Luctifica Alecto torpenti infecta veneno,
Tartaraeque auget praesentia moesta Megaerae spacer 40
Concilium, ternae pestes cognomine Dirae.
Serpentum paribus spiris pro crine revinctae.
Hic Bellona potens belli est, Discordia demens blue
Vipereos crines vittis quoque nexa cruentis,
Multaque praeterea variarum monstra ferarum bluespacer 45
Queis irae, insidiae, queis crimina noxia cordi.
His placitum magni regnum tentare tonantis,
Et iubar infernis sceptri obscurare tenebris,
Et patriae validas in viscera vertere vires, blue
Fatalem imperiis regnorum avertere regem, spacer 50
Regnaque convelli regnis contraria Ditis.
spacerSedibus hinc imis, Erebique silentibus umbris
Emissae Eumenides, super haec convexa petebant.
Sanguine perfusae cingunt velamina pallae,
Arma, faces, torti, fusis pro crinibus, angues; spacer 55
Armaque sunt liquidi furialia monstra veneni.
Terror eas, Luctus, Lachrymae comitantur ovantes,
Caedis Amor, Rabies et caecae Oblivia mentis.
Praecipitur ne Ditis honos, infractave cedat
Fama loco, variis complent erroribus orbem, spacer 60
Quique ministerium non Marte sed arte subirent
Inventi foris atque domi, nova monstra tyranni.
Queis ubi vipereas primum coepere profanis
Inspirare animas, cum toto pectore flammam
Concipiunt, nova monstra ultum, lapsumque venenum, spacer 65
Humanos posuere animos mentesque benignas,
Et secura Dei mortalia pectora, amaro
Felle virent, opibus cum festa pace potentis
Felicisque bonis, pura et pietate nitentis
Carpuntur regis, dirumque immanibus ausis spacer 70
Exoptant explere odium: malesuada cupido
Regifici luxus, mista ambitione superba,
In facinus traxere novum dementia corda.
spacerCorda mihi exhaurit pavor, et vox faucibus haeret, blue
Arrectaque horrore comae, luctusque refugit spacer 75
Inficiente manum lachrymis, lachrymasque lituris
Mens meminisse nefas Erebo crudele creatum,
Flebilis unde foret regni fortuna vel hosti.
Ullane tam dirum genuerunt secula monstrum?
Ullane succubuit tantae gens barbara culpae, spacer 80
Aut tam crudeles concepit mente furores,
Omnia praecipiti regis confundere casu ,
Pulvere sulphureo convulsa palatia sterni,
Cum genere extingui regni cum coniuge nympham,
Cum genere excindi populumque patresque Britannos, spacer 85
Canitiemque gravem tolli, floremque iuventae,
Fas omne abrumpi, ut ingrassetur libera passim
Impietas, sine more ruant sine lege profani?
spacerIlla sit fastis cunctisque e mensibus anni
Lux exempta, acris iaceatque extincta tenebris, spacer 90
Obruta qua tantae periissent mole ruinae
Principe cum tanto, tanti tot lumina regni.
Nec licet hic irae, nec dirae parcere voci,
Horrendi artifices sceleris scelerisque ministri blue
Fraude sua digne perimantur mole ruinae.spacer 95
spacerEn pietatis opus. Cinctos diademate reges
Clade repentina horrendoque fragore senatum
Tollere, sacratae verso fundamine sedis,
Membra cremata rogis, duro collisa metallo
Ceu Pelopis diri epulanda apponere mensis, spacer 100
Relliquias nullas fieri, miscerier orbem
Momento, ut praedam tetris praedonibus haustam,
Quae fera Romanae firment convivia leges.
Scilicet haec superos axes via lactea pandet,
His tibi divini meritis tribuentur honores. spacer 105
Omnia Romano fas est: perfundere fuco
Cum pietate fidem, varioque in pectore sensum. blue
Roma dabit sacris epulisque accumbere divum,
Si tibi stuppa rudi ferro sit mista, tot alta
Pulveris in camera feralis pondera condas. spacer 110
Huc crudum linum, pice cum liquente feratur
Improba merx, celsae ut quatias fundamina molis,
Cum latro torrentes rapies in fomite flammas blue
Queis iaceant strati reges et gloria sceptri.
Oderunt superi te sic Acheronta moventem. spacer 115
spacerAt tu quem penes est laceri rem sistere regni,
Sancte parens, oculos solio deflectis ab alto,
Perspicis infandis horamque locumque parari
Fraudibus, et diram avertit vis provida pestem.
Signa dabas cunctis patrii manifesta favoris spacer 120
In tibi dilectum regem, scelus omne recludens
Nocte satum, stygioque nefas immane tyranno
Tartareas inter tenebras, Orcoque recoctum. blue
Hic tibi selectum divino numine regem
Implesti, inspirans veris, pandensque nefandi spacer 125
Caeca latrocinii damna exitialia, quando
Pectore divinos monitus, rex magne, volutans
Concipis, inque imum fundamen et abdita summi
Sedulus inquiris tecti, totamque pererras
Arte domum, famulos tua iussa capessere segnes spacer 130
Increpitans, ea te populi pia cura remordet,
Insidiae tandem structae patuere dolique
Infandi, fractaeque artes, fraudisque minister blue
Prenditur, ut saevus furiis agitatus Orestes.
spacerErgo tibi acceptam fert terra Britanna salutem, spacer 135
Magne parens rerum, dulcis quem cura Britanni
Sollicitat regis, regnique et regis coniunx,
Primaque sors thalami magni spes altera sceptri, blue
Caetera cui tantae sunt regia pignora curae,
Et procerum primi, matresque virique, penates, spacer 140
Cuique foci sese debent, cum moenibus arae,
Et tua cura tuus populus, sanctique senatus
Concilium summis regni de rebus habendum,
Quos tua (quae miranda Dei est clementia nostri)
Dextra repentini rapuit de limine leti. bluespacer 145
A rapidis coeli revocantur pignora flammis,
Lazarus ut caeco tumuli redivivus ab antro,
Sic duce te patrias olim remeavit ad oras blue
Gens tua, per varios casus discrimine mors
Libera, et attonito stetit ad miracula vultu spacer 150
Testata acceptam sibi grata voce salutem.
Triste renudatum est per te, pater optime, crimen.
Tristior e latebris fraudis fabricator abactus
Quisque suis, lachrymans stet iudicis ante tribunal,
Cumque dolo infando pereant male monstra latronum. spacer 155
spacerTuque adeo, rex magne, libens tibi pectore toto,
Et populo gratare tuo, laetaeque salutem
A domino acceptam pandant praeconia linguae
In domino exultent trepido praecordia motu,
O decus, o lumen regni et pax alma Britanni spacer 160
Iovae incrementum magnumque, et maxima cura.
Unum oculis spectans animo complectere Iovam,
Illius et merito numen digneris honore.
Illa etiam tangens animum pia cura fatiget,
Et populum pura sub religione tueri spacer 165
Sanctaque iura tuis dare, quae signata sequantur,
Quas tibi fas tantas et tot subiungere gentes,
Ut procul imperio scelerum monstrum omne releges,
Moribus et castis domus et tua regna nitescant:
Puraque subiectas commendent dogmata gentes. spacer 170
spacerInteritum feritas iam ter molita leonum est, blue
Ter Deus assertum mediis de faucibus horum
Insontem eripuit, saevaque a morte reduxit.
Nec tamen (haec quamvis tenebris inamabilis Orci
Barbaries sit nata virum) nihil illa verendi spacer 175
Numinis hic peragit vis provida, fraena furori
Mentis et humanae laxat stygioque parenti,
Et rabiem pressis contra compescit habenis,
Ne sopita diu mortalia pectora longo
Neglecti officii sineret torpere veterno. spacer 180
Labimur hic omnes. Lapsos hic corripis, istis
Summe Deum, stimulis mortalia pectora pungens.
spacerParce tuae genti purae pietatis amanti
Chara Dei soboles, meritas te accendat in iras
Impius ille furor furum, qui lumine signant spacer 185
Teque petunt causae iugulum coelestis, et optant
Tartareas trunco tenebras offundere regno.
Proxima quo coelo Babylonia moenia quondam
Sint aequata solo, tristi convulsa ruina
Quo iaceant invisa Deo regna impia. Cacus blue spacer 190
Pessum abeat mundi timor, atque infamia coeli;
Quae de purpureo cecinere oracla leone. blue
Intemerata fides hominum commercia fugit,
Quos fidei domino non alligat anchora Christo.
Faederis insidiis nunquam capiere nefandis blue spacer 195
Vitandum ducens inimicum nomen amici.
spacerQuod superest, qui regna soli metare tyrannis,
Reddis et incolumes per cuncta pericula servos
Consilia elusis odiis scelerata retundens,
Da famulis facilem pro rege precantibus aurem. spacer 200
Martyrio exemptus pro confessore colatur,
Tantaque splendori haec accedat gloria sceptri,
Et liceat requiem et rebus sperare salutem,
Ad poenam insanis pro libertate vocatis,
Hoste triumphato et laceri rem sistere regni. spacer 205

Finis