Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis — translatio.

spacer 182. Erit tempus cum malis carebimus. Iupiter si hodie ex amaro dolio potandum nobis dedit, cras ex dulci est daturus, atque hoc ocius quo aequiore animo amaritiem devoravimus. Siquidem ut nemo nimium secundis rebus confidere debit, ita nec desperandum est cuiquam, quamlibet luxata rerum suarum summa videtur.

 Χ᾿ ὁ Ζεὺς (ut ait Theocritus) blue ἄλλοκα μὲν πέλει αἴθριος, ἄλλοκα δ᾿ ὕει,

Quod est,

Nunc pluit, et nunc est tibi Iuppiter ipse serenus.

Aristippus, cum illi ex tribus unum esset ademtum praedum, cuidam qui se illius lamentari infortunium dicebat, Tuum ipsius (inquit) potius defle, cum tibi unum duntaxat sit praedium, mihi vero adhuc duo supersunt. Antonius, cum iam victus animam efflaret, lacrymantem Cleopatram consolatus est admonens, ut non se tam propter extremas illa calamitates miserum, quam superiorum ob temporum gloriam felicem existimaret, ut qui fuisset inter homines longe illustrissimus, neque admodum indecorum esset habendum, si Romanus dux a Romano duce esset superatus. Et adversus homines item, cum in nos iniuriosi sunt, utendum est hoc candore. Excusemus animi flammas humanitus et subito (ut fit) coortas, et alienam imbecillitatem non iracundia sed misericordia nostra excipiat. Nemo mortalium sapit omnibus horis. blue Aut nobis cum stultis est vivendum, aut abeundum est in solitudinem, imo ipsi nobis deserendi sumus si stultitiam contubernalem nolumus.

At pater ut nati, sic nos debemus amici
Si quod sit vitium non fastidire

ait Horatius. blue Optat idem ut quemadmodum Balbinum polypus Agnae delectavit, ita et nos aliena errata humaniter accepta decipiant. Quid nobis Christianis, hoc est sanctis et divinis hominibus unamque prope caritatem ac benevolentiam mutuam professis, hic faciundum est si ab hominibus profanis istiusmodi officiorum humanitas exigitur? Adde quod hoc non iam plebis sed naturae scitum est ut qui gratiam expectat ab alio etiam gratia adversus alium et humanitate utatur. Volumus multa condonari infirmitati nostrae, condonemus ergo et nos multa alienae.

Qui, ne tuberibus propriis (ait Horatius) offendat amicum
Postulat, ignoscat verrueis illius. Aequuum es
t,
Peccatis veniam poscentem reddere rursus.
Chapter 12, verse 20,

Putemus semper alios etiam inter offendendum nos velut conceptis verbis obsecrare ut quanto animus noster est natu gravior, ignoscentior illorum stultitiae iustitia nostra sit aliquid praesidii. Hoc si praestiterimus, ubi qui laesit ad se redierit, nisi prorsus bellua est, gratiam non mediocrem nobis est habiturus: ipse se damnabit iniquitatis, nostramque et admirabitur et exosculabitur virtutem, ut qui maleficia illius non talione sed nostris beneficiis extinxerimus. Et non multum dissimle huic esse opinor quod Paulo nostro dictum est blue de coagerendis in caput eius a quo sis laesus carbonibus, ut quo illius immodestia in inferenda iniuria maiora fuerit, hoc plus eluceat bonitatis nostrae ignis, dum nos non piget de diversum meritis atque hostibus ipsis bene mereri. Et istuc sane paternum dederimus quando in hoc maxime conspicua est Dei immortalis et parentis nostris bonitas, quod solis sui lucem et plurima alia beneficia communia esse vult etiam impiis. Sed neque quicquam gloriosius esse potest quam in eiusmodi officiis praestandis etiam alium praevertere. Praeclarum est illud quod de Aristippo philosopho proditum est. Hic cum iam longa inter illum et Aeschinem simulatas intercessisset, naturae suae bonitate tandem victus Aeschinam adiit, professus se velle cum illo in gratiam redire et simultates desinere. Cui cum respondisset Aeschines illud sibi in primis gratum esse, memento igitur (inquit ille) quod cum essem natu maior prior ad te venerim. Tum Aeschines, nae tu profecto me longe prior, hoc est, melior es, quandoquidem a me simultatis et a te sarciendae gratiae fuit initium.
spacer
183. Saepe item iracundia nostra efficit ut iniuriae maiores videantur quam re ipsa sint, quemadmodum solet fieri dum aliquid per intermediam nebulam videtur. Existit iracundia ex irritatione, et est rursus in proclivi irritari, maxime cum nos contemni arbitramur. Sumus enim gloriae et laudum omnes appetentissimi, et caeterarum item utilitatum, quapropter protinus e medio tolli postulamus eos qui se studiis et votis nostris opponunt. Sed temere oritur plerumque haec irritatio; nunc ab hebetatione iudicii non videntis alienum consilium, nunc a conscientia infirmitatis vel turpitudinis alicuius nostrae, quam tectam cupimus. Apud Terentium est, blue

Omnes quibus res sunt minus secundae
Magis sunt, nescio quomodo, suspiciosi.
Ad contumeliam omnia dicta accipiunt
Magis, propter suam impoentiam se
Semper credunt negligi.

Et ut equus cui tergum est exulceratum metuit appropinquantes ne ulcus contingant et subinde calcitrat, ita nobis et metus et iras turpitudinum conscientia procreat. Contra, animus qui vel callens est in rebus aestimandis, vel bene conscius, vel vere denique magnus, semper accipit in meliorem partem etiam offensiones, ubi aliquid ostenditur, quod praetexi atque obtendi possit. Admonitus est a matre per epistolam Alexander cognomento Magnus ut a veneno Philippi medici sui caveret. Ille nihilominus intrepide potionem a medico praescriptam eo conspiciente exhausit, mox eidem epistolam matris legendam dedit, magno sane generosi et non temere suspicantis animi argumento.
spacer 184. Verum ut serio contemnamur, satis intelligi potest ex superioribus, nihil esse laudabilius quam contemnere eiusmodi contemptus, et cum Diogene dicere derident me quidem, at ego non derideor. Si culpa aliqua in nobis haeret, non contra eos qui nobis culpam obiiciunt sed contra nosipsos insurgamus, qui longe peius de nobis ipsis merentes patimur diutius labem nobis inhaerescere. Non enim admoniti a quopiam vestem luto esse conspersam, protinus illum luto conspurcare vel conviciis petere solemus, id enim extremae dementiae esset, sed lutum detergimus. Ita conviciantes admonitorum nobis loco esse debent. Quod si culpa caremus, non accipiamus tanquam in nos dictum sit convicium, sed in illum cuiusmodi nos esse ille dixit falso existimavit. Neque enim irascimur caecutienti si nos de macula quae non insit commonefaciat. Omnibus ergo tam maledictis quam maleficiis adhibendae sunt excusationes, et ingratae res ingenii dexteritate sunt ad suavitatem quandam atque utilitatem revocandae. Vix invenietur apud vetustatem ingeniosius responsum quam fuit illud nobilis in primis et sapienti viri Alexandri Crechthoni, blue dignum quidem sane quod inter apophthegmata referatur. Is cum nuper esset in legatione quadam missa a Iacobo Scotorum rege ad potentissimum Galliarum monarcham Franciscum, et satis magnam pecuniae vim in Gallia profudisset, ubi domum redierat clam ab invidis et obtrectatoribus apud regem delatus fuit quod bonam praediorum Bromistonae ditionis suae partem tanquam decoctor oppignerasset, esset in magno aere alieno. Rex Alexandro, quem ob ingenii suavitatem et prudentiam supra iuvenilis aetatis captum admodum amabat, delationem exposuit. Tum ille, o rex, inquit, cave tibi ab iis qui istaec tibi narrarunt. Quid ita? ait rex. Non sunt isti ii quos tu arbitraris, inquit ille, hoc est, obtrectatores et invidi mei. Imo mihi sunt amicissimi, sed tibi volunt imponere. Sciunt me tua etiam caussa magnos fecisse sumptus et non habentes in promtu commodiorem rationem qua a te aliquid mihi petant, veri criminis obie739ctu simulant quoddam odium mei. Tum rex, admiratus generosam et expeditam illam inversionem, quamquam (ut audio) erat ad rem attentior, impulsus tamen fuit ea oratione ad benignitatiem, accepitque paulo post Alexander nescio quid praemii a rege.
spacer 185. Verum nos, ut ad institutum revertamur, biliosi in modum, cui aliunde adhibitum nutrimentum statim in bilem vertitur, quicquid accidit nostra culpa corrumpimus, cum tamen hic apum foret imitanda industria, quae etiam ex amaris succis mel conficiunt. Ita vita est hominum (quod est apud Terentium) blue quasi cum ludas tesseris. Si illud quod est maxime opus iactu non cadit, illud quod cecidit forte id arte ut corrigas. Epicteto blue res molesta omnis duas habet ansas, alteram qua ferri queat, atleram qua nequeat. Sed nos plerumque eam corripimus qua teneri nequit, in id solum quod malum est aciem dirigentes, cum tamen ex singulis rebus id quod utile est sit excerpendum. Nihil autem mali in natura esse, cui non sit bonum aliquod adiunctum, commonstrat aconitum ipsum, perniciosum in primis venenum, in quo tamen insunt remedia aliquot cum ad alia tum (ut tradit Plinius) blue ad oculorum vitia. Aqua item maris inutilis potui est, alit tamen pisces et vehit rates. Egregius artifex non in una duntaxat materia industriae suae vim declarat. Sic sapiens quacunque fortuna uti novit, stultus nulla. Qui morbo laborant etiam delicias fastidiunt, iidem sani pane, caeseo et cepa vescuntur. Quid? Quod et iis quos vehemens habet corrigendae vitae cura etiam priores lapsus bono cedunt, dum inspicendis superioris vitae indignitatibus maiorem concipiunt alacritatem ad persequendam in posterum diversam et meliorem vitae rationem. Invenienda igitur nobis semper erit ratio cur quodque toleranter ferri debeat, et ut pictores fuscis coloribus iucundos superinducunt, ita nobis tristium rerum facies est laetarum hilaritate tegenda, nec muscarum nobis mos est imitandus quae ex speculo terso (quam similitudinem Plutarchus affert) blue decidunt, scabritiem aut eminentias nactae adhaerescunt. Neque item puerorum similes simus qui cum ludunt, si unum aliquod ex ludicris auferatur, eiulant et reliqua omnia indignabunde disturbant atque abiiciunt. Hoc siquidem et canum est, qui quicquid ore accipiunt integrum devorant, semper ad futuri spem hiantes. At sapientis animus de praesentibus laetus esse debet, citra molestas illas curas quas absentium cupiditas affert, cuius quidem hoc est potissimum malum quod ingrata est, ut cui non tam iucundum est multos post se quam molestum ante se vel paucos aspicere: incipit ea semper a fine, praeteritorum oblita. Hinc est quod nos plurimum angit stolida illa aemulatio dum semper oculos intendimus non in eos qui nos a tergo sequuntur, sed qui nos fortunae splendore antecedunt. Vincti solutos felices iudicamus; soluti, si paullum aegrotemus, continuo sanorum praedicamus felicitatem; sanitas restituta nobis nihil est nisi adsint divitiae; opibus aucti, ad principales honores, ad ambitionem convertimur; principatum ubi nacti fuerimus, adhuc supersunt reges et monarchae quibus invidamus illud humanrum rerum fastigium. Et tandem ut locus ille contingat, nobis non erit factum satis, eo quod desideratur totius machinae ditio, et illa divorum immortalitas quae molestae cuiusdam aemlationis materiam perennem suppeditet. Damus ergo merito poenas inscitiae nostrae, dum semper excruciamur molesta absentium aut alienorum aviditate, nunquam gnari praesentibus vel uti vel contenti esse, et lecticam videntes (ut ait Seneca) blue vectum, et non vectores cogitamus. Et fortasse si ex acervo calamitatum aequae portiones distribuantur, mallemus nostras quam illas aequabiliter depromtas.
spacer 186. Sed de candore interpretationis hucusque dixisse satis sit. Nunc aggrediamur ad eas rationes quae pene proprie ad doloris depulsionem pertinent. Is enim, ut diximus, non usque adeo pendet ab opinione, ideo cum quodammodo egrediatur fines ditionis humanae, eiusdem cura tractanda est scruptulosius. Neque tamen mihi hic disputatio instituitur de iis auxiliis quae medicina suppeditat. Sunt enim ea extra haec moralis disciplinae septa, quibus nos in praesentia concludimur. Omnis ergo nostra ratio versatur in dirigendis ingenii studiis et cogitationibus eam ad rem conducentibus. Ad depulsionem itaque aegritudinis quae existit peculiariter ex dolore, duae sunt adhibendae rationes. Tertia propius dolorem ipsum attinget. Prima ergo sit haec, dolorem omnem vel longum esse, et tunc vel mitis est vel intervalla dare solet ad quietem, quae quidem multo iucundior est statim ab ipso doloris sensu quam sit ea quae longo aliquo tempore inoffensum suavitatis cursum obtinit. Si brevis est et citra vehementiam, puerile aut muliebre est impatienter quod admodum patibile est perferre; sin vehemens erit, continuo vel extinguit vel extinguitur. Sensim enim et pedetentim progrediens extenuatur, atque ubi quo crescat non habet, necessario aut deficit aut remittit. Deinde quod in doloribus animi sollicitudinem auget, est quod soleant illi extinctionem nostri, hoc est mortem, afferre. Quamobrem omnino profuerit eam ne tantillum quidem extimescere.Contemne (inquit Seneca) blue mortem, continuo quaecunque ad eam ducunt superasti. Est autem ea minime metuenda, primum quod malum non sit, quandoquidem aliud nihil est nisi animi (hoc est, divinae huius partis) ex corpore (quod quam indigna res sit, ubi anima destitutum fuerit, satis videtis) discessio. Necesse est ut tum animus, nisi indigna nimium anteactae vitae ratio vetet, redeat ad originem suam et ad divorum immortalium consortium deferatur. Sed quemadmodum pueri, postquam diutius et licentius luserint, supplicii metu etiam ad patrem redire reformidant, ita nos ad Deum coacti quodammodo trahimur, quod profecto non fieret si nobis id, quod longe verissimum est, persuasum esset, illum videlicet esse nobis non solum patrem, sed ipsam bonitatem atque adeo indulgentiam, modo ita esse animum credere inducamus.
spacer 187. Est item et hic metus inutilis: nam ubi a morbo convalueris, mortem non effugies, sed in horas aliquot distuleris, quod quidem ut fiat vehementer optare animi sane degeneris est et abiecti. Finge decem esse quos lictor ad capitis supplicium ducat: nonne tu hunc ut ignobilem et timidum aversabere qui hoc sibi gratiae fieri postularet, ut ultimus securi pecuteretur et lucis huius proferatur horula? Eiusmodi plane nos sumus, cum comperendinationes quaerimus et vitam hanc quam fieri possit longissime prorogari. Sed delicata haec et unbratilis vitae nostrae ratio, in qua omne aevum consumsimus, quae nullum unquam insigne vulnus a fortuna accepit, quae depravata consuetudine ex supervacuis istis fecit necessaria, sic omnes virtutis nervos elisit, sic omnem animi vigorem labefactavit, ut ad discessus huius tam necessarii vel minimam mentionem consternemur. Certe si sese ratio in vestiganda natura et dignitate sua (ut debit) exercuisset, vidisset facile inanitatem rerum vulgo formidabilium, ipseque sibi id praestitisset officii quod nos pueris, cum personis terrentur, praestamus. Quid facimus? Detegimus facies nostras et vacuas personas ostendimus, ut discant non formidare. Et sane persona est quicquid formidamus, et inanis quaedam mali species: malum vero nullum est nisi cum rerum vilium amore degeneri animi maiestas imminuitur, et ille infringitur ordo in studiis nostris quem inviolatum esse vult is qui ordinis omnis est auctor. Sed nos, non secus ac pueros, personae, non res terrent. Et quando de pueris mentio est, pueris, imo et mente captis inferiores comperiemur: neutri enim timent mortem.
spacer 188. Sed dices id fieri propter ignorantiam. Non te pudet eam tibi securitatem a ratione et sapientia non praestari atque repraesentari, ad quam stultitia perducit? Postea et illud nos nonnihil animare debet, quod nunquam possit esse vita iucunda ubi ingens est mortis vel timor vel odium, etenim nullum bonum magnopere iuvat habentem si ad amissionem animus non est paratus. Nihil nobis certius aut manifestius est quam nos brevi hinc migraturos. Quod si ea ratione nos magnis bonis spoliatum iri nobis certe persuasimus, non potest non inde animus esse in luctu. Et sane si tenuius aque acutius res inspexerimus cum sumus in morbis aut doloribus positi, exitus potius quam diuturno commoratio optabilis videbitur. Nam ubi semel abitum est, iacta est alea: unius mortis perpessione desinimus multis modis mori posse, neque ne amplius moriamur est extimescendum. Sin vita prorogatur, vivemus quidem diutius, attamen in perpetuo tot mortium timore, quot casus, qui sunt varii et multiplicis generis, afferre red possunt, tandemque post tantos et tot timores vitae propagatione frustra susceptos miseris erit omnino moriendum. Ideo acute dictum est Augustino, blue inertius eligi diu vivere sub metu tot mortium quam semel moriendo nullam deinceps formidare. Sed dices, “Vita haec suavis est, molestum est relinquere caros, et omnem hanc speciosam rerum supellectilem.” Inepte, tune apud te statuis illum qui tibi hanc lucem non sentienti largitus est, qui tot opes, tot dotes nihil merenti contulit, non posse alia multo praestantioria red donare? Si egregie esuriens a quopiam in aedium aulam introduceris ubi cibarius panis cum paullo casei aut lardi apponeretur, aqua esset aut vappa potui, bene tecum actum putares si lautioris vitae prorsus esses ignarus, aut siligine aut herbis victitare solitus esses inter sentes. Post tempus aliquod, ubi iam adsuetus esses eiusmodi mensae, neque quicquam praeterea in aedibus nosses, si idem te ex eo loco in conclave introducere vellet ubi exquisitissimi apparatus esset convivium, non ridiculus esses si obluctarere et negares te iterum, illi diffisus a quo iam antea commode, ut tibi apparuit, tractatus esses?
spacer 189. Bene ergo Socrates timiditatem hanc abiectam ab arrogantia et falsa quadam scientiae persuasione profectum tradit. Cur enim trepidas eixire, nisi quia magna te relicturum arbitraris, et illic quo proficisceris aut mala aut nulla reperturum, quasi non illic res esset verae, hic umbrae et somnia? Non est quod caros desideres, antegressi sunt plerique cari, sequentur qui supersunt. Sed sunt illic quae multo tibi cariora futura sunt, ubi semel fuerint aspecta. Hoc si non credis, crede nihl esse animum, imo nihil esse Deum, qui tamen et solus est et omnia est. Quanto generosior est illa apud Ciceronem exclamatio, blue o felicem eum diem, cum ad illud animorum concilium coetumque proficiscar, et ex hac turba et colluvione discedam! Vita haec etiam profanis hominibus mors dicta est, et corpus Lethaeus fluvius, hoc est altus quidam oblivionis sopor. Et certe non aliud illustrius est praestantis animi argumentum quam si haec omnia quae circa se aspicit, imo et sidera ipsa, si mente vacent, res esse humiles et se indignas iudicet, seipsum tanquam carbunculum aut smaragdum aliquem longe pretiosissimum in annulo, quod ex luto aut argilla sit collocatum. Neque profecto secus se res habet. Sed est argilla haec interdum huic quam illi aptius composita aut colorata venustius, passim tamen eius ingenii, ut nisi summa cura adhibeatur, maculas quasdam foedissimas imprimat in inpositam gemma. Si per religionem liceret, equidem facile assentirer illis philosophis qui animos in corpora tanquam in carceres et custodias detrusos affirmant. Et fortasse tum male habuit animos illa detrusio, cum a veris rebus ad umbras depellerentur, etsi ex corpore superioris vitae extiterit oblivio. Hoc utcunque red habeat, mihi certe hinc in hanc vitae conditionem, hinc in mentis dignitatem intuenti, eiusmodi apparet hoc corporis domicilium, vel si mavis, hospitium, ut licet multis modis sit commodum et supellectile varia instructum, quia tamen idem et extrinsecus pluvias red excipit et ventos, intrinsecus male sit materiatum, corruptum et pestilens. Mens ipsa, si de principio res omnis fuisset explorato, omnino, si integrum fuisset, recusatura fuerit subire.
spacer 190. Sed cum providentiae parendum sit, subit quidem in male gratum domicilium, sed perpetuo si conservat aliquam pristinae dignitatis memoriam, providentiae rerum rectrici pene subirata usurpat illos Virgilii versus blue quibus idem Aeneam usum scribit apud inferos cum dilectae quondam Didus manes occurreerent:

Invitus, regina, tuo de littore cessi,
Sed me iussa deum, quae nunc has ire per umbras,
Per loca senta situ cogunt, noctemque profundam,
Imperiis egere suis.

Et nos inter has umbras et miserias positi ulterius dubitamus aut cunctabimur quando vocamur ad res, ad lucem et felicitaem commigrare? Transilienda est alacriter fossa illa, ut in urbem illam opulentam admittamur. Nemo excluditur nisi quo non libenter eo vadit, et ut quisque maxime volens properat et perenni studio, etiam in obscuro hoc carcere positus, illo versus eminet, ipseque se quodammodo solvit atque disiungit a corpore, ut videatur quodammodo tenuis fili nexu eidem adhaerere, ita gratissimus est hospes et summo cum plausu, cum illo ventum erit, excipitur. Neque vero solum mortes pro patria, aut pietae, aut penatibus oppetitae, sed etiam quaecunque, imo et latronum prope dixerim cum in furcas tolluntur, laudis aliquid habent si sint alacres, intrepidae, certo quodam directae iudicio. Una illa horula si exhibes animum mortis contemtorem, omnem superiorem vitam, quamlibet alioqui obscuram, illustat. Vulgus cum te morientem in cubiculo tuo, vel palam tyranni inuria, viderit, quia ex imbecillitate sua alios metitur, te quodammodo miserum iudicabit. Sed tu unus, si tibi constas et illorum fortiter contemnis errores, omnibus illis una iunctis praestantior es. Nam cum singuli meticulosi homuli et decepti in rebus maximis sint, colluvies ipsa coacta deterior est, nisi dicere velis ubi plura sunt mala, illic mali esse minus. Ergo, ut vulgus te non videat aut non admiretur, vel potius misereatur, non possunt superi non laudare voluntariam illam generosi spiritus exclusionem, ubi omne hominum vulgus tantopere contremiscit.
spacer 191. Sed cur, aies, non nobis animum hunc adversus mortem natura dedit? Non esset praeclara res nec nobis laudi danda vitae contemtio et moriendi alacritas, si protinus a natura esset. Cui honori fuit amare vitam, sectari conviva, diffluere luxu, indulgere lusibus, aut dedere se voluptatibus, cubare in pluma aut rosa? Atqui sunt haec a praclara ista natura. Sed cum red contra adiunctae naturae, hoc est coproris, sensum atque ingenium animus ipse sapientiae studio et invicta cogitandi cura se a corpore quam longissime abstraxit, et sua industria se in eam rerum excellentiam atque libertatem vindicavit ut non modo pro nihilo habeat, sed etiam benficii loco ducat, cum res postulat, commodatum a natura diversorum, mortalium societatem, atque hanc rerum faciem, cui iam diu assuevit, deserere, divina quaedam rerum dignitas atque incomparabilis honos elucescit. Qui eiusmodi est animus ut in corpore habitet, scias tamen liberum esse et solutum, imo corporis dominum. Quoties vero vides aliquem magni facientem res huius viae, aut invite de abitu exaudire, scias degenerem esse, servum, vinctum, alteque in corpus demersum. Gravissima et durissima catena vitae huius amor est, quem qui depulit liberum se fecit magis quam sint vel regum reges. Et certe dedit nobis natura quaedam huius vigoris principia; alte tamen abstrusa sunt, nec nos magnopere etiam animis conditam veritatis notionem erure studemus.
spacerDEM. Cur ergo, cum semel a corpore est segregatus animus, iterum aliquando in idem est detrudendus, si tantum illi est a corpore incommodi? In sacris enim nostris est fore ut resurgant corpora atque reviviscant pristinis imbuta mentibus.
spacer 192 FLOR. Haec nostra corpora, in quae prius animi detruduntur, vel quibus illigantur, plurimum habent impuritatis, adeoque animum ipsum quodammodo inficiunt. Eadem olim cum reviviscent, purgabuntur, et alterius erunt dignitatis et receptacula animis etiam beatis digna. Hisce de rebus Paulus ad Corinthos scribens blue divinitus atque liquide disserit non sine magna eorum omnium qui in Christo Dei immortalis filio spes suas fixerunt consolatione. Proinde haec diffusius tractare esset philosophiae metas supergredi, quapropter ad illa humaniora atque humiliora redeamus. Est quaedam vulgaris ratio contemnendae vitae huius, quid illa extrahenda multum perferamus calamitatum, sed ipse semper libens refugio ab eis rationibus quae mollitudinem praeferunt, neque in magnis viris habendum censeo, qui mortem appetat fastidio difficultatum vitae, quod, ut ille ait, blue

Rebus in adversis facile est contemnere mortem.
spacerFortiter ille facit, qui miser esse potest.

Sed cui perinde est vel vivere vel mori, qui ad utrumvis iuxta est paratus, qui summum nec metuit diem, nec fortasse optet. blue Illud tamen verissimum est, morte, hoc est, vitae commutatione, nos duo vera et magna mala deponere. Nam credible, posito hoc corpore non futurum, ut amplius turpes simus, peccemus in leges honestatis, et parentem nostrum malis facinoribus irritemus. Neque levis est haec ponendae vitae huius ratio, sed necessaria properatio explicandi locum non concedit. Alterum, quod ponitur morte malum est denissimae istae ignorationis calignes et inscitia rerum futurae vitae. Insigne est illud, et quamdiu hic rerum stabit orbis memorandum quod de Canio Iulio, viro longe illustrissimo, literarum monumentis a Seneca est mandatum. blue Is Caii iussum cum capite damnatus, interea dum mortem expectat cum amico quopiam certabat latrunculis. Supervenit centurio qui periturum agmen ducebat et Canium una cum aliis ad supplicium vocat. Vocatus numeravit calculos et sodali suo vide, inquit, ne post mortem meam mentiaris te vicisse. Tum annuens centurioni, testis, inquit, eris et tu me uno antecedere. Mox ad amicos moestos quod tantum virum amissuri essent conversus, quid moesti, inquit, estis? Quaeritis inter vos an immortales sint animae. Ego iam sciam. Et cum iam non procul esset a tumulo in quo Caesari talia quotidie fiebant sacrificia, interrogatus a philosopho suo qui illum prosequebatur quid cogitaret, observare, inquit, proposui illo velocissimo momento an animus sit sensurus se exire.
spacer
193. Nonne hic humanas formidines omnes inter lymphaticos metus numeravit? Non tantum non expavisse, sed et irrisisse tyrannum visus est. Quem non in admirationem adducat tanta animi securitas, rerumque mortalium contemtio? Huius et similium exemplo praebeamus nos saltem forticulos et conatus aliquis virtutis adsit, interea dum ad ipsam veniatur. Sunt ex infirmis nonnulli quos ad esum non flectas, imo qui omnia expuant, nisi alios prius comedentes aspiciant. Ex iis igitur quae terribilia sunt nihil est quod non sit saepius ab hominibus superatum. Phocioni, Anaxagorae, Paulo Aemylio, Fabricio et Tuberoni divitiae sunt spretae, Marius sectionum dolores citra alligaturam est passus, ignem vicit Mutius, crucem Regulus, mortem ferro adactam Cato. blue Socrati, dum capitis caussam diceret, tantum dedit fiduciae ac spiritus mens recti conscia, et immortalitatis spes, ut iudices non tanquam reus sed velut dominus ac magister sit allocutus, et venenum eodem vulto quo vinum hauserit. Apud Indos in mariti funere olim (ut proditum est memoriae) certamen fit inter uxores quae fuisset officiosissima: victrix hoc retulit palmae, ut liceret illi conscenso rogo seipsam inferias dare marito. Non dispar fuit Thracibus mos. Apud Gallos, paullo ante Caesaris memoriam, blue clientes et servi dilecti, iustis funeribus confectis, una cum dominis cremabantur, ne quis tanti esse putet interitum qui hisce omnibus fuit voluntarius. Celeberrimae sunt Spartiatarum perpessiones. Bracmanes Indorum philosophi etiam bane habentes sponte fati diem occupare soliti sunt.
spacer 194. Sed quid opus est externis commemorandis tempus extrahere, cum domesticis exemplis longe et plurimis et illustrioribus abundemus? Tantus fuit olim Christianae pietatis ardor ut nihil potuerit humani ingenii saevitia excogitare quod non etiam tenerrimarum virginum patientiae cesserit. Quot Socratum, quot Mutiorum myriades in nostrae religionis annalibus invenies? Quid tibi Laurentios proferam aut Vincentios? Tecla virgo blue exposita bestiis, iniecta flammis, distracta tauris, a tortoribus ipsis propter tolerantiae admirabilis stuporem est dimissa. Sed missam faciamus hanc tam late fusam fortitudinis silvam. Exitus non invenietur, si in eam penitus ingredi velimus. Hoc satis sit, ex tot illustrium hominum patientia constare et labores et dolores omnes, omniaque mortium genera, citra aegritudinem et offensionem animi patibilia. Ratio quae omnium potissime nos ad aerumnas generose tolerandas commovere debet est quod ea ratione similitudinem quandam accipimus Christi servatoris nostri. Postquam enim commune et cum illo et ab illo expectamus laborum praemium, erubescere debemus vitae rationem in totum discrepantem consectari, cuiuscunque tandem vel fortunae vel ordinis sumus. Sed quia hoc esset a philosophia humana longius recedere, rem suo loco reservabimus.
spacerFRANC. Magnitudinem illam atque alacritatem animi in tolerandis adversis quae fuit in heroibus nostris, nihil quicquam dubium est, fuisse quandam divini spiritus vim, quae illorum animos semper complere solet qui legitime et ut oportet Christo fidunt et ex Christo pendent. Quocirca cum ea iamdudum exoleverit, valde vereor ne spurii, suppostitii, et non legitimi Christiani simus nos. Verum, hac quaestione praeterita, illud explicandum videtur, unde fuerit profanis illis hominibus excelsus ille animi vigor in terrificis rebus? Nam licet cum nostris neque in caussa neque in numero neque in alacritate sint conferendi, non vulgaris tamen illius fortitudinis non vulgarem esse caussam oportet.
spacer 195. FLOR. Quaestio illa, etsi non est intempestiva, postulat tamen abundantius declarari quam institutum a nobis compendium patiatur, quare veniam mihi dabitis si non erit pro merito tractata. Tantum pauca attingam quae neque inutilia neque iniucunda vobis fore spero, quandoquidem etiam tractatio haec necessarie secum affert tertiam illam leniendi doloris rationem, quam supra dixi proprie ad ipsum dolorem pertinere. Eiusmodi sane praestantium virorum virtus, quae heroica dici solet, clarissime commonstrat hominem animal esse admirabilis generis, biforme, et ex rebus dissidentissimis compositum, et in eodem inesse quiddam divinum, omnique mortalitate altius. Cernere est in singulis animalium speciebus extra hominem eosdem affectus, eadem studia et rationes, si sibi permittantur, omnibus in rebus nihil prorsus evariantes. At in humana gente, bone Deus! quanta est non iam varietas opinionum atque studiorum, sed etiam pugnantia usque adeo manifesta, ut huic cum illo nihil dicas esse commune praeter externam figuram, id quod vere hominem efficit longe dissimillimum credas. Vulgus totum rapitur ad praesentia, nummos, venerem, plumas, cultum corporis, et aedium speciem, quibus oculi capiantur et plausus item inanes captat, et perpetuo libenter inter haec humilia conquiescit. Alius ille, red ob cuius oculos radiat rationis praestantia et decus quod in eis rebus positum est, quae sensus fugiunt, calcat opes, deridet honores, contemnit dolores, et vitam denique ipsam gravatur atque fastidit. Neque tamen mentis insanitatem ullam hic caussari poteris, siquidem si eum ipsum vel de humanarum rerum rectione, vel de naturae viribus, vel de siderum discursu rogaveris, appositissime ad singula respondebit. Quod si de altiore illo vitae suae instituto rogatio tua fuerit, ea ex illo audies quae manifestum afferent divinitatis cuiusdam indicium, adeo ut ipse tibi rem esse cum deo quodam potius quam hominine sis sensurus. Sed quorsum haec, aies? Ut intelligatur nihil mirum esse si illa superior monstrosae huius compaginis pars, etsi plurimum delitescat, det interdum aliquod specimen sui atque opere nos doceat aliam sibi esse natalium claritatem, aliam originem, et longe aliud ingenium quam sit corpori vel animali huic parti. Sed cur ea non aeque posset in omnibus? Duplex huius rei solet esse causa. Altera est peculiaris ille divini spiritus instinctus qui animum totum flagrare coelesti quodam amore efficit, atque admotas dolorum faces vix, ut equidem suspicor, persentiscere, cuius tu quidem proximo mentionem fecisti, et vere ex fidenti ardore natum dixisti.
spacerFRANC. Videris ergo mihis stuporem quendam ea ratione sensibus induci statuere, qui tollat cruciatum sensionem. Quod si admittitur, non apparet illustris illa tolerantiae laus, ubi dolorum sensus est adeptus.
spacer 196. FLOR. Nequeo tibi liquide rationem et modum quo id fiat explicare. Arbitror tamen sensionem dolorum valde imminui, eo quod animus totus ad Deum conversus est, qui, dum illo potiore igne flagrat minus percipit ignes aut dolores extrinsecus adhibitos. Qui enim possent exultare et illa laetitiae dare signa atque, dum craticulis a foco candentibus alligantur, sibi videri inter plumas et rosas volutari, si corporis sensus integer esset? Mihi sane verisimile non est mentis otium non valde conturbari a secretione illa violenta et crudeli partium corporis diremtu atque exustione, si sentiendi vis nihil quicquam sit impedita. Neque tamen propterea tollitur fortitudinis laus, eo quod hoc summae laudis est, ita flagrare illo caritatis igne ut teipsum spolies externarum rerum sensione, vel certe eandem mirifice extenues. Iam et in illis quoque profanis, quibus celebre est ex dolorum perpessione nomen, inerat quaedam animi, etsi inferioris at ab illa nunc commemorata generis alterius perigrinatio, quae cuiusmodi esse potuerit paucis (ut ego quidem sentio,) modo quaedam, quae omnino danda sunt, dederitis declarabo. Primum, sensio omnis est ab animo praecipue. Animo, inquit Plinius, videmus, oculi ceu vasa quaedam visibilem eius partem accipiunt atque transmittunt: sic magna cogitatio obcaecat, obducto intus visu. Sic in morbo comitiali oculi nihil cernunt animo caligante. Deinde et illud non minus evidens est, sensionem fieri hebetiorem cum virtus ipsius animi est dispersa in varias functiones, et contra acriorem cum se totam ad unum sensum confert, et hoc conducit etiam ut noctu quam interdiu commodius audiamus, cum mens impedita curis et suppeditans vim oculis aliisque sensibus debilior est in auribus. Unde dictum est, ut ait Aristoteles in Problematis, blue νοῦς ὁρᾷ, καὶ νοῦς ἀκούει, quod est mens videt, mens audit.
spacer 197. Tertio et illud recipiendum est quod, quemadmodum visio et auditio debilitantur peregrinatione, ita contingit fieri in tactione. Quod ut plenius sit perspectum, animadvertendum est quod Peripaticorum acutissimis placere video, cum manus ab igne calescit tres esse affectiones, quarum prima est dum calor in corpus, quod calescit, diffunditur. Altera est dum caloris eiusdem species et velut praetenuis imago intra tactionis organum recipitur. Nam omnis nostra tum sensio tum cogitatio fit per rerum species a rebus ad sensus et mentem derivitas. Duae hae actiones dissociabiles sint necne non admodum refert. Apparet tamen priorem sine posteriore constare posse, eo quod superfluum apparet, in rem sensus expertem, dum calescit, species illas derivari. Tertia affectio est ipsa sensio atque perceptio rei admotae. Hanc postremam a duabus prioribus, aut saltem a secunda (nam sunt sensus qui non accipiant intro se rem obiectam, sed eiusdem duntaxat speciem, ut est visus atque auditus) separari usus docet, dum saepe rem ob oculos positam quaerimus, et salutantes etiam satis vocaliter non exaudimus, quod eo fit quod animus sit in aliam quandam curam atque cogitationem distractus. Quocirca bene Latino sermone animum adverture et Graeco item προσέχειν τὸν νοῦν iubemur. Neque tamen officeret sententiae nostrae in praesentia, quamvis sensio tactus fieret circa speciem, hoc satis est functionem non sequi, ut obiecta res sit intima sensui dum peregre abest animus aliorsum conversus. Nunc haec est excerpenda rerum conclusio, quod si levis animi secessio praestat, ut motus leviores extrinsecus pulsantes non sentiamus, consequens est ut cum animus es vehementer peregrinabundus, etiam acrius lacessentia non percipiamus. Verum in tactu opus est profundiore cogitatione et peregrinatione longiuscula quod quae illum irritant maxime acres sint. Calor, inquam, et frigus potissimum, quae non tam (ut iam dixi) tenues illas speciarum exuvias blue quam seipsa in tactionis organa seu sensoria atque receptacula transfundant.
spacer 198. Ergo adsuefaciendus est animus ut sese, cum volet, abducat ad cogitationem alicuius rei acrem et vehementem, quod multo sit facilius si rem talem cogitandam deligas quae vehementer sit speciosa et amabilis. Tum enim quo altius animus se infert in contemplationem, hoc invenit quo se pascat uberius et quo suavius delectetur. Unde in periculis adeundis quidam amores suos ob oculos habent, alii celebritatem nominis, alii aliud, sed omnes carum quiddam. Proinde cum nulla res sit quae conspecta perpetuo et infinite admirabilior exsurgat praeter Deum, qui ipsa est pulchritudo red et bonitas, huius certe vel unius vel potissimum meditatione teipsum oblectabis. Et quamvis divinitatis speciem aliquam, quae ipsam probe referat, confingere nequeas (nam hoc illi cum omnibus rebus quae corporaturae sunt expertes est commune) opificii tamen huius formosi imagines non desunt a quibus nunc per affirmationis viam et eam collectionis formam quae a minori dicitur, ad Deum ascenditur, ut si ex his rerum umbris inspiciendis nobis gaudium creatur, quod usu venire arbitrandum est quum ad verarum rerum devenietur splendorem. Nunc vero amotione utimur,: ut si hoc molestum est quod deliciae praesentis vitae periturae sint, quanta est illic gaudii soliditas ubi deliciarum excellentiam aeternitatis viror comitatur? Tum sunt beneficia item immortalis Dei, quibus nos et afficit assidue et perpetuo affecturus est non incuriose ponderanda. Sed ipse in praesentia contemplationis formam instituendam non sucepi. Tantum generatim volui vos admonitos, plurimum ad lenitionem dolorum prodesse, altissime se abdere in intentam rei aliucuius suavissimae cogitationem. Ad cogitationis autem huiuscemodi firmitatem atque constantiam plurimum facit atra bilis: non illa quidem diluta phlegmate aut nimium adusta, sed mediocriter spissa, quae cum subsidat in sanguine temperato efficit ut spiritus, quos sanguis temperate spissus ad cerebrum exhalat, qui sunt instrumenta functionis rationalis, sint copiosi et durabiles, quemadmodum ignis ligneam nactus materiam et urit acrius et durat longius quam in stupa aut palea.
spacer 199. Hinc quod Aristoteles viros excellentes in aut rerum publicarum rectione, aut philosophia, aut poetica, aut artificiis, plerosque omnes melancholicos fuisse tradit. Eiusmodi sunt illi qui nunquam sunt minus soli quam cum soli sunt. blue Eiusmodi fuit Socrates, qui a lucis ortu ad alterum solem orientem perdius atque pernox immotis luminibus cogitando consistere solitus erat. Talis item Archimedes qui, geometricis studiis intensus, Syracusas patriam capi atque diripi non sensit. Talis et Nicias pictor insignis, cui pingendi voluptas saepissime cibi fecit oblivionem. Avicenna Arabs, et philosophus et medicus non incelebris, memoriae prodit de quodam cui in promptu fuit cum vellet corpus suum stupore afficere, et de alio itidem adeo a rerum sensu meditationis altitudine interdum abducto ut etiam ignem admotum non sentiret nisi quis postea dolor ex vulnere esset.Se vero dicebat dum ureretur ab igne assistentium voces tanquam ex longinquo venissent audisse. Si quis deficitur hac forma bilis, poterit defectum eiusmodi assuetudine acriter animum a corporibus abducendi aliqua ex parte sarcire. Intervenit ergo plurimum successio quaedam animi dum cruciatus alacriter perferuntur. Neque vero cuiquam videri debet incredible hoc cogitationis beneficium, cum et ex sacris et ex philosophorum scriptis discere sit contentae imaginationis vim etiam in immutandis corporibus esse mirificam. Nunc si his omnibus rationibus una collectis adhuc impares videbimur, nec satis comparati ad perferendos dolorum aculeos, hoc saltem a nobis impetrent eadem, ut indolentia simus contenti, nec voluptates magnopere requiramus.
spacerDEM. Virilis et generosa fuit oratio tua de dolorum tolerantia, expectamus ut aliquid dicas de contemptu voluptatum. Est enim haec dolori contraria, et immensam hominum vim praecipitare solet.
spacer 200. FLOR. Non hercle magis Apollinis oraculum verum est quam id quod de volupitatis noxa dixisti. Echinus, ut Ambrosio nostro proditum est, blue pisciculus est tanta (quis credat?) vi ut etiam magnas naves plenis currentes velis in mediis fluctibus sistat. Sic saepe putidulum scortum aut gula praestantissima alioqui ingenia remoratur atque a praeclaris inceptis retardat. Verum cum de ista ipsa nobis supra nonnihil dictum sit, et simul consentaneum non sit neque verisimile eum a voluptate superatum iri qui dolorum acrimoniam vicerit, non erit operae pretium eius rei vituperationes prolixius commemorare, quarum pene omnes sapientum omnium libri sunt referti. Sed tu, ut video, conquieturus non est, Demetri, nisi auctarium aliquod senseris, idcirco erunt nonnulla obiter attingenda. Ac illud principio est considerandum cum voluptatem vituperamus, non esse nobis sermonem de veris illis et salutaribus animi gaudiis quas praestantium rerum commentatio aut officii conscientia parit (sunt enim illa fructus quidem virtutis), sed de crassorum sensuum et potissimum de gustus atque tactionis suavitatibus, atque his ipsis iffrenatis et immodicis. Epicurei propterea voluptatem summum esse bonum statuerunt (voluptatis tamen interim vocem etiam ad honestas animi exhilarationes proferentes), quod ad eam omnia incredibili contentione ferri videantur. Sic hic error ex ignorantia distinguendi oritur. Est enim unaquaeque res a natura constructa ad suam quandam functionem, atque operationem: oculus quidem ut videat, auris ut audiat, mens ut intelligat, et nullum ex iis aut ex similibus facultatibus ut delectetur. Delectatio enim functio aut actio non est sed potius in quodam patientiae genere posita est velut suavis quaedam affectio, neque haec propositio obscura esse potest iis qui naturae cognitionem vel modice gustarunt. Illud iam huc assumendum est, voluntatem nunquam debere discrepare ab ordinatione naturae, unde continuo constat ne honestarum quidem actionum voluptates in primis, sed actiones ipsas aut res circa quas illae versantur persequendas.
spacer 201. Sed cum ita natura comparatum sit ut quoties facultas vel res aliqua sentiens adepta est id quod sibi convenit, iucunde et suaviter afficiatur, apparet res ferri in suavitatem, cum tamen potius ferantur in rem quae suavis est, quam suavitatem ipsam. Quaestio sane est plana reconditae subtilitatis an possit appetitus aliquis non depravatus ferri in ipsam suavitatem tanquam rem disiunctam a re unde suavitas procreatur. In belluis quidem hoc usu venire videtur, non tamen ita se res habet cum illae crassissima duntaxat agnitione, ut quae neque convenientiam neque suaaitatem in rebus positam secretione aliqua colligat fretae ad res sibi convenientes rapiantur. Est ergo suavitas non finis sed qualitas ipsius, et velut nativum atque non separabile condimentum, ex cuius sensu colligitur id quod admotum est ex eorum esse numero quae conveniunt et dignum quod a facultate quaeratur atque tractetur, atque eius ipsius rei adeptione sensum perfici. Sic oculorum finis est visio atque aurium auditio, non suavitas illa, etsi necesarie consequatur, quam luce aut floribus inspiciendis aut cantibus exaudiendis percipimus. Quod si Epicurus summum bonum vocasset adeptionem rei maxime suavis, nullo reclamante obtinuisset litem. Ergo, cum delicatior molliorque sit Epicureorum oratio quam virtutis vis gravitasque postulat, neque illi ne manum quidem nisi voluptatis caussa fuerint versuri, iure sunt a Stoicis et Peripateticis explosi. Hieronymus verecundius in indolentia conquievit, sed magis probandus si, ut Diodorus, ad honestatem adiunxisset vacuitatem doloris. Et certe hic moderatius quam Stoici ipsi mihi locutus videtur. Quamvis enim dolor non sit in praecipuis malis, is tamen neque cum praesentis neque cum futurae vitae felicitate una stare potest: impedit enim plurimum contemplationem et sapientiae studia, in quibus felicitas posita est, ex eo quod sensus nequeunt diu et commode inservire ingenio et rerum imagines ad mentem perferre, ubi fuerint a doloribus dilacerati aut oppressi.
spacerDEM. Unde red est quod gravius et frequentius peccetur ab hominibus in tactu et gustatu quam in odoratione, visione, aut auditu?
spacer 202. FLOR. Multis id fit de caussis, sed praecipuam esse arbitror quod delectationes quae in iis sensibus insunt sint maiores, quod quidem summo naturae ingenio factum est, eo quod eorum sensuum functiones sint maxime communes maximeque pertineant ad tuitionem generis, de quo quo natura potissimum sollicita esse solet. Nullus enim animans invenitur qui tactu careat, in totum autem animantum genere homo praestantissimi tactus est, atque inter ipsos rursus homines ingenii aque comprehensionis praestantiam ex tactus bonitate colligimus. Est enim argumento sanguinis probe attemperati, ex quo spiritus illi, qui imaginum in cerebro sunt vehicula, meliores existunt, qua sane re non mediocriter crescit ingenii usus. Nihil itaque mirum esse debet si in homine maxime acres sint qui ad venerem impellunt stimuli. Verum ut praestantia temperaturae auget propensionem in abiectas illas functiones, ita eadem contra illas ipsas adiumento est, dum iuvat ingenii commentationes et illos mentis discursus quibus rerum veritas elicitur. Ut enim quisque sensu est minime obtuso, ita facillime videt voluptates has vulgares ad crassissimos pertinere sensus, esse nobis cum belluis communes, exiles, breves, frangere altas cogitationes, nos ad magnas adigere indignitates, et ex iisdem denique laboriose quaesitis, ubi abierint, nihil prorsus reliquum esse praeter dedecus et infelices poenitentiarum aculeos. Quapropter iidem gravitate atque pudore se sepiunt, probrosas illas delicias severissime excludunt, earundem appetitum, si quando existat, accurate dissimulant, non levi sane indicio divinioris cuiusdam in nobis naturae, quae neque corporea aliqua propagatione exoriatur neque dissolutione intereat. Porro illud hic non est praetereundum, venereas appetitiones in homine non solum incitari solere excrementi copia, vel voluptatis studio, vel generis perpetuandi amore, sed etiam ipsa formarum venustate, quae ex lineamentorum mole et figura et coloribus probe mistis exsurgit.
spacer 203. Unus enim homo ex omni animantum genere quid sit ordo, atque adeo quid sit pulchritudo intelligit. Unus ad hanc, ubicunque illa habitaverit, arcana quadam vi rapitur, idque tum maxime usu venit cum corporis speciem, ingenii acumen, et morum suavitas, atque sermonis lepos comitantur. Huc pertinent et laetae illae oculorum eiaculationes amici pectoris nuntiae, et quae spem aliquam faciant potiundi. Ex iis rebus confificur id quod χάρις dicitur, unde significatio fit minime obscura et mentis formam in suo genere perfectam esse, corporisque plchritudine respondere.Apud Virgilium est de Aenea, ut fuerit, blue

Os humerosque deo similis. Namque ipsa decoram
Caesariem nato genetrix, lumenque iuventae
Purpureum, et laetos oculis afflarit honores.

Tum autem quid contingit? Mox hoc animal formivorum (utinam hanc vocem Romanus sermo admitteret! — non invenio quomodo quod sentio exprimam) mox hic pulchritudinis helluo homo ad speciem visam exardescit, ad fructum properat, abradere eam, atque in se transferre studet. Multa enim ordinate composita, praecipue cum ingenii sunt participia, prope referunt summum illud bonum quod omne bonum hic dispersum concludit, ad cuius fructum homo constructus est. Sed quid ad extremum quamlibet alto atque prolixo eiusmodi formarum fructu assequamur, apposite explicat Lucretius hisce versibus: blue

Ut bibere in somnis sitiens qui quaerit, et humor
Non datur ardorem qui membris stinguere possit.
Sed laticum simulachra petit, frustraque laborat,
In medioque sitit torrenti flumine potans,
Sic in amore Venus simulachris ludit amantes
Nequicquam, quoniam nil inde abradere possunt.

spacer 204. Omnem linguae facultatem superat explicare ad quantam caecitatem atque insaniam, ad quot mala divinum hoc animal homo a voluptate ista degeneri deducatur. Haec haud dubie est illa Hesiodi Πανδῶρα, quae has coelestis lucis flammas e coelo depromtas, hoc est ingenii atque rationis splendorem acceptum, ulciscitur, per eam fere stat quo minus simus toti rationales, neque unquam indecore appetamus. Iure igitur haec est illud μέγα πῆμα de quo Iovi apud eum ipsum poetam dictum est, blue

τοῖς δ’ ἐγὼ ἀντὶ πυρὸς δώσω κακόν, ᾧ κεν ἅπαντες
τέρπωνται κατὰ θυμὸν ἑὸν κακὸν ἀμφαγαπῶντες.

His ego pro igne malum cunctis quod dulce futurum
Sit dabo, dum miseri cupide sua damna vorabunt.
red

Innumerabilia (ne difficultatem hic caussemur) sunt contemtae voluptatis exempla, in quibus illud Nicetae martyris mihi longe visum est clarissimum. Huuc Maximini tyranni iussu inter odores et florum amoenitates sericis funibus revincto et in molli lecto resupinato speciosa meretrix, quae blanditiis omnis generis et obscoena contrectatione libidinem incitat, incumbebat. Divinus iuvenis, dum quod faceret aliud non occurreret, linguam suam totam morsibus concisam in incumbentis os expuit, atque ita hoc stratagemate et seipsum dolore excrucians et mulieris vultum illecebrosum foedans sibi viam ad clarissimam victoriam patefecit. Quis non malarum, quas amor curas habet, haec inter obliviscitur? blue Et quoniam nobis semper sunt opus purae vitae praesentia exempla, alendae sunt hae coelibum, hoc est hominum ab omni libidinis contagio alienorum et in sacrarum literarum studiis aetatem degentium, sodalitates. His enim, qui sibi sponte voluptatum usu interdicunt, inspiciendis discet hominum vulgus et ab illicitis in totum temperare et concessis moderatius uti voluptatibus.
spacer 205. Caeterum an hic conducat vota suscipere et ad austeriorem illam vitae rationem legum sempiternis sanctionibus astringi non est praesentis instituti disquirere. His qui vel modice aliquando philosophati sunt, hoc est naturae suae dignitatem ponderarunt, non potest vel hoc nomine non esse carissima et videri dignissima religio Christiana, quae nos semper ad animorum excellentiam erigat, semper illud auribus inculcet, ut quaeramus ea quae supra sunt, non quae subter et in terra, ut qui habent uxores sint tanquam non habentes eo quod praetereat mundi huius species, et illa quae in caelo sunt sint sempiterna. blue Libidinum exclusio divis et separatis illis mentibus est naturalis, quamobrem si animus in corpore etiamdum habitans sua sponte similes puritatis leges, quarum usque tenax sit, indicat, iam superum quodammodo exaequavit dignitatem. Unusquisque ergo nostrum se ad coelites subvehere studeat, divos imitare conetur, et illis Vergilii verbis blue seipsum subinde admoneat,

spacerTentanda via est qua me quoque possum
Tollere humo, victorque virum volitare per ora.

spacerDEM. Certe et voluptates spernere et adversos casus quoscunque boni consulere mirifice appareret consentantium, si illud liquido constaret et in hac et in futura etiam vita Deo res nostras esse curae. Verum, ut accepi, Epicurei isti voluptatum assertores plerique omnes una cum Diagora blue et plerisque aliis aut prorsus impii sunt aut Deo mortalium rerum procurationem adimunt, neque aliud in rebus hisce quam temeritatem aut fatum inesse contendunt. Quid quod? Iisdem nulla futura vita creditur, quando una cum corpore animus iisdem videtur extingui. Illos etsi turpissime falli non dubitem, plenius quiddam de ipsis de rebus de te expecto.
spacerFLOR. Facerem equidem libenter, Demetri, in sceleratam istam factionem impetum, etiam in praesentia, nisi tam uberis argumenti tractatio brevis aut ieiuna non sufficeret, et prolix contra huius loci non esse videatur. Verum si probe tenuisti et ad unguem tibi intellecta sunt superius disputata, invenies ut utrumque detur, hoc est neque animos a rogo permanere, neque Deum res hominum curare, generose tamen toleranda esse adversa.
spacer 206. FRANC. Quod petit Demetrius salvo officio negare non potes: agitur enim fides tua, Florenti, eo quod supra, cum bonorum animae praestantiam propter immortalitatem exaggerares, ista ipsa de re te post dicturum receperis. Insurge ergo et philosophastros istos blue obvios, qui se contra veritatem opponunt, cursus tui impetu, quod soles, praevalido, de celeritate nihil remittens, prosterne atque conculca. Non enim possunt non esse fragiles illorum collectiones in tam manifesta rerum luce.
spacerFLOR. Tibi gratiam habeo, Francisce, qui me, quem longior orationis fluxus promissi fecit immemorem, de liberanda fide commonefeceris. Faciam itaque quod petit ille, et utramque rem obiter, quando aliter propter properationis celeritatem non licet, attingam. Plurima fiunt in hominum vita perturbate. Florent improbi, impune violantur sontes

Dat veniam corvis, vexat censura columbes,

ut poeta ait. blue Rerum omnium summa plurimum est penes impios, stolidos, et crudeles, imo et religionum sacrorumque principatus iis conceditur qui vix digni sunt quibus caulae custodiendae tradantur. Apud Martialem est illud de Selio quodam: blue

Nullos esse deos, inane caelum,
Affirmat Selius, probatque quod se
Factum, dum negat haec, videt beatum.

spacer 207. Sunt item in natura et insectorum et animantium etiam aliarum, et in rebus quoque inanimis genera quae vel noxia vel in nullum usum comparata videantur. His et similibus adducti coniecturis Deum plerique aut non videre aut, si videat, negligere orbem hunc inferiorem statuerunt. Illudque multum omnino momenti habere videtur, quod nemo vel mediocriter prudens navarchum crearet vel clavum navis in undoso maris ei regendum traderet qui nullo sit rei nauticae usu, vel ducem bello daret cui nihil sit scientiae militaris, imo vel aurigam denique vellet qui aurigandi prorsus esset imperitus. At nos dirigendis hominibus, quae ars est omnium et difficillima et clarissima, quas passim belluas praepositas videmus? Quis item princeps, cui aequitas cara sit, ea assidue se vidente impune designari pateretur quae severiter et gravissimis sint vindicanda suppliciis? Quam gravia autem et nefaria indies designentur quis non videt? Sed illorum lapsus in impietatem origo inde fuit quod non satis meminerunt se esse homines, et divinorum operum rationes altiores esse quam ut humana aliqua coniectura pervestigari possint. De re quae multiplicem claudit temporum rationem, nunquam faciundum est iudicium nisi omnibus iis prius diligenter ponderatis, quae caussae meritum vel deprimere vel elevare possunt. Nam facillima et erratio si in partem duntaxat caussae et pauca quaedam oculos intendas. Fingamus animo rusticum aliquem, eumque lusciosum et caecutientem, qui praeter casas et rusticana tuguria nullum unquam vidisset aedificium: veniat is in urbem, subeat aedes principis aut alicuius civis magnificenter atque artificiose extructas, in quibus multae sint ambages, aditus varii atque perplexi. Hic dum aspicit columnas, porticus, atria, cameras, conclavia, fenestras, laquearia, caetera ex quibus machina consat, si indocta quadam superbia fretus quaedam perperam et contra architechturae rationem vel temere atque ab re exaedificata statuat, ut intercolumnia angustiora, aut fenestram paullo elatiorem, aut ostium incommode collocatum, nonne tibi plane ridiculus videtur?
spacer 208. Sed faciamus subire alium qui sanis sit luminibus, qui in urbe sit versatus, qui tamen sit archiectonices expers. Num vel hic iure poterit reprehendere aedium rationem? Fac item architectonicen eundem degustasse, sed non callere ad unguem, necque architecti tenere consilia. Nonne et huic temeritas est a lapsi continenda? Conveniendus est prius architectus ipse, qui totam operis rationem animo comprehensam habebat priusquam fundamenta ulla essent iacta, quique omnes artis partes in numerato habet. Hic si auditus esset rationem reddere operis sui, facile se purgaret et ostenderet quam stolidum sit aliquem curiosum esse alieni, cuius expers sit, artificii aestimatorem. Proverbio tritum est illud, sutor non ultra crepidam. Hic sane non absimilis est hominum caecitas atque arrogantia, Deus et architectus et dominus et moderator est immensae huius molis, cuius hic orbis omnis minutissima et infima quaedam est particula. Et quemadmodum in opificiis nostris necesse est ut inter ima et summa, imo et inter singula sit concentus quidam, sic nihil est in hoc orbe quod non respiciat quiddam aliud in ignota mundi parte positum, propter quod necesse est ut aliter sit dispositum atque nobis fieri debere videtur. In musica persaepe invenia duas voces, quarum concentus absurditatis aliquid habeat: tertiam adiunge, canor est absolutus. Concentum itaque hunc absolutum omnis huius orbis, qui ex omnibus numeris constat, solus auctor intelligit. Solus ille intelligit cur quaeque res sit facta, et quem habeat usum, et cur hoc modo et non aliter fieri oporteat. Homines vero etiam sapientissimi (ut Socrates ex Heracliti sententia, quemadmodum est apud Platonem in Hippia maiore blue statuit) cum Deo comparati simiae sunt. Et nos asini atque stipites, quorum omnis mentis lux cum divini illius ingenii immensis fulgoribus composita tenebrarium verius quam sublustris lychni rationem, habet, illius improbabimus adminstrationem, aut illum ignorationis aut oscitantiae ora impia atque impudentia insimulabimus, et non potius de rerum illius inexplicabili magnitudine summo semper cum tremore cogitabimus?
spacer 209. Non deest ad singula responsio copiosissima, se finis non erit si singula persequamur. Laudassem eorum acumen, si tota semel argumentatione hoc tandem fuissent complexi, consentaneum esse ut sit alius aliquis locus ubi divinum hoc animal homo, quod sane non postremas in hoc tanto opere tenet,sit absolvendum postquam hic nunquam debitam naturae suae dignitatem assequitur, sed novercali quodam odio a natura videatur abiectum. Alter ille de animorum interitu error, in quem non solum Epicuri gregales sed et Plinius quoque, Naturalis Historiae nobilissimus auctor est prolapsus. Hinc (ut opinor) est quod in belluarum nonnullis, cuius sunt grues, apes, elephanti, simiae, canes, formicae, delphini, polypi, crocodili, appareant industriae et astutiae quaedam singulares, ac velut documenta quaedam rationalis ingenii, quibus tamen propterea immortalitatis vigor non conceditur. Harum instar hominem esse arbitrati sunt plerique, plusculum duntaxat illi mentis concedentes, non animum durabiliorem aut aeternum aliquod vitae spatium. Sed in re toties controversa, et in eandem semper rationem iudicata, et tot seculorum praeiudiciis totque doctissimorum hominum testimoniis corroborata, denuo comprobanda sic laborare, esset actum (quod aiunt) agere. Ex praestantissimis philosophis unus Aristoteles hic apparet anceps et sibi parum constare: intellectus tamen dignitatis assertor est perpetuus, cui altius quiddam omni tempore facile inesse vidit. Ne aparte animum immortalem esse ubique definiret, duo mihi obstitisse videtur, tum quod non vidit quomodo mens citra sensuum et imaginationis ministerium queat suo munere fungi, tum quod, cum mundum aeternum esse opinaretur, si animos immortales constituisset, visus esset infinitatem quandam multitudinis rerum, a qua natura abhorret, eadem opera posuisse.
spacer 210. Sed cum mundus esse coeperit (quanquam id philosophis est obscurius, tamen ratio etiam non deest) et falsus esset qui clausus in insula putaret locum inaccessum, quod neque pedibus neque equo locus adiri posset (est enim et navigii usus, quamvis insulari illi ignotus) non debuit tam pertinaciter abstinuisse assensionem in statuenda animorum immortalitate Aristoteles, quandoquidem etiam ex ipsius philosophia, imo a ratione ipsa, ad hanc rem argumenta in primis efficacia suppeditantur. blue Nulla plane res est quae vehementer illud amet aut appetet quod sibi non congruit. Siquidem ex convenientia, etiam ut singula percurras, existit tum futuri appetitio, tum quies et suavitas, cum res praesens adest, animum autem et nosse et amare aeternitatem, et nihil aeque atque interitus vel recordationem exhorrere atque odisse, ex se quisque satis intelligere potest. Unde nexu quodam manifesto, cum haec a natura insita appetitio et perennium seculorum augurium quoddam ingenitum non posset esse supervacuum aut otiosum, consequitur, animos res esse sempiternae durationis. Quorsum enim attinuerat, Deum nobis tum sui, tum immortalitatis notionem impertivisse, unde necessario flueret flagrantissimum desiderium et velut lautissimum famelicis ostendisse convivium, si tantum spectandum et non pariter fruendum epulum concederet, maxime cum illi ea ratione decedere nihil possit, sed potius ad laudis ipsius cumulum id pertineat? Adde animum esse prorsus omnis corporaturae expertem, quemadmodum et oculi pupilla omnis coloris (hoc enim natura cognitionis positum est, ut id quod perfecte cogniturum sit aliquid prorsus expers sit cognoscendae naturae, si ea corporea est). Quod autem ad τῆς οὐσίας genus pertinet, et accretionem nullam habet corpoream, necesse est sit immortale, cum dissolutio omnis atque interitus sit ex pugnantia qualitatum quae in corporibus insunt, et ex eo quod materia haec crassa corporum aliarum quam quas habet formarum est capax. Belluis ut demus formam aliquam ratiocinandi, certe nulla prorsus sunt iisdem signa vel notionis vel appetitionis rerum immortalium. quod quidem efficit ut non mediocre, sed immensum sit intervallum inter eam quae in hominibus est et quae in brutis apparet rationem.
spacer 211. Unde nihil dubitandum fuit his adimire atque homini tribuere immortalitatis honorem. Crassa igitur fuit illorum philosophia, et in summo duntaxat sensu atque superficie consistens, intimas rerum rationes non perspexit. In proclivi autem fuit iisdem hic abberare, eo quod res omnis in duorum valde disparium generum confinio posita, atque utriusque insigniter particeps, semper nata est afferre ancipites cogitationes, ut utrius generis sit, non sit in promtu statuere. Eiusmodi res homo est, si quid aliud, tanquam communis quidam mortalium atque immortalium nexus atque limes. Progreditur quidem natura gradatim ab imis ad summa, et contra a summis ad ima. Summa et purissima res Deus est, vita ipsa et sapientia, compositionis omnis exsors, si tamen fas est rerum principem et dominum incomparabilem in eum venire catalogum ubi praeterea nihil est nisi servi. Secundum hunc proximum honos est mentium illarum corporaturae expertium quae tamen ipsae compositionis aliquid habent, propterea quod non quicquid in eorum natura inest, protinus est ipsa eorum essentia. Hoc enim Deo proprium est, ut quae apud nos qualiates sunt et ex accidentum genere, cuiusmodi sunt sapientia, bonitas, virtus, in eo sint οὐσία. Sunt tamen eae mentes prorsus immortales. Ab altera parte materiae et corporum inanimatorum pretium vincunt ea quae vivunt. Horum rursus infimis, hoc est stirpibus, adest vita quidem, citra tamen sensum, quamvis ex philosophis nonnulli dubitarunt an planae sentirent. Aristoteles tamen tradit non esse iisdem illud organi temperamenturum quod rerum species necessarium omnis sensionis ac agnitionis apud nos principium, ut illi subtiliter disputatum est, reciperet. Secundum stirpes sunt belluae, quibus sensus est aliquid, quamvis et hic rursus Aristoteli dubitatum sit utro in genere spongiae et quae Graecae ζοώφυτα vocant, hoc est inter plantasne an inter animalia sint reponenda.
spacer 212. A belluis statim ascenderetur ad hominem, nisi Pygmaei, quibus a brevitate nomen est (est enim Graecis πυγών cubitus) remorae aliquid exhiberent. Tam manifestum illi dant rationis specimen ut Aristoteles ex historiae fide ad humanum genus pertinere credat. Placuit tamen doctissimis quibusdam eos in simiis numerare. In animantibus demum summum obtinet homo locum qui, superiora cum inferioribus coniungens, sensus cum belluis communes habet, et cum superis rationem item. Haec immortalis est, reliqua interitui sunt obnoxia. Quis negat immortalem animum habitare posse in corpore mortali, quomodo se potest a doctissimorum hominum disputationibus, quibus liquido probatur ipsam etiam divinitatis οὐσὶαν ubique adesse, tueri? Verum in tanta rerum difficultate ignosci nonnihil potest iis ad quos verae pietatis agnitio non pervenit. Nullo tamen pacto ferenda est nebolunum quorundam indocta plane arrogantia qui Deum et religionis auctoritatem nihi reveriti tam impias voces et tam tetros de animorum duratione sermones, ut eos fugiat et reformidet oratio, eructare audent, quasi non iamdudum satis fenestrarum sit apertum nequitiae nisi et pestifera haec atque vanissima persuasio, quae statuit spes nostras cum hac vita terminari, tanquam auctarium quoddam accedat. Nulla nobis esse debet cum huiusmodi hominibus ratio, imo ex sacra hominum communitate, tanquam publicae pestes sunt exterminandi. Semper est in illis pro singulis iudicii aut eruditionis unciis, non sesunciam, sed libram fastus observare. Ac vide hominum dementiam. Si mortalis est animus (ut esse non potest), quid mihi periculi est a funere ab ea persuasione si, dum vivo, immortalem credo? Tenebar ea opinione quae tum ad tuendam hominis dignitatem, tum ad colendum officium non parum afferret adiumenti. Nec est periculum ne quis alius me tum propterea irrideat, cum omnes aequabiliter erimus extincti. Sin viget animus a funere atque in rerum cognitione efflorescit illustrius, in quantum veniunt illi discrimen qui dum hic viverent, falsa freti sententia, nullum sibi scelus defugiendum putaverant, modo clam hominibus esse potuisset?A natura sensili et hoc temporum cursu aliquid est praesidii huic errori, sed ille cuius nos fidem sequimur naturae auctor est, et non solum temporis sed etiam aeternitatis conditor. Qui semel omnia, cum nihil adhuc esset, ut essent effecit, omnibus prorsus extinctis et in nihilum redactis ut rursus sint, cur non idem dare queat? Itaque quamvis omnes philosophorum factiones contrarium docerent, nobis Christi doctrina est profitenda et in aeternas illas spes est respiciendum.
spacer 213. Si Cicero mavult cum Platone errare quam cum caeteris recte sentire, si Pythagoricis satis fuit illud αὐτὸς ἔφη, quanti nobis tandem videri debet ista philosophorum inconstantia, imo ignoratio arrogantiae plena, cum Dei immortalis testimonio caussa nostra nititur? Non vitupero hic philosophiam, tantum dico debere illam ut ancillam aut pedissequam religioni assurgere atque obsequi. carnea non sunt, sed divina quadam virtute valida. blue Haec nos corripiamus, his instructi incedamus λογισμοὺς καθαιροῦντες καὶ πᾶν ὕψωμα ἐπαιρόμενον κατὰ τῆς γνώσεως, quod est destruentes ratiocinationes et omnem altitudinem efferentem se adversus scientiam Dei, et captivum ducentes omnem intellectum ad obsequium Christi. Videbor hic fortasse longius quam decuit productus, sed certe si rerum ubertas et meritum ponderentur, meipsum ex immenso campo in exiguum gyrum compulisse, nimiumque celeriter ac peranguste dixisse comperiar. Perstrinxi promiscue itaque atque attigi potius quam tractavi res, prolixis acutissimorum hominum disputationibus contritas, quas, si per tempus licuisset, momento quodam dispensassem et ad popularem quandam facilitatem deduxissem. Quocirca nolim vos mihi vitio vertere si ad hanc quam videtis molem columnae huius excrevit tractatio, quae quidem et ipsa rerum difficultatem (ut opinor) notabiliter imminuit.
spacer 214. Deinde ad septimam adimus columnam, cui inscriptum erat,

ΠΡΟΑΙΡΕΙΣΘΑΙ ΕΙΝΑΙ Ο ΕΙΣ, Η ΟΤΙΟΥΝ ΑΛΛΟ, ΚΑΙ ΤΑΥΤΗΙ ΣΕ ΕΥΔΑΙΜΟΝΕΙΝ ΝΟΜΙΖΕΣΤΗΑΙ
hoc est,
MALLE ID ESSE QUOD ES QUAM QUIDVIS ALIUD, ATQUE HAC RATIONE TE BEATUM EXISTIMARE

Hucusque ostensum est quaerenti serio tranquillitatem vera et propria bona, non falsa et aliena prosequenda, idque citra omnem vel orationis vel mentis elationem, ut obluctationem, cum faciundia sunt providentiae imperata. Nunc huius columnae doctrina vult nos tantum in hac studiorum ratione retinenda ponere fiduciae, tantum spei collocare, ut nos tales tantum, non prorsus et ab omne parte beatissimos existimemus, et contra, eos qui has umbras captant et caecis raptantur furoribus, etiam ut ter maximi et felicissimi videantur, esse miseros. Hoc certe primo occursu παράδοξον videtur et incredible. Verum ubi res fuerit penitus excussa, intelligemus licere non solum,

spacerspacerspacersub paupere tecto (quod ait Horatius) blue
Reges et regum vita praecurrere amicos,

sed etiam dum in custodia et vinculis sumus, per nos stare solos, quo minus maximorum regum felicitatem superemus, et beati, quoad eius in hac vita fieri potest, sine dubio simus. Sed non satis est ista sequipedalibus iactare verbis: fulcienda sunt omnia valentibus et manifestis rationibus. Ad felicitatem eam hominis absolutam quam Peripatetici definiunt quamvis bona externa requirantur, minimum tamen est illud quo natura est contenta, et quod ratio postulat, cupiditas in immensum evagatur. Horatius blue non possidentem multum beatum vocat, sed,

spacerqui deorum muneribus
sapienter uti

Duramque callet pauperiem pati,
Peiusque leto flagitium timet,

qui fortunam laudat manentem. Si celeres quatit pennas, resignat quae dedit, et sua virtute se involvit.
spacer 215. Non sine voluptate lecti sunt illi Virgilii versus de Corycio sene, blue

spacercui pauca relicti
Iugera rursus erant, nec fertilis illa iuvencis,

Nec pecori opportuna seges, non commoda Baccho,
Hic rarum tamen in dubis olus albaque circum
Lilia verbenasque premens, vescumque papaver,
Regum aequabat opes animis, seraque revertens
Nocte domum dapibus mensas onerabat inemtis

Quid? Quod et Epicurum ipsum, voluptariae factionis ducem, proditum est fuisse,

spacerexigui laetum plantaribus horti. blue

Gygi regum aetatis suae longo ditissimo (quod est apud Plinium) blue Delphicam oraculam consulenti quis esset mortalium felicissimus, secus ac ille expectabat responsum est: Aglaum esse quendam Psophidium senem, qui in angusto Arcadiae angulo parvum, sed annuis victibus large sufficiens, praedium colebat, nunquam ex eo egressus. Fuit ille haud dubie sorte sua, ut ex vitae genere manifestum est, contentus, eoque hoc a minima cupidine accepit beneficii, ut mali minimum in vita experiretur. Et quoniam veritatis professio libera esse debet, dicere ausim illum et vere et solum beatum esse qui his fretus sententiis se beatum esse iudicat qui nullius fortunam suae anteponit, imo ne cum regum quidem aut monarchum quovis conditionem suam commutare velit. Hoc autem totum inde est quod hominem ea sola parte aestimat qua homo est. At hic mihi dicat aliquis, “Si tu in hoc vitae statu, qui rebus pene omnibus deficitur, malis esse qui sis quam quivis alius, et tuam fortunam sceptris antepones, ipseque tibi istum ad modum blandiare, delirusvidebere, et commentitiam quandam beatitudinem ipse tibi solo opinionis errore vindicare. Nam praeter te nemo erit in ista sententia, nemo te, praeter teipsum, magnificiet, nemo erit qui non malit se Persarum, Byzantiorum, Gallorum, aut Britannorum regem esse, quibus quicquid est deliciarum aut splendoris superat, quam, cuiusmodi tu es, homuncionem, sentum, infirmum, squallidum, indoctum, inglorium, aerumnosum, pannis annisque obsitum.” Addatur et illud, non propterea aliquem copiis et opibus affluentum beatum fore, nisi red ipse sibi (ut Croesus fecit) placeat atque beatus videatur.
spacerDEM. Volui profecto ipse istaec tibi obiicere, et iam oratio ab animo ad linguam venerat, sed tu has praeoccupasti partes.
spacer 216. FLOR. Nihil hinc incommodi accipitur, perinde ac tute proposuisses respondebo. Hic Seneca responsum suppeditat, blue hanc videlicet felicitatis persuasionem nemini esse propriam aut perpetuam, neminem se assidue felicem existimare qui non idem sit, et tam denique nobilem possessionem ad indignum dominum devenire non posse. Nemini perpeto sua placent (sine quo beatitudo non constat) nisi sapienti. Omnis stultitia laborat fastidio sui, incidit subinde in consiliorum naufragum et poenitentias. Et ut stomachus bile redundans facile revomit quod ingestum est, sic stolidis mox taedio esse incipiunt quae paullo ante placuerunt. Unde fit ut tota eorum vita ex alternante satietum et fastidiorum serie sit confecta. Tuae rationes hic sunt diversae. Nam quae tibi persequenda proposuisti, hoc est moderatio animi, imperium in affectus, observatio numinis, studium dignitatis, et libertatis tuae, divorum consortio brevi ventura, eiusmodi sunt ut satietatem aut fastidium sui afferre non possint. Nam corporeae duntaxat res sunt quae superficie dulce quiddam pollicentes falsum animum ad se trahunt, sed mox fraudem mens subodoratur. Sed nec hic quicquam de vulgi opinione laborandum est: plena sunt omnia errorum, plena caecitatis, plena turpitudinum. Nullum contra apertam veritatem valere debet suffragium, nec omnes illi iuncti magni sunt aestimandi quorum singulos stolidos et insanos esse cognoscis. Qui ex errore imperitae et abiectae multitudinis pendet (quotusquisque compertum quod sit verum decus?) certe in magnis viris nunquam est habendus. Tu non ad vulgi opinionem sed ad sapientiae normas vitam tuam institues, si ad rarum hoc tranquillitatis bonum serio contendis. Non inficiabere, nisi demens sis, infinitis partibus praestare felicem esse quam haberi. Iam ut sis in te situm est; ut habearis, non item.
spacer 217. De divite porro isto et iis qui vulgo abiectae felicitatis bractea imponunt, non solum videndum est quid super mensam aut in conviviis inter adulantium turbas et gulae irritamenta positi, et ad temporis punctum de se et suarum rerum statu, sed quid perpetuo sentiant. Nam illa cogitationum inter epulas suavitas, quam admiratrix et circumfusa turba falso capta splendore efficit, brevis quaedam est respiratio ab intestinis illis animi curis. Atque ut is sanus non dicitur cui intermissiones quaedam in febribus conceduntur (solent enim morbi intervalla dare), sic nec is felix est cui pausae sunt duntaxat aliquot breves aegritudinum, quas oblivio, non stabilis animi iucidatus attulit. Multi in foro sunt conspicui quorum vitam tristem domi facit morosa uxor: sic et regno et opibus multa adsunt occulta mala, eaque ingentia, hoc est sollicitudinum cupiditatumque plurimarum turpissimi et flagrantissimi aestus, quos nulla queat aqua praeter eam quae ex sapientiae fontibus hausta est extinguere. Et ut res sit apertior, constituamus quisnam sit dicendus beatus, quoad in hac vita beatitas homini contingere potest. Is sane est, opinor, qui habet (ut brevissime definiamus) quicquid vult. Addidit (si probe memini) et nihil mali vult. Sed ea accessio profecto non est necessaria, siquidem qui mala aliqua cupiditate illigatur, nunuqm fit compos omnium quae cupit, cum ea sit natura fallacium bonorum ut sitim animi cruciabiliter exaugeat, non suaviter extinguat.
spacer 218. Quid? Quod quicunque in parte quavis turpis est, huic nihil veri boni esse potest. Est enim, ut philosophi docte et sapienter definiunt, virtutum nexus adeo necessarius ut qui una aliqua deficitur, deficiatur et omnibus. Et quamvis satis ex quarta columna liqueat frustra expletionem animi peti ab externis, eoque neminem illis beatum fieri, quia tamen tu, Demetri, comparationem quandam attulisti vulgi opinione nitentem, videamus quae sit ista beatitudo Byzantii tyrani, hoc est an sit is contentus sorte sua. Obtinet hodie Aegyptum, Arabiam, Syriam, minorem Asiam, Graeciam, Thraciam, Moesiam, Daciam, Illyricum, Dalmatiam, opulentissima regna, unde assidue magnos alit exercitus et pellicum vim non mediocrem. Nihil oriens, nihil occidens sol videt quod ad delicias pertinet, quo careat ille. Verum egeni animi manifesta quotidie sat signa, dum toties Pannonicas populabundas ingreditur, quicquid obstat barbarica immanitate ferro ignique, quoad per eum fieri potest, absumens. Nec Pannoniis contentus erit, volet sub iugum mittere omnes has Christianas provincias, neque aliam ob caussam usque adeo illi arridet haec nostrorum regum discordia quam quod ea potissimum ratione hucusque imperium suum longe lateque propagaverit. Quod si illum tanta gerere dicas metu adactum ne nostris rebus crescentibus illius opes debilitentur, plane id quod volo confiteris, timoribus et sollicitudinibus perpetuis ferum tyranni pectus exagitari.
spacerDEM. Carmine nuper laudes Britanniae vestrae descripsisti, in quibus egressu quodam attingis calamitates istas quae a Turcis impendent. Fac queso ut et Franciscus audiat quid scripseris. Nemini enim displiciturum id arbitror, nisi cui et Christus ipse non multum placet.
spacer 219. FLOR. Cogis me, Demetri, saepius aberrare, sed quia res pertinet ad religionem, cuius studium nunquam potest esse immodicum, mos tibi geretur. Certe si principes nostri probe tenerent ipsi quid sit et quam magnum bonum sit Christus, facilius quae iam tenent regna relinquerent quam sustinerent ut sua discordia Christiani ex professo hostis potentia invalesceret. Nostra discordia est quae illum vocat, nostra discordia est quae illi audaciam facit, quae illi et vires et arma suppeditat. Ipse pro meo qualicunque in Christianismum studio, dum lanam, quam optimam et plurimam australis Britanniae pars, quam Angliam vocant, suppeditat, inter caetera insulae commoda praedico, et ad quas exportetur gentes ostendo, huiusmodi usu sum excursu: blue

Regna foret nimium longum memorare propinqua.
Haec se vestit Arabs, et cui rigit arva quotannis
Nilus, ab excelso delapsus vertice montis,
Qui Libyam longo tractu diffindit adustam.
Utitur hac pariter veteris gens culta Damasci,
Et Cilicum pubes, Cydno perfusa nitenti,
Se tegit hac Thracum genus, et quicunque tyrannum
Agnoscunt Scythicae faecis, cui dudum orientis
Imperium nostri discordia contulit orbis.
Nunc ne sit simplex dementia, rursus eundum
Qui genus exscindat nostrum, nostrosque penates,
Viribus armamus nostris, ultroque vocamus.,
Haud secus ac si ensem strictum quis porrigat hosti,
“Protinus hoc,” dicens, “ferrum in mea viscera conde.”
Securi interea nos inter stringimus enses,
Et placet ut bellum plus quam civile geratur.
Nec nos sacra movent communia, nec pudor ullus,
Non sociae durae clades et funera gentis,
Non temerata Dei templa immortalis, et omnis
Christi extinctus honos, quod est vel dicere tantum
Grande nefas, pietas misere pessundata sensim,
Ingenuaeque artes expulsae, et praemia laudis
Ille ubicunque fuit victor, rerumque potitur,
Nec lacrymae quondam, quas iam devicta datura est,

Posteritas, frustra queritans pertaesa tyranni
Crudele imperium, nec non passura libido
Barbara quicquid erit saevi quod iusserit hostis.
Heu! quoties cupient ut belli auctoribus huius
Sit male, per quos non venienti occurrere damno
Est licitum, et primi cursus frenare furoris!
Impia tunc dicent haec arma fuisse virosque,
Nosque sibi nimum male prospexisse nepotes.

spacer 220. Sed quid externos principes commemorem? Eadem fere sunt et nostrorum studia, qui toti vel diffluentes deliciis, vel inanis gloriae studio flagrantes, susque deque ferunt, quam aerumnosi sint alii, modo illorum cupiditatibus serviatur. Multa hominum millia interdum in unius iactationem impendi oportet, et saepe falsarum laudarum praemium tot orphanorum esuritione et tot viduarum lacrymis, imo insontium funeribus est redimendum. Iam hoc videatur uter sit praestabilior: illene qui dummodo cupiditatibus potiatur pro nihilo habet turpitudinem suscipere, coelum terrae miscere, et magnum humani generis vim perdere, an is qui vitam ipsam potius ponere velit quam indecore quicquam facere et in officii peccare leges. Certe idem qui praestabilior est et felicior, quandoqudem felicitas ipsa rerum est praestantissima. Agis Laconicorum regum ultimus, praeter aequum ab ephoris condemnatus, lictori ob rei indignitatem cuius cogebatur esse minister flenti, desine (inquit), homo, meum vicem flere, nam sic praeter meritum et ius moriens melior et felicior sum his qui me occidunt. Haec locustus ipse sibi collum laqueo induit. Quod spectaculum vulgo habetur foedius quam hominem sic ex vita et communione hominum exterminari? Quod tamen sane pudendum nihl habet, nisi caussa aliqua turpis praecedat. Alioqui nihil est haud dubie nisi vulgaris idemque turpis error, ad quem si studeamus vitam et mores instituere, non est quod unquam solidam animi requiem expectemus. Vulgus hic non intelligo pauperculam turbam, sed quoscunque qui illiberaliter sentiunt de virtute, qui magnifaciunt ea quae ad corpus pertinent et ad vitae huius iucunditates.
spacer 221. Quocirca quoties tibi oculos perstringet aularum ille fulgor, quoties vides viros principes tam numerosa nobilitatis turba, tam varie tamque nitide vestita stipatos, ne inanis species te decipiat, scis quid tibi sit faciundum? Expediam. blue Imminebat quondam Graeciae cum numeroso exercitu (ut Romanarum rerum scriptores produnt) Antiochus. Apparatus varii et copiosi fama iam cunctos attonitos reddiderat: equitum peditumque nubes iactabantur, mare classibus obscondendum, varia item armorum et inaudita gentium nomina: Medi, Cadusii, Aelimaei, hastati, cataphracti, amphippotoxotae.Quod conspicatus T. Quintius Romanorum imperator faceta et perquam familiari similitudine vanos timores discussit, narrans de quodam hospite suo Chalcidensi, convivatore scito admodum et lauto, qui cum conquisitissimis cibis mensae extructae apparerent interrogatus unde esset tam multa et tam varia venatio solstitiali anni tempore, respondit, omnia mansuetae suis esse carnem, sed arte et condimentis accepisse ferinae speciem tam diveram. Ita, inquit Quintius, in praesentia se habent Antiochi copia. Omnes illae gentes quarum vos nova nomina terrent Syri sunt, hoc est imbelle et servile hominum genus. Hunc ad modum cogita tu principes una cum comitibus, asseclis et satellitibus, quantumlibet auro radient aut ferro sint terribiles, quantumlibet fortunae sint ornamentis conspicui, nisi illa ipsa quae habent propter quae vulgo magni videntur nihili faciant, omnes Syros, hoc est nihili esse homines et nequaquam inter illustres viros referendos. Semper haec duo in promtu tibi sint, omnem (ut est) hominis praestantiam esse ex animo, et non pendendum esse ex vulgi opinione, quod nisi facias ad minimam quamque occasionem labasces. Illorum quos vulgus suspicit ut felices nemo non intestinis curis laniatur. Species quaedam externa laetitiae in illorum rationibus versatur, sed quia domi non illis nascitur laetitia, hoc est, quia a sapientia et constante ratione non proficiscitur, solida et perpetua esse non potest. Neque enim omnis qui ridet continuo gaudet.Levium metallorum (ut inquit Seneca) blue fructus in summo est, illa opulentissima sunt quorum in alto latet vena, assidue plenius responsura fodienti. Perfunctoriam ergo duntaxat voluptatem praestat his rerum fulgor exoticus, veram altae et sapientes illae animi commentationes.
spacer 222. Vis amplius videre quanto tu personatos istos felices antecedas, si quam descripsimus studiorum rationem fueris secutus? Tu animi sapientia repraesentas, imo et frueris eo quod illi frustra et laboriose per omnem vitam quaerunt. Te tua delectant, nihil magnopere ambis alienum, conquiescis in illa tenitate externorum, nulli suas opes invides, neminem propter externa tibi praefers, quod certe non sit sine intestina, eaque et egregia animi magnitudine. Illorum alius sollicitus est de muliercula, qua cum potitus fuerit tranquillum se fore sperat. Alius tum clarum se et beatum fore putabit cum censum suum ad centies sestertium auxerit. Alius nihil sibi amplius fore negotii credit ubi sacerdotium fuerit adeptus: supererit enim (ut videtur) illud duntaxat, post aliquot horas in templo consumtas, domi dare operam deliciis. Alius ubi ditionem dilataverit, diis proximum se futurum sperat. Et cur haec omnia moliuntur nisi ut placide et quiete vitam agant? Illo iam tu frueris quod illi tot sudoribus quaerunt. Illi semper animi pendent et de crastino sunt solliciti. Tu securus omnium, habes in animo opum et suavitatis scaturiginem perennem. Hodie vivis, hodies felix es, et iam temporis transgresssus metas tempus ad te pertinere non arbitraris. Non expectas ut fias magistratus, non ut crescat census, non rapit te caecus aliquis formae furor. In summa, non expectas ut sis felix, cum scias non eis rebus quas illi petunt, sed iis quas iam domi tuae possides, felicitatem parari. Quanto ergo tu, qui iam portum tenes et complicatis velis in optatis sedibus conquiescis, potior illis est qui undoso etiamdum iactati salo portum nunquam sint inventuri. Vis scire (ait Seneca) blue quid nos faciat avidos futuri? Quod nemo sibi contigit. Ego tibi omnium opto contemtum, quorum parentes copiam optavere.

Sensit Alexander, testa cum vidit in illa blue
Magnum habitatorem, quanto praestantior hic qui
Nil cuperet, quam qui totum sibi posceret orbem,
Passurus gestis aequanda pericula rebus.

spacer 223. Non desunt ex personis illis qui et agnoscant et clam etiam fateantur suas miserias, ipsa rationis vi coacti, sed partim superbia naturae, quae refugit videri errasse, partim impotentia affectuum atque consuetudinis vinculis constricti malunt cum multis turpiter errare quam cum paucis sapientissime atque felicissime sapere. Nimirum videri quam esse magni malunt, et intestinorum cruciatuum dant poenas quia externa haec immodice adamare pergunt. Tu interim singillatim expende quanti tibi sint felicitatis cumuli. Expers es formidinum, expers item conscientiarum. Liber, nemini servus nisi illi cui omnia serviunt. Conscius es praeclarissimi dominatus, dum nihil quicquam ex fortuna pendes et affectus tuos pro arbitrio dirigis. Timent illi ne amitant, tu omnia tua tecum, hoc est in animo, circumfers. Bias idem interrogatus quid esset omnium in vita maxime ἄφοβον, hoc est intereptum, ὀρθὴ συνείδησις inquit, hoc est mens bene conscia. Assiduae et domesticae furiae sunt improbis carnifices illae conscientiae quas, ut velint, prorsus deponere non possunt. Et tu, qui vides te nihil turpiter in animo instituere, non tam excellentis rei conscientia exultabis? Exercitus toti olim perpessi sunt rerum omnium inopiam, vixerunt herbarum radicibus, et dictu foedam tulerunt famem pro regno falso et alieno, et id nos non faciemus pro vero et nostro?

Serviet aeternum qui parvo nesciet uti. blue

spacer 224. Quam abiecta saepe fiunt mancipia, quantum devorant indignitatis qui istas fortunae accessiones expectant! Cursitandum pro alieno arbitrio, vigiliandum, adulandum est, et indigna saepe obeunda ministeria ut levem aliquam gratiam a fastidioso patrono ineas. Fuit et mihi aliquando in aula antistes longe illustrissimus, in cuius fidem ac clientelam iuvenis admodum falso splendore captus me contuleram, blue sed cum vidissem crebro supplicandum esse et perferenda multa taedia ob nescio quod fortunae praemium, barbara quadam fortasse superbia ductus, contemsi diutuis perferre turpes illas et libero homine indignas moestias, protinusque miseriarum contemnere et calcare mercedem coepi. Magno emitur quod precibus, turpissime quod adulationibus. Cicero blue et gloriae cupiditatem vitandam dicebat, quod eripiat animi libertatem, pro qua magnanimis omnis debet esse contentio. Cogit nos illa vivere sub persona, et ut supplices simus, et ut alienos sumamus vultus, dum timemus deprehendi tales quales sumus. Multa tamen interea incidunt quae nos denudent, et ut bene cedat tanta sui diligentia ne deprehendatur, certe, ut ait Seneca, blue neque iucunda neque secura est vita sub persona viventium, et ad alienos se nutus accommodantium. Neque hic libet commemorare quam indignae sint illae servitutes amorum, et quam abiecta atque damnosa res sit tristes Amaryllidis iras atque superba pati fastidia. blue Breviter omnis sordidus affectus nos ad turpem et eandem miseram adigit servitutem: commentatio sapientiae et fortunarum, atque adeo corporis contemtus, nos rerum efficit dominos. Proinde ne verbis quidem consequar quantum insit voluptatis cum quis sibi videt adesse eam animi vim, et ut non modo huius vitae luxum atque fastum atque omnia quae vulgus admiratur contemnat, sed etiam nihil quicquam animo concidat, imo exsurgat potius, si sibi vel in praesentia moriendum intelligat. Sed nescio quomodo nunquam sumus contenti domestico animi testimonio, sed semper quaerimus externas laudes. Si res ipsa clauderet dubitationem an sapiens fortunae contemtus res sit longe praestantissima, prudentiae esset ad sapientium confugere consilia.
spacer 225. Sed sunt haec nostra omnia quae de animi magnitudine nobis dicta sunt luce illustriora, quare nihil opus est ut externum excellentiae nostrae testimonium requiramus, si aperte videmus nobis illum quem tantopere laudamus mentis adesse vigorem. Cato in Libycis illis arenis neglexit Ammonis adire oraculum, dum ait, blue

Quid quaeri, Labiene, iubes? An liber in armis
Occubuisse velim potius quam regna videre?
An noceat vis ulla bono? Fortunaque perdat
Opposita virtute minas? Laudandaque velle
Sit satis, et nunquam successu crescat honestum?
Scimus, et hoc nobis non altius interest Ammon.

Laudabiliora sunt sane omnia quae sine venditatione, quae sine populo teste fiunt, nec ullum est virtuti theatrum conscientia maius. Principes et duces, qui propter res gestas etiamdum sunt celeberrimi, fere gloriam mercedem rerum gestarum spectabant. Iam cum longe praestantior sit victoria iure seipsum et affectus suos vincere quam alios per iniuriam superare, tu si contemta aliorum praedicatione, conscientia praeclarum rerum contentus, assidue honestum colueris, ipsos omnium gentium victores longo intervallo superaveris: longe enim maioris laudis res est totam illam affectuum conspirationem labefactare et perfringere quam ab aurora ad Gades orbem sub iugum mittere. Pulchre dictum est Plutarcho, amatorem sine teste gaudere amica, et avarum cum solus est nummos non sine voluptate contempare in arca. Ex quo facile colligitur ineptos nos esse si pulcherrimarum rerum conscientia non simus contenti. Nunquam sane desunt et superi spectatores, quibus placere multo amplius curae esse debet quam hominibus vel sapientissimis. Sed ne diutius hic laboremus, illud breviter statuendum est, nunquam illum vere laude esse dignum qui humanae laudis sit admodum appetens. Cavendum est item, ut supra dixi, laudis studium, eo quod quoties videri atque laudari studes, ponis quodammodo cum superbo illo daemone sedem tuam in Aquilone, blue et altissimi exaequationem quamdam impie affectas. His ergo rationibus beatus fies, et talis erit animi tui status qualis est mundi supra lunam, ubi semper est serenum,. Et alcyones avium genus in media eiam hieme, cum turbulentissimae sunt tempestates, perinde degunt atque tranquillum esset mare, ita tu sapientis animi beneficio fortunae saevitia minime conturbaberis, imo a tuo quodam fonte tibi perpetuo fluent rivi quidam solidarum volupatum perennes, quibus copiose atque suaviter animus irrigetur.
spacer 226. DEM. Ergo et tu tandem voluptates persequendas statues?
spacerFLOR. Non facio, Demetri, sed statuo eas res persequendas unde voluptates existunt, non quae mentis lumen extinguant et ex homine pecudum faciant, sed quae iuvent et perficiant rationem, quae sunt homine dignae, imo quae sunt illi cum divis communes, et illi divinitatis similitudinem atque excellentiam tribuant.
spacerDEM. Nae illo merito gaudet qui se cernit ad eam animi dignitatem quam sapientia largitur pervenisse. Veruntamen ut quis se magnum aut beatum existimet videtur pugnare cum sapientum praeceptis, qui proprium hoc esse superbiae aut stultitiae statuunt, sibi placere. Quid? Quod et columna quaedam tua magnopere hoc cavendum dixit, NE QUIS DE SE MAGNIFICE SENTIAT.
spacer 227. FLOR. Sibi placere dicuntur qui ob aliquod fortunae vel corporis bonum, vel ingenii dotes, aliis anteferri postulant, caeterosque quodammodo despiciunt. Sed is quem nos laetum esse volumus de rebus suis nemini se opponit, contemni pro nihilo habet, fortunae aut corporis dotes suas non esse putat. Hoc maxime nomine magnum se credit, si sibi minimus, quamlibet etiam ingenii dotibus excellat, videatur. Scit omnia ex Deo esse, eoque illi omnia accepta refert. Neque enim hoc in modestiae rationem positum est, ut ignores tibi adesse divina munera; quin potius magni sunt illa facundia, sic tamen ut magnitudinis laus omnis illius esse intelligatur unde illa oriuntur. Neque tu homines contemnis, sed apertas hominum, quod omnino licet facias, turpitudines. Miseraris illorum errores et quam maxime cupis participes esse divini illius muneris propter quod tu, ut populariter loquar, in domino gloriaris. Quid? Quod qui sibi stolide placet, necesse est propter eas quas supra attulimus rationes ut idem sibi ipsi saepissime displiceat. Nos autem de durabili et perpetua quadam quiete loquimur, quae sane cadere non potest nisi in sapientem. Inde est quod conquiescunt numquam propterea quod superbia omnis ex aliquo insipientiae genere nascatur. Videtis iam ut et haec columna nihil difficile contineat, cum nihil animo carius, gratius, aut suavius esse debeat quam praestiantissimum et quam felicissimum.
spacer 228. Tandem ad octavam, quae ultima fuit, columnam est perventum, cuius haec erat epigraphe, et quidem multiplex, ut mihi visa est:

ΜΕΛΕΤΙΑ, ΟΜΙΛΙΑ, ΚΑΙ ΜΑΛΙΣΤΑ ΦΥΛΑΤΤΕΣΘΑΙ ΑΠΟ ΕΑΥΤΟΥ
quae sunt,
EXERCITATIO, CONVERSATIO, ET POTISSIMUM CAVERE A SEIPSO

Praeceptiones omnes, quantumlibet salutares sint et appositae ad dirigendam vitam, usus nisi adhibeatur sunt supervacaneae. Quorsus cubiculi parietes tecti citharis et testudinibus, quarum nullus sit futurus usus? Dictum est nobis supra nonnihil de consuetudinis potentia, quapropter conveniet ut hic breves simus. Si eas res (ut hinc principium faciamus) quas inviti patiamur vel suscipimus, parvi temporis usus faciles reddit: quid aliud quam summa facilitas illic expectanda est ubi rem aliquam gerendam ex animo suscepieris? At iam nobis supra constitutum est oportere unicuique adesse flagrans sui perficiundi desiderium, et rationibus item vel luce ipsa clarioribus ostensum est cur id, et quomodo fieri oporteat. Ergo hoc tantum restat, ut vires periclitemur et praeclaram hanc bene, hoc est honeste, vivendi scientiam ad actionem ipsam proferamus. Nota nobis et patefacta est via, nobis proficisci certum est, iam quod valetudinem caussari non possimus, nullum est negotium commostrare. Quod vitae genus est tam vel periculosum vel aerumnosum ac nautarum? Et tamen cernere est plerosque quos nullis blanditiis ab eo vitae instituto deducas. Qui in triremibus vincti remigant et qui in custodias dantur primis diebus indignabundi sunt et insigniter tristes, postea temporis et usus beneficio eosdem videas ad aequanamitatem quandam perductos. Gladiatores barbari ac perditi homines quas perferunt in arena plagas, ubi pugiles caestibus contusi ne ingemiscunt quidem, inexcertati vero etiam ex levi ictu turpissimos edunt ploratus. Venatores in montibus inter nives pernoctant et se interdiu uri patiuntur. De Libycis feris proditum est alio translatas, etiam cum maxime fervet aestas, quamvis uberes adsint aquae, bibere non solere; hieme contra potare largius, eo quod in arenis illis sitientibus, ubi educatae fuerant, aestate aquae, ut quae defecerat, non essent adsuetae.

Quid magis est durum saxo, quid mollius unda?
Dura tamen molli
ut ait Ovidius) blue saxa cavantur aqua.

spacer 229. Silices, si Plinio fidem habemus, alicubi formicarum pedibus detriti inveniuntur. Ferrum ipso usu splendescit, situ contra et rubigine exeditur. Sed ut rerum sic conclusio, μελέτη (quod proverbium est) πάντα δύναται, hoc est, nihil est tam arduum quod non assiduitate et pertinacia superetur, et ad familiaritatem perducatur. Nulli sunt tam feri (ut ait Seneca) blue affectus qui disciplina non perdomentur. Alii nunquam risere, alii venere, alii vino, alii omni humore interdixere corporibus. Didicerunt alii tenuissimis et adversis funibus currere, et ingentia, vix humanis toleranda viribus, onera portare, alii in immensam altitudinem demergi ac sine ulla respirandi vice perpeti maria. Multa item sunt alia in quibus pertinacia impedimentum omne transcendit, ostenditque nihil esse difficile cuius ibi mens ipsa patientiam indixerit. Πολλαῖσι πληγαῖς δρῦς στερὰ δαμάζεται, blue hoc est, crebris ictibus et rigida quercus domatur. Demosthenem balbum natura fecerat, neque poterat primum artis cui studebat literam pronuntiare, sed industria usque adeo omnia naturae impedimenta vicit ut oratorum Graeciae longe princeps sit ab omnibus habitus. Convertamus ergo sapientiae praecepta in usum, et cum tanta sint proposita praemia, hoc est divina quaedam nostri excellentia, nos non pigeat eum suscipere laborem qui saepe ob nihili res plerisque toleratur. Cum geniis nostris bellum geramus, et qui toties turpiter succubuimus, periclitemur tandem quid sit vincere. Coercamus libidines. Contemni vel amamus, modo non subsit turpitudinis caussa, et cum adveresum aliquid accidet complectamur illud libenter tanquam materiam oblatam in qua animi vires exerceamus et nos ipsos magnos et praestantes efficiamus viros. Non inepte sane nos ad doctrinae usum Thebanorum exemplo cohortatur Plutarchus: hi cum semel Lacedaemonios antea invictos habitos vicissent, nunquam sunt postea ab iisdem superati. Et sane pro fervore usus in periclitandis viribus accelerabitur illa facilitas quam praestat habitus, quandoquidem et a philosophis acute disputatur an una aliqua actio possit habitum generare. Vultis scire quid faciatis interea, dum sapientiae commentationes in mores traducitis? Philosophamini. Hoc enim est vere, re ipsa et serio, non verbo tenus philosophari. Hanc philosophandi operam semel susceptam ad extremem tueri nos conveniet, si vere homines esse velimus.
spacerDEM. Ergo sententia tua omnibus promiscue est philosophandum. At ipse arbitrabar eos esse philosophos qui in utriusque linguae studiis ea gratia sunt versati ut sciant et possint de moribus atque de omni natura dissere, quod tu vitae institutum mihi delegisse videris.
spacer 230. FLOR. Eiusmodi homines, si non tam oratione quam vitae actione inclusam animo sapientiam populis demonstrant, hominum genus sunt haud dubie longe praestantissimum. Sin palam affectibus indulgeant, philosophastri blue sunt, imo hominum nocentissimi, ut quibus inspiciendis vulgus facilius corrumpatur dum a doctrinae nomine turpitudo aliquid auctoritatis accipit. Philosophiae pars maxime utilis est ars vitae. Quamobrem, ut indignum in primis est aliquem qui se grammaticum profitetur barbare loqui, ita turpissimum est vivendi artem profitentem in vita delinquere. Diogenes hosce similes eorum esse dicebat qui pictas caricas pro veris elegissent. Neque tamen ex turpitudine quorundam qui in literis versantur fas erit vituperare philosophiam. Non enim omnes agri qui coluntur sunt frugiferi. Atque ipsa se tibi multo ante inanem fore denuntiat nisi ex studiorum umbra in actionum palaestram prodeas. Sed quid hic dicendum est de illis qui divinitatis imitationem quandam singularem professi, et qui se pene divorum loco esse volunt, doctrina vel nulla vel adulterina sunt exculti et pessimis vitae exemplis sceleratum turbae, ad nefaria semper tendentis, cursum adiuvant? Itaque tu tum te oratorem optimum esse puta cum tibi ipsi quod oportet peruaseris, tum philosophum item cum tibi studes et quas de honesto animo tenes praeceptiones in mores transfundis. Nonne id flagitum est (ait Menedemus) blue te aliis consilium dare, foris sapere, tibi non posse auxilier? Siquidem alimenta quamdiu in sua qualitate perdurant solida et in stomacho innatantia onera sunt, mutata in sanguinem et vires abeunt, ita quae legimus concoquenda sunt ut non tam in memoriam quam in mores abeant. Quantum ergo profeceris non tam oratione aut calamo quam cupiditatum imminutione (ut ait Seneca) blue est faciundum.
spacer
231. Si gloriarum videlicet refrixit ardor, libidinibus minus indulges, si auri fames est sedata, si te contemni non tam quam solebas gravate fers, haec signa sunt animi per philosophiam iam sanati, aut certe ad sanitatem magno gradu properantis. Hic philosophiae et studiorum fructus est uberrimus, si nos indies meliores fieri sentiamus, si animus assidue tum moderatior, tum purgatior redditur. Oves (ut pulchre Epicteto dictum est) blue non revomendo quam esitaverint herbam, sed carne succulenta, copiosa lacte atque lana commonstrant pastori quam laeta fuerint pascua in quibus errarint. Ita nos non ambitiosis disputationibus aut epistolis quae Ciceronis facundiam redoleant, vel libris qui Aristotelis praeferant acumen, sed constanti potius totius vitae modestia ostendere debemus in quibus et quam gravibus studiis simus versati. Huius usus qui rudis est, etiam quamvis sexcentos Aristoteles et totidem Platones aut Cicerones devorarit, non magis habendus est philosophus quam is citharoedus cui multa sit cithararum copia aut musices lectio citra illam pulsandi peritiam. Et contra, qui sapientiae praeceptis utitur, ut faber sit vel agricola, haud dubie philosophus est. Imo idiota, si Christi et coelestium rerum amore corripitur, theologus est egregius. Hoc si desit, in subtilissimis de divinis rebus versatum esse disputationibus nihil quicquam confert.Eum qui nihil praeter aridam et sterilem cognitionem elicit ex lectione longa, non inepte quidam similem dixit pictoris qui formosae mulieris lineamenta colorum diligenter observat ut depingat duntaxat, et contra rudem illum eiusmodi studiorum qui tamen serio pius est eum referre ait qui subito ut formosam vidit, citra subtiliorem inspectionem totus est in amorem abreptus. Itaque hoc quod philosophari (quod est sapienter vivere) dixi est vere hominem agere. Hoc ergo more philosophari commune est omnium qui se homines profiteri ausint.
spacer 232. Curiosior rerum explicatio forte poscit ut hic nonnihil dicatur de eius viribus quae assuefactionis sunt capaces. Sunt enim quaedam facultates quas frustra ad obedientiam condocefacere tentes, cuius generis sunt vis concoctrix aut expultrix, aut appentia illa alimenti. Nulla sane industria efficias ut non velut latret stomachus cum alimento deficitur. Et pertinent haec fere ad illam animam quae populariter vegitativa dicitur. Sensuum functiones etsi naturales sunt (videt enim oculus naturaliter cum in luce coloratum aliquod est admotum), admotio tamen rerum convenientium est in arbitrio hominis, vel saltem intermisso functionis, cum integrum sit oculos claudere atque aures obstruere. Etiam post res admotas, intellectus item naturaliter assentitur sententiis illis quarum veritas est evidens: potest tamen voluntas alio convertere cogitationem, potest item eadem sibi quodammodo imperare. Omnis ergo animae vis habitu imbui potest, cuius functio nostri est arbitrii atque spontis. Aristoteles appetitui animali rationem civiliter praefectam esse, eo quod illius motus etiam invitis nobis exoriantur. Admittunt tamen (ut nobis supra ostensum est) discipinam, quapropter et ille virtutum est particeps, et habitibus quibusdam, nunc pravis nunc studiosis inficitur. In corporis membra idem, quantum ad motus usum attinet, animo tribuit herile imperium, quapropter iure vituperamur si illis scelerate abutimur. Ubi merum largius haustum est, non est in postestate nostra ne sequatur ebrietatis aliquid, eo quod iam ventum sit ad functiones prorsus naturales et quae sunt vegetratricis facultatis. Prius tamen integrum erat, poculum non ori amovere aut admotum non exhaurire.
spacer 233. Verum haec disputatio tantae utilitatis non est ut sit hic commorandum, maxime cum typographica officina calami nostri celeritatem praevertat, quo fit ut transcurrenda sint etiam quae videantur necessaria. Convertamus ergo nos alacriter ad praeceptorum usum, ut praeclarae istae voluntates possint aliquando nos ad habituum firmitudinem perducere.Φιλεῖ (inquit Euripides) blue τῷ κάμοντι συσπεύδειν θεός, hoc est laboriose adnitentes Deus libens adiuvat. Apud eundem est, blue ut nemo unquam clarus evaserit voluptatibus et vitae huius deliciis, ἀλλ᾿οἱ πόνοι τίτκουσι τὴν εὐανδρίαν, quod est labores sunt quibus claritudo paratur. Si qua in parte nos praeclare dedimus laboris molestia abit, honesti decus est aeternum. Contra, si turpiter aliquid nobis designatum est, volumtas quam petabamus actutum evanescit, inusta macula perpetuo, nisi studiorum fiat mutatio, adhaerescit. Unde non possum satis admirari voluptariorum ineptiam qui volunt ex praeteritarum voluptatum recordatione in animo nasci quandam suavitatem. Quod si de corporis deliciis accipiendum est, quae, quaeso, mihi voluptas inde existere possit, cum mihi in mentem venit stultitiae meae, et quam turpiter fuerim deceptus dum pro rebus umbras amplecterer? Quin contra est, hoc singulare animo gaudium affert cum se videt facillime semper contemnere ea ad quae vulgus incautum impotenter abripitur, se nusquam decipi sed constante quodam iudicio parvifacere ea quorum species imponit vulgo. Penetrat item non mediocriter in intimas partes et videt solidi nihil subesse; vulgus in superficie constiti, nec cernit luctum et sordes quae sub pulchre depicto tectorio latent. Profuerit item non mediocriter in hoc philosophandi studio, si quis quotidie a seipso pensum aliquod eruditionis tanquam paedagogus aut magiser exigat, secumque ita cogitet: “Quomodo philosophatus sum hodie? Quid didici? Quem vici impetum animi? Restitine libidini? Toleravine patientier iniuriam?” Si fecisse sentit gaudeat, sibi caput demulceat, pomo quod pueris cum probe dictata reddiderint sit se biet, ipse sibi dicat, “Laudo, vir es, perge: sic tamen ut laus illa omnis eius esse intelligatur, a quo uno laudis omnis ratio manat.” Sin lapsum se sentit erubescat, ipse se obiurget, neque increpandi sui finem faciat donec ipse sibi polliceatur in posterum se fortem, frugi virum futurum.
spacer 234. Conducet item ut ipso mane, quotidie cum exsurgitur, Deo prius religiose adorato, sibi ob oculos unusquisque ponat quaecunque possunt accidere, sive illa sunt voluptatum irritamenta sive dolorum cruciatus, atque secum ratiocinetur, “Hodie fortasse in eum locum sum venturus ubi personae tam affabre formatae erunt ut pro rebus probent, ubi faces sint incendendae libidinum, ubi nihil denique non erit illecebrarum. Quid faciam? Abstinebo, philosophabor, tuebor dignitatem meam. Fieri item potest ut hodie a me distrahantur carissimi, ut compilata sit arca, imo ut ipse ad carcerem, adeoque et ad mortem abducar. Quid faciam? Philosophabor, reddam dictata, generose perferam, re ipsa maior ero illis omnibus qui miserum esse putant quicquicquam ubi turpitudo abest, illustris animi specimen divis ipsis spectantibus dabo.” Debet sane animus se in hisce rebus cogitandis pervolvere ut nihil sit inopinatum: hac enim ratione paratur securitas dum adversus omnem casum provisa atque praeparata sunt remedia. Demosthenem proditum est solitum adire statuas, et ab ipsis aliquid petere. Interrogatus cur id faceret, respondit ea ratione se discere non commoveri, si quando ab hominibus non imperaret quod peteret.
spacer 235. Sunt haec quidem quae commemoravi virtutis tirocinia minime spernanda, in quibus et illud diligenter memoria mandandum est ut, dum irritant exernae rerum species ad libidinem, celerrimus sit rationis occursus, neque concedamus otium ut illecebrae prius animi aditus occupent quam ratio sapientiae praeceptis meatus obstruat. Cum formam aspicis insignem, statim in promtu sit “persona est, et diarii decoris flos; lutum est speciosa bractea crustatum.” Nam si eiusmodi cogitationes promte non se proferunt, sauciatur interim animus et tacite venenum quoddam suave in eundem inspiratur, invalescit mentis caligo, et res ad perniciem tendit, et invitius postea et laboriosius mala gaudia deseris. Similiter item est in terroribus, si non protinus sapientiae scutum corripis, res apparent impatibiles. Itaque, blue

Principiis obsta, sero medicina paratur
spacerspacerCum mala per longas convaluere moras.

Ubi ad tempus aliquod hoc modo te gerere consueveris, admirabilis erit rerum ex dexteritate hac extemporali suavitas.
spacer 236. Deinde illud videndum est, ut convictores probos deligamus. Tales enim fere evadimus quales sunt illi quibuscum vivimus. Ex Theognide citat illud Aristoteles, blue ἐσθλῶν μὲν γὰρ ἀπ᾿ ἐσθλά. Nullus fere locus est qui non sit flagitiosorum vestigiis impressus. Improbis omnia redundant, nec minus animorum quam corporum morbi (quod multis exempliscitat illud Aristotelesostendit) in nos imprudentes transfunduntur. Itaque (ut ait Seneca) blue non tam valetudine prodest utilis regio et salubrius coelum quam animis parum firmis in turba meliorum versari. Nam et belluae multum nativae feritatis ex eo quod cum cum hominibus convivunt deponunt. Atque, ut qui in sole versantur colorem ex eo ducunt, quamvis non propterea ad solem prodierint, sic bonorum convictus semper nobis vel non sentientibus probitatis aliquid affricabit. Si eum locum diligenter vitamus ubi pestilens sit aer qui corpus inficit, quanto maiore cura ea declinanda sunt loca et cavandae societates unde nihl praeter morum corruptelam expectandum est? Multi boni, etiam ut ad exempla cohortationes addantur aegre unum aliquem improbum poterunt ad frugem revocare. Quid ergo tum usu venire verisimile est ubi improbitas ab infinitae multitudinis exemplo confirmatur? Natura nos finxit pronos ad imitanda prava, eoque nihil pene turpe ducimus quod vulgo factitari videmus. Fraude alteri imponere, labefactare alienam pudicitiam, famam commaculare, ferociter ulcisci iniurias, vel per nefas augere peculium nos non pudet. At cur quaeso? Non sane propterea quod audeamus palam profiteri illa non esse mala, sed quia passim ita fit, eoque non veremur ne nobis illa vitio vertantur quasi ex hominum opinione pendendum esset aut vulgi manifestus error aeternae rerum dignitati praeiudicare posset. Multum igitur solliciti esse debemus in deligendis illis quibuscum vivamus, aut quos nobis intuendos atque imitandos proponimus. Dispaream si saepe vel unciam hominis in iis reperias qui non modo Christiani sed etiam dii pene terreni videri postulant. Ut in hac parte sint conspicui, in illa turpissime se dabunt.
spacer 237. Semper ergo cum illis versabimur qui nos reddere possunt meliores, aut quibus nos nostra opera utilies esse possimus. Fugiendi sunt maxime omnes licentiosi coetus, spectacula ludicra, blue convivia lascivorum, imo et privatae societates unde labis aliquid nobis aspergi possit. Quid dementius est quam eos quaerere qui corrupant, cum in illos passim incidamus? Et quotusquisque est qui egressus ad turbas et convivia non deterior domum redeat quam domo sit egressus? Animis iamdudum studiosae vitae usu roboratis multum est periculi ab ista nostra stultitia, quae in luxu et apparatibus relucet. Quid ergo lucri hic infirmis, et iis qui ne per somnium quidem quid virtus sit viderunt esse possit? Verum animus paullo compositior, ne tum quidelosophari atque fructum capere intermittet. Perpendet quam ridiculum sit vulgus et quam abiectum, quod tam levibus rebus delectetur; augebit et confirmabit institutum suum, et ex stultitia aliena sapientiae fructum colliget. Si tales non sumus ut postquam curis vitae necessariis sumus fessi animi, animum recreare possimus formosae huius machinae contemplatione, aut evolvendis annalibus, ad ea nos animi laxamenta conferamus a quibus nihil sit prorsus mentis integritati periculi. Inambulandum est cum prudentibus, loquendum item de rebus utillibus, sales vacent tum turpitudine, dum offensione, omnis vitae usus in animo inclusam moderationem resipiat. Ex usu fortasse erit id quod a Seneca in scriptis relictum est, blue ut fingamus semper nobis adesse virum aliquem gravem, factorum imo et cogitationum inspectorem, Catonem aliquem, Sciopionem aut Laelium, quo praesente delinquere erubescamus. Praestat tamen, si tantum apud te auctoritatis et reverentiae est virtute, ut ipse te sine teste vereare, ipse te eum efficias quo spectante peccare non audeas. Tum sane paedagogum dimittas licebit, ut qui iam in sapientum atque magistrorum ordinem sis cooptatus. Quod si populi dux et doctor es, vix licet ut te in angulum abdas, nisi ad tempus dum sacris commentationibus das operam. Discat non tam ex sermone quam ex moribus tuis vulgus vivere; alioqui dum te abdis das aliquam occultae turpitudinis significationem. O felices eos quorum ea est vitae ratio omnis ut eam lucem non reformidet! Verum illud longe splendidius est, eam tibi cogitationum puritatem et dignitatem esse perpetuam, ut vel fronte pingi quicquid cogites non recuses, qui pectoris tui arcanis patefactis admirabilior existeris, interim Sileni red in morem blue neglectus, cum contra alii sint qui foris niteant, animus, qui verus homo est, si acutis et puris luminibus cerneretur, conspueretur ab omnibus.
spacer 238. Salutares sunt hae, et magnificae, cupiditatis frenandae rationes. Sed ea longe est praestantissima quam religionis suppeditat doctrina de vitanda turpitudine ob eam praecipue caussam, ne illi (hoc est Deo) displiceamus a quo uno nobis est omne quod placet. Huc pertinent et auctores qui nobis legendi sunt. Si de his, qui extra religionem sunt, sit sermo, si non tam linguam expolire quam animum virtute collucupletare cupitis, nostra quidem sententia ex Graecis legendi sunt Plato, Plutarchus, Xenophon, ex Latinis Cicero et Seneca. Naturas rerum arte et methodo tradit Aristoteles, Plinius naturae historiam singulatim et citra illam doctrinae methodum copiose conscripsit. Sed nos morum disciplinam in praesentia quaerimus. Ex nostris veterum scripta sunt anteponenda, spirant enim germanum quiddam in Christianismo et erudita quadam simplicitate nituntur. Methodum tamen saepe in iisdem dsidero. Recentioribus, qui sunt innumeri et methodus quadam est et acuminis sane plurimum, sed magna est rerum ieiunitas et saepissime in ludicris et frivolis ambitiose ostentant ingenium. Si quando illis sacra tractantur, nullae sunt flammae, nullus impetus orationis quo incendatur ad rerum amorem lector. Ex uno prope Aristotele barbare intellecto omnis illorum commentatio est composita. Primi aetatis gradus mihi consumti sunt in illorum captiunculis discendis, cuius utinam temporis bona pars utriusque linguae studiis impensa fuisset! Ex ea incuria video me defici eis praesidiis quae necessaria sunt illi qui felicter in literarum tractatione versari velit. Placent sane et illi qui nunc prae manibus sunt, Francisci, Augustini De civitae Dei libri.
spacer 239. Erasmus Roterodamus vir fuit felicissimi ingenii, tenacis memoriae, et plurimae lectionis, doctissimus utriusque linguae, qui se plusculum philosophiae imbibisset et paullo accuratior fuisset in Romani sermonis puritate, blue nihil neque nostra neque superiora secula vidissent quod sit cum illius scriptis (ut equidem arbiror) conferendum. Singularis plane est et in civilibus et in Christianis moribus fingendis artifex. Non sine voluptate menses abhinc aliquot vidi hic Lugduni Gulielmum Pagedum, blue potentissii Anglorum regis legatum, aetate quidem iuvenem sed ingenio atque sapientia maturrimum. Fit ille totus demersus in lectionem Senecae, eo unice delectabatur, quod certe argumentem est solidissimi iudicii, quandoquidem Seneca auctor est undecunque gravissimus. Sed immensi operis res esset de singulis quid sentias pronuntiare. Omnia cum lustraveris, ex solis sacris literis est solida lectionis utilitas. Fac tibi esse sexaginta reginas, octoginta concubinas, et adolescentulas quarum non sit numerus, hoc est, ut tibi sint omnes et eruditionis et facundiae opes quas profani scriptores suppeditant. Unica tamen sacrarum literarum commentatio debet esse columba tua, perfecta tua, unica matri suae et electa genetrici suae. blue Roffensis Britannus antistes, blue vir in theologicis studiis doctissimus et, si non magistratui, illius etiam studioso (ut plerisque placere video) contumacius restitisset, virtutis exemplar absolutum, mihi dum Londinum aliquando ex Gallia proficiscerer se invisendi confessus est se magnopere admirari quid sibi vellet ea in re divina providentia quod Lutherani aliquot longe felicissime ennarrent sacras literas et tamen essent haeretici. Sed harum rerum iudicium vincit facultatis meae vires. Nobis ecclesiae auctoritatis semper plurimi est facienda.
spacer 240. Sed iam tempus est ut cohibeamus hanc evagationem, praesertum cum de sacris nobis mox dicendum sit. Illud nunc videamus, cur omnium maxime nobis sit a nobismetipsis cavendum. In promptu ratio est quod nemo nisi a seipso laedatur. Nihil essent incursiones hosticae aut impressiones quamlibet graves nisi intra nos essent inclusi hostes domestici qui foederibus quibusdam perpetuis una cum iis qui nos extrinsecus oppugnant in nostram perniciem coniurarent. Latent in nobis immanes cupiditatum belluae, a quarum feritate nisi caveamus continuo discerpemur. Etenim in lucis huius limine nobis hausta sunt illa Circes pocula unde est crebra haec ex hominibus in belluas metamorphosis. Inveniunt saepe ad quod exiliant eaedem, quod dum immodice faciunt ipso nos exitu strangulant. Tractandae erunt ergo singulari arte atque dexteritate. Per itineris caussam equo insidentes labascenti subinde et ad tumulos offendere solito, frenum maiore cura, maxime si salebrosum sit iter, adducimus. Militiae cum vicinus est hostis, domi item cum furum imminet fraus aut latronum manus excubatur diligentius. Cum rimosa est navis, sentina purgatur crebrius, et semper quo periculum propius adest, hoc studiosius providetur ne quid damni accipiatur. Quid ergo hic nobis faciundum est, ubi non solum circum, sed etiam intra nos hostes sunt positi, quosque neque arcere vallo neque castris exigere detur? Una nobiscum perpetuo vivunt, ad extremos usque rogos. Prorsus debellare aut exterminare eosdem facultatis nostrae non est; placare et mitiores reddere res est non tam ovationis quam iusti triumphi. Si per tesqua et silvas ubi noxiae laterent ferae nobis iter faciundum esset, quanta nobis cautio esset ne quando praeda fiamus belluis, et cum intra nos concludantur multo truculentiores, non multo studiosius vitabimus? Dant hae quidem intervalla, sed rara, quod et febres solent, et, quoad ostensa sit praeda, leves et mansuetae apparent. Socrates in Phaedro dicit se velle seipsum considerare utrum bestia sit aliqua Typhone multiplicior, ardentior et furiosior (fuit Typhon ex Titanum gente vir in primis crudelis, ex cuius cruore venanatas animantes procreatas esse fabulis proditum est) an placatius quiddam et simplicius animal, et divinae cuiusdam mitisque sortis particeps.
spacer
241. Si vultis haec familiarius explanari, sic habete. Conspicis magnam pecuniae vim, variam et pretiosam supellectilem, numerosum servitium divitis alicuius: mox e latebris erumpit cupiditatis lupus ad praedam. Cernis venustae mulieris formam et charites: hic sus libidinis bellua expergiscitur, et ad fructum furiose festinat. Affectus tibi videris iniuria aut damnum ab aliquo accepisse: hic leo ex lustris exilit et se ad ultionem magno cum mugitu parat. Contrahis cum alio aliquid, in quo fidei integritas sit praestanda: hic fradulenta vulpes se admiscebit et sui commodi gratia fallaciam facere volet. Est in te dos aliqua, aut saltem tibi ita videtur, quae non sit vulgaris vel ingenii vel corporis: hic pavo caudam suam gloriose admirabitur, et conspici atque laudari volet. Praeripit tibi alius lucrum, aut in laude aliqua tibi est antepositus: hic canis, qui non fert praedae participem aut solitarius erithacus indignabitur. Offert se difficultas aut periculum aliquod gravius in praestando officio: hic cervus aut lepus terga dare volent. Sunt et aliae plurimae quae omnes sollicite sunt clathris sepiendae, imo in perpetuis habendae vinculis, nisi malimus ab iisdem in vinculis haberi. Externi hostes non possunt nobis nostra adimere bona. Hae belluae in animi recessibus abditae nos sapientia, moderatione, et virtutibus spoliare non intermittunt. Quisquis fuit qui, cum solum quendam nescio quid secum loquentem conspexisset, dixit, Cave ne cum malo homine colloquaris, sapientissime et sensit et locutus est. Siquidem in hoc bello tum difficili tum perpetuo non una est insidiarum aut insultus ratio. Nam leonum irae grassantur apertius, et posito vel temporis beneficio impetu animi, ipsi ad speciem incolumitatis sponte nostra redimus. Sed blandientes libidinum et laudum Sirenes, hyenarum instar, quae sermonem mentientes (dictu mirum) humanum, et pastorum inter stabula nomen ediscentes, evocatos pastores eosdem dilacerant, nos sub amica quadam specie perpetuo decipiunt, imo ipsi nos decipimus, neque vel cum nobis ipsis verum dicere sustinemus.
spacer 242. Dubitatis? Fidem vobis faciet quotidianus usus et ipsa experientia ostendet perennitatem insidiarum quas ipsi nobis struimus, quas tamen, quia cum nobis ipsis perpetuo versamur, imo propter assiduitatem minus versamur, hoc est nostri curam negligimus, non satis animum advertimus. Hoc quomodo fieri ac deprehendi possit attendite. Phryne Atheniensis insigni forma meretrix Praxitilem statuarium praestantissimum (ut Pausanias tradit), blue a quo amabatur, rogavit ut quod esset artis et ingenii sui opus eximium sibi donaret. Assensus est ille quidem et promisit, optionem atque electionem illi permittens. Verum quum sensissit illa Praxitelem dissimulare quod esset eximium, subornavit servum qui Praxiteli dum domo fortasse abesset incendium domesticum nuntiaret, quo tamen non omnia conflagrassent. Tum Praxiteles tantum percontatus est an Satyrus et Cupido illaesi superessent: unde constabat, de caeteris illum non magnopere laborasse. Mox Phryne occurrens omnia salva domi esse nuntiavit, et cum ea ratione quod esset artificiosissimum deprehendisset, Cupidinem abstulit. Sed quorsus haec, dicetis? Cum abripimur citra aliquam certam industriam et permittitur sibi mens in cogitationes aliquas ire, superveniamus nobismetipsis incautis et expendamus quibus rebus volutandis et versandis animus oblectetutur. Imo si scire cupis quam laute aut frugaliter se habeat aliquis tibi vicinus in victu, oportet ut citra invitationem aliquam inopinato supervenias discumbenti. Et quid tandem inveniemus? Nos videlicet semper in eis versari cogitationibus quae vel ad lucrum, vel ad gloriam, vel voluptatem aliquam denique nostram: quae quidem ut non sit proprie nostra, satis est quod nos attingat utcunque.
spacer 243. “Ille me praedicat, iam magnus apparebo. Ex hac vel illa re nomen meum perveniet ad principem. Illa, cuius gratiam exambio, si hoc mihi contingat me magnifaciet. Huius rei ubi potiens ero, iucunde vivam. Inter homines mei ordinis hac ratione primus habebo. Scotorum delector laudibus, vituperatio offendit. Si Christiani iunctis viribus duos aut tres conficiant exercitus, quorum unus per Pannonios ad Byzantium contendat omnium fortissimus, alius navalis Ionium teneat mare et Bosphorum Thracium obsideat, tertius in Syriam exponatur aut Cilciam. O utinam Caesar in coelum aut ad inferos abeat!” “Quid mea interest?” aies. Et Scotus sum ipse et qualiscunque Christianus, qui nisi essem aliter institueretur cogitatio. Et mihi verisimile fit alios consimilibus pulsari cogitationibus. Usque adeo vigilat haec nostra φιλαυτία perpetuo ut sese quo iure qua iniuria magnificet et extendat sollicita. Quomodo ergo hic tuebimur nosmetipsos a nobismetipsis? Excubet memoria, promte se exerat ratio, et sibi dicat unusquisque, “O quanto formosior esse si tibi formosus non videre! Non te prae pudore abscondis qui hominibus, cum nihil sis, videri aliquid postulas? Quam bella res est stolidis aut meretricibus placere cupere? Quid superbis, terra et cinis? Ad quam fragiles spes confugias, cum opes vel hominum gratiam laboriose captas non vides? Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies.blue Huiusmodi sane sententiis comprimenda est atque mitiganda belluarum nostrarum feritas. Verum subito simul atque intermiserit ratio huiusmodi castigationibus uti, statim redeunt ad ingenium belluae, et naturam expellas (ut ille ait) furca, tamen usque recurret: blue pristinus revenit cogitationem, pene velim nolim, modus, et semper libentius privatas cupiditates in animo verso quam ea quae ad verum decus vel immortalis Dei gloriam pertineant. Debet ergo unusquisque nostrum sibi ipsi perennes denuntiare inimicitias et secum bellum gerere sempiternum, seipsum perpetuo excutere, excitare, admonere. Nam,

Neglectis urenda filix innascitur agris. blue

Et fortasse hoc est odium animae nostrae, si eam salvam cupimus quod in Evangelio praecipitur. Ad haec praecipue videndum est quae in nobis ferarum omnium maxime sit indomita, ad eam cicurandam potissimum est incumbendum, sive leo ea sit, sive lupus, sive denique sus. Hoc est, sagacissime odorandum est quo maxime se efferat ingenii pravitas, et in ea parte confirmanda (quod et urbium propugnatores solent in locis infirmioribus) maxime est elaborandum: in nosmetipsos (ut inquit Seneca) blue inquiramus, nunc accusatoris, nunc iudicis, nunc deprecatoris denique fungamur partibus, nec nosmetipsos subinde offendere vereamur.
spacer
DEM. Et aliis adsunt suae ferae quemadmodum et nostrae nobis.
spacer 244. FLOR. Quid tum? Duplicatur quidem ea ratione bellum, non extinguitur. Et, quanquam semper nobis plus est a nostris quam alienis feris timendum, bella tamen et tumultus unde oriuntur dum ad communem vel opum vel honorum vel amorum denique praedam magnis concertatoinibus atque odiis a singulis inhiatur. Et tu ergo ipse fera es, et quicunque tibi circumfusi sunt, etiam ut sapientissimi appareant, feras in pectore gestant. Videas (fateor) multos qui prorsus cicures videantur, quorum sermo suavissimus, aspectus amicus, et qui tibi se omnia obsecuturos polliceantur, sed istud tantisper durabit dum non ostensa erit praeda ad quam eos sua potissimum fera proripiat. Dic esse sordidos, et parce facere sumptum: nihil dicent, nam fortasse non adeo benignitatis laude delectantur. Dic esse ignobiles aut stolidos, vel quod ab illis et serio adamatum laedere vel abripere coneris: mox se commonstrabit illa vel iracundae vel arrogantiae vel aliucuius alterius generis fera. Non domita est illa quidem, sed coercita paullisper paullo metu aut pudore, interea dum interesse visum non est prodiret necne. Nam et serpentes pestiferae dum frigore rigent tuto tractantur: sic non semper nos, sed cum adsunt instrumenta et est occasio nequitiam nostram explicamaus. Alium videas virginalem quandem verecundiam praeferentem, sed quae mox sit in lasciviam abitura si remotis testibus libinis potiundae sunt copia. Alius modeste de se loquetur et gloriae studium etiam editis voluminibus detestabitur, in hoc tamen fortasse scriptis ut quam repudiare videtur claritatem acquirat. Non ergo credendum est frontibus: multiforme animal homo est, fuci plenum, frontis et animi, linguae et pectoris rara est concordia. Quapropter ex Aristotelis sententia perniciosissimum animantium est improbus homo, eo quod rationis atque ingenii armis sit instructus, quibus facile abutitur ad potiundum ea quae scelerate concupiscit. Ergo non tam cum in turba sumus quam cum soli, ipsi nobis semper diligentissime observandi sumus ne nos ferarum istarum necessarius convictus ad tranquillitatis sedes contendentes in ipso itinere crudeliter dilaniatos detineat aut remoretur.
spacer 245. Huiusmodi (ut opinor) est inscriptionum intelligentia, ex qua deprehendi philosophum illum quem de principo Democriticae arbirabar fisse factionis, eruditius fuisse institutum, et ad Socraticam deflexisse doctrinam. Ab eo rerum cursu mihi visus sum subire templum ipsum in quo inerat incredibilis rerum tum species tum suavitas. Triumphum ex fortuna egeram, mortis ademtus erat metus, pavi meipsum contemplatione naturae, securus aspexi mortalium vulgus quod ad eas aedes, in quas ipse iam ingressus eram, per sentes, per anfractus et per devia quaedam loca, quae tamen prima fronte amoena videbantur et plana, frustra contenderet. Et quem non ad felicem illam tranquillitatis arcem perducat flagrans et constans perficiundi sui studium? In eo maxime qui intelligit quae sunt sua et vera bona, omnemque hominis dignitatem esse ex animo; qui intrinsecus quaerit requiem; qui non pendet ex opinione vulgi; qui sponte praestat quod necessario est faciundum; quem non poenitet suae sortis in hac rerum excellentia; et qui denique tam cautus est in vitae usu ut a nemine diligentius quam a seipso (cum nemo nisi a seipso ledatur) caveat. Verum in tanta bonorum ubertate atque copia, ut ingenue quod verum est fatear, desiderare tandem aliquid coepi atque subvereri ne non esset ille verus et summus perfectae tranquillitatis locus.
spacerFRANC. In tanta bonorum Iliade, quod aiunt, quid fuit ulterius expectandum? Vide ne a praeceptis illis quae columnis inscripta erant aberraveris, nondumque plene cupiditates frenare didiceris, et tua ipsius culpa ex tranquillo in scopulum sis delatus. Num te senex ille in fraudem induxit aut falsa aliqua spe complevit? Vide ne ingratus sis adversus eum cuius ope ex fluctibus in portum es convectus. Eius doctrinam si ut mancam traduxeris, omnes philosophorum familiae tibi litem intendent.
spacer246. Seni me plurimum debere fateor, quandoquidem nulli adeo felix contingit natura ut citra sapientiae praecepta ad tranquillitatem perveniat. Sed quae fuerit fluctuationis meae caussa vobis propediem explicabo. Vos quaeso, ut adhuc attente fecistis, ita quae reliqua sunt audiatis. Senex ubi inductus eram aliorsum digredi mihi velle visus est. Cum ego apprehensum per humanitatem deno obsecro ut qui superesset in animo scrupos stirpitus eximeret, et beneficium, quod magnum me ab eodem accepisse confitebar, accessione quadam cumularet. Tum ille quid vellem exponere iussit. Ipse continuo hunc in modum sum verba exorsus: “Tua in me merita ingentia esse, venerande senex, ut negare non possum ita libenter agnosco. Verum cum ingenui animi sit ei cui multum debeas plurimum etiam velle debere, non dubitavi in praesentia paullo fortasse confidentius te alio divertentem remorari, ut beneficium hoc magnum, cuius fundamenta iam per te iacta sunt, tua etiam opera sit abolutum. Multa sane est in hoc templo tranquillitatis species, sed animum meum habent haesitationes quaedam de rebus certe non levibus, quae nisi tollantur, animo tranquille conquiescere non possum. Voluntatem tibi non deesse ad praestandum quod volo satis mihi declaravit iam usu ipso mihi compertus humanitatis tuae candor. Facilitatem autem ut non minorem esse credam efficit ista quam sustines sapientiae professio, quae hoc suscipere ac polliceri videtur ut veritatis notionem omnibus eam studiose quaerentibus communicet. Haesitationes autem huiusmodi sunt: non inficior ipsa argumentationum tuarum vi hucusque me permotum esse ut valde in eam sententiam propendeam quae procurationem rerum omnium Deo tribuit, atque animorum statuit immortalitatem. Sed quia pene tota doctrinae structura his nititur fundamentis, cupiunt plenius quiddam aures meae. Non collectiones suae non adeo lucidae visae sunt ut nihil contra dici possit. Porro ad tranquillitatem opus omnino mihi videtur certissima quaedam rerum tum spes tum agnitio. Cur tantam ingenii nostri caliginem esse voluit Deus, ut nobis clare videri non possit quid de nobis post brevem hanc vitam futurum sit, superfuturusne sit in aeternum aevum aut mox interiturus animus? Et, si superest, quo erit commigarandum et quomodo sit habendus? Multo enim magis nostra interesse videtur harum nos rerum animo et scientia compotes esse quam vel discursus siderum, vel naturae vires, vel disciplinarum demonstrationes ad unguem callere. Certe nuda illa virtutis dignitas, ut sit egregia, ad tranquillitatem tamen conficiundam per se non satis efficax et idonea videtur.
spacer 247. “Nisi enim adsit commentatio illa naturae proprium hominis munus, semper manca est nostra conditio, et deficitur praecipua sui parte. Ecquidem virtus una cum doloribus consistere potest, cogitationes vero sapientiae non item. Nunc vero cum vita haec variis sit doloribus et aerumniis obnoxia quibus a nobili illa commentandi ratione vocamur quamdiu hic vivitur: si anima semel efflata non superest, ludibrio a natura haberi videmur qui in eum conditi sumus finem quem nunquam simus assecturi. Stoici fortasse hic me mollem aut iniquum dicent, qui non iuxta habeam non fuisse et non fore, et qui non ad me solum instans quoddam interiectum punctum pertinere arbitrer. Contendent hoc esse mortalem immortalium conditionem postulare, cupere aliquem, ut quacunque sui parte sit superstes. Flere prohibebunt, atque ita demum animo cadentem fulcient:

Desine fata deum flecti sperare precando. blue

O macram consolationem! A natura scilicet ad tumultus duntaxat hosce, et turpitudines atque iniquitates constructi sumus? Sane si quis est ea animi aequitate, vel duritia potius praeditus, ut eodem loco habeat non fore et non fuisse, nec eius oculi aeternitatis viriditate rapiantur, nec quicquam hisce rerum tenebris offendantur, gaudeat ille suo illo bono, me certe rivalem non est habiturus. Cur id faciam, si requiris, si aliud non occurret quod afferam, quanquam non desunt, cum Socrate dicam, blue ἐναντιοῦται τὸ δαιμόνιον. Sed iam faciamus constare animos esse sempiternos, et rem esse extra omnem controversiam. Hic protinus se offert alia sollicitudo non mediocris: omnino verisimile est supplicium sumendum de iis qui officium dum in terra agerent non coluerunt. Et iam quotusquisque est qui vel Deo debitam gratiam referre studuerit, vel qui quam oportuit humanitatem aliis praestiterit? Imo quis non est, si totus intus et in cute (quod aiunt) conspici possit qui non inveniatur inquinatissimus, et qui non omnia sit commeritus extrema?”
spacer 248. Tum senex, qui mihi longiorem visus est refugere explicationem, haec pauca respondit: “Querela tua duas mihi partes complecti visa est: altera pertinet ad caligines et nutantem hanc rerum quae sunt anima et procuratione divina dignae cognitionem, altera petit certam et indubitatam quandam salutis spem ubi haec vita erit exacta. Nam sine illustri tum notitia, tum spe tantarum rerum, animi quietem constare non posse nec iniuria credis. Ingenii humani vigor tantus non est ut quamdiu in corpore habitat exacte tenere possit animae aut sui ipsius agnitionem. Est enim fortasse maximum orbis miraculum homo, dum tam arcte duae res, quarum altera sit dignissima, altera abiectissima, copulantur. Quare nihil mirum est si animus corporis tenebris septus se clare non aspiciat. Hoc si indignaris, indignere te esse hominem. Voluit Deus esse tale animantis genus, quod multa sciret liquido, quod multa prorsus ignoraret, et quod multa opinione duntaxat et coniectura assequeretur. Nec defuerunt nostri ordinis homines qui multa sint de manium statu et rebus locuti, sed quia argumentationes illorum non tam sunt illustres et firmae quam tu expectas, facile praeteribo. Itaque hoc tibi certe assentior, morbi ac defectus aliquid inesse in natura. Philosophia remedii aliquid suppeditat, et huc te, quo non ita multi veniunt, perduxit, quo nihil ab eadem maius aut uberius praestari potest. Hoc si tibi satis esse non videtur, excusatum me habe rogo, boni quod praestiti consule, nec a me ea requiras quorum sum insolens atque ignarus, quandoquidem et philosophi homines sunt.”
spacer 249. Hic digresso sene statim illud mentem subiit. Deus scientiarum dominus est. Ad coelum itaque subito (cum iam naturae auxilium nullum amplius speraretur) et oculos et animum converti, Deumque immortalem venerabundus supplexque precatus sum ut quae ad placidam quietem ducit viam ostenderet. Sed, ut verius dicam, ille me prior exsuscitavit ut ad se confugerem, imo priusquam confugere statuissem θεὸς (quod aiunt) ἀπὸ μηχανῆς opem tulit. Mox igitur alter editior collis se osendit, in quo posita erat aedes quae infinitis, quod fieri antea posse non credideram, partibus prioris speciem atque magnificentiam omnem superavit. Tanta sane fuit spectaculi commutatio ut ipse mihi, quamvis priora illustrissima essent, visus sum ex sublustri quodam vel potius tenebroso specu ad diem et splendidissimi solis aspectum eductus. Aedis speciam frustra vobis explicare coner. Nulla tanta est humana facundia quae queat dicendo rerum exaequare dignitatem. Ad eam ducebat angustus quidam callis, quem tamen nemo terebat praeter eos quos numen ipsum ad id peculiariter delegisset. Ubi proxime a foribus aberam, mihi conspectus est vir in cuius vultu coelestis quaedam maiestas elucebat. Coepi ipse rerum quodammodo magnitudine perterritus retrocedere. Verum ille, non expectata ulla mea vel salute vel quaestione, ut bono essem animo iussit, omnia sibi et visa et audita dixit quae mihi ad inferius illud templum contigissent. “Et philosopho,” inquit, “illi tuo recte dictum est, voluisse Deum esse quoddam animantis genus quod multa ignoraret, quod multa sciret, quod multa item opinaretur. Sed addendum fit quaedam ignorata eius generis esse ut, quamvis sciri possint et nostra intersit eadem scire, id tamen fieri non posse naturalibus ingenii viribus, sed opus esse peculiari coelestis cuisdam eruditionis luce. Hanc autem partem tam necessariam cognitu naturae occultam voluit esse Deus, ut ne nos aliquando tumore aliquo mentis humanae modestiae fines egrederemur. Si dos aliqua homini sit a natura propter quam sibi placere posset, ea est ingenii praestantia, nam reliqua sunt cum belluis communia.
spacer 250. “Iam cum homo usque adeo superbiat in his ingenii tenebris positus, quid faceret si illi naturae arcana omnia comperta essent et ratione comprehensa? Multum sane omnino inest periculi ab cognitionis praestantia nisi ea adeo praestans sit ut nulla prorsus ex parte, neque cum generatim neque cum de singulis est faciundum iudicium, fallatur, quod sane nemini citra auxilium aliquod Dei non vulgare contingit. Voluit itaque Deus, non ignarus quam proni simus in neglectum sui, postquam nobis cernere dederat, multum inesse defectus in natura nostrra, non tam nobis vires deesse ad sanitatis salutisque viam tenendam quam viae ipsius agnitionem esse ignotam, ut tandem usu ipso atque periculo intelligamus illum, ut est, esse omnia, nos autem, si cum illo conferamur, nihil. Si cui haec viae salutis agnitio contingit, illius est beneficium; sin destituimur, nostrum est vitium, non Dei. Nam in rectum ipsum obliquitas nulla cadit. Age vero querelas omitte, certam iamiam rerum omnium, quae ad salutem atque tranquillitatem adipiscendam sunt necessariae, et agnitionem et spem accepturus.” Huius oratione adeo me incitatum sensi ut tum primum mihi germanum tranquillitatis inveniendae magistrum et ducem contigisse sim arbitratus. Iussit ille ut legerem quae supera fores erat inscriptionem:

ΜΑΚΑΡΙΟI Ο ΚΑΤΟΙΚΟΥΝΤΕΣ ΕΝ ΤΩΙ ΟΙΚΩΙ ΣΟΥ
id est,
BEATI QUI HABITANT IN DOMO TUA

spacer 251. “Hic,” inquit, “est locus ille quem quaeris. De hoc nobili in primis vati dictum est, blue sedebit populus meus in pulchritudine pacis, in tabernaculis fiduciae, in req1ie opulenta. Illustris ille et sacer Hierosolymorum rex maluit in hisce diem unum agere quam in insta vestra obscura sane regione annorum myriades. Maluit hic abiectus esse quam inter improbos, cuiusmodi sunt omnes homines, regni fastigium tenere. Et, ut quod illic tibi per longas ambages et diu quaerenti non contigit, hic compendio assequare, duabus tantum opus est praeceptionibus quas vides duabus illis in ipso aedis ingressu positis columnas inscriptis.” Erat illarum prior:

ΓΝΩΘΙ ΣΕΑΥΤΟΝ,

posterior:

ΓΝΩΘΙ ΤΟΝ ΘΕΟΝ.

Ex his enim continuo et necessarie omnem officii et pietatis fructum, imo felicitatem perfectam effluere indubitanter constituebat. Sensit ille interea me aiquid animo sollicite versari, iussitque ut intrepide quod cogitarem eloquerer. Tum ego, illius hortatu animatus, quid sibi vellet illud NOSCE TEIPSUM quaesivi, quandoquidem omnes illae priorum columnarum praeceptiones illud ipsum complecti videbantur.
spacer 252. “Haec,” inquit ille, “agnitio sui quae hic praecipitur interiorem claudit intelligentiam, quam sit ea quam iampridem audisti. Diversae sunt istae, plurimumque dissidentes philosophiae. Illa naturae institutio tantum iubet ut externas fortunae accessiones et corporis bona parvifacias, teque totum philosophiae, quae eruditione et virtutibus te sit expolitura, permittas. Et sane non prorsus degener est illa institutionis forma. Sed haec nostra altius quiddam continet.

Sensibus haec imis, res est non parva reponas. blue

Hic praecipitur ut non solum agnoscas omne tuum bonum esse ex Deo uno (ne nos credas pervulgata decantare), sed etiam tantam esse naturae tuae infirmitatem et corruptionem ut ista ipsa officia tua sint inofficiosa, ista ipsa tua iustitia quodammodo iniusta, istae ipsae virtutes vitiosae. In summa, quicquid ex teipso proficiscitur, quantumcunque vel tibi vel vulgo videatur speciosum, non esse eius generis ut te in iudicio tueri possit, se tecum summo iure Deus agat. Hinc est quod iustitias nostras omnes Esaias vates praeclarissimus similes esse dixit panno mulieris menstrualis. blue Hinc mihi toties inculcatum est, non inveniri in carne nostra bonum, blue totamque hanc naturae nostrae massam adeo esse vitiatem, ut citra peculiare numinis auxilium nihi proferre valeat, quod Deus munere aliquo aeterno dignum iudicet. Et quoniam nisi syncerum sit vas, quodcunque infunditur acescit, blue fit ut etiam affectus pii et actiones honestae, ad quas a divini spiritus impulsu (me facio ac si adhuc vobiscum conviverem) excitamur, vel fraudis vel tarditatis aliquid accipiant. Perversus enim nostri amor, quem tam alte imbibimus, a nobis fere perpetuo extorquet ut quicquid gerimus referamus ad aliquam utilitatem aut laudem nostram, et Deum debita sibi gloria fraudemus. Efficit idem ut in eo, qui unus et sine modo complectendus, imo depereundus est amando, inerti quodam languore obtorpescamus. Quotusquisque nostrum est qui eam praestet in officiis alacritatem quam saepe in profanis cupiditatibus persequendis ostendimus?
spacer 253. “Iure itaque singulari illi tolerantiae exemplo Iobo dictum est, blue Verebar omnia opera mea, sciens quod non parceres derelinquenti. Ne coeli quidem sunt mundi in conspectu tuo, quanto minus nos scelerati homunciones qui habitamus domos luteas? Si habuero quippiam iusti, et hic quoque iudicem veniam deprecabor. Nullum luculentius adversus me dici potest testimonium quam si ipse coner meipsum innocentem ostendere. Non potest non esse nocens qui se innocentem vel leviter profiteatur aut cogitet. Ergo quocunque te vertas intelligis te nihil esse nisi sordes, vitium, infirmitatem, scelus, adeoque omni odio dignum; omne auxillium, omnem salutem atque dignitatem a Deo expectantum, te esse figmentum, blue illum esse figulum qui quidem vas aliud (ne superbe de aeternitatis praeiudiciis queramur) in honorem aliud in contumeliam apparat.” Quae equidem dum audio, Paulum illum Tarsensem cogito, Christianae philosophiae longe haud dubie et scientissimum interpretem et fortissimum vindicem.
spacer
FRANC. Nunc, ut apparet, incedis per ignes suppositos cineri doloso: blue tractas argumentum litigiosum et hac nostra tempestate mirifice controversum. Nam dum ita extenuas nostras vires et officiorum quandam statuis impuritatem, eorum esse sententiae videris qui actionibus nostris etiam bonis meriti rationem adimunt. blue Vide sis igitur tu, qui nobis semper reverendam suades ecclesiae auctoritiam, quam sint istaec consentanea, quod quidem dico non ignarus religionis atque integritatis tuae, sed quod, si quando tale aliquid in vulgus edas, existere possint invidi et malevoli homines omnia in peiorem partem rapere parati. Adhibenda igitur huc in praesentia apparet non solum cura acris sed etiam illa deprecandae impietatis religiosa cautio.
spacer 254. FLOR. Gratiam tibi habeo pro isto admonitionis officio. Sed quid opus est tam sollicita cautione cum ipse ea duntaxat tractem quae in communi religionis agnitione posita videantur et quae scire etiam cerdonum intersit? Versor item in caussa cum ea moderatione et ecclesiasticae auctoritatis reverentia ut neminem nisi vel impium vel stolidum sermo meus offendere possit. Quod si improbi aut invidi lectoris tanta habenda est ratio, nihil unquam neque dicendum neque scribendum erit, quandoquidem ingeniosae improbitati nunquam desit calumniandi ansa. Verum (ut ad illud quod coepimus redeams) si quis orationis nostrae vim expendat, inveniet nos exaugendi non minuendi in honestis actionibus meriti rationem tradere. Fieri enim potest ut divina bonitas quia divina, hoc est immensa, est, etiam imperfecta illa nostra officia, cuiusmodi esse omnia dixi, boni consulat, meriti loco habeat et laude ac praemio digna iudicet. Verum mihi aegre licere arbitror statuere aliquod meum ulla in re meritum, quandoquidem ab eo cuius imperium detrectare nefas est iubemur, cum fecerimus omnia quae officii nostri sunt, fateri nos servos esse inutiles. blue Neque profecto ille voluit ut aliud in lingua, aliud in animo haberemus et fucata quadam uteremur modestia. Deponenda est ergo quae ex operibus aut rebus nostris gestis, quamlibet praeclaris, nascitur fiducia, nos totos in Deum coniciamus: ille nobis sit sacra anchora, una illius bonitate atque misericordia nitamur, nos totos in illius fidem ac clientelam conferamus, neque sic salutis nostrae laudem dividamus ut partem alteram Deo permittamus, alteram nobis vindicemus.
spacer 255. Quod cum nefarie fiat, quid sentiendum est de iis qui merita sua iactare atque venditare tanquam ipsis superessent non verecundantur? Quocirca non est opus nos esse sollicitos de pactis aut syngraphis producendis quibus ille obstrictus sit labores nostros propter se susceptos praemio afficere. Neque enim memoria illi adeo infirma est ut periculum sit ne non recordetur, neque tam avara voluntas ut sudores nostros defraudare velit. Omittamus timorem, manebit promissis, non deseret consuetudinem suam: hoc est, si pie aliquid et grate fecimus, maioribus non modo quam nos digni simus, sed etiam quam excogitare possimus praemiis est collocupletaturus. Non inficior licere mercedis spe impelli ad perferendos labores. Nemo tamen, ut arbitror, paullo generosius institutus non gratuitos est mercenariis antepositurus plurisque facturus illud officium quod ad nullum aspexit commodum quam illud quod voluptate sit mutatum aut mercede aliqua evocatum. Satis igitur est nos ad nullum aliud confugere pactum quam quod ille dudum sit pollicitus: felicitatem iis qui suum filium per fidem illam ex qua caritatis officia manant amplecterentur. At istuc non est suis meritis, sed Christo niti. Extenuemus ergo semper laudes nostras, abiiciamus eam quae ex nobis est fiduciam. Fateamur nos solo odio dignos, debere tamen salutem eo quod adhaerescamus Christo. Et sane (ut res paucis absolvatur) non alia est praestantior bene merendi ratio quam si semper, etiam postquam praestitimus quantum debuimus (quod tamen haud scio an unquam contingat) fateamur nos aut nihil prorus aut certe flagella meriri. Atque utinam non ita se res haberet. Hac animi modestia ille unice delectatur.
spacer 256. Sed video me institutae disputationis non bene servare decorum, dum quae post dicenda fuerant ante tempus fortasse usurpo. Sed iactura haec levis est, iam redeamus ad Paulum, qui omnia conclusa dicit et constricta peccatis, omnia foedata turpitudinibus quo illustrior sit Dei bonitatis ic misericordiae gloria, qui in nos ultima omnia commeritos tot tantaque conferre solet. Iam patefacta est nobis infirmitas nostra, quaerenda est sanatio. Tenemus quaedam salutis principia dum nobis agnitus est noster morbus. Confugiendum est aliquo unde auxilium sit infirmitati nostrae. Quo vero confugiendum foret monstravit altera illa columna, quae erat de agnoscendo Deo. Est enim ille rerum omnium et parens et salus. Verum, cum neque illum per nos commode cognoscere possemus, et ut cognitus esset tanta erat indignitas nostra ut non modo accedentes non admitti, sed ad custodias sempiternas pessimis (ut meriti eramus) perdendi exemplis abripi debueramus, opus fuit itineris dux et gratiosus precator aliquis qui ad offensum rerum et principem et parentem allegaretur, cuius ductu atque auspiciis res nostra omnis constituenda foret. Superius ergo in arcu qui columnas iungebat divini cuiusdam iuvenis mihi imago conspecta est, cuius caput corona spinea contegebat, latus, manus et pedes perfossionum gestabant cicatrices, totum denique corpus cruoris notis apparebat respersum. Superne capiti imminebat versus hic, tanquam coelo veniens:

  ΟΥΤΟΣ ΕΣΤΙΝ Ο ΥΙΟΣ ΜΟΥ Ο ΑΓΑΠΗΤΟΣ, ΕΝ ΩΙ blue
ΕΥΔΟΚΗΣΑ. ΑΥΤΟΥ ΑΚΟΥΕΤΕ
quod est,
HIC EST FILIUS MEUS ILLE DILECTUSI N QUO MIHI COMPLACUI: IPSUM AUDITE

inferius ad pedes hic alter erat:

ΕΓΩ EΙΜΙ Η ΟΔΟΣ, ΚΑΙ Η ΑΛΗΘΕΙΑ, ΚΑΙ Η ΖΩΗ
quod est,
EGO SUM VIA, VERITAS, ET VITA

spacer 257. Statim mihi agnitus est dulcis ille nostri generis servator Iesus. Tum Paulus blue rursus orationem hunc prope in modum est exortus: “Hic est aeterni illius atque omnipotentis regis filius, in cuius evangelio propagando omne meum studium postquam ad id munus delectus fueram, positum erat. Deformatur hic plurimum ab eius vestrae aetatis praeconibus, aut eis qui tales haberi postulant, eoque fit ut minus ametur, plurimumque sit in orbem et errorum et calamitatum invectum. Hunc quia philosophi tuo ignorarunt viam pacis non cognoverunt, non fuit timor Dei ante oculos eorum. blue In hoc uno salus est omni credenti. Per hunc est nobis aditus familiaris ad patrem. Hic est conciliator ille qui nos in gratiam cum patre reduxit. Hic est pax nostra, qui fecit utraque umum. blue Hunc disciplinam pacis nostrae, dixit praeclarus ille vates Esaias, blue huius livore sanati sumus. Hic est et prora et puppis salutis nostrae. Hic est qui iussit ne extimesceremus eos qui hoc corpus occidunt et quo nocere possint ulterius non habent. Hic primus extulit immortalitatis vexillum, blue docitque post breves has aerumnas esse nobis locum in coelo ubi beati sempiterno aevo fruamur. Depulit item terrores et carnificiam conscientiarum, inde venientes quid scelerati simus et non praestitmus quod fuit muneris nostri. Nam propter hunc certo nobis condonantur scelera et ad aeternas illas sedes sublevamur, modo illi flagrans illa fides nos coniungat. Hic ergo est ille thesaurus et sapientiae et bonitatis divinae. blue Hunc tibi iam ostendi, hunc amplectere, hoc fruere. Hic est certissima et compendiaria ad tranquillitatem sempiternam, via, hanc tu, si sapis, perpetuo insiste. Venient propediem infinita illa futurae vitae gaudia, interea certissima spe completus quae ventura sunt summa animi cum hilaritae constanter expecta, nihil quod sit in hoc orbe vel in altero minarum reformidans. Imo si fractus illabitur orbis impavidum feriant ruinae.blue Haec ubi dixerat, introrsus se in gloriosam illam aedem abdidit. Ego vero tum somno solutus sum quidem, attamen in tantarum rerum cogitatione habitans aliquamdiu substiti, vix certe animi prae gaudio compos, Deoque tandem immortali, qui mihi Christum suum ostendere dignatus est, gratias pro viribus egi.
spacer 258. FRANC. Longe praeclarissima sunt ista quae de Christo praedicantur. Sed quoniam tranquillitatis ratio potissimum pendere videtur ex certi ratione, per nobis gratum facies si fusius explicaveris ea quae ad nos certos reddendos pertinent. Nemini dubium esse potest vera esse quae Deus, hoc est veritas ipsa, docet. Sed quomodo mihi poterit certo constare Christi doctrinam esse ex Deo? Non enim omnibus satisfacit illud ita ab ecclesia definitum esse: nam qui paullo curiosior est quaeret unde constet ea de re isti ecclesiae. Et unde item mihi constare possit ecclesiam non posse falli. Deinde, ut certo constet Christi doctrinam a Deo profectam, in ea tamen non continetur me salvum fore nisi hac lege ac conditione adiecta, dummodo Christo per fidem illam flagrantaem adhaeream. Hoc autem in me positum non videtur, cum sit res divini muneris, et ut eo a Deo sim affectus munere, ab eodem tamen aliquando excidere possum; quod si excido, non amplius Christo adhaeresco. Me autem a fide illa non casurum in sacris literis non continetur. Iam ut a dialecticis statui audio, si principia argumentationis sunt infirma, et quae consequitur rerum conclusio nutat. Accedit huc quod Solomon statuit, neminem scire amorene an odio dignus sit, blue sed omnia in futurum servari incerta. Fluctuant ergo adhuc rationes meae, nec dentes adeo tenaces sunt anchorae ut aberrationem incertam a navi mea 1 prohibere queant.Et quamvis ipse profecto non tam quam prae me fero addubitem, delector tamen plurimum orationis istius cursu quae pietatem una cum eruditione feliciter copulare videtur.
spacer 259. FLOR. Istiusmodi disputationis non me cupide offero, neque libenter cum quoquam hisce de rebus instituo certamen. Non invitus in institutis patriis maneo: turbulenta sunt tempora, hominum est, si quando alias, irritabile genus. Verum cum fas non sit quenquam hospitem esse in institutis urbis suae, et res quas me tractare vultis eius sint generis ut percursas animo atque decantatas eas omnes habere debeant quiqunque Christianissimi professionem sustinent, mos vobis geretur. Omne hoc Christianae religionis mysterium a Dero vero profectum esse quinque (utnobis videtur) praecipue rebus apertissime commonstratur: afflatu numinis, ecclesiae auctoritate, Christi ipsius vita, doctrinae eiusdem genere, et prodigiosis illis denique operibus quaem miracula vocantur. Iam de singulis obiter aliquid vobis dicetur. Quae singula si nequeant, certe iuncta fidem abunde facient. Usus ipse nos satis docet omne studium nostrum deorsum tendere, contra quam naturae nostrae dignitas postulat. Divini ergo spiritus opera est quae erigit animos nostros ad se tum agoscendum, tum amandum, quam quidem nos non incommode afflatum vocabimus, de quo dictum est ipsi Christo, Nemo venit ad me nisi pater meus traxerit eum. blue Eodem pertinet et illud in Actis Apostolicis, Crediderunt autem quotquot erant destinati ad vitam aeternam. Et est haec praestantissima, et quam nulla vis labefactet, firmitudinis ratio. Nulla sane ἀπόδειξις philosophica, aut visio oculorum, aut tactionis experientia est quae tam potenter eliciat animi assensum quam solet divinus ille impulsus, quoties illi libitum est instinguere atque excitare aliquem ad fidem, etiam rerum alioqui non apparentium. Hoc qui dubitat expendat invictam illam heroum nostorum quos martyres vocamus constantiam, et videbit non fuisse arundines vento agitatas. blue Huc item spectant illa Pauli verba, blue magnitudinis atque confisionis animi plenissimi: Certus sum enim quod neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque virtutes, neque instantia, neque futura, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei quae est in Christo Iesu domino nostro.
spacer
260. Iam et ecclesiae, hoc est tot praestantium in omni sapientiae genere virorum, summus de Christiano dogmate consensus, iam inde ab eius exordio in hunc usque diem non parum hic obtinere debet momenti. Non enim solum doctrinam hanc (quod impii quidam caussati sunt) amplexa est indocta turba aut aliquot anus, sed summa atque in omni philosophia exercitissima ingenia, quod qui latius narratum cupit consulat scriptores eos qui illustrium nostrae religionis virorum catalogum composuerunt. Hoc tamen hic non praeteribo, neminem superbum, quantumcunque ingenio excellat, Christianae eruditionis esse capacem. Abscondita est prudentia hisce et sapientibus, detegitur parvulis. blue Verum hoc non humilitatem aut absurditatem doctrinae, sed excelsitatem arguit, eo quod eius tanta est puritas ut in animam illam quae tam foeda et indigna labe, quam est superbia, est contaminata, non cadat. Nihil enim tantopere saluti nostrae apud Deum obest quam ingenii inflatio et tumor ex propriae sapientiae opinione natus. Non ergo intrat in caelorum regnum, nisi qui conversus ab illa magnitudinis suae opinione, parvuli instar efficitur. blue Iulianus, Romani imperii rex, partim prae regnandi libidine, partim prae ingenii superbia a Christo defecit et iactare illud solebat, nihil nobis esse praeter nudum illud πιστεύσον. Sed qui tres illas posteriores quinque partitae divisiones partes excusserit inveniet haud dubie verissimum illud esse quod a regum sanctissimo vatumque pariter eximio dictum est, blue testimonia tua credibilia facta sunt admodum.
spacer
261. Ad religionis dogmata, cuiusmodi est trias illa gloriosa, virginis partus, humanae naturae in Christo cum divinitate copula, illa mortuorum generalis resurrectio, paucaque alia id genus constituenda, proprias afferre demonstrationes nequimus quidem, omnia tamen eius generis esse ut digna sint quae sine dubitatione credantur ostendere est in promtu. Dicam tamen breviter tum tuod institutum compendium ita requirat, tum quod celerior sit ingenii vestri facultas quam ut opus sit mansum (quod aiunt) in os inferre. blue Primum Christi vitam extra crimen fuisse indubitatius est quam ut ostendi oporteat. Nihil in illa inerat, quemadmodum in philosophorum plerisque fuit, ad sanctitatis ostensionem compositum. Nihil non castissimum, nihil non moderatissimum, nihil fastidiosum, nihil indignabundum, nihil a communi consuetudine discrepans, nisi aliquando aliter fieri ex divini honoris usu fuisset: omnia plana, omnia simplicia, omnia humanitatis atque misericordiae plena. Quapropter Pharisaei, qui vulgo sancti propterea quod cultu ac caeremoniis a vulgo differrent, videri volebant, Christo non mediocriter succensebant quod, contra atque illi factitare essent soliti, cum publicanis et peccatoribus versaretur ac manducaret. Et Simon ille indigne tulit quod pedes suos Christus a lasciva et infami muliercula, quae tamen lacrymosis singultibus spurcitiam suam iampridem detestata fuerat, contingi sit passus. Et cum vitae laus omnis duobus illis verbis ἀνέχου καὶ ἀπεχου, blue hoc est sustine (subaudi adversa) et abstine (subaudi ab illicitis) sit conclusa, evolve annales et vide an ullius vitae ratio fuerit cum illius comparanda. Sola popularitas illi a nefariis et superciliosis vertebatur vitio, quam tamen ille amplexus est vel idcirco, ut neminem a spe salutis austero vitae genere deterreret, et ostenderet non solitudine aut aspera atque singulari victus ratione pietatem, quae nos Deo gratos efficit, positam esse. Tota rerum illius ratio simplicitate quadem candidissima est referta, et quo fixius in eam fueris intuitus hoc tibi semper admirabilior exsurget. O terque quaterque beatum cui videre datur divini illius iuvenis praestantiam!
spacer 262. Sed me revoco. Non mihi si linguae centum sint, oraque centum, blue propterea dicendo aequavero minimam partem virtutum earum quibus omnis eius vita fuit exornata. Relinquamus itaque hanc partem et accedamus ad doctrinam. Nam hic urgent acrius pietatis hostes. Complectitur autem illa, ut breviter dicamus, tres partes. Prima posita est in praeceptis vitae, altera pertinet ad finem bonorum, tertia complectitur mysteria quaedam quorum agnitio ad humanae salutis consilium pertineat. De praeceptis vitae ab eo traditis quid attinet dicere? Quanta passim in illis tum aequitas, tum humanitas, tum sanctimonia relucet! Nihil illic reperire poterant quantumlibet ingeniosi calumniatores quod reprehenderent. Voluit nos sobrie, iuste et pie vivere, et non solum de amicis sed etiam de inimicis bene mereri, perferre fortiter iniurias, et humanitate etiam adversus eos qui nos hostiliter persequerentur uti. Porro de bonorum finibus vide quid constituerit: summum bonum, nempe apertam Dei, hoc est principis rerum caussae, agnitionem in aeternum aevum duraturam, ad quam tamen et purgati atque reformati corporis societas accedet. Sed neque hic philosophorum suggillationi locus esse potuit. A cruce ista fortasse abhorrebunt illi, indignum aut ridiculum dicentes ut qui Dei filius sit dictus tollatur in crucem, et ut hac ratione, in speciem tam ignobili, contingat hominibus expectata felicitas. Obruor copia eorum quae hic responderi possunt, sed contrahenda est in brevem quendam gyrum haec immensitas. Et ne vos putetis me fulgentibus magis quam fortibus armis praeliari, accipite hunc hypotheticum syllogismum, cui (ut equidem arbitror) responsio nulla opponi potest. Est enim valida argumentationis forma, ut dialectici tradunt, ubi consequentis negatione tollitur antecedens. Si Antonius est perfectus orator, est peritus philosphia: sed Antonius non est peritus philosophiae: ergo non est perfectus orator. Sed hic prius prior ἀκολουθία, hoc est consecutio est corroboranda. Sic ergo nos colligamus. Si Christus falso praedicavit se esse Deum et mendacissimus et deterrimus ille fit omnium qui unquam ab orbe condito fuerunt hominum: sed huiusmodi non est noster Christus: ergo non falso sed vere praedicavit se esse Deum. Prior consecutio vel inde liquet, quod omnium scelerum quae excogitari possunt illud maximum est, manifesto et falso sibi assumere divinitatis gloriam. Si quis solis specie atque utilitatibus (quae non exiguae aut paucae sunt) captus humana quadam ignoratione eum velut deum aliquem adoret, execrabilis esset impietas et crimen illud omnium summum, quod vocatur εἰδωλολατρεία. Quale ergo illud nefas esset aliquem falso seipsum commendare mortalibus ut deum adorandum?
spacer 263. Fuerunt barbari aliquot, et Romani item reges, qui impie sibi statuas erigi curaverant, et qui in diis haberi voluerunt, sed fuerunt illi viri aperte impii et ridiculi, neque a quoquam tales quales postulabant habiti sunt. Mahumetes se duntaxat prophetam profitebatur. Verum aliquem praedicare unum esse duntaxat Deum, rerum parentem et regem, et se eundum esse Deum, et cum patre ipso ὁμοούσιον, illudque assidue inculcare, curareque ut per universum orbem propagetur, cuius esset sceleris res, cuius impietatis? Quantum in divinam maiestatem peccaretur, si aliter se res haberet? Imo omnia mala facinora ab orbe condito nata una coniuncta cum hoc comparata nihil essent. At istud Christus fecit, atque indies fieri curat, curabitque tuamdiu terrarum stabit orbis. Iam eundum est ad destructionem consequentis prioris ἀκολουθίας, hoc est ostendendum est illum non fuisse deterrimum mortalium, quin potius omnium extra aleam optimum. Verisimilene est Deum, cuius nutu omnis hic orbis administratur, tantam passurum fuisse insaniam atque impietatem? Quid dixi passurum? Imo plurimis et manifestis infinitae potentiae suae signis confirmaturum tam perniciosum, qui in se redundaret, errorem, aut adiuturum fuisse tam audax et superbum mendacium? Vide nunc Christum imperantem ventis et mari, nunc mortuos excientem ex sepulchris, nunc caecis visum, nunc morbosis sanitatem restituentem. Quid dixi Christum? Vide discipulos, abiectos in speciem homunciones, quibus in ipsam rerum naturam fuisse videbatur imperium. Nonne etiam ipsa Petri umbra morbos depulit? blue Apertiores erant illae et maiores res quam ut intervenire potuerit ulla impostura aut falsa miraculi species. Ad hoc autem adhibita fuisse divinitus illa testimonia ut ipsa Christi divinitas declareretur cum ex plerisque aliis locis, tum liquet ex eo ubi dictum est, blue Ut autem cognoscatis quod filio hominis sit potestats remittendi peccata, dixit paralytico surge. Num Deus voluit nos de industria falsa dictione testimonii in fraudem inducere, aut veritati collibitum est nos mendacio decipere? Deinde considera quanto cum successu illa divinitatis Christi praedicatio in hunc usque diem floruerit, quod sane temere in hac rerum, quas nostra religio tradit, raritate, maximum summi hominum ordines reluctarentur, fieri non potuit. Non iuvisset ergo Deus, nec tam potenter confirmasset eius caussam, si fuisset ille deterrimus et tam impudentis impietatis praeco.
spacer 264. Nunc ergo tollamus prioris consecutionis antecedentem partem et constitumus id quod de principio proposueramus, Christum non falso praedicasse se esse Deum. Sed ut bonitas tum vitae, tum doctrinae Christianae nobis paullo sit apertior, familiares aliquot similitudines easque perbreves adducam.Hoc tamen nobis praeparationis cuiusdam sit loco quod Cicero vere statuit, blue eam virtutem quae nos gratos efficit matrem esse reliquarum omnium. Hinc pii sumus in parentes, hinc boni cives et de patria bene merentes, hinc sancti et religionum colentes, quae omnia sunt grati animi fructus et officia. Equidem (inquit Cicero) blue nihil magis proprium hominis existimo quam non modo beneficio sed etiam benevolentiae significatione alligari. Nihil porro tam inhumanum, tam immane, tam ferum, quam committere ut beneficio non dicam indignus, sed victus esse videare. Hinc est illud Senecae, blue dixeris maledicta cuncta, cum ingratum hominem dixeris. Iam animo finge parentem tuum peregre abiisse adhuc tu dum vagires in cunis, qui tamen amplum providisset patrimonium, et etiam absens summo studio curasset ut per omnes aetatis gradus sic ad excellentiam esses institutus ut nihil quod ad utilitatem vel gloriam pertineret in te desideraretur. Num iam grandiusculus, cum in eam bonorum quam patris cura tibi providit possessionem venisses, conquiesceres in fructu neque ullo patris agnoscendi, quem adhuc superstitem esse constaret, desiderio tenerere, et non potius illi non vulgarem referres gratiam, qui tibi parentem tam benignum commonstrasset? Finge item, quod pariter exempli caussa positum sit, numerosam esse tibi ex necessariis familiam qui ex te uno pendeant, desse tibi omnino unde alas, singulo tamen mane tantum auri tibi dormienti sub pulvino reponi quantum sat sit ad honeste reficiendum familiam. Nonne magnopere scire averes unde esset haec benignitas, et auctoris indicem praemio liberali pro viribus afficeres?
spacer 265. Superstes est noster parens, imo immortalis est et aeternus, unde non nobis tantum est pusillum illud auri, sed quicquid uspiam boni nobis est. Nos ingratissimi illum neque agnovimus neque agnoscere studuimus. Unus Christus ut agnosceremus praestitit. Quapropter multo iustius illi (etiam Deus non esset) divini exhiberentur honores quam Cereri, Minervae, Baccho, Apollini, Musis, quibus superstitiosa, imo impia potius antiquitas, quod frugum, oleae, vitis, medicinae et artium crederentur inventores, divinitatis gloriam attribuere non est verita. Nec est opus hic singulatum recensere qualis in nos sit Deus, quot sensibus, quot animo voluptates colligantur, et ut nihil est vel oculis vel animo visum quod mallemus esse quam homines. Nonne ergo gravissimi delicti culpam sustinemus si adversus auctorem ingrati reperiamur? Hic interim dum calamus velocissime ad metam festinat, in mentem venit communis cuiusdam sed vulgo parum animadversae dementiae. Si tu gravissima siti aestuans aut in maximis constitutis doloribus invenires qui, liquore aliquo in os aut vulnus infuso, aut admoto pharmaco protinus omnem dolorem tolleret, nonne te illi immortaliter et summe obstrictum putares, non solum dum praesens sentitur beneficium dolorque abit, sed etiam cum iam abiisset? Dic, Demetri, estne consentaneum quod dico?
spacerDEM. Est profecto. Immortalem enim beneficii, praesertim tantim, gratiam esse par est.
spacerFLOR. Quid si eius esset generis dolor ut, nisi illi perpetuo instillaretur, perpetuus esset? Num propterea minus merebitur ille gratiae quia pergit esse officiosus et misericors, et perpetuo instillat?
spacerDEM. Omnino contra est, nam velut praesens aliquis deus esset ille habendus.
spacer 266. FLOR. Vide nunc ut iniquiter apud nos beneficia haec Dei maxima, quia continua sunt, pretium omne amiserunt, nec iam beneficia sed quaedam naturae debita habentur. Delectat me formosus hic rerum decor, sed quia in promtu mihi est cum volo ea voluptate frui, quodammodo parvi facio. Quod si oculi usus est ademtus, tum demum intelligerem quanta sit in luminibus iucunditas. Vita item suavissima est, sed quia cursus eius est continuus, auctoris beneficium non sentitur. Itaque cum hoc Christi beneficium quod nos gratos efficit adversus parentem nostrum sit tam magnum ut nullum sit quod cum eo componatur, tam illustre ut negari non possit, fatendum plane est ab improbitate tantum boni non potuisse profluere, imo divinam in illo inesse bonitatem, cuius solius opera effectum est ut nos grati, hoc est boni, imo divini simus. Bene ergo Paulo de eius doctrina dictum est, blue Exhortatio nostra non est de errore, neque de immunditia, neque in dolo. Relinquamus igitur hoc pro concesso et probato, Christum esse Deum, adeoque nihil in eius doctrina contineri quod non sit verissimum.
spacer 267. Nunc venio ad illam alteram partem argumentationis tuae, Francisce, ubi dixisti “me certum reddi non posse de salute aeterna, aut me Deo gratum esse certo colligere nequire, propterea quod hoc adiectione quadam intelligatur dummodo persistam in illa fidei quae requiritur flagrantia, qua de re certus esse posse non videor.” Profecto hic cura quaedam me torquet verentem ne indoctius aut obscurius tantae res tractentur et ne oratio non digna silentio et expectatione vestra videatur. Et quia ordinata rerum distinctio plurimum lucis affert, quinque sententiis responsionem meam absolvam. Primum hoc vos fugere non debet non eam hic requiri certitudinem (liceat hac voce uti) quae est in mathematis, ubi sensus aut evidens ratio extorquet animo assensum, ut quod ignis caleat aut quod quae ratione praedita sunt sint capacia disciplinae. Moralis est praesens rerum tractatio, cuius res dum probantur, populari et crassiore quadam ratione sunt contentae. Equidem Byzantium nunquam vidi, accepi tamen et scripois et fama esse principem Thraciae urbem. Veruntamen cum homines illi sint aut fuerint ex quibus ita esse didici, fallere poterant, non tamen propterea dubito sit necne ea urbs. Nulla ἀποδείξι mihi constat parietem qui imminet me vel iam nunc non esse oppressurum, attamen ea de re non sum sollicitus. Faciunt quoque signa et exempla fidem, imo et probationes, quas ἀτέχνους, id ist inartificiales vocant. Deinde hic illud repetendum est: illos qui divinum illud fidei donum accipiunt propter internum illud spiritus magisterium minime dubitare. Ipse enim spiritus (ait Paulus) blue testimonium reddit spiritui nostro quod filii Dei sumus.
spacer
268. Finitimum est illud eiusdem, blue Scio cui credidi et certus sum. Et forte eodem referri potest manna illud absconditum et nomen novum in calculo, quod nemo scit nisi qui accipit. Tertio et illud, ut equidem arbitror, intelligendum est, omnes quicunque legitime Christiani sunt debere certo persuadere sibi se gratos et esse et perpetuo fore Deo patri propter eium quem amplectuntur Christum. Nam haesitare postquam liegitima praecessit poenitentia et in Christi fidem ac clientelam te contuleris est divinae diffidere bonitati et non credere illius gratiam quae in Christo est superare indignitatem tuam, quae simul atque Christum amplecteris evanescit. Huius sententiae fuit ille cuius supra mentionem feci, Roffensis antistes. Hieronymus item Hangestus, blue vir in disputando acutissimus quales multos profert nobilissima illa Parisiorum academia illud ipsum pene in scriptis reliquit. Hic ego non loquor de illo gratiae habitu a caritate distincto. Nam eiusmodi aliquid nobis esse omnino cognosci non potest. Expedire item plurimum ut id fiat, hoc est ut tibi certo persuadeas te perpetuo fore propter Christum Deo gratum, duabus de caussis arbitror. Primum quod hoc non est vere gratum esse Deo, ab eo ad punctum temporis aliquod accepisse beneficium quod mox sis amissurus, unde aeterna quaedam calamitas consequatur. Deinde quod hac ratione magnopere augeatur amor adversus Deum. Nam nemo unquam magnopere illum amabit de cuius fide ac benevolentia erga se dubitat, vel si timet ne praesens gratia aliquando vertatur in odium. Quid enim mihi prodest Deus, nisi fuerit (ut pie certe ille inquit) Deus, Deus meus? blue Ergo cum amor flagrans sit qui parit solidos virtutum fructus, is suadendus est potius quam timor. Nec est quod hic proferas illos principium duntaxat facere a timore, qui docent dubitare an grati simus Deo. Omnis timor servilis est haud dubie in eo qui amari se dubitat. Quisquis ergo timorem hunc docet perpetuo, amare atque adeo fortiter et generose agere dedocet. Unde fit ut mirum non sit si neque vulgus neque principes Christiani multum habeant Christianae virtutis, et prae periturus rebus aeternas illas spes virtutisque decus omne contemnant, cum amare Deum (utinam non vere dixerim!) nunquam didicerint.
spacer 269. Profuerit plurimum si religionis magistri id consilii quod Menedemus dedit Chremeti, blue qui filium austeritate abalienaverat, sequantur. Quod facient si praestent ut sentiamus illum esse patrem, ut audeamus illi omnia credere, ab illo petere et poscere, ne quam aliam quaeramus copiam. Quum mihi dicis hoc non in fide, noc est, in generalibus illis scripturis contineri, me nunquam casurum a fide, tibi respondebo disputationem istam esse paullo curiosiorem, neque illud tibi proponi credendum quod te prorsus fugiat. “Quae sit pectoris mei fides, cadit tamen in fidem meam: possum enim ipse videre an mihi placeat Christus, an ex animo displiceat omnis improbitas,” quae ubi adsunt impium est dubitare an sis Deo gratus. Et ut certo apud te statuis in omnem vitam amplecti Christum et omne improbitatis genus aversari, ita certo persuadere tibi potes te perpetuo Deo gratum fore. Non deserit hoc genus studia ille. Valeant itaque qui me a complexu tam salutaris persuasionis divellere conantur. Utinam mihi indies sententia haec crescat, sic enim et non aliter me legitime Christianum fore credam. Tum exsurgent caritatis officia et contemtus rerum huius mundi. Falsae opinones sceleratos efficiunt, opinationes languidae et imbecillae in religionis rebus assensiones, ut caveant (si tamen cavent) a turpissimis facinoribus: certe perpetuo torpent, neque quicquam proferunt tanti, hoc est Christiani nominis professione dignum.
spacer 270. Quarto loco animadvertendum est illud, ut in disciplinis ita et hic certitudinis (huius vocis usum mihi concedi postulavi) esse gradus. In philosophorum scholis maior est principiorum quam conclusionum certitudo aut evidentia. Notius est hominem esse rationalis naturae quam felicitatis capacem. Notius est nullum esse ultimum rei individuae quam lineam non fieri punctorum commissura. Ita in hoc fidei ardore sunt magna discrimina: alius longe fuit illa Pauli, alius noster. Omnis tamen etiam infimuus et tantulus, quantum est granum sinapis, suum affert fructum. Hoc Christus ipse in evangelio docet blue ubi demersionis Petri in fluctus caussam in fidei exilitatem conferabat. Et apostoli item sibi fidem, hoc est inclinationem sui in Deum, exaugeri postulabant.
spacerDEM. Potestne ista fides cum aliquo turpi proposito aut fine esse coniuncta? Et ut familiarius tecum loquar, si aurum alienum fraudulenter detineo, si illicitos puellae amplexus exambio, si incommodare cuipiam cupio cui me damno affecit, num propterea desino esse ex legitimis Christianis?
spacer 271. FLOR. Maxime: imo ne homo quidem tunc es, nam ista quae commemorasti fere etiam fiunt vel contra Ciceronis aut Aristotelis officia. Vide sis tunc qui possis Christo interea placere, qui amicam, hoc est animam ac mentem sibi gratam, vult totam esse pulchram et sine omni macula. Hoc tamen hic addo temperamentum, quod quintae sententiae loco sit: subducere se nobis interdum paullisper solere divinum spiritum (quod tamen semper culpa nostra contingit) aut certe velut in nobis dormitare, unde fit ut in turpitudines interdum etiam insignes viri delabantur. Sed cum ceciderint non collidentur, quia Dominus (ut ait scriptura) supponit manum suam. blue Facile ad se redeunt et deflent infirmitatem suam. Sed summa sollicitudine cavendum est ne frequentia defectionis a Deo nos indies reddat indigniores qui allevemur. Nunquam possumus nimium timere ne simis turpes. Caeterum illud quod tu, Francisce, ex Solomone attulisti referendum arbitror ad casus huius vitae quod praesenti fortunae non sit confidendum, eo quod nesciamus quid superventura pariat dies. blue Certe absolute accipi vix potest, eo quod nemo nostrum non novit, aut saltem noscere debet, se esse odio dignum. Ergo, ut ad plenam rerum conclusionem tandem aliquando ventum sit, fiducia hac quae ex Christo est freti iure nobis gloriam filiorum Dei vindicamus. Quod si filii sumus tanti regis, a quo nobis timendum est? Num quicquam est in hoc regno quod ad illius vel nutum non contremiscat? Quid aliud nobis mors ipsa afferre potest nisi ut deserto hoc exilio regni aeterni possessionem atque fructum capiamus? Gaude igitur serio, anima mea, exulta confidenter, sed interea semper ob oculos tibi sit tuus Christus, qui unus omnibus illis et mortis et conscientiarum et inferorum terroribus te liberavit, et certissima propediemque ventura aeternae felicitatis spe complevit. Interim cum illo generose et laetus perfer, si aerumnosus sis et abiectus. Francisce ergo et Demetri, nonne vobis ostendi facilem parandae tranquillitatis rationem?
spacerFRANC. Vicisti profecto, quanquamea magna fuit, expectationem nostram, et communi bonorum omnium auctori gratias agimus qui istam tibi facultatem tribuerit, ex qua ad nos non parum adiumenti venisse sentimus. Et sunt ista tua (ut Ovidii versum usurpem), blue

Somnia formoso candidiora die.

Verum illud dic item, quod mihi praeeriisse videris. Sitne aliqua ratio qua instinctus ille divinus qui fidem istam praestat certo parari possit? Quod quidem non eo dico quod inde velim vindicare aliquid laudis industriae nostrae, sed solum hoc, ut inde sequi possit ut minus indigni nos simus qui afficiamur tanto beneficio.
spacer 272. FLOR. Est sane, et ea ipsa de re cognitaveram, sed praecipiti orationis lapsu in alias sum abreptus cogitationes. Et est ea duplex, sed quae tamen coniuncta perpetuo permanere cupiat. Altera est quae posita est in precibus quibus assidue Deus pulsari amat. Petite, inquit Christus, blue et accipietis. Quicquid petieritis patrem in nomine meo dabit vobis. Altera est sacrarum literarum lectio assidua. Simplex est orationis facies, sed incredibilem tum fructum tum delicias claudit. Nemo enim unquam (dicere ausim) fit qui animo perficiendi seipsum eis studiis se dederit qui non vel ex malo bonus, vel ex bono melior sit effectus. Et sane in hac rerum nocte, si libros illos excipias, nihil prorsus est in divinis rebus lucis, quapropter par est omnino eos ipsos omni studio atque observantia, perinde ac thesaurum aliquem incomparabilem, et conservare et venerari. Habent (mihi crede) nescio quid arcanae et velut magicae cuiusdam (si tamen ita loqui fas est) virtutis in rapiendis in coelum et Deum versus animis. Et sane mihi animus est in iisdem tabernaculum vitae collocare. Sed me hisce de rebus prolixius dicere, cum instituta brevitas, tum operae typographicae exemplum sedulo efflagitantes prohibent.
spacerFRANC. Quanquam iam advesperascit, adhuc tamen te non dimittemus nisi illud prius exposueris, an praeterito priore illo templo liceat in editiores illas aedes ingredi? Quod si datur, cur nos eo per ambages ducere voluisti et longos anfractus quo compendio ire licuit?
spacer 273. FLOR. Plane licet, prioribus praeteritis, hoc est citra exactam et curiosam naturae indagationem Christianae tranquillitatis fructus illos suavissimos colligere, et pene adducor ut credam feliciores esse quibus hac transitione uti contingit. Verum, quia idem et naturae et religionis auctor est, et raro aliud natura, aliud sapientia (ut Iuvenalis verba paullum immutam) blue dicit, visum est et naturae afferre praesidia, maxime cum non desint inflata quaedam ingenia quorum ambitio sit ipsa ratione (quae se falso praestare credunt) comprimenda. Quamprimum ergo petamus illum religionis portum et cum Paulo subeamus illas Christianae pietatis aedes quae unae veram et sempiternam praestant tranquillitatem.Priores umbratile quiddam ac imagines eiusdem habent, vel certe gradus quidam sunt duntaxat per quos ab imaginibus ad res ipsas scanditur. Et fortasse me clam vultis reprehendere quod prolixius atque impestive sim philosophatus. Agnosco culpam. Sed hic duo cogitate: tum eam esse rerum maiestatem ut etiamsi ditissimus et ingenii et orationis essem, semper aliquid sit desiderandum, tum fortuitam fuisse orationem, nullo sumto prolixiore ad cogitandum spatio. Contenti itaque sitis hoc brevi responso, ne opus sit sermone hoc extremo, cum iam vela complicanda sunt, novam instituere disputationem.
spacer
274. DEM. Perfecisti sane ut oratione tua ut utriusque nostrum animus sit mirifice exhilaratus. Et convenit plane ut haec oborta laetitia in amoenam quandam erumpat cantionem. Nescis (video) quid velim, et res a gravitate nostra alienas tibi commemorare appareo. Sed secus est. Vidi aliquando carmen quoddam tuum quod plane eiusdem misi visum est cum praesente disputatione argumenti. Istud si attuleris, utrique nostrum satis superque factum erit.
spacerFLOR. Tu prae amore non satis aequus studiorum meorum iudex mihi suades ut inscitiae meae testes quamplurimos domestico quodam praeconio colligam. Solebam interdum animi laxandi caussa ad chelyn versus quosdam Horatianos recitare, sed cum argumenta mihi visa essent leviora, aggressus sum ipse ad componendum in meum ipsius usum carmen cuius sensus pabuli aliquid animo suppeditaret. Composui, sed parum felicter, quod praecipue illis videbitur qui profanarum rerum admirationem capti nullum carmen aptum existimant si desint Thespiades, Ioves, Veneres, Ledae et fabulosa id genus Graecorum commenta. Sed ne Iupiter quidem ipse (ut in proverbio est)
blue omnibus placet. Ergo, ut me tandem per nos abire liceat, afferam carmen ipsum, etsi non doctum aut cultum, certe tamen, quod multo potius est, pium.

ODE blue
Nihil in hac vita requietis praeter id quod a sapientia et pietate proficiscitur.

Quid vos, o superi boni,
spacerQuid rerum genium criminor amplius
Falso? Sum dubio procul
spacerInfelix opifex ipse mihi mali.

Frustra quaerito qui sciens spacer5
spacerHaurire ex tenebris lucem, et in horridae
Mortis regno habitans miser
spacerVitam vel solidas delicias moror.

Mella absynthia non dabunt,
spacerUvas nec tribulus. Sic mala gaudia spacer10
Vitae qui sequitur brevis,
spacerIs fructum petit ex arbore non sua:

Formarum iste decor fugax,
spacerAuri qui nitor effulget in aedibus
Altis, stemmata regum, opes. spacer15
spacerLuxus, delicias insuper addito.

Quicquid luminibus vides,
spacerEt quicquid manibus tangis amabile,
Cuncta haec pulvis et umbra sunt,
spacerEt noctis brevis huius mera somnia. spacer20

Quod iam praeteriit, nihil,
spacerEst ventura voluptas cito transiens
Mox ad praeteritum venit,
spacerEt tu quod nihil est tam cupide petes?

I nunc, i miser, et levi spacer25
spacerVento tende plagas (quodque alius, nisi
Demens, hercule non velit)
spacerUmbram quae fugit amplecere, si vales.

Nolenti quod abit tibi
spacerId tu linquere debes etiam volens, spacer30
Et prudens ea quaerere
spacerNolenti nequeant quae tibi praeripi.

Quid prodest homini, rogo,
spacerLucrum totius orbis cum opibus suis,
Si post hoc breve temporis spacer35
spacerPunctum spes animae nulla relicta sit?

Quanto nunc sapientius
spacerIs vitam instituit, qui studiis piis
Et vita innocua sibi
spacerMunit, cum migrat hinc ad superos viam! spacer40

Gustum si interea cupis
spacerVerae laetitiae, vel bona tempora,
Liber sollicito metu
spacerComponas modicus voti animum tuum.

Gyrum si sinis egredi spacer45
spacerHunc extra rationis, tibi quos ciet
Aestus, quos strepitus parit?
spacerEt vives miser et turpiter inquies.

Si plenam requiem voles,
spacerEn, compendia tam difficilis viae spacer50
Dat sacrae studium crucis.
spacerFelix est animi quem studium hoc iuvat.

Non hunc divitiae tenent,
spacerCurae degeneris vulgi et amor gravis,
Sed recti decus, et viris spacer55
spacerQuae magnis solet aether dare praemia.

Quas nos appetimus, velut
spacerCommoti furiis, delicias fugit.
Sane non secus ac cruces
spacerEt mentis remoras, scandere dum volet. spacer60

Quae nos prima velut bona
spacerMiramur penitus spernit, et omnia,
Tanquam stercora, negligit,
spacerUnum quo valeat Christum adipiscier.

Quod vulgus grave iudicat, spacer65
spacerHic perfert alacris, nec solidum putat
Ullum (ut caetera suppetant)
spacerHuic, cui Christus abest, affore gaudium.

Tantum, Christe, crucem tuam
spacerLaetus cogitat, in qua sub imagine spacer70
Mortis conspicit abditam
spacerEt vitam, et superum perpetuum decus.

Sic (quod non temere solet
spacerAut multis dare coelum) mel hic ex petra
Ipsa fugit, et ampliter spacer75
spacerDuro ex saxo oleum, cum lubet, elicit.

Huic soli merito datum
spacerVitae tempus, et aevum placide fluit,
Clausum pectore qui tenet,
spacerCunctorum instar et hoc pondus habens, bonum. spacer80

Extra se quid enim volet
spacerQuidquam, qui pretiosum illud et omnium
Per dispendia quaerere
spacerQuod solum deceat, margaritum tenet?

Quantis hei mihi fluctibus spacer85
spacerIactantur reliqui, saepe quibus sua
Et vota exitium afferunt,
spacerEt curas redivivas sine termino?

Summum saepe vocat diem blue
spacerIllum, degeneris qui generis timor spacer90
Est communis, et exitus
spacerIngratas lacrymans increpitat moras.

O nunc, o utinam furor
spacerHic me corripiat! Sic cupiam libens
Illo pergere quo velim spacer95
spacerNolim perbreve post tempus eundum erit.

Praesens avolat, altera
spacerInstat vita. Viam non aliam pater
Ducentem huc docuit, nisi
spacerQuae cari posita est in cruce filii. spacer100

Qui nunc luminibus queas
spacerSiccis aspicere haec impia vulnera,
Auctor quorum es, et e quibus
spacerIngrato tibi tam grata fluit salus?

Tu qui solicitus fugis spacer105
spacerQuod durum est, celer in mollia diffluens,
Qua communia praemia
spacerPoscis fronte, laboris subiens nihil?

Si non tanta potes pati,
spacerId saltem effice, ne dissimilem sui spacer110
Prorsus cernere te queat
spacerIs, quocum petis olim fore particeps.

Quod Phoebum propius refert
spacerVere lucidius dixeris, et nivis
Quae sunt alba modo, locum spacer115
spacerInter candida primum sibi vindicant.

Haec rursus mage dulcia
spacerSunt quae mella imitantur redolentia,
Et plus illa volucria
spacerQuae contendere cum auris levibus queant. spacer120

Ergo dispeream, nisi
spacerQuo Christo fueris consimilis magis,
Hoc praestantior exeas,
spacerIs princeps decoris totius est typus.

Persuasum quibus est ita, spacer125
spacerCum res difficiles acriter opprimunt,
Hoc solamen habent pium,
spacerQuod Christum referant hoc melius modo.

Rari sunt genus hoc viri,
spacerExcellens animi quos vigor eximat spacer130
Ex vulgo, quia pulchra res
spacerSemper rara erit, et difficilis simul.

Sed nobis stolidis venit
spacerIn mentem prope nunquam pietatis, et
Quod sint omnia vanitas, spacer135
spacerDonec mors inopina impulerit fores.

Tum primum sapere incipis,
spacerDamnans praeteritam vitam et inania
Sero gaudia, quae quidem
spacerToto pectore paullo ante adamaveras. spacer140

Tum Christum pavidus vocas,
spacerCuius tu, incolumi dum tibi res tuae
Florerent, meminisse vix
spacerDignabare. Quid hic sit meriti, vide.

Istuc cum facias metu, spacer145
spacerHunc nunquam (bonitas illius est ea)
Frustra amplecteris, attamen
spacerId multo satius, quo citius facis.

Si quavis alia studes
spacerUnda extinguere flammas sitis, aut via spacer150
Diversa requiescere
spacerQuaeras, una opera omnis cum oleo perit.

Finis


spacer