Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis — translatio.

spacer 82. Sed quomodocunque habeant mentium illarum separatarum res, nos homines re ipsa experimur nostri fundi calamitatem esse ex ea pugna quae est inter τὸ λογικὸν καὶ τὸ ἄλογον, hoc est inter intelligentem et brutam nostri partem, ut nobis amplius dubium esse non possit voluntatis pravitatem ex ratione per corpus infecta manare, cum nihil quiquam unquam appetamus quod non aliquo pacto expetendum, adeoque et bonum iudicetur. Videte quaeso quantum soleamus obtendere velorum, quantum praetexere excusationum, quoties ipsi nobis indulgere volumus, et, si superis placet, uno eodemque tempore et turpes et honesti esse. Neque ego hic de perditissimis illis ingeniis loquor quibus pro ludo est et superos contemnere, sed de iis a quibus multum, ut apparet, tribuitur honesto. Sic enim nostra ratio est: “Quod me nunc ad se vocat res est commoda et suavis, plerique hanc accurate quaerunt, nec adipicuntur; imo princpies viri et magistratus tam sacri quam profani magno ad hanc ambitu contendunt. Turpitudo si qua in ea inest, non ita magna est. Superi sunt faciles et ignoscunt libenter, aetas et occasio praeceps ut ita faciam suadent, neque ego solus in crimine ero. Quis non ita factitit? In tot laboribus necesse est ut persentiscam aliquod praesentis praemium. Arduum nimis est, ad sola futurae vitae solatia intendere. Desinam aliquando, et quod contractum est culpae resipiscentia diluam, et damnum datum multis rationibus quae in promtu sunt compensabo. Aliquid facultatum in monachos aut egenos erogabo. Extruam aram alicui divo, redimam nummis fidem, hoc est diploma pontificis, unde mihi integrum erit eligere sacerdotem a quo non solum sceleris sed etiam poenae commeritae (ubi consilium mutare et ad poenitentiam confugere visum fuerit) condonationem spero. His ego rationibus aevum molliter exigam, et paucarum horarum cura ad extremam vitam (quod fatui isti et stipides et ad fallendam Nemesim parum ingeniosi consequi nequeunt) perficiam, ut ex deliciis a delicias transferar.” En ut vetulum et putidum scortum, hoc est actionem turpem, tot oblinimus fucis, tot ascititiis ornamentis, ipsi nobis (quod indignissimum est) imponentes convestimus, ut facile pro speciosa virgine quae in primo sit aetatis flore probet. Quocirca, quoties est deliberandum, omni (quod aiunt) pede standum est, et ad hoc omni contentione incumbendum ut ne aliquis in iudicio sit error, et non solum ubi plus est mali quam boni, set etiam ubi quicquam omnino mali, hoc est, turpitudinis est, id totum abiudicemus atque reiiciamus. Nam sic nihil iucundum aut formosum apparabit quod re ipsa tale non sit. Hucusque si semel scandere poterimus, rem omnem ex sententia conficiemus. Semper amor rectus et honestus erit, qua una ex re, ut supra constituimus, aliorum affectuum omnium et bonitas et pax dependent.
spacer 83. FRANC. Non tam saepe te properantem retardarem nisi (ut mihi apparet) haec disputationis pars ad ipsam officiorum stirpem pertineret. Quocirca ut res penitus sit excussa, mihi libet aliquot quae superesse videntur difficultates adferre.
spacerFLOR. Nihil iucundius est animo bene constituto earum rerum indagatione, quae ad bene beateque vivendum pertinent, neque ulla disputatio poterit esse nimium prolixa, unde perpetua quaedam utilitas effluit. Quamobrem dic quaeso quis hic te scrupus habeat.
spacerFRANC. Quamvis ratio exacte teneat quae sintvera bona, neque quicquam in iudicando labatur aut vacillet, non tamen propterea consequens erit voluntatem ad illud bonum se necessario applicare.Concessi quidem tibi propter superioris disputationis vim voluntatem neque malitiam propter se amplecti, neque in eandem cadere lapsionem aliquam, nisi falsum aliquod rationis iudicium praecedat. Attamen adhuc, ut nullus sit error in deliberatione, potest voluntas procursum suum supendere atque referenare, alioque appareret illam naturaliter, non libere in rem ferri. Iam istuc illa si poterit etiam iudicii integritas non tanti esse apparet quanti tu eam videri postulas. Deinde item et illud tibi veniat in mentem quod superioribus proximis diebus, dum super mensa quaereretur unde esset tanta iudiciorum varietas, non solum in constituendo summo bono, sed etiam in singulis pene rebus quae ad vitae usus assumuntur (alios enim alia delectant) productus est a te Aristoteles, statuens talem unicuique finem videri qualis ipse iamdudum evasisset. Allatum est et exemplum de sanis, quos non nisi salubria delectant, cum interim infirmis etiam noxia placeant, eoque fieri dixisti ut studiosi propter habitum virtutum iam partum recte diiudicent, et improbi contra scelerata consuetudine infecti in rerum delectu hallucinentur. Haec si vera sunt, apparet non voluntatis rectionem et incolumitatem a ratione, sed contra rationis rectionem et incolumitatem a voluntate, aut eo qui in ea inest habitu, pendere. Postremo, fac abesse omnem et habitum et perturbationem si deliberationes honestae ex iudicii integritate existunt, et haec ipsa rursus aut a doctrina aut ab ingenii nativa quadam felicitate proficiscatur, et ingenium denique sit a natura. Verisimile est non nostra opera sed naturae beneficio et acerbitate, quae mentis acumen huic negat, illi largtur, nos tum probos tum improbos fieri. Atque ita voluntatum caussae erunt naturales, et nihil erit in nostra potestate. Etenim, ut cui a natura contigit oculorum vigor eximius, is multorectius de coloribus aut rebus longe positis pronunciat quam qui luscus est aut lippientibus oculis, sic ingenii praestantia vel hebetudo efficiet ut recte vel secus de expetendis fugiendisque statuamus.
spacer 84. FLOR. Tu ingenii similitudine in eadem cum doctissimis hominibus vestigia incurris, atque eum in praesentia ostendis disputationis campum, in quo si pro rei merito decurrere siti essemus, extrahendus in multos dies esset sermo, qui nos non sine voluptate quadam a proposito retardaret. Sed eundum est ad explicationem earum quas proposuisti difficultatum, quam fieri possit brevissimam. Et, sicut a te ordine quodam oppugnata est nostra sententia, ita oppugnationes ipsae ordine propulsabuntur. Primo loco obiecisti non tantum posse esse momenti ab ipso mentis iudicio ex quo quod quamvis voluntatis studium ab eo non discrepet, non tamen propterea voluntas id sequatur quod a ratione est comprobatum, cum possit ipsa se abstinere a cuiusvis rei appetitione. Sane voluptas, etsi (quod in perturbatis cernere est) saepissime a cognitione ea generali quae perpetuo in animo residet se segreget, nunquam tamen vel unguem, quod aiunt, latum ab eo quod in praesentia et particulatim sit iudicio discedit, neque tamen necessitatis eius, quae coactio dicitur, hic pars aliqua admiscetur in electione ex eo, quo etiamsi summumbonum aperte proponatur, voluntas ad illud rapietur cum iucundissimo quodam, tanquam ad rem maxime congruentem, motu. Violentia enim tum intelligitur cum adest reluctatio, propter naturarum discordiam atque pugnantiam. Et hoc est quod poetae scriptum est, blue

Te Corydon, o Alexi. Trahit sua quemque voluptas.

Sed est hic motus alacrior aut remissior pro opinione ea quae est de rei ostensae praestantia atque convenientia. In aliis autem a summo bono rebus voluntas summa cum facilitate se a quovis ad quodvis traducit, nisi aliqua res talis sit ut sine ea summum bonum consistere aut parari nequeat: tum enim et forma quaedam necessitatis inest in eius rei appetentia ut, si cui certum sit in Britanniam ire, postquam intelligit insulam esse consequens omnino est ut navigare instituat. Sane quemadmodum in disciplinibus naturalibus, ut principiis quae ἀξιώματα vocantur necessario assentimur, itidem facimus et complexionibus ordine inde ductis.
spacer 85. Et, ut exempla tibi nota afferam, Francisce, qui ante paucos dies non sine voluptate quadam astrologiae et descriptionis orbis rudimenta nostra opera adiutus didicisti, qui dedit omnes eiusdem circuli quadrantes esse aequales et reliqua permanere aequalia si ab aequalibus partes aequales adimantur, cogitur quodammodo fateri spatium quod est inter verticem coeli erectum et finitoris ambitum par esse illi quod est inter aequatorem circulum et caeli punctum quod nostri capitis vertici respondet. blue Item qui novit lineam quae recta sit in alteram incidentem duos conficere angulos qui recti sint, vel duobus rectis aequales, atque externum angulum paris esse spatii cum duobus incusis qui sunt oppositi, continuo dabit omni triangulae figurae necessario esse tres angulos qui pares sint duobus rectis. Iam, cum eum locum et moribus et vita obtineat (ut Aristoteles docet) signis, quem principia in speculatricibus disciplinis, hoc est, eis quae solam consectantur veritatis contemplationem, quisquis necessario fertur in aliquem finem, non potest non ea appetere sine quorum ductu finem se adipisci posse non videt. Verum quemadomodum multae sunt conclusiones quarum fluxio ex principiis habet obscuritatem et amages, ita plurimae sunt res quarum ductus est inceretus et sine quibus felicitas acquiri posse videtur. Ideo fluctuatio appetitionum nostrarum modum non habet, sed semper pro re nata ab aliis ad alias res affectum traducimus. Et quamvis nullam rem voluntas necessario appetat (nam potest ab omni appetitione quiescere) dum tamen vigilat et munere suo fungitur, nihil appetet quod non sit quodammodo a ratione comprobatum, neque, multis rebus propositis, alia deserta ad alius amorem se transfert, nisi prius sit quaedam translationis ratio in re explorata per ingenium. Haec igitur translationis infinitas, citra ullam violentiam aut coactionem, satis est ad tuendam voluntatis libertatem.
spacer 86. Nec ego nunc theologico more de arbitrii libertate disputo, et an homo suis viribus possit divinis legibus satisfacere aut a scelerata vitae ratione ad piam et salutarem se convertere. Haec non sunt huius loci: nam hactenus me intra quosdam philosophiae cancellos conclusum esse volui, quos sine veniae praefatione non egrediar. Nunc adeo ad alteram illam acutam sane et moralis scientiae propriam obiectionem. Tanta est rationis et voluntatis in officio tum conservando tum violando conspiratio, atque altera alterius sic (ut Horatii verbis utar) blue poscit opem res et coniurat amice, ut vix rationis sine voluntate, et nunquam voluntatis sine ratione constare possit integritas. Sed quoniam voluntatis munus est consequi, rationis anteire in rerum delectu, natura ita comparatum est ut origo directionis atque salutis sit ex ratione. Quapropter, ut demus voluntatis iam praviter affectae vitium (quod haud dubie fit) derivari atque redundare in ratione, fuit tamen aliquando tempus cum nondum generati essent illi habitus, nec libertas quicquam imminuta esset, aut virium puritas exotico aliquo habitu vitiata. Etenim ipsa anima cum viribus suis, Aristotele auctore, de principio est tanquam tabella in qua nihildum descriptum est. Nostra culpa accrescunt vitiosi habitus mentis, qui ad pravitatem iudicii faciant et qui depulsu sunt difficiles. Iidem tamen labore et contentione, sed maiore adhibita depelluntur. Idcirco Timotheus musicus, qui ab aliis antea prave instituti essent non reiecit quidem a ludo suo, sed ab iisdem duplum exegit stipis eius quod ad integris discipulis accipoere solutus erat. Et ut it demum tibi largiar, iudicii integritatem non paruma voluntatis habitu vel iuvari vel laedi: non tamen propterea obtinebus, voluntatem a praesente rationis iudicio discrepare aut ab eiusdem incolumitate ex multo maxime parte pendere.
spacer 87. Quae tertio loco est abs te allata difficultas, soritis in speciem composita, Aristoteli in tertio eorum qui sunt ad Nicomachum moralium libro tractatur. Verum, quia non est ab illo ea ratione explicata quae nobis in praesentia magnopere usui esse possit, nos in ea ipsa declaranda viam nonnihl diversam ingredi statuimus. Non omne momentum, sed plurimum in iudicii integritate positum dixi, sed neque haec ipsa integritas tota est a natura. Ingenium fateor esse naturae beneficium, quod et vocis ductus demonstrat: dicitur enim quasi ingenitum et ex docilitate atque memoria tanquam partibus constat. Verum doctrina, quae est ingenii cultus, partim etiam a voluntate est. Acquiritur enim assiduitate et industria, quam oportet imperari a voluntate. Eapropter Isocrates blue sciscitanti cuidam quid opus esset filio quem in eius ludum erudiendum mittere decrevat, δεῖ, ἔφη, γραφειδίου καὶ νοῦ, hoc est stylo, inquit opus est et mente. Ad haec opus est et perpetuis mentis excubiis ne quid in deligendo nos effugiat, quod sane non contingit nisi voluntatis iussu atque imperio, eadeoque et ipsa laudis eius, quae in recte iudicando inest, est etiam et hac ratione particeps. Et rursus eundem ad modum neque in malis culpa omnis est assignanda naturae vel hebetudini ingenii, eo quod nemini usque adeo natura noverca fuit (nisi forte mente prorsus captos proferas, in quorum actiones non cadit laudis aut vituperii ratio), ut non in animo habeat generales quasdam sententias de moribus insculptas, quibus excutiendis omnis veritas quae ad vitam hanc civiliter degendam pertinet elicitur. Quis ignorat unamquamque sui partem, ut ea maxime praestans est, ita maxime et caram esse debere, et curandam atque excolendam esse maxime? Nec illud obscurius est, nostram dignitatem positam esse in ea parte qua superamus belluas et proxime ad superos accedimus.
spacer 88. Quibus constitutis, protinus consentaneum et consequens esse videmus ut animus se excerceat in investigandis et persequendis assidue suis bonis, quibus et exornari et perfici possit. Quod si facit, statim occurret illi pietas, quae nos gratos adversus Deum et parentes facit. Occurret temperantia, quam agnoscet esse moderationem in eis actionbus quae ad vitae suavitatem pertinent. Occurret item et humanitas, quae ad iustitiam, hoc est convictus tranquilli et pacificae societatis genetricem colendam nos instituet. Has ergo notiones cum natura in animis nostris consignarit, sicubi in officio claudicamus propter opinionis errorem, non accusemus naturam sed ignaviam nostram, qui non praestitimus id quod in naturae viribus positum erat, in occupando ingenio in rerum luce atque veritate eruenda. Ipse hic me noctu interdum exsurgere soleo ad lectionem. Cum expergiscor, postquam adest silex unde ignis excutiatur et chalybs quo excutiatur, et affulsae sulphure infectae, si lumen desit, quid hic est praeter inertiam meam quod accusari possit? Et fortasse vix alia in re aeque luculenter liberatem suam ostendit voluntas ac in rationis usu facit, dum illam ad quamlibet rem intuendam atque explorandum adhibet, unde dictum opinor Epicteto, blue nihil tam esse in potestate nostra quam sit usus cogitationum.
spacerFRANC. Responsiones tuae sane mihi acres videntur in primis, acuminis et rationis sane non inanes. Superest tamen semper nescio quis scrupus. Si ista praestantia ingenii adeo facit ad puritatem iudicii, ex qua voluntates honestae oriuntur, unde est quod acutissimi sensus homines, et interdum iidem docti, ad turpes et infames vitae rationes delabuntur?
spacer 89. FLOR. Existimo tales nunquam exercuisse legitime ingenium in virtutis specie exploranda. Nec absurdum est aliquem astrologiae aut medicinae peritissimum esse absque hoc quod recte sentiat de moribus et de summo bono. Nam (quod dici solet) blue ubi intenderis ingenium, ibi valet. Quod si aliquem proferas insigniter turpem, cuius sermo atque doctrina sanctitatis plena videatur, tibi respondebo illud quod Aristoteles de perturbatis dixit, non ex animo illum et serio ita sentire, sed delirii esse speciem. Potest item et vis mentis quamlibet acris occasione aliqua prius impediri atque occupari erroribus quam vel illa prima virtutum semina quae animo inclusa habet perspexerit, quibus de rebus supra est disputatum.
spacerFRANC. Faciamus esse aliquem adeo benigne a natura ornatum ut acutissime cernat honesti speciem, et qui iam inde ab ineunte aetate semper viderit persequenda ea bona (reiectis aliis omnibus) quae nimum perficiunt. Is si propterea sibi constat in officio persequendo citra adiutorium doctrinae, apparet esse naturae (ut iam dixi) beneficium; si officii desertor est et ipsa iudicii integritas, etiam quae est ab excellentia ingenii, etiamdum infirma apparet.
spacer 90. FLOR. Adeo acriter urges ut pene confugere cogar ad dogmata religionis quae sunt de illo quod originis vocatur scelere, atque illud ipsum errorum caussam statuere. Sed quia adhuc philosophiae patrocinium deserere nolo, dicam tibi si possis talem aliquem mihi proferre, me illum veluti semideum adoraturum, qui nunquam hallucinetur, nusquam labatur in iudicio. Hominum enim est et falli et labo. In iisdem tamen positum est, inspectis illis philosophiae regulis quas in animo custodiunt, se ad meliorem recipere frugem et liberalem aliquam honestatis saltem speciem (nam solida honestas extra religionem non est) se recipere. Caeterum haec postrema tua argumentatio effecit ut ventum sit ad disputationis huius (nimium fortasse prolixae) de iudicii et opinionum puritate fructum explicandum, in qua quidem aperte ita philosophabimur ut omnia sint admodum cum religione consensura. Natura nos φιλοκαλής, hoc est honestatis atque pulchritudinis cupidos finxit, verum oportet pulchritudinem luminibus esse admotam. Nam oculi sunt in amore duces. Quod si admota illa prorsus in se labis habet, sed augescit semper, formae decus, quo propius stas, hoc te capiet magis, et quo penitus introspexeris, hoc flagrabis vehementius. Iam hoc nemini qui se hominem esse profiteri ausit dubium esse potest tanto animi pulchrituinem ea quae corporis est praestantiorem esse quanto ipse animus corpore est nobilior. Pulchritudinem autem animi esse eiusdem statum quem ratio a divina voluntate manans praescribit nemo mentis compos negabit. Ex his colligas licet sapientiam, pietatem, moderationem, humanitatem, reliquasque his coniunctas virtutes conficere pulchritudinem animi, et ad hoc nobis vigilantissime imcumbendum ut harum rerum speciem inspiciendi non strictim et per transennam, sed coram et proxime nobis sit potestas. Habet enim illa immensitatem quandam dignitatis, non modo non vilescentem, sed semper quo melius aspexeris hoc se commodius <videbis> explicantem et potentissimae cuiusdam incantationis vi nos ad se rapientem.
spacer 91. Conquerendum erunt igitur rationes undique quibus persuasio de virtutis specie atque praesentia, et contra de vitiorum et libidinum foeditate assidue augescat et confirmetur, imo altissime et tanquam trabalibus clavis in animum defigatur, atque medullitus (ut Plautina voce utar) nobis inhaerescat. Semper illud animorum decus sese nobis vel importune obiectet, semper incurrat in oculos, nusquam nos quiescere patiatur. Ex hac autem persuasione quae apertam et pertinacem verae pulchritudinis, hoc est honestatis, visionem consequitur, pene necessario manat continentissima et iucundissima simul vitae ratio. Siquidem, ut veritas quo apertiur atque illustrior fuerit, hoc firmiorem in intellectu assensum generat, ita quo fuerit honesti species exploratior, hoc efficacius animi studium in officiis persequendis proliciet. Sumus sane natura (ut ait Cicero) blue appetentissimi honestatis, cuius si quasi lumen quoddam adspeximus, nihil est quod ut eo potiamur non parati simus et perferre et perpeti. Plato item ait, sapientiam et virtutes mirabilem sui concituras amorem, si oculis, hoc est, aperte cerni possent. Et profecto quemadmodum balistae lapidum et reliqua tormenta telorum eo graviores emissiones habent quo sunt contenta atque adducta vehementius, sic pro modo persuasionis eius de honesto, quae in ratio inest, erit et voluntatis ardor atque contentio. Languida itaque assensio et tanquam opinio haesitans de virutis dignitate atque praestantia frigidos parit voluntatis motus, cum aliquid pie aut humane est faciendum. Et contra, intenta atque indubitata rerum fides, quid tam est difficile quod non perfacile ea superet et conculcet? Quid Socrati, quid Leonidae, quid Deciis, quid Mutio, quid Regulo caeterisque quorum Graecae et Romanae literae meminerunt dolorum et mortis contemptum fecit, nisi virtutis fulgor et magnarum rerum species, quae radiis suis assidue mentis lumina feriebat, eorumque animos ab omni alia cogitatione atque studio avocabat? Hoc si potuit in illis virtutis bractea quaedam et leviter adumbrata imago obiecta, nihil mirum est si heroes illi, qui nostrae religionis veritati sanguine suo subscripserunt, admirabilem illam animorum alacritatem etiam in exquisitissimis tormentis praestiterint, ut quibus non umbra virtutis sed ipsa virtus esset proposita et divina quaedam phasmata, facem sacro praeferente spiritu, sint usque conspecta. Neque sane quicquam nobis res turpes, ut supra ostendimus, impetrant nisi cum personatae occurrunt,

Fallit enim vitium specie virtutis et umbra. blue

spacer 92. Sic sane cum nobis erit vehemens et indubitata de virtutis dignitate persuasio, atque adsuefecerimus animum apterte cernere magnitudinem eius speciei, quae in servando decoro et conservanda nostra nobilitate inest, quando occurrent fallaces hae rerum species et libidinum irritamenta, quibus vulgus incautum, imo caecum, capitur, statim nos ad solidam, quae est in animo inclusa, honesti speciem convertemus, et tum facile videbimus quantum absunt quotidianae hae formae, imo formarum umbrae, ab hac nostra, et quantae sit dementiae tenebras luci vel rebus umbras anteferre. Ut ergo vage excurrentis orationis sit epilogus, et tibi pro acervali argumentatione acervalem reddam, sic habeto. Postquam pulchritudo conspecta a ratione est, quae movet voluntatem virtutis species, si propius visa fuerit, mirifice inflammabit eandem. Ea ipsa semel inflammata naturae quodam nexu (ut in coelestibus globis, ubi superior inferiorem vel obluctantem secum rapit) cor et animalem ciebit appetitum; animalis autem appetitus sic inflammatus atque occupatus prius erit in rationis patres pertractus, quam nubem aliquam (quod solet) rationi potuit offundere atque adversarios illos instruere syllogismos. Quod si quicquam tenebrarum offuderit propter vehementiam quae est in voluntate, id discussu erit facillimum, quemadmodum videmus interdum solis, cum rapidus est, fulgorem solere nubes momento dispergere atque dissipare, flammam potenter coortam subito fumum omnem fugare. Sed cum communes veritatis notiones, nisi ad singulas applicatae sint actiones, minus procul dubio sint efficaces, quotiescunque libido vel turpis utilitas nos ad defectionem sollicitat, ita nobiscum ratiocinemur atque statuamus oportet, non solum videlicet perpetuam vitae honestatem, sed etiam hanc unam actionem ab honestate profectam, praesentem libidinis huius victoriam, hoc pusillum quod nunc praestandum est officii in reprimenda cupiditate plus in se decoris et dignitatis, adeoque et solidae voluptatis habere, quam si ex eius desertione nobis omnes totius orbis et opes et honores, imo et iam et voluptates accrescant.
spacer 93. Hoc vel verissimum esse quis dubitat, cui agnitum sit honestum immenso intervallo antecessere utile? Quod si verum est, cum utile nudum proponitur, quanta fit veritatis accessio, ubi utilitas turpitudinem habet adiunctam, qua fit ut boni nomen iam penitus utilitati extinctum sit et perierit. Nunc cum rem ita se habere luce ipsa sit illustrius, cur non ita esse nobis indubitanter et vehementissime persuadeamus? Si autem semel ita persuasi simus, non est magnopere verendum ne, tanta rerum pulchritudine atque praestantia floccipensa, sordes et turpitudinem amplectamur. Huiusmodi sante syllogismis in vitae usu si fuerimus adsueti, consciemus nobis pulcherrimas victorias, et eas quidem crebras, quae nobis non solum veras voluptates suppeditabant ex officii conscientia necessario nascentes, sed etiam nos coelitibus ipsis admirandos atque venerabiles (nam homines conscios esse nihil interest) efficiant. Et huiusmodi mentis usum opinor esse scientiam quam Socrates omnes esse virtutes dixit. Nunc (ut opinor) aditum aperui ad caetera, et ostendi omnium cupiditatum domandarum, imo totius tranquillitatis atque salutis fundamentum, caput totius sanitatis, positum esse in indubitata et vehementi persuasione de honesti specie atque praestantia incomparabilis.
spacer 94. Ne cui mirum iam sit si multus fui in ignorationis atque scientiae rerum locis tractandis. Verum, quia plus fructus nos relaturos arbitror ex disputatione si generalis haec sententia in praeceptiones quasdam sit distributa, referam vobis quoddam meum somnium, quod rem pene totam particulatim complectitur. Neque institui ipse in praesentia singulis perturbationibus suam adhibere medicinam, res enim esset immensae operae et profecto etiam supervacaneae, eo quod ea sit futura praeceptionum nostrarum ratio ut, iis commode acceptis, et omnes et singulas perturbationes profligare et perpetuo honestatis honore florere sit in promptu. Verum cum fidem aut approbationem audientium somniorum visa non facile inveniant, talem velim intelligatis eam mihi visam nocturnam informationem, ut ego illam multorum dierum meorum vigiliis aneponam, neque ne vos secus sensuri sitis vereor, cum auditione ipsa comperituri sitis non commentitias res sed veras vobis exponi.
spacerFRANC. Quaesumus uterque ne nobis utilitatis huius communicationem invideas, neve nos quacunque de re celes ex cuius notione accessionis aliquid probitati adiungi posse speres. Iam enim persuasum habemus istud tuum somnium, postquam tu illud referre pro indigno non habes, non esse ex vulgari genere, sed singularem quandam afferre utilitatem. Observavi enim semper te, ut ab impietate, ita (ut mihi quidem visus es) a susperstitione quam longissime abesse.
spacer 95. FLOR. Annos abhinc aliquot, priusquam ex patria huc in Galliam traiecissem, dum ego et Ioannes Ogilvius,blue qui nunc apud Scotos Crodanam regit ecclesiam, vir, ut generis claritate, ita literis et moribus ornatissimus, una (nam multum una esse solebamus) in ripa Lossaei amnis deambularemus, principium illud sermonum Horatii (nam Horatius prae manibus erat), blue

Qui fit, Maecens, ut nemo quam sibi sortem
Seu ratio dederit seu fors obiecerit, illa
Contentus vivat, laudet diversa sequentes?

nobis occasionem dedit inter nos de aerumnosa hac humanae vitae conditione commentandi. Tum ille ad me conversus, “Quid sibi vult hoc, Florenti, quod neque cupiditatibus nostris satisfieri potest, ne nos ipsas, ne se in immensum extendant comprimere valeamus? Quid sibi vult haec aegritudinis carnificina perennis, quae animum exest atque conficit? Tu iam totum quadriennum philosophis operam dedisti, solent illi huiusmodi res tractare. Me tui nosti studiosissimum, tu si nos vicissim amas, fac cras a prandio inclinante iam sole hunc ipsum ad locum redes, ipse te in hoc tumulo expectabo. Interea philosophos consules, ut possis explicare nostrine an rerum vitio haec vitae anxietas contingat. Me certe primus iste ingenii tui calor maiorem in modum delectabit. Fallere enim taedium illud quod a tempore esse solet nec honestius nec utilius poterimus.” Ea ipsa nocte sub auroram, priusquam somno solutus essem, visus sum mihi per amoenissimum quodam pratum quod vario florum genere pulcherrime distinctum erat incedere. Solent enim nocturnae visiones lucis studia et curas, maxime si sint acres, quae pridie antegrediuntur, referre, et est sane ille extremae Britanniae angulus aspectu atque fructu multo iucundissmus propter frondosos colles vicinos et lacum oloribus habitatum, haud procul ab elgino oppido ub templum est magnifice extructum. Prato vicinus erat collis leviter et modice editus. In colle posita erat aedes eximia, eaque in templi formam, ut mihi quidem visum est, exstructa. Circum collem ad radicem decurrebat amnis lucidus et vadosus, in quo cernere erat varii generis pisces colludere. Post ripam, priusquam ad collis clivium ventum esset in planitie quadam, et in ipso quoque clivo arbores erant, praeter vulgares, myrti, lauri, cupressi, terebinthi, nec procul inde malorum et nucum, omnisque generis fructiferarum arborum genera varia, mihique prorsus ignota. Virgultis et arboribus passim insidebant canorae aviculae, fontium item in collis latere scaturigines aliquot erant, et lenem quendam sibilum inter frondes aura suaviter spirans concitabat.
spacer 96. Hic ego eo lubentius spatiabar quod nullum lucus ille anguem aleret aut noxium quodvis animal. Aedes ipsa ex Pario (quantum coniectura assequi potui) constabat lapide, ratione illa quidem atque arte summa exaedificata, claudebatur murorum ambitu amplo et spatioso. Ad fores senex quidam considebat, cultu plane et gestu philosophico, Democritus mihi videbatur aut aliquis qui ex eius ludo prodiisset. Hoc ex sermone quem post habuimus intellexi. Nam ille, ut est apud Diogenem Laertium, blue summum bonorum finem statuit esse εὐθυμίαν οὐ τὴν αὐτὴν οὖσαν τῇ ἡδονῇ, hoc est, non eam quae sit eadem voluptati, sed eam per quam animus composite degit perturbationis expers. Huic (ubi propius accessissem) gestu ad venerationem composito salutem dixi. Ille nutu duntaxat reddidit, sed eo sane amico et placido. Tum ego, “Si superbum aut incivile non est,” inquam, “o venerabile senex, percontari, valde aveo scire quaenam si ista aedes tam speciosa et, ut mihi quidem videtur, numinis alicuius domicilium.” “Haud perperam coniectas,” inquit ille, et sermone usus Romano, quamvis sonus Graecitatem praeferret, iussit ut inscriptionem quae supra fores posita est, inspicerem. Erat autem huiusmodi:

Ο ΤΗΣ ΕΥΘΥΜΙΑΣ ΟΙΚΟΣ
hoc est,
TRANQUILLITAS AEDES

spacer 97. Cumque rursus interrogarem an fas esset eam subire, “Rem,” inquit ille, “arduam affectas, quandoquidem huc semel admissi hominum exempti miseriis poterunt quodammodo cum superis ipsis de felicitate contendere. Verum, cum te videam rerum honestarum studio non mediocriter flagrantem, tibi de hac re quam petis gratificari non gravabor.” Tum me manu apprehensum intra ambitum introduxit, et ad porticum quandam admirabiliter substructam, quae pro aedis ianua erat, sistit. Nitebatur autem ea columnis octo, quarum singulis sua quaedam paullum infra epistylium ἐπιγραφὴ fuit. Mox ad me conversus hunc ad modum sermonem est exorus: “Ut in hoc Tranquillitatis domicilium ingrediare, opus est ut prius illas columnarum inscriptiones intelligas, et intellectarum in omni vita sis tenacissimus. Earum enim usu tibi facilem aditum ad tranquillitem muneris.” Cumque me ad ea omnia paratissimum esse professus essem, et quaenam isthaec essent praecepta sciscitarer, me propius ad columnas admovit. Hic mihi in mentem venit ille aureus et foliis et lento vimine ramus quem Aeneae in subterranea illa manium regna descendenti Sibylla sacerdos ex opaco nemore carpendum docuerat. Nec ille aliud, ut opinor, quam sapientiam significat, cuius auspiciis atque ductu, etiam ut omnem vim suam atque impetum in nos fortuna convertat, ubique dum apud inferos, hoc est in hac vita agimus, salvi et incolumes esse possumus, et purturbationum mitigare feritatem. Egregie sane comparata est illa Plutarchi similitudo qua statuit efferatos animorum motus sapientiae praeceptis et sententiis (quas semper in promtu esse oportet) audiendis et (ut ita loquar) ruminandis sic compesci atque mansuefieri ut truculentos canes, qui ad agnitae vocis agnitionem rabiosos ponunt latratus.
spacer 98. Primae igitur a sinistra incipienti columnae inscriptio haec erat:

ΠΟΘΟΣ ΣΦΟΔΡΟΣ ΤΟΥ ΕΥΠΟΙΕΙΝ ΚΑΙ ΤΕΛΕΙΝ ΕΑΥΤΟΝ
hoc est,
FLAGRANS STUDIUM BENE MERENDI DE SEIPSO ET SEIPSUM PERFICIENDI

Huius et reliquarum deinceps inscriptionum explicationes breves adiecit senex, quas ipse, quoad memoria suppetet, imitabor. Apparet haec praeceptio primo occursu supervacanea, cum nemo quisquam sit qui non vel naturae instinctu ad hoc feratur, ut se quam praestantissimum esse velit, et perficiendi sui procurationem vel in primis suscipiat. Sed habet illa reconditam intelligentiam atque utilitatem in omni vitae cursu latius opinione patentem. Includit enim praeceptio et tranquillitatis studium: nunquam enim conquieturum est quicquam quoad adeptum sit perfectionem sibi ex naturae ordinatione debitam magis quam saxum quod a coelo decidens consistere nequit quoad ad terram communem gravium sedem sit perventum. Et quoniam, ut ignoranti portum nullus est suus ventus, ita quisquis non de summa vitae cogitavit, sed casu quo praesens fert libido nunc in hanc, nunc illam partem fertur, nunquam composite vivet, nec eum adhibebit quem adhibitum oportet actionibus ordinem. Multos invenias quibus propositum sit potentiae, honorum, aut divitiarum, aut voluptatum denique studium, sed hoc non est studere se praestantem aut perfectum virum esse, sed minimas quasdam et deterrimas vitae partes cogitare. Quod si quis est qui secus existimet, is profecto pessime de seipso meretur, qui non de principio studiose inquisivit quibus in rebus posita sit hominis summa dignitas atque perfectio. Nam caeteris in rebus, sive praetermissum sive ignoratum est quippiam (ut ait Cicero) blue non plus incommodi est quam quanti quaeque earum rerum est in quibus neglectum est aliquid. Finis autem humanae vitae et quae sit summa perfectio si ignoretur, vivendi rationem ignorari necesse est. Ex quo tantus error consequitur ut in quem portum nos recipere debeamus scire non possimus.
spacer 99. Sed quia de perficiendis nobis ipsis commode statuere non possumus nisi prius nobis constet cuiusmodi res simus, prima rationis cura haec esse debet ut naturam nostram penitus perspectam habeamusIam qui se explorat sentiet sibiipsi inesse divinum quidem, ingeniumque suum sicut simulacrum aliquod dedicatum (ut inquit Cicero) blue putabit, tantoque munere deorum semper aliquid dignum et faciet et sentiet. Cumque is perspexerit seque totum tentarit, intelliget quemadmodum a natura sub ornatus in vitam venerit, intelliget quo a belluis differat, et ut omnis hominis excellentia sit ex ratione. Ex hoc autem perlevi ingenii labore statim eruitur clarissima illa sententia, infinitis partibus maiorem curam ponendam in inquirendis ingenii ac rationis perfectionibus et ornamentis quam eis commoditatibus quae ad corpus et praesentis vitae usum duntaxat pertinent. Belluis quidem soli sensus dati sunt, quibus ea inquirant quae ad animalem vitam tuendam pertinent. Dati sunt et nobis sensus, cum in eum ipsum finem, tum etiam ut rationi inserviant in colligenda praestantium rerum agnitione. Verum nos (quod singularis est dementiae) non solum sensibus sed etiam ipso ingenio abutimur, dum omnem etiam mentis vim atque laborem huc convertimus ut potientes simus earum rerum quae nobis cum belluis sunt communes. Merito profecto nobiscum natura parens optima expostulare potest qui tam praeclarum eius munus in sordes abiicimus. Quod si non rerum dignitate permovemur ut ingenium ad altiores res perscrutandas accommodemus, faciamus tamen id saltem vel nostra ipsorum commoditate impulsi, cum non magis manifestum si coelum ac sidera moveri quam supremum nostrum honorem atque perfectionem ad mentem pertinere. Hoc officiorum fonte patefacto, consequens est ut perpetuo versari debeamus in eis cogitationibus quae nos ad nostram praestantiam atque absolutionem quam facillime perferant.
spacer 100. Sed haec res ut dilucidior sit, expendendum est nos duabus a natura ipsa (Cicerone teste) blue indutos esse personis, quarum una communis est, ex eo quod omnes participes sumus rationis, praestantiaeque eius qua antecellimus bestiis. Altera est proprie attributa singulis, quae quidem ex ingenii et temperaturae varietate proficiscitur, ex quo fit ut non omnes omnia aequaliter deceant, neque Demea quantumlibet affabilis blue et benignus esse meditetur, Mitionem plene exprimat aut exaequet. Adiunguntur item et duae aliae personae, quarum priorem casus vel tempus nobis imponit, posteriorem nos nobismetispsis nostro iudicio accommodamus. Regna, imperia, nobilitates, honores, divitiae, opes, eaque quae sunt his contraria, in casu sita temporibus gubernantur. Ipsi autem quam personam gerere velimus a nostra voluntate saepissime proficiscitur. Quo fit ut alii se applicent ad philosophiam, alii militiam sequantur? Alii mercaturam, alii advocationes et caussas forenses amplectantur, alii ad agriculturam aut opificium aliquod mercenarium se applicent, alii religionibus quibusdam se dedant. Et in iis consilium est maturum ex natura capiendum, blue

Ac prius ignotum ferro quam scindimus aequor,
Ventos, et varium coeli praediscere morem
Cura sit, ac patrios cultusque habitusque locorum,
Et quid quaeque ferat regio, et quid quaeque recuset.
His segetes, illic veniunt felicius uvae.

Non enim nos minus diligentes esse debemus in animorum cultura et dirigenda vita quam sint in agris accurandis agricolae.
spacer 101. Has personarum distinctiones ideo attuli ut intelligatur primam illam, hoc est honestatis, personam naturalem esse adeoque omnium hominum communem. Quapropter omne consilium quod vel sua cuiusque natura, vel fortunae, vel nostrae voluntatis studium nobis suppeditat, ad illam est referendum, sicque temperandum, ut a communi virtutis ratione nunquam recedatur. Nulla est in hac persona gerenda vel sexus, vel ordinis, vel conditionis exceptio. Omnium hominum inest virtute atque sapienta colendis acceptam saltem a natura dignitatem perfortiter tueri. Quo magis stolidi et ridiculi sunt nonnulli qui propterea quod non sint in flaminum ordinem cooptati, blue aut quod non habeant verticem derasum, aut quod extima vestis non sit linea vel prodigiosa, aut quia non sint cucullo obvoluti, pietatem ac vitae moderationem ad se pertinere non arbitrentur. Plerique, quod maiores habuerint opulentos aut claros, omnia sibi licere volunt. Alii, quos loci dignitas ad virtutis excellentiam excitare debet, ut sunt antistitum religionis nonnulli, opulentia quam ex Christo habent freti, multa palam dedecorosa facere non verecundantur. Alii, quod milites sint, nihil tam est sceleratum quod non sui officii esse credant. O temporum caecitatem! O doctorum religionis, hoc est antistitum desidiam, imo crudeles animos, quos nulla pereuntis prae ignorantia gregis misericordia tangit! Sed hos missos faciamus, quum se non admoneri quidem velint. Verum num tu illos ipsos censes communis personae meminisse, qui propter volentariam aut privatam illam vel fortunae indulgentiam aliquam sibi turpe aliquid licere putant? Num rationem habent quid dum sacro admoventur lavacro promiserint? Sed quid ego Christianismi facio mentionem? Ea enim professio nos in diviniorem quandam includit religionem quam animus pene vel cogitando assequi possit. De his duntaxat loquor quae naturae lege praestare iubemur, et de eo quod nobis faciundum sit, non quatenus Christiani, sed quatenus homines sumus, et quod sacramentum commune tum nobis cum vitam acciperemus dictum requirit.
spacer 102. Iam vero cum reliquus vitae cursus magna ex parte derivetur ab hoc proposito, quod in ipso florentis aetatis limine complectimur, ad hoc (ut supra attigi) vigilantissime debent eniti et parentes et magistratus, ut simul atque in puero eluxerit aliqua ingenii aut comprehensionis vis, instilletur illi in animum quanti pretii animans sit, quo belluas vincat, cur vitam acceperit, quod sit a Deo hominum generi munus assignatum, quis sit tum bonorum tum malorum finis. Dici non potest quantum reliquae vitae intersit in illa exorientis iudicii velut aurora, et nobis se bivium illud Pythagoricum offert, blue rectas de humani generis nobilite atque rerum pretio imbibisse opiniones. At quorsum animis iam protinus a prima lanugine non insedit illud? blue

O cives, cives, quaerenda pecunia primum
Virtus post nummos.

Unde habeas nemo quaerit, sed oportet habere.

Vivamus, mea Lesbia, atque amemus,
Rumoresque senum severiorum

Omnes unius aestimemus assis.
Soles occidere et redire possunt
Nobis, cum semel occidit brevis lux,
Nox est perpetua una dormienda.

Haec discunt omnes ante alpha et beta puellae. Theologi aliquot, iidemque sane acuti, non dubitant hominem capitalis atque mortiferi damnare criminis, si non primo quoque exerentis se rationis momento finem sibi vitae et actionem honestum praestituat, idque pertinere aiunt ad obligationem quandam naturalem. Summum hoc ius ut non usque adeo probem, efficit conditio fragilitatis nostrae, tamen quia saepe incuria educationis et defectu doctrinae tenera illa aetas in vitiosas vitae rationes delabitur. Sacri magistratus, quibus propterea a populo suppeditantur ea quae ad vitam degendam pertinent, ut piae vitae ratio omnibus sit exposita, debent, si aliter commode fieri non potest, urbem vel domesticatim circumire, explorantes an legitima sit iuventutis institutio. Sic enim omnes, tanquam in eodem probitatis ludo eruditi, offendentur turpibus, delectabuntur honestis, neque ulla poterit inteercedere irarum atque discordiarum acerbitas ubi omnes in easdem praeclaras voluntates consentiunt. Sic parentes filios et magistratus populum red et cives dicto audientiores habituri sunt, neque ex illustribus illis tirociniis aliud expectandum est quam obedientiae, dum honesta imperantur, alacritas, ex qua ordinum et totius societatis humanae stabilitas existit. Neque sane diffitendum est omnes quodam perficiendi sui amore teneri. Nam et qui laqueos et exitia quaerunt, ut scribit Cicero et ille apud Terentium, blue ἑαυτὸν τιμωρούμενος, qui decrevit tantisper se minus iniuriae suo nato facere, dum miser fiat, et quicunque in mala scientes irrunt, hoc faciunt ob quandam sui caritatem, et quod ita illis (ut existimant) sit usus. Verum caecus esst ille plerumque amor, propterea quod assiduis cupiditatibuselati honestum necne sit quod expetimus bonum non referre putamus. Et si quid quisque nostrum apud se instituerit fixius introspicere velimus, intelligemus in hoc perficiendi sui proposito insigniter delinqui, nosque verbo tenus quae honestant, re ipsa quae turpificant, consectari. Nemo quidem nostrum interrogatus non respondebit sibi illud in primis in votis esse ut sit bonus, perfectus, et absolutus, sed postea excussis illis involucris dissimulationum, inveniemur alius villam, alius illa quinque boum iuga, alius uxorem (ut Christi servatoris habet parabola) blue meditare.
spacer 103. Sed neque et illud satis erit etiam te liberum esse earum rerum cupiditate quae turpificant, nisi hoc perficiendi tui studium serio et gladiatorio (ut aiunt) animo capessas. Steriles enim sunt plurimum languidae illae voluntates. Fervoris constantia est quae fructus affert.Magna sane bonitatis pars toto pectore velle se fieri bonum, et praestantiae itidem magnopere velle se esse praestantem. Opus est igitur studium et ardor quidem amoris, sine quo nihil quicquam egregium in vita assequi posse cuiquam est concessum. Socrates solitus est dicere perfectum sibi opus esse, siquis esset satis concitatus cohortatione sua ad studium cognoscendae percipiendaeque virtutis. Quibus enim id persuasum esset, ut nihil mallent se esse quam bonos viros, iis reliquam facilem esse doctrinam censebat. Priusquam hanc partem desinam, operae pretium erit nonnullorum singularem ineptiam commemorare. Sunt quidam qui secum in animo deliberarunt interea dum aetatis flos praeterlabitur omnis generis voluptatibus se dedere, atque ubi ad ultimum aetatis tempus perventum est dare operam virtuti et seipsos praestantium rerum studiis cohonestare. Verum hic dupliciter erratur. Primum, qua syngrapha producenda ostendere possumus nos superum concessu vel unum diem superfuturos? Quis nobis deus haec longiora vitae spatia promisit? Quis nisi plane stolidus sibi crastinum polliceatur?

Non est, credi mihi (inquit Martialis) blue sapientis dicere “vivam.”
spacerSera nimis vita est crastina, vive hodie.

spacer 104. Nunc expendite quantum iniquitatis habet ea distributio, quod nostrum non est, nec unquam fortasse erit, dare honesto, et instans, quod nostrum est, turpitudini. Debet nos scilicet pro tam praeclara gratia honestas ad se vocare et caput tanquam egregie de ea meritis amanter demulcere. Deinde et illud succurrat, quam turpiter illi rei proferantur dies, et comperendinatio concedatur, propter quam unam omne vadimonium esset deferendum, quam unam quamprimum complecti par erat, et prae qua caetera omnia sunt sine mora reliquenda. Sane adeo hic maturato opus est, ut sustinendum sit potius vita ipsa primo quoque tempore spoliari, quam vitae momentum absque honestatis contubernio degere. Ergo cum praesentes cupiditates suadebunt ut sibi nos totos dedamus et honestae vitae rationes in ventura tempora differamus, ponderabimus diligenter quantum ea res contineat indignitatis, quas nobis inuramus, si ita facerimus, maculas, et quam male de nobis ipse mereamur, qui turpes et perituras res speciosisssimis et immortalibus praetulerimus. Quocirca hic nobis talaria sunt induenda, et in hoc laudis cursu neque remi neque venti nobis satisfacere debent. Ipsi nobis sedulo ita admonendi sumus, blue

Heu fuge crudeles terras, fuge littus avarum.
— Heu regni rerumque oblite tuarum,
Non fugis hinc praeceps dum praecipitare potestas.
Ea age, rumpe moras .

Sera (ut proverbio tritum est) parsimonia est in fundo. Et, ut inquit Hesiodus, blue

μεσσόθι φείδεσθαι· δειvὴ δ’ ἐν πυθμένι φειδώ.
Parcendum in medio est, gravis est res parcere fundo.

Siquidem illic non solum quod minimum, sed etiam quod deterrimum est consistere solet. Nullam itaque, cum de honestae vitae instituto agitur, moram interponamus. Nam ita demum (ut ait Seneca) blue vita beneficium erit, alioqui mora est, et quidem turpis inter foeda versantibus. Id agamus, ut nostrum omne tempus sit quod erit cum nos nostri iuris esse coeperimus, et affectus sub arbitrium adduximus.
spacer 105. Sed iam satis diu in huius columnae tractatione habitavimus, resque omnis sic nobis est (ut arbitror) explicata ut nihil prorsus vel difficle vel dissentaneum imperare videatur, qui hoc solum imperavit generatim, ut velimus ex animo et re ipsa nobis ipsis bene esse, et nos eis praeditos esse ornamentis quae nos non falso sed vere perficiant atque illustrent. Ad secundam deinde columnam accessimus, cuius haec erat inscriptio:

ΓΝΩΝΑΙ ΔΕΙ TA ΑΛΗΤΙΝΗΑ ΑΓΑΘΑ
hoc est,
OPORTET NOS VERORUM BONORUM AGNITIONE INSTRUCTOS ESSE

Postquam enim prima informatio pertinet ad serium perficiendi sui votum, haec autem perfectio non constet nisi verorum bonorum adeptione, et fructu, et declinatione malorum, iure proximus a primo locus boni vestigationi tributus est. Studia enim perveniendi aliquo nihil prosunt nisi illud quod eo quo intendas ferat deducatque cognoris.Et pictori, ubi constitutum est cuiusmodi imaginem exprimere velit, colores apti sunt conquirendi. Nec levis huc afferenda cura est quod difficile sit in eo appetendo tenere modum, quod bonum esse credideris. Et profecto absque certa et illustri expetendorum fugiendorumque agnitione (nam haec bona sapientiae pars est) vitam hanc traducere est, quod dici solet, absque filo ingredi in Labyrinthum. Bonum itaque cum illud dicatur quod sit expetendum, bonorum ut et expetendorum duplex est divisio. Quaedam enim sunt quae non propter seipsa sed aliorum gratia expetuntur, quae utilia dicuntur eo quod horum usu ad maiora quaedam deveniatur, ut pecunia et alimenta quibus vitam et incolumitatem tuemur. Alia sunt quae propter se expetantur, et haec rursus bipartita videntur. Quaedam enim tantae sunt dignitatis ut merito propter se semper sint expetenda, cuius generis est omne quod honestum est et quod quidem suapte natura hominem in quodam excellentiae gradu constituit, ut sunt sapientiae et virtutum functiones. Alia quidem sunt quae quidem propter seipsa ab appetitu rectu, hoc est ratione gubernato, non primum appetuntur, tamen adiuncta esse solent potissimum iis quae propter se sunt expetita, cuiusmodi sunt voluptates. Sunt quidem et hae interdum cum utilibus copulatae, sed propius attingunt finis rationem eo quod quo praestantius fuerit bonum cuius sumus capaces, hoc (nisi insit in nobis quod obstet) suavius ex natura sua nos afficiat. Verum quisquis voluptatem recte atque ordine appetit non tam eam appetit quam rem convenientem ex cuius adeptione affectatione quadam et naturae nexu sequitur sensionis cuiusdam iucunditas, quae tum gaudium, tum voluptas dicitur.
spacer 106. Alia est ex rebus ipsis cum hominis partibus comparatis bonorum ducta divisio. Et est haec tripartita. Vocantur enim alia fortunae bona, cuiusmodi sunt res externae, opes, illustre genus, potentia, gloria, quibus contraria sunt inopia, generis obscuritas, impotentia, contemtus. Alia ad corpus pertinent, quo in genere sunt sanitas, vires, forma, quibus et voluptas adiungi potest. Cum his pugnant insanitas sive morbus, infirmitas, deformatio aut pravitas corporis, et dolorum cruciatus. Tertium et summum bonorum genus est eorum quibus animus nobilior hominis pars perficitur, et sunt illa quae iam dixi propter se expetenda, quibus contraria sunt omnia illa quae animum turpificant, quod genussunt ignoratio rerum praestantium et convenientium, vitium omne atque omnis immoderatio. Stoici nihil in bonis numerant praeter ipsum honestum: reliqua genera, hoc est corporis dotes et rex extraneas τὰ ἠγμένα, id est praelata vocarunt, et mala alia a turpitudine ἀποπροηγμένα, hoc est postposita vel reiecta. Inde est quod Seneca scribit, blue nos boni nomine abuti atque proiicere, cum illud polentae, pani, et caeteris quae in diem utilia sunt, communicamus.
spacer
107. Sed hic potius est verborum quam rerum concertatio, quandoquidem et apud Peripateticos tantum excellit hoc quod decorum et honestum appellamus quod idem interdum virtutis nomine explicatur, ut omnia praeterea quae bona corporis et fortunae putantur, perexigua sint et perminuta, nec ulla pene aestimtione dignanda. Faciunt pro Peripateticis sacrae literae, quae ab ipso mox principio valde bona vocant quaecunque sunt a Deo condita. Unde fit ut ridicula sit censenda illa in boni nomine communicando Stoicorum scrupulositas. Sed hic animadvertendum est aliam esse bonitatis rationem in rebus ab ea quae est in nostris actionibus. Res bonae dici possunt singulae, vel ob id tantum quod sint, vel certe quod nihil sit in tota rerum machina quod non sua quadam utilitate, etsi ea plurimum clam nobis est, sit instructum. Verum haec bonitatis ratio mire generalis est et latissime patens. Actiones vero nostrae bonae dicuntur cum eum ordinem conservant quem honestatis leges adhibere iubent. Atque hoc est magnum illud bonum quod vocatur honestum. Verum sunt actionum honestarum aliae quae ad civilem vitam pertinent, et repressionem cupiditatum, quarum tamen omnium fons est prudens animi cogitatio; aliae in sapientiae studiis positae sunt, dum mens occupata est in divinarum rerum commentatione, ex qua aeternitatis admiratio quaedam atque amor exsurgunt. Nunc quamvis utrumque genus honestum sit, sapientiae tamen studiis primae partes dantur, eo quod hisce proxime Dei immortalis vitam referamus.
spacer 108. Quod vero de actionibus hisce dico, communicari volo et habitibus unde illae oriuntur. Nam virtutes omnes aut mentis aut voluntatis habitus sunt. Sunt ergo haec propria animorum bona atque ornamenta tanto praestantiora iis quae ad corpus pertinent quanto res incorporea et intelligens animus corpore, quod crassum est et suo sibi ingenio brutum, est excellentior. Sed ut planius intelligatur aut nullam aut sane perexilem bonitatis rationem in corporis et fortunae bonis inesse, si cum illis animi bonis comparentur, rationes aliquot perbreves afferam ex philosophorum quidem schedis depromtas, ad popularem tamen captum attemperatas, quarum haec erit prima. Apud eos qui cogitationes et aetatem in philosophiae studiis consumserunt, hoc indubitatum est: nihil posse boni rationem accipere quod non sit, et quodque quo perfectius est, hoc et melius esse. Nunc illud assumendum est, omnia fortunae ornamenta atque adeo corpus ipsum cum omni sua gloriosa supellectile eiusmodi esse ut vix ad temporis punctum durent, et interea dum habentur effluant, quamobrem ne esse quidem censenda sunt. Sane tota temporum fluxio, etiam longissima, si ad aeternitatem respicias, vix puncti instar obtinet, nec aliter si Tithoni, blue Nestoris aut Mathusalae annos superes, longaevus esse censebere quam aliqua ex illis bestiolis apud Hypanin fluvium natis, blue quae occidente sole expirat. Est illis vita (ut ita dicam) diaria, quare illae diutissime vixisse videri possunt quae sub solis occasum, maxime si solstitialis sit dies, emoriuntur, collatae illis quae octava aut sexta hora sunt extinctae. Verum nobis, qui lumina non in aeternam seculorum seriem sed in angustias vitae nostrae dirigimus, pauci solis anfractus reditusque ingentia aetatis spatia concludere videntur. Cum tamen, ut sapientissime a Cicerone (qui etiam proxime commemoratam bestiolarum similitudinem, Aristotelis auctoritate fretus, affert) dictum est, blue Quid est omnino hoc ipsum diu in quo est aliquod extremum, quod cum venerit, omnis voluptas praeterita pro nihilo est, quia postea nulla futura sit?
spacer 109. Merito itaque haec corporis aut extranea bona, quae nos tanquam praestantissima persequimur, non ὄντα sed ἀπιόντα, hoc est non entia (si tamen Romanus sermo hanc vocem admittit) aed abeuntia esse censenda sunt:

Festinat enim (ut ait Iuvenalis) blue decurrere velox
Flosculus, angustae miseraeque brevissima vitae
Portio, dum bibimus. Dum serta, unguenta, puellas
Poscimus, obrepet non intellecta senectus.

Et, ut Gregorius ille Nazianzenus, blue

Αυτὸ δ᾿ ὅσον πνείω ποταμοῦ ῥόος ὦκα θέοντος,

ubi de vitae nostrae defectione celeri loquitur, quid sic reddi posse arbitror,

Spiritus hic rapidae nihil est nisi transitus undae.

Homerus hominum genus φύλλοις, hoc est foliis aut frondibus simile esse ait, blue in quam eandem cogitationem inciderat praeclarissimum illud tolerantiae exemplum Iobus, blue cum illud scriberet, contra folium quod vento rapitur ostendis potentiam tuam? David Hierosolymorum rex et Esaias natum longe nobilissimi hominem florem agri dicunt, atque omnem eius quae ex carne est gloriam perinde ac foenum subito exarescere. Pindaro poetae σκιὰς ὄναρ est homo, blue hoc est umbrae somnium, Iobus fugere eundem ait velut umbram. Breviter, cum non possent invenire vocem quae satis apte vanitatem rerum huius vitae significaret, quod proximum fit ad inanissimarum rerum vocabula confugerunt. Sed quid opus est citandis quibuscunque huiusce veritatis testibus tempus extrahere, cum oculis quotidie videamus quam cito nobis pereat haec rerum facies? Sed nos caeci et dementes nunquam fixe et serio studiorum nostrorum inanitatem ponderamus, quoad veniat illud extremum vitae momentum in quo misella haec anima est efflanda, et cum deserta haec temporum fluxione pervenimus ad illam aeternitatis ianuam, tunc (sed serius) incipimus agnoscere rerum nostrarum vanitatem. Soli ergo illi prudentes sunt qui ante periculum ipsum animum id id quod verissimum est credere induxerunt, omnia esse vanitatem, blue et nihil quod sub sole sit permanere.
spacer 110. Altera quae bonitatis pretium iisdem detrahat ratio ex eo ducatur, quod boni appellationem iis qui ea possident non conciliant. Non enim, ut a forma formosum aut a divitiis divitem, sic ab illis fortunae bonis quempiam vel esse vel nominare bonum usu venit. Quod se de opibus sermo sit, quemque ut pessimo est ingenio, hoc est maxime vafro et ad fraudes apposito, ita maxime florere divitiis videas, et contra optimum quemque rei familiaris diffficultatibus laborare. Nam, ut versiculus ille Graecus habet, blue

Οὐ πάνυ τοῖς ἀγαθοῖς τούτων μοῖρα δίδωσι,

quod sic, ut opinor, vertas licet,

Fortunam raro bonus experiere benignam.

Non nego opes et copias in se nihil prorsus habere vitii, et inveniri viros graves qui in media opulentia singulari sint integritate, et qui divitias vel relictas vel honestis rationibus partas tum in inopum, tum in amicorum et reipublicae tempora conferant. His sane facultates sunt bonitatis et magnificentiae materia, sed magna est huius generis hominum raritas qui rerum abundantia non insolescant. Philosophorum nonnulli, inter quos numeratur Crates, aurum et patrimonium omne sponte vel relinquerunt vel abiecerunt, ut expediti et liberi curis commodius pholosopharentur. Cicero, longe clarissimus Latini generis scriptor, maiorum quodam in loco requirit prudentiam, qui haec imbecillia et commutabilia pecuniae membra vel solo verbo bona putaverint, cum re ac factis longe aliter iudicassent.
spacer 111. Et, ut cursim reliquas bonorum eiusmodi partes attingamus, primum regnum expendamus, summum inter homines potentiae genus. Hoc, si quam oportet moderationem retinet, singulare, imo divinum quoddam bonum est, sed bonitas ea a sapientia animi splendentis et excelsi proficiscitur, quae sane non temere in eam cadit fortunam, ubi non suffragiis populorum aut sapientium fiunt, sed nascunur reges. Sed hoc regnum quid quaeso aliud est nisi perpetuus labor pro publica salute susceptus? Sunt enim legitimi reges, ut ait Homerus, ποιμενὲς λαῶν, hoc est pastores quibus populus moderandi regendique sui, non conculcandi potestatem et quasi habenas credidit. Itaque non secus se gerere debent quam tutores fideles, imo quam boni solent parentes, quorum maxima cura est ut filiis bene sit, et tum demum beatos se existimare debent qui rerum summae praesunt cum industria et vigiliis suis populum et legibus et pace florere et necessariis non defici vitae praesidiis vident. Iam quotusquisque principum est qu non malit principatu excidere quam talem se praestare qualem loci eius rationes exposcunt? Quod si populorum sudoribus et provinciarum tributis ad luxum et tyrannidem abutuntur, atque omnia non fidei suae commissorum, sed suis commodis metiuntur, red ex pastoribus fiunt δημοβόροι, hοc est populorum voratores, imo publicae pestes, hoc magis perniciosi quo plus possent. Sed non est quod sibi magnopere propter fortunae vel magnitudinem vel indulgentiam placeant. Nam ut hominum manus effugiant, brevi apud posteritatem infamiam sibi inuri sempiternam efficient, atque illi meritas dabunt propter personam male gestam poenas, qui unus atque idem totius orbis et rex est immortalis et aequissimus iudex. Laudes item et gloriae et magnitudinis praeconia,

Humana (ut ait Iuvenalis) blue maiori bonis creduntur. Ad haec se
Romanus, Graecus et barbarus induperator
Erexit, caussas discriminis atque laboris
Inde habuit.

Verum illa ipsa si alicui non sua virtus sed stulta opum admiratio conciliat vel metus extorquet, quid aliud nisi merae assentationes et mendacia sub laudis persona imponentia?

At qui favoris gloriam veri peti
Animo magis
(ut inquit tragicus poeta) blue quam voce laudari volet.

spacer 112. Agesilaus tam in laudibus quam vituperationibus non tam laudati quam laudantium mores et ingenium spectari oportere censuit, ut qui veram laudem esse non crederet aut honorem quem vulgus non tam virtuti quam opibus deferre solet. Et vulgaris ista nobilitas quid aliud est nisi opinio quaedam praestantiae maiorum ex oblivione nata? Cum nemo ne regum quidem sit, ut inquit Seneca, blue cuius maiorum series non alternatim ex splendidis sordidisque constiterit. Hanc si avitae pararunt divitiae, quid nobile habere potest id cuius origo tam vilis et st cum sordibus, fraude, iniuria atque omni indignitate plurimum coniuncta? Si maiorum hanc peperunt virtutes, ut illae meae non sunt (non enim propagatione generis, sed industria propria virtus paratur), ita nec maiorum nobilitas. Neccesse est nobilitatem, ut mea sit, ex mea esse virtute et non ex aliena. Corporis valetudinem quamlibet firmam, robur, voluptates, ac speciem omnem tum aetas, tum levis morbus aut oblaesio demoliuntur; mors, quae semper impendet, totam superbi cadaveris gloriam momento extinguit. Finge animo aliquem vel huius vel exacti temporis Narcissum aut Adonida aut Ganymedem, vel Helenam vel Venerem ipsam, num a funere iisdem alia est species quam sit excarnifactis illis ossibus, qui ex latronum furcis dependent, nisi forte pulchriora esse putes cadavera quae sub terra et ab oculis nostras remota iam vermium nidi et pabula quam quae ad ventos suspensa computrescunt? Et tamen huiusmodi res sunt, propter quas tam dulciter insanire iuvat et, si superis placet, blue

Οὐ νέμεσις Τρῶας καὶ διακνήμιδας Ἀχαιοὺς
Τροιῇ δ᾿ ἀμφὶ γυναικὶ πολὺν χρόνον ἄλγεα πάσχειν,

Hoc est,

Nec fuit indignum Danaum Troumque catervas
Tot mala pro tali longum tolerare puella.

spacer 113. Vita quoque ipsa tandem, quae rerum carissima esse solet, num aliud est quam perpetuum ad mortem cursus? Et tamen miramur atque indignamur cum ad finem cursus est perventum qui perpetuo currebamus. Etenim, ut clepsydram non sola quae ultima excidit gutta, sed etiam priores exhauserunt, sic non tantum supremo die sed toto etiam interiecto tempore emorimur. Sed quia cursus terminum, hoc est supremum diem, opinionis errore longe adhuc abesse nobis persuasimus, vel quia animum ab eo cogitando avertimus, futilibus laetitiis falsum animum delinimus, incredibiliter consternati, cum cursum inopinato intercipi sentimus. Sed certa iam lata est sententia, ducit nos omnes lictor, ademta est omnis effugii spes, blue

Serius aut citius sedem properamus ad unam.

In hoc tantum est discrimen quod tu cras, ego fortasse hodie extinguendus sum. Doctissimus meus Vintoniensis antistes Stephanus blue perinde nobiscum agi dicere solet ut si hic ad primum ab urbe lapidem, aliud ad secundum, et ita deinceps ad certum aliquem terminum si strangulandus. Quae ergo dementia est rem tam fragilem, et ex cuius productione tantum haurimus calamitatum, tanti facere et tam perdite adamare? Animisne inflabimur precarii spiritus animacula et longas inchoabimus spes, magnaque nos facturos minitabimur, cum ex tam tenui filo omnis haec inflatio atque rerum nostrarum superbia dependeat?
spacer114. Ergo cum tanta sit bonitatis exilitas in iis quae tum ad corpus tum ad fortunam pertinet, ab iis et animum et oculos ad coelestia et sublimia attolamus, et σῶμα, hoc est corpus σῆμα (quod est sepulchrum) esse intelligamus mentis, ex quo tamen sapientiae beneficio adiuti caput proferre possumus, et supernarum rerum qualicunque aspectui adsuescere, non aliter (ut inquit Seneca) blue quam opifices solent qui ex alicuius rei parum conspicuae in luce maligna inspectione, ubi oculos defatigarunt, prodeunt in apertum illustrium rerum intuitu oculos recreaturi. Hunc ad modum nisi nos sedulo exerceamus, semper cum illis qui in speco Platonica vincti has rerum umbras admirantur, commorabimur. Plato sane philosophorum longe religiosissimus corpora omnia rerum incorporearum umbras esse duntaxat statuit, et corpus cum affectibus suis obscurae specus et vinculorum vice esse, quo fit ut verarum rerum aspectum perferre non possimus. Ac, ut dormientes fallacia illa somniorum visa deludunt, itidem et nos vigilantes circumfusa haec corporum species. Ridemus canem Aesopicum qui, abiecto eo carnis frustro quod dentibus tenebat, se demersit in aquam, umbram captans quae maiuscula apparebat. Ridemus item et aves ad uvas quas Zeuxis pinxit devolantes, et non animum advertimus nosmetipsos longe turpius a circumfusis his verarum rerum umbris decipi, et unamquamque rem hoc esse pretiosiorum quo longius a corpulentia abscesserit. Socrates apud Xenophonem hoc argumento satis evidenter ostendit, omnem hominis dignitatem esse ex animo, quod simul atque is corpus deseruit, etiam carissimorum aspectum ferre amplius non possumus, sed statim tumulo cadavera obruimus.
spacer 115. DEM. Fac quaeso iterum audiam versus illos quibus iuvenem tibi amicum in amores prolabentem ut se contineret nuper admonuisti. Nam tale aliquid quale nuper explicasi mihi complexi esse visi sunt.
spacerFLOR. Nimium longe evagerer si istuc facerem, sed ut ne omnino frustra rogaveris eorum paucos recitabo. blue

Ecquid amas, qui corpus amas, nisi putre cadaver,
spacerQuod tegit in paucos blanda figura dies?
Negligis infelix animum, licet omnis in ipso
spacerSit positus nostrae nobilitatis honos.
Hic sapit, hic potis est rerum cognoscere caussas,
spacerEt terris positus se super astra vehit.
Nec levis haec, quam adfert animo sapientia, laus est,
spacerSi rerum expendas callidus ingenium.
Non habet hoc quicquam, quamvis habet omnia, maius
spacerAurea qui coeli dirigit astra Deus.

spacerFRANC. Ne Demetrio nostro in amandis tuis studiis cedere videar, referam singularis illius tui carminis quod recens composuisti partem huc proprie pertinentem. Adeo enim ea delectatus sum ut ad verbum teneam. Ita enim scribis,

Quicquid luminibus vides,
spacerEt quicquid manibus tangis amabile,
Cuncta haec pulvis et umbra sunt,
spacerEt noctis brevis huius mera somnia.

spacer 116. FLOR. Habeo profecto gratiam utrique vestrum, sed tibi praecipue, Francisce, qui nostra haec, licet humilia sunt, studia eo sis dignatus honore ut etiam scriptionis nostrae partem ediscere ad verbum et memoriter pronuntiare te non piguerit. Sed ad rerum explicationem redeamus. Iam vidimus quae sint fallacia et exigua admodum bona. Nunc breviter nobis quae vera et magna sunt percurrentur. Est autem hoc commune omnibus animi bonis, ut propter excellentiam suam hominem bonum reddent et perficiant. Horum ipsorumque altera ad ingenium pertinent, quae sunt sapientiae studia; altera pertinent ad voluntatem, quae praeclaris quibusdam habilitatibus instructa nullas habet appetitiones nisi honestas. Et quoniam callidi rerum aestimatores, ut ait Cicero, blue prata et areas magno aestimant, eo quod huic possessionum generi minime quasi noceri possit, merito nobis plurimi ea sola facienda sunt quae sunt supra tempus atque fortunam posita, qualia diximus ea esse quae ad animum pertinent. Et ut in pristinis vestigiis quodammodo persistamus, verum aurum animi credamus esse sapientiam, quod cum ex sacris libris tum ex Platone discere licet, apud quem in Phaedro Socrates sic votum concipit: Amici Pan et alii qui locum hunc colitis dii, date mihi ut intus pulcher efficiar, et quaecunque extrinsecus habeo intimis sint amica. Divitem autem sapientiam solum existimem: tantum vero mihi sit auri quantum nec ferre nec trahere queat alius nisi vir temperans. Hoc extremum dictum puto quod Dei sit immensa sapientia, quam nefas est optare, intemperantium nulla, vel nimum exilis, temperantium magna et quam conveniat a Deo postulari. Veram item potentiam et verum regnum existimemus affectus habere in potestate et barbaras cupiditatum gentes rationis frenare imperio, et sic animum virtutum communire praesidiis ut nullis possit fortunae telis debellari. Nullam turpem aut damnosam esse servitutem ducamus praeterquam dum divina nostri pars obsequitur affectibus. Non enim externus hic strepitus aut fortunae fulgor, sed invicta animi virtus est quae veram conficit excellentiam.Nemo, inquit Seneca, blue ex iis quos purpuratos vides magis felix est quam ex illis quibus sceptrum et chlamydem in scena fabulae assignent. Homines si ascititis ornamentis et fortunae mendaciis detractis aestimes, solus ille magnus est qui erectis luminibus gladios micantes videt et scit sua nihil interesse utrum per os anima an per iugulum exeat, qui admonitus corporis instare tormenta et formidines eas quas tyranni iniuria attulerit, securus illud secum repetit,

spacerNon ulla malorum, blue
O virgo, nova me facies inopinave surgit.

Hinc est illud poetae cognominis Senecae in tragoediis, blue

Mens regnum bona possidet,
Hoc regnum sibi quisque dat.

spacer 117. Et perquam appositum est quod Plutarchus scribit, cum stulti existimant divites felices, perinde esse ac cum pueri beatos putant nebulones miseros, cum in scena saltant aureis induti vestibus. Vera gloria est re ipsa niti, non pendere ex vulgi et imperitae multitudinis opinionibus. Ad eam recta et compendio, quemadmodum Socrates praecepit, ibimus, si tales esse studeamus quales haberi volumus. Sed quoniam ea quae ab hominibus etiam ex merito contingit, et temporum et locorum angustiis est definita, et fatali quodam interitu evanescit, opera danda est ut colenda virtute nos superis gratos efficiamus , ex qua una re solida et sempiterna claritas existit. Cur autem neminem habere debeat magnum studium nominis sui in honorem adducendi infra, cum erit locus, latius explicabitur. Vera nobilitas non est summo inter homines nasci loco, neque is vere illustris est cui nihil sit praeter id quid ex bulga matris attulit. Verum, si quis magna animi contentione mentis defendit dignitatem et sollicite cavet ne degeneri sordium huius vitae amore natalium claritati, hoc est coelesti animorum origini, obscuritatem aliquam offundat, is demum vere et serio nobilis est. Et quoniam omnis verae nobilitatis fundamentum est virtus, quisque ea praeditus est, est praecipue nobilis. Merito itaque apud Sallustium blue queritur Marius de impudentia quorundam, qui cum ipsi ignavi et socordes essent, nobiles tamen haberi postulabant propter maiorum suorum virtutes, et tamen illud ipsum Mario non concedebant propter suum, quod sibi sumebant ob alienum. Vulgi hic error est, nec haec nomina (ut ait Seneca) blue eques, servus, libertinus sunt nata nisi aut ex ambitione aut iniuria. Verum robur est animi magnitudo, nihil praeter turpitudinem extimescentis et indigne quodammodo ferentis se diutius intra abiecti huius corpusculi angustias concludi, in quo nihil sit aspici dignum praeter artificis ingenium. Et profecto erumpere conaretur, nisi naturae id legibus vetitum esset, excelsus et fortis animus. Luctari item assidue cum fortuna et non succumbere, et non modo non timide, sed etiam cupide cum res postulat, se periculis offere, neque mortis metu ullas defugere difficultates quae sint cum honestate coniunctae, magni roboris et generosi animi indicia sunt illustria, et contra, ut poeta ait, blue

Degeneres animos timor arguit.

spacer 118. Vera sanitas est cum non labefactatur salutaris illa animi constitutio quae tunc adesse intelligitur cum sensus et appetitiones non discreptant a ratione, cum mens Deo paret, affectus item menti sic ut nulla sit in illis anticipatio quae rationis iudicium non expetcet, neque tarditas aut mora cum imperata sunt faciunda. Haec obedientia est quae conficit harmoniam illam varium quam sanitatem vocamus. Ea si desit, quantascunque corpus vires habeat non aliter quam furiosi aut phrenetici Seneca validum esse ait. Et quemadmodum corpus aegrotum, dum non admittit quod suum est, multarum absurdarum rerum gignit appetentiam, ita aegrum animum vel ex hoc deprehendas, quod votorum novitate semper inquietetur et curis distrahatur variis. Formam item hominis ex animi luce atque figura aestimandam iudicavit Socrates, qui postquam diutius puerum praestanti forma silentem contuitus esset, loquere, inquit, adolescens, ut videam te, perinde ac exuvium duntaxat hominis sit corpus hoc, aut figura quae digito demonstrari potest, et mens cuiusque sit ipse. Formosi ergo sumus, cum nulla morum pravitas animae partium convenientiam laedit, nulla ignorationis obscuritas aut corrupti affectus livor eum, qui ex virtutibus est, colorum vigorem inficit. Voluptas ipsa cum ex adeptione atque sensu boni nascatur, consentaneum est ut tum maxima sit cum id quod est optimum parti illi unde omnis sensus atque cognitionis vigor est coniungitur. Deum enim beatissimum esse nemo negat, cui tamen non aliae quam mentis adsunt voluptates, quod etiam philosophi magno consensu statuunt dum in seipso aspiciendo aeternam degit aetatem. Imaginem eius sibi dat animus noster dum se sublimium rerum cogitatione et veritatis indagine pascit et oblectat.Cogitur idem interdum ob domicilii huius ingenium quiescere, aut in rebus versari humilioribus. Sed quemadmodum radii solis, quanquam terram contingunt, haerent origini suae, ita nobis sic terrena sunt inspicenda ut perpetuo coelestis originis memores nos a praestantium rerum complexu divelli non patiamur. Falso ergo est homineque indigna ea sententia, blue ἐν τῷ μηδὲν φρονεῖν ἥδιστος βίος, hoc est in sapiendo nihil vivitur dulcissime, tanqum ipsa sapientia, quae una solidi gaudii mater est, veris voluptatibus officiat. Nemo tam mente captus est ut, etiamsi illi id integrum esset, omnibus per omnem vitam corporis voluptatibus sine interpellatione ea velit lege frui ut nullum interea rerum sensum habeat praeter eum qui in belluis vel pueris inest, quod sane luculenter ostendit deliciarum praestantiam ex ratione nasci. Sed quia mentis qualiscunque usus nobis est perpetuus, eum multo minoris quam oporteat aestimamus.
spacer 119. Facta iam est de veris bonis (ut opinor) fides, et ostensum est quantum insit inanitatis in istis fortunae ludibriis quorum fulgor exoticus atque adventitius eorum duntaxa oculos perstringere solet et decipere qui sapientiae sunt inanes, nec se totos aliquando in rebus contemplandis perspiciendisque posuerunt. Constat item veris et solidis illis bonis onerandum complendumque esse pectus. Nunc si pauca aliquot verba tanquam coronidem addiderim, columnae huius explicationem desinam. Haec quae vere bona sunt, sapientia, moderatio, et magnitudo animi, etsi inter ea alia aliis praestant, omnia tamen ob id unum bona et excellentia sunt, quia illorum possessione atque usu proxime referimus illud summum atque unum bonum Deum, talemque ipsa animo nostro status dignitatem conferunt ut ille interim nihil evariet ab illa quae in Deo inest, imo quae ipse Deus est, bonitatis forma, quae ἰδέα dicitur. Ad hunc quo propius unumquodque, tantum pulchri atque boni πρωτότυπον accesserit, hoc venustius est atque amabilius. Ex hac autem notione, quae in promtu est, evestigio consequitur illa esti magna, imo ingentia bona sunt, non tamen prorsus et absolute esse propter seipsa expetenda, sed referenda esse ad Deum ipsum, nisi forte tam vecordes simus ut hic imaginem potius quam rem (quod quidem sine summo scelere non fit) complectendam putemus. Multo haud dubie, imo extra comparationem generosius atque sanctius senserunt philosophi illi qui in scientia aut virtute summum bonum collocarunt, quam minutuli illi et plebeii blue quibus placuit in externis quiescere.
spacer 120. Veruntamen eosdem ulterius progressos fuisse conveniebat donec perventum esset ad ipsum omnis boni fontem Deum, unde omne aliud quod vel est vel bonum est, et ut sit et ut bonum sit, habet. Nonne delectatio quam ex luce aspicienda percipimus ipsi luci unice accepta referenda esset, si lux eius esset generis ut ipsa nobis una et oculos conferret, et sese pro arbitrio tum offerre, tum subducere posset? Quocirca et ipsa visionis eius quae beatitudo dicitur dignitas omnis ex re obiecta, hoc est ex Deo est. Animus itaque noster, qui magnitudinis et excellentiae perpetuo atque incredibili ardore tenetur, ita secum statuat oportet. Equidem mentis particula quaedam sum duntaxat, quamobrem omne meum bonum in te uno, magne Deus, qui tota, imo infinita mens es, agnoscendo, venerando, atque amando positum est, imo verius ipse omne meum bonum es, atque hoc ipsum quod te agnosco meum bonum esse, ideo bonum est quia puriter tibi id, quod tibi iure debetur, tribtuitur: imo hoc ipsum quod iure fit, ideo iure fit quia tu ius atque rectum omne es. Haec procul dubio officii ratio omnino necessaria est iis qui se serio perfici cupiunt, dum summopere vitatur illa laudis communicatio, qua mentis nostrae corruptio et superbia communiter cum Deo uti perpetuo conatur, et dum nullam in nobis partem gloriae haerere volumus. Huc fortasse pertinet mystica illa amatrix in Canticis, blue postquam lustrata omni urbe dilectum invenisset, tenuit, nec dimisit donec introduxisset in domum matris suae, et in cubiculum genitricis suae. Siquidem postquam videmus Deum ipsum omnis boni fontem esse, imo solum omne bonum esse, cur non uni illi omnis boni laudem permittemus, neque unquam sistimus gradum donec ad omnis praestantiae originem atque auctorem sit perventum? Nec vereor ne hic procul extra philosophiae septa sim egressus, cum nihil hic mihi dictum sit quod non philosophi ipsi, si suis principiis atque institutis stare velint, sint facile confessuri. Sed Demetrius noster se (ut video) comparat ad difficultatis alicuius propositionem. Quid subhaesites, Demetri? Libere effare.
spacerDEM. Etsi tibi de bonorum animi dignitate facile assentior, ea tamen ipsa amitti possunt. Neque enim inficiabere saepe ex studiosis pravos fieri. Et ut perpetuo duret cum vita probitatis studium, omnia tamen videtur ipsa mors extinguere. Quod idcirco dico, quia tu visus es bonorum animi exaggerasse praestantiam, quod secus atque est in corporis suavitatibus perpetuo et aeternum permaneant.
spacer 121. FLOR. Fac illud tibi in memoriam redeat quod supra dixi de animi divitiis, ut sint supra fortunae dominatum. Possumus quidem nos sponte nostra deserere officium, sed ad eius diuturnitatem hoc nobis satis esse debet quod nihil inviti contra officium facimus. Et haud scio an quisquam qui de principio recte de virtute senserit aliquando eius studium omne prorsus deposuerit. Interveniunt lapsiones quaedam etiam in praestantissimis ingeniis, sed non temere adest pervicacia. Nec temere obdurescit is qui semel perfecte tenuit quid esset honestum. Nec me fugit proverbio etiam laudatum illud Neronis quinquennium, quo ille toto incomparabilis continentiae principem praestitit; post nihl unquam natura crudelius aut monstrosius vidit.Verum interdum desunt occasiones proferendae malitae, ut dum (ut est apud Terentium) blue aetas, metus, magister prohibent. Ostendunt item se ingenia, sed non nisi post aliquod tempus, ut arbores quaedam sunt quae serius fructus edunt. Itaque ipse nunquam Neronem aliquem ne principio quidem vere bonum fuisse autumo, aut solidum habuisse de virtute iudicium. Sed homo animal est appositissimum ad simulationes, quibus facile est hominibus imponere, qui penitiores animi partes et cor non vident. Verum faciamus virtutem prorsus amitti posse. Faciamus item eandem (quod tamen falsissimum est) cum vita extingui. Certe tamen nunquam non sapientissimis quibusque probabitur illa sententia, blue

Ipsa quidem virtus sibimet pulcherrima merces.

Debet enim (ut ait Cicero) blue nos ipsa suis illecebris trahere ad verum decus. Et quamvis extinctis nobis ad nos (ut quidam falso putant) nihil pertineat, red quid de nobis homines loquantur, nunc tamen certe dum hic vivimus (ut idem apud Caesarem in senatu verba faciens divintus inquit) pertinet, nos tales esse ut laudes nostras nulla unquam obscuratura sit oblivio. Sed quaestio illa pertinet ad durationem animorum, de qua nobis nonnihil infra dicetur. In summa, si magnanimis omnis pro liberate contentio esse debet, conveniet nos libenter fidem habere iis quae de bonorum animi praestantia sunt exposita, quandoquidem simul atque aliquis aliud praeter honestum magnum bonum esse iudicat, in fortunae venit potestatem et alieni sit arbitrii. Nihil ergo difficultatis in se habet haec persuasio, et firmissimis est subnixa rationibus, et incredibiles parit utilitates.
spacer 122. Ad tertiam deinde columnam adductus fui, cuius inscriptio haec erat, qua admonemur:

ΟΥ ΝΟΜΙΖΕΣΘΑΙ ΤΑ ΑΛΛΟΤΡΙΑ ΙΔΙΑ ΕΙΝΑΙ,
qua admonemur
NE QUAE ALIENA SUNT PROPRIA AUT NOSTRA ESSE PUTEMUS

Ex proxima rerum explicatione constitit corporis et fortunae bona vel bona non esse vel certe non esse magna bona. Iam demus illa esse qualiacunque bona: sed quid hoc nos iuvare potest, cum nostra non sint, nec nobis mancipio et nexu proprie data, sed semper pro alieno arbitrio ultro citroque ab hoc ad illum commeantia? Nostra itaque bona sunt cogitationes appetitionesque honestae. Haec libera sunt, nec aliunde impedimentum admittunt. Opes, valetudo, gloria, et reliqua id genus ideo fortunae esse dicuntur quod nobis imprudentibus tum adveniant tum adimantur. Si igitur (ut docet Epictetus) blue id solum quod tuum re ipsa est tuum esse existimabis, et aliena etiam quae sunt aliena esse duxeris, votis tuis (quod sane non parum est) obstare nemo poterit, neminem culpabis, totius vitae tuae cursus incredibilis cuiusdam libertatis plenus erit. Sin errore aliquo mentis quae aliena sunt tua esse tibi persuasisti, in perpetuas teipsum coniecisti angustias. Certo expectabis quae ventura non sunt, plurima tibi promittes quae ex animi sententia non sunt processura, unde protinus animi existunt aegritudines, debitum sane stultitiae tuae praemium. Tum Deum, tum homines iniquos esse querere aut rerum imperitos, qui non pro tuo arbitrio tui rationem habuerint, cum tamen ipse et stolidus et iniquus sis, qui, contra quam ratio postulat, quod tuum non est tuum esse putaris aut volueris. Praedium aliquod tibi vi extortum est, pecunia fraude ademta, arca expilata est: his acceptis damnis graviter ingemiscis. Et cur ita obsecro, nisi quia falso tuum esse existimabas id quod re vera fortunae et non tuum fuit? Reposcit illa quod dedit, reddidisti tu quod mutuo aut commodato paullo ante acceperas.
spacer 123. At dices, “Etsi mutuo acceptum possederim, non conveniebat tamen id aut tam cito reposci aut per fraudem vel vim eripi,” idque multo indignius est si amicus sit habitus atque ex sinu fuit is qui fefellit. Stolide, an illud te fugit, nullum fuisse condictum tempus, nullum praescriptum diem ad quem redderes, quin potius rem ea tibi creditam lege ut qua visum esset hora, et per quos, et quomodolibet repeteretur? Et quid tua refert (ut ait Epictetus) qualis sit is per quem creditor commodatum reposuit aut nomina exigit, improbus scilicetne an probus sit de repetundis ad te missus nuntius? Extra enim caussam haec sunt: in fortunae, quae credidit, arbitrio haec posita sunt. Tu tantum nomina aequo animo expedi. Alius te fortasse, etiam nullo tuo merito, vituperat et existimationi illudit, alius in exitium tuum, pessundatis humanitatis legibus, iracunde incurrit. Hic tu protinus excandesces quod iamdudum honores tibi ab omnibus deberi, adeoque et eos tuos esse tibi persuaseris Quare illum qui non defert, aut qui obstitit gloria, aut claritatem oppugnat, pro hoste et plagiario habes, nec consideras id quod petebas ex eorum numero quae extra te quaeque alienasunt esse, eoque inconsulte et temere abs te factum, qui aliena et quae incerti sunt eventus, certo exspetaris. Hic te ut stupidum aut deformem irridebit: quid tum? Ille contemnet ut inopem aut ignobilem: quid tum? Alius infamabit et ad plebem traducet: quid tum? Num tu adeo consilii inops es ut propterea teipsum totum ira conflagrare patiare, et non potius aliena fruere improbitate atque insania? Ita fortasse illi apparet, loquitur ut sentit. Nae tu ridiculus es, si idcirco succenses quia ille non pro arbitruo tuo de te statuit, nec tanti te facit quanti tu tibi videris aut quanti fieri postulas. Num in manu tua est rerum imagines in illius cerebro conclusas sic conformare atque alienas cogitationes in eam syllogismi formam disponere, ut inde, si superis placet, ἀποδείξις aliqua et necessaria laudum tuarum assensio assurgat? Hunc dominatum in cogitationes ne Deus quidem ipse sibi sumit. Proficiscuntur (fateor) iniuriae a stultitia.
spacer 124. Sed num illud in arbitruo tuo est, ex stultis sapientes reddere? Hoc vix in te ipso praestas. Vide sis tunc qui id in alio possis. Ex stultis autem quid est expectandum praeter stulta et iniqua? Legum metus et poenarum acerbitas reprimit interdum erupturas alioqui iniurias, hoc est stultitiae fructus. Verum arborem aut radicem, hoc est stultitiam tollere nequeunt. Socrates apud Xenophontem in eiusmodi offensionibus aliam quandam leniendi animi rationem attulit. Is cum amicum quendam indignabundum conspexisset, caussam est percontantus. Tum ille prolixe questus est apud Socratem de quodam non ita pridem a se officiose salutato, qui tamen videns et prudens officium non agnovisset, neque resalutare sit dignatus, quin potius contemserat, quamvis alioqui sibi necessitudo cum eodem intercessisset. Eo, inquit Socrates, tu stomacharis propter quod te plurimum gaudere opporteat, ut qui alio officiosior et humanior sis inventus? Ad hanc normam debemus nos improbitates et iniurias alienas in nostrum commodum convertere. Cato ille censorius dicere solitus est stultos sapientibus maiori emolumento esse quam contra sapientes sunt stultis, propterea quod sapiens inspiciendis fatuis facile videt quam pudendi sint illorum errores, eoque sedulo cavet ne quando similis eorum fiat. Sed stulti non eo sunt sensu ut ex sapientum vel sermone vel exemplis fructum aliquem caprere possint.
spacer 125. Sed ut ad suum iter calamus aberrare incipiens revocetur, familiaria et quotidiani usus exempla tractemus. Vocaris ad convivum vel epulum, ubi tibi locus ex dignitate tua non conceditur, is inquam quem vel genus vel opes vel ingenium vel virtus vel meritum vel alia quaecunque tua excellentia, propter quam tibi places, requirit. Alius qui tecum comparandus nonapparet, accumbit honoratius, tibi praelatus est. Pulsas item fores aedium principis aut alicuius primarii viri non admitteris, negligeris, interea superveniet homo teruncii, cui mox et ipsum conclave patet. Hic tu indignabere? Nescis quanti hic facilem sermonis vel aedium aditum, aut ille potiorem in accubatione illa epulari locum emerit. Alii cognatio intercedit cum aedium domino aut convivatore illo, alius mercedula adductus se praebuit ministrum sceleris. Alius adulatione, alius periurio, alius arcano et saepe turpi ministerio ad eiusmodi gratiam atque honores scandit, et tu, qui nullo tali obsequio vel ratione principem vel convivatorem demeruis, nec maleficium ullum eius gratia faciundum susceperis, paria cum illis qui quo iure qua iniuria vel demeruere vel suscepere expectabis? Cum in forum cupediarium aut macellum venis, si non avem, olus, aut cupedias domum aufers ut illi qui pecuniam dedere, te qui nullam dederis non nisi mente captus sis ea res male est habitura. Cur ergo tibi aegre est si in re aliqua pro qua pretium non dederis ille tibi antepositus est uqui pretium persolvit? At tu fortasse, tecum interim mussitans, virtutes tuas aut alia quaedam tua merita quae tibi maiora videntur iactas apud temetipsum, propter quae nihil non tibi deberi arbitraris. Illud tecum etiam expendas velim cum te in forum contulisses gamaros aut turdos in coenam comparaturus, num eo gladiolum aliquem quem domi habebas egregie fabrefactum, aut phalaeras, aut exquisitae suavitatis citharam defers, et non potius nummos quorum usus est cupedinariis? Ita ille, a quo te iniuria spretum quereris, non virtutibus fortasse sed certis quibusdam obsequiis tibi negatos largitur honores. Sed tu rursus hoc vitium esse dices, et improbitatem caussabere eius qui virtutis rationem primam non habuerit. Primum virtus non curat eiusmodi praemia, deinde red fortasse maiora tua esse merita apud te statuis quam sint re ipsa. Postremo, ut ille improbus sit, tu tein praesentia non ad illum conferebas ut illius castigares vitia, sed vel ut coenares vel ut aliquem quicum tibi agendum est convenires. Videndum quoque hic tibi est et illud, illius esse vitium, non tuum, eoque te angi non oportere cura eius rei cuius directio tua non sit. Sed certe quod male te habet si te penitus excuties, est tui contemtus.
spacer 126. DEM. Vere istiusmodi considerationes magnum habent in omni vita usum. Vidi et ego saepe magistratus non tam profanos quam sacros et antistites, qui beneficium et sacrarum curationem doctrinaeque stipendia multo facilius conferant in lenonem aut propinquum alicuius scorti quam in praestantissimos viros, et ad fungendum munera tam publica quam privata appositissimos.
spacerFLOR. Et tu, Demetri, qui nuper fretus ista formae dignitate et suavitate ingenii operam nonnihil amoribus dare visus est, incidistine aliquando in mulierum quae Thersitem aliquem blue tibi praetulisset, quaeque nullius pretii nebulonem per saxa et per ignes esset secuta?
spacerDEM. Diu est quid istuc militiae genus deserui, ipseque me rude donavi. blue Vidi tamen profecto nonnullas eius ingenii, easque ete formosas et loco satis honorato natas quae procos vel Helena dignos fastidirent, quas nec munera nec preces, nec tinctus viola pallor amantium (ut Horatii verbis utar) blue curvasset, quae tamen eaedem miserum aliquem et deformem homuncionem, eumque vel morbo quem popularitier Gallicum vocant, obnoxium, vel podagricum, nulla famae ratione habita, tantum non adorarent.
spacer 127. FLOR. Quid caussae fuisse putes, nisi fortasse quod merita quaedam antegressa essent arcana, vel quod similitudo quaedam esset infelicis utrobique ingenii a temperamento vel ab astris profecta, quae mentes et affectus alio quam sperari posset derivaret, et efficeret ut Mopso Nisa daretur? blue Insipienter ergo admodum faciet qui ob eiusmodi ineptias angetur, aut qui alienum affectum, eumque natura sua vagum, temere deferri solitum, in se traducturum sibi promiserit. Plurimum itaque inest sapientiae in eiusmodi cogitatione, quae solerter inter appetendum ponderat quid nostrum sit, quidque alienum. Hic nobis mirifice imponere solet caecus nostri amor. Nam, quia si qua in nobis inest (inesse autem nemo non putat aliquid etiam magnum) vel corporis vel ingenii dos, pro eo quo nos ipsos amplectimur affectu eam magni pendimus, semper in oculis ferimus, neque hoc contenti itidem ab aliis fieri, aut certe fieri debere, existimamus, nec illud nobiscum expendimus alios interea suis quibusdam non absimilibus ad suam ipsorum excellentiam cogitationibus pertinentibus non secus atque nos in nostris esse occupatos. Siquidem non minus alii sibi et cari sunt et placent quam nos nobis et cari esse et placere soleamus.

ἦ μοῦνοι φιλέουσ’ ἀλόχους μερόπων ἀνθρώπων blue
Ἀτρεΐδαι;

inquit Achilles, hoc est,

Uxoresne suas soli ex mortalibus ardent
Atridae?

spacer 128. Ex hac agnitione eorum quae nostra non sunt reprimitur vulgaris haec superbia quae ex forma, viribus, opibus, aut natalibus existere solet. Notum est illud, blue

Fastus inest pulchris, sequiturque superbia formam.

Alius illud secum reputat,

Ast ego Cecropides,

qualis fuit et ille apud eundem poetam,

spacerInflatus plenusque Nerone propinquo.

Graecis item proverbium est τίκτει κόρος μὲν ὕβριν, ἀπαιδευσία δὲ μετ’ ἐξουσίας ἄνοιαν, quod est parit satietas ferociam, et imperitia, si potentia sit adiuncta, insaniam. Verum (ut Epictetus ait) blue si equus, qui forma, viribus ac cursu valet, superbiat, rationis aliquid subesse apparet, sed si equi dominus eo nomine sibi placeat et de se magnifice sentiat, ridiculus erit, cum in equo, non in domino dotes illae insint propter quas supercilium attolit. Non secus sane corporis et fortunae bona non nostra sunt, sed animi sapientia et virtutes. Sic vitis propria virtus est ubertas, non alligari aureis viminibus, equi item robur et agilitas non sella aut phalerae; gladii, acie subtilitas et firmitudo, non balteus deauratus aut vagina gemmis distincta; navis, velocitas, forma solida et tractabilis, non argentum rostrum aut tutela ebora caelata. Quare si superbire aut animo inflari fas esset, id tum faciundum foret cum nobis conscii sumus alicuius rei praeclare quae ad animum pertinet, cuiusmodi est perpetuo agnoscere et revereri aeternam illam divini numinis maiestatem, nihili pendere huius vitae suavitates, mortem non magnopere extimescere, bene mereri libenter de quovis cum occasio datur, non commoveri iniuriis, animo non efferri ob ullam excellentiam.
spacer 129. Verum, quia sapientiae ratio et modestiae item respersa est per omne officiorum genus, stolida illa et intemperans animorum inflatio locum illic non invenit ubi vera virtus habitat. Ex eodem item fonte adiuvatur ille animi candor cuius cursus in nobis debet esse perennis. Videbis plurima adesse aliis quae nec ipse tibi dare possis neque tibi sint a quoque expectanda. Huic erit ingenii aut eruditionis excellentia, illi natalium claritas et ditionis amplitudo, illi opes et formosa uxor, illi laudes ex rebus domi vel militiae gestis. Nihil est quo hic cuiquam invideas, cum multis aliis de caussis, tum ob hanc quod intelligas ea commodata esse, non propria eorum qui possident. Quamobrem illi se tibi illis nominibus praeferre non possunt, quid si faciunt, iam ipsi se humiles et miserandos efficiunt et plane indignos quibus invideatur, ex eo quod gravis illos iam corripuerit stultitia qui ob exilia et non sua bona intumescant. Tu contra persistis excelsior in tua magnitudine, qui illud animi bonum possides (hoc est, exilium rerum contemtum sapientem), quo non aliud praestantius homini contingere potest, et in quod fortuna ius non habet ullum. Merito itaque et facile fidem invenire debet haec tertiae columnae doctrina, cum nihil illa tradat quod non omnium, qui vel sensus communis aliquid habent, confessione sit comprobatum.
spacer 130. Post se nobis obtulit columna quarta, cui haec inerat sententia:

ΑΙΣΧΡΟΣ ΚΑΙ ΜΑΤΗΝ ΠΑΡΑ ΤΩΝ ΕΧΩΘΕΝ ΤΗΝ ΗΣΥΧΙΑΝ ΑΙΤΗΣΕΙΣ
hoc est,
TURPITER ET FRUSTRA AB EXTERNIS REQUIEM PETES

Iam ostensum est oportere flagrans perficiendi sui studium adesse. Ostensum est item et quae vera sunt bona, quibus quod volumus effici possit, et quae sunt quae, quamvis bonitatis aliquid habeant, nostra non sint. Iam iure proxime sequitur admonitio ne, contra quam passim sit, tantum operae ponamus in quaerendis illis externis et alienis bonis, ex quibus nulla unquam futura sit animi expletio aut saturitas. Eoque intelligendum est plane animo intrinsecus esse quaerendum id unde tranquillior effici queat, et in mentis penetralibus id positum esse, unde absoluta requies sit expectanda. Est autem in promtu quadruplex ratio cur animus ab erraticis istis et mendicis excursionibus cessare et domi suae se continendo, inde unde petenda sunt vera bona quaerere debeat. Primum, quod plerumque tam stulta sunt nostra vota ut ea quae vel corpori vel animo, vel interdum utrisque sint nocitura superos flagitemus.
spacer 131. Rem hanc Iuvenale non facile alius melius explicavit. Ita enim scribit, blue

spacerspacerspacerspacerspacerspacerNos animorum
Impulsu et caeca magnaque cupidine ducti,
Coniugium petimus, partumque uxoris. At illis
Notum qui pueri, qualisque futura sit uxor.

Profert deinde exempla et ruinas maximorum principum, quos fortuna in hoc altius extollere visa est ut postea gravius praecipitaret.

Quid Crassos, quid Pompeios evertit, et illum
Ad sua qui domitos deduxit flagra Quirites?
Summa nempe locus nulla non arte petitus,
Magnaque numinibus vota exaudita malignis.

Profert item duos oratores, alterum Graecae, alterum Romanae facundiae longe principes, quorum utrumque

Largus et exundens leto dedit ingenii fons.

Fabulantur poetae de Theseo, ut iratus inter alia de Nepuno avo optaverit Hippolytum filium a noverca stupri accusatum perdi, quod dum impetrasseet, post, ubi falsum novercae crimen patefactum est, in maximos luctus incidit. Iure igitur, ut est apud Horatium, blue

Terret ambustus Phaeton avaras
Spes, et exemplum grave praebet ales
Pegasus terrenum equitem gravatus
spacerBellerophontem.

Animis autem officere indulgentiam fortunae notius est quam ut multis explicandum sit verbis. Nemo nostrum tam feliciter natus est ut non plurimum sit illi stultitiae ingeneratum. Fortunae benignitas adiuncta plane ex stultis insanos facit. Quam prudenter poetae dictum est, blue

Nescia mens hominum fati sortisque futurae,
Et servare modum rebus sublata secundis.

Quam item apposite dictum est Horatio fortunaeque dulci ebrius! blue
spacer 132. Praestat itaque non raro fortuna tenui et obscura quam opulenta et illustri uti, nisi forte nos ea habeat dementia ut probine an improbi simis nihil ineresse putemus. Istud si bonis contingit, ut fortunae illecebris fragantur. Profecto qui malis addit opes et gloriam, is febricitantibus ministrat vinum, biliosis mel, coeliacis opsonium. Suppeditant hic annales exemplorum vim infinitam. Sed quid opus est annalibus, cum ipsi nostris oculis quotidie cernamus ad quantam passim voluptatum et vitae insolentiam eos deducere soleat fortuna quos amanter amplectitur? Omni igitur tibi pede (quod aiunt) est standum ubi illa blanditer arriserit.Timeas Danaos, et dona ferentes. blue Imo (quod de amore fugitivo Moscho dictum est), blue

spacerκαὶ ἢν ἐθέλῃ σε φιλᾶσαι,
φεῦγε· κακὸν τὸ φίλαμα, τὰ χείλεα φάρμακον ἐντί.
ἢν δὲ λέγῃ ‚ “Λάβε ταῦτα, χαρίζομαι ὅσσα μοι ὅπλα,”
μὴ τὺ θίγῃς πλάνα δῶρα· τὰ γὰρ πυρὶ πάντα βέβαπται.

spacerQuod si oscula tentet,
Oscula prava procul fugias, sunt labra venenum.
“Cuncta precor capias, tibi do mea,” dixerit, “arma.”

Dona dolosa cave, tota haec ferus inficit ignis.

Deinde et illud molestum est, quod saepe optamus quae sunt pugnantia et copulari nullo pacto queunt, ut cum quis magnam vitae partem vult in conviviis et libidinibus atque inter citharas degere, et nihilo minus praestans in philospohia aut re militari haberi. Hac de re non incommode nos admonet apologus ille de corvo quem arbori insidentem vulpecula ad radicem posita falsis laudibus inflavit atque impulit ut de cantu cum cygno certaret. Corvo dum canere occupit, praeda quam ore tenebat decidit, quam mox arripiens vulpecula corvi gloriosos irrisit conatus. Finitimam sententiam complectuntur versiculi quidam, blue qui adolescenti mihi lecti sunt, quos tamen non satis fideliter custodivi. Sed hi sunt, vel non longe diversi:

Rusticus ex malo dulcissima poma legebat,
spacerUnde dare urbano dona solebat hero.
Ast herus illectus fructus dulcedine malum
spacerTranstulit in laribus proxima rura suis.
Sed quia malus erat senior, translata repente
spacerAruit, et proles cum genitrice perit.
Tunc sua tristis herus sero vota improba damnans
spacerUlterior fructus spes ubi nulla fuit,

“Et merito et superum iussu mihi contigit,” inquit,
spacer“Hoc, cui non fuerat carpere poma satis.”

spacer133. Nam ut in disciplinis pleraque sunt enuntiata quae per disiunctionem prolata manifestam praeferunt veritatem, eadem si coniuncte enunties absurditate rerum aures continuo offendis, ut, si vel luce vel tenebris aera compleri dicas, res nullam admittit dubitatione, si in luce et tenebri una compleri dicas, statim te omnes hominum coetus sunt cum irrisione explosuri. Ita in moribus multa separata consistunt quae red frustra copulare studeas. Et hoc est quod sacrum evangelium dicit blue neminem simul posse duobus dominis hoc est Deo et Mammonae (est vox haec a Iudaica lingua ducta) inservire, Christo et hominibus placere. Hinc est quod laudes et praemia volumus sine labore, in tumultuosa hac mundi parte degere sine cura, homines esse et perpetuo hic vivere, sapientes simul et amatores esse, et Christiani et scelerati. Hic semper nos ponderare conveniet, quid postulet decorum ut summopere vitemus stultam hanc pugnantium rerum cupiditatem. Sunt pleraque res quarum in naturis nulla sit pugnantia, quae tamen ipsae red ideo ad coniugationem duci non possunt, quia vel vita brevis est vel infirmitas humanae facultatis est tanta ut vel artium percipiendarum vel munerum explendorum varietate aegre sufficiat. Non enim magna et interior philosophiae cognitio respuit multarum linguarum peritiam, imo plurimum ab ea adiuvatur. Nec medicina et poetica pugnant, nec fortasse pontificatus et sceptrum. Verum haec non facile in eodem invenias, propterea quod ea sit praeclarum artium ac illustrium munerum in homine difficultas ut singlae prope ut integrae consistant totum sibi vindicent animum. Poeta assidue se abdit in nemora et specus, inter Musas versans. Medicus corporum nostrorum lapsionibus pervestigatis remedia comminiscitur. Pontifex totus est in animorum curationibus ad quas ex tranquillae contemplationis portu subinde egreditur. Profanus magistratus de civilibus caussis cognoscit et in praesentis vitae rationibus versatur. Quo fit ut cum nemo alterutrum plene praestare possit, superfluo sibi quis utrumque usurpet. Et hic ergo contrahenda est votorum immensitas et intra quosdam rationis terminos includenda.
spacer 134. Postea et illud considerandum est, nos saepissime frustrari illis spebus quas tam ardenter et ambitiose sequimur.Quois nostrum tam stupidus est ut ignoret verissimum esse quod ait Homerus, blue

ἀλλ’ οὐ Ζεὺς ἄνδρεσσι νοήματα πάντα τελευτᾷ?

Verum ut eventus ex sententia (interdum quod sit) procedat atque optatorum pars aliqua contingat, usu venit tamen saepe ut rursus opinione celerius auferatur, imo ut longe in diversum cedat et gaudium breve in sempiternum luctum convertatur. Celebratissimum est apud Herodotum, et apud Plutarchum item, Solonis ad Croesum responsum. Rex ille ob opulentiam incredibilem existimabat se a Solone praedicatum iri batum. Verum ille, cui semper fortunae inconstantia (quod sapientis est) ob oculos erat, pronuntiavit neminem ante hanc vitam exactam beatum dici posse. Quod postea stolidus rex a Cyro bello victus et captus usu ipso verum esse comperit.

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerRegem pertranseo Ponti (ait Iuvenalis) blue
Et Croesum, quem vox iusti facunda Solonis
Respicere extremae iussit spatia ultima vitae.

Neque tamen propterea iure cum fortuna expostulare possumus, quandoquidem, ut proverbium habet, improbe Neptunum accusat qui bis naufragium facit. Quis nostrum non periculo suo doctus est quam levis, quam lubrica, et quam denique perfidiosa sit illa? Quem non illa bolo etiam aliquando e faucibus erepto delusit? Et nos ulterius ab eadem quicquam certo expectabimus? Caeca depingi solet, et ita vulgo apparet, propter iniquissimam munerum ipsius distributionem. Sed certe non illa caeca est, sednos, qui compertum habentes illius ingenium quiquam illi confidimus. Perinde itaque facimus ac si caecus in eum qui videt impingens videntem caecitatis insimulet. Sapienter itaque Senecae scriptum est, blue Ludos facere fortunam, et in hunc mortalium coetum honores, divitias, gratiamque proiicere, quorum alia inter diripientium manus scissa sunt, alia infida societate divisa, alia magno detrimento accipientibus fuerunt, quibusdam aliud agentibus inciderunt, quaedam quia nimis captabantur amissa sunt. Nulli cui rapina feliciter cessit gaudium diu duravit. Itaque cum in theatrum ab ea sparge munuscula vides, fuge. Nemo manum conseret cum excedente. Nem feriet exeuntem. Circa praemium rixa est, demus raptoribus locum.
spacer 135. Sed adhuc restat haec omnium potissima doctrinae huius ratio. Fac tibi esse Tantali opes vel Arabum gazas, fac terreni orbis esse imperium, fac virgulam illam esse divinam, omnia pro nutu suppeditatem. Non tamen sic cupidinum hiatus aut egestatis lacunae compleri poterunt, non desideriorum restingui ardores. Quin potius adauxeris, et quantacunque fiet accessio, erit quod dici solet τῷ ἐλαίῳ πῦρ σβεννύειν, hoc est ignem oleo extinguere.Vides id quod ait Cicero, blue homines his rebus circumfluentes maxime desiderare quae habent. Siquidem ut scabiosum membrum semper eget frictu, ita cupiditas nunquam satiatur. Huiusce rei rationem si requiris, illud tecum reputa, animum incorporeum esse aedoque ex verorum tum entium tum bonorum genere, quapropter hunc non magis caeteris bonis (quae supra verearum rerum umbras esse docuimus) expleveris, quam vacuum et esurientem ventriculum eo epulo aut πανδαισίᾳ, ubi omnis generis depicta duntaxat esculenta apponantur. Tantum tibi sit auri atque gemmarum ut ea pedibus conculces, ab ea ipsa luxuria maiora semper discere concupisces. Et, quemadmodum Narcissus ad sui umbram in fonte visam inhians, blue

Spectat inexpleto mendacem lumine formam,
Dumque sitim sedare cupit, sitis altera crescit.

Ita quicunque spem sine corpore amat, a redivivis cupiditatibus atque aqua intercute, cuius sitis perenniter renovatur, est detendus. Alexandrum illum, cognomento verius quam re Maagnum, illacrymasse fertur cum audiiset Anaxagoram blue de mundorum multitudine disserentem. Fletus caussam ab amicis rogatus, Non videor (inquit) vobis merito flere, qui cum mundi sunt plurimi, nondum unius sim factus dominus?

Aestuat infelix angusto limite mundi, blue
Ut Gyarae clausus scopulis parvaque Seripho.

spacer 136. Cernere est et aetatis nostrae monarchas, divina humanaque miscentes regnandi libidine, hoc est ambitionis explendae gratia. Non vident maius iam onus humeris suis impositum esse quam sint ferendo, eoque potius rationes quaerere debere cur alios in oneris partem aliquam admittant quam tam iniquis et crudelibus modis imperium propagare. Non debent magistratus suis deese cum vis externa adhibetur, sed cavendum est ne sub praetextu iuris cupiditati aut privatis rationibus serviatur. Ergo, quod Seneca praecipit, blue oportet spes effrenatas et animum nunquam praesentibus aut suis bonis contentum, sed semper in futura eminentem, velut sub vinculis habere, et id agere ut divitias, voluptates, et honores, et quaecunque in expetendis haberi solent, a nobis ipsis potius quam a fortuna petamus. Sibi confidat animus, seipso gaudeat, sua suspiciat, recedat quantum potest ab alienis ut se sibi applicet, illud quid est apud Plutarchum persuasissimum habens non magis animorum molestiam fortuitarum rerum affluentia levari quam calceo aureo articularem morbum, aut annulo rediviam, aut diademate capitis dolorem. Sed cum a natura nobis tributum sit ut vitam hanc tueamur, atque haec tutela sine externarum rerum usu consistere non possit, tantum hoc praecipitur ne immodice et cupidius ad externa efferamur tanquam illinc saturitas aut requies aliqua animi veniat. Tantum quod aequum est moderate speremus, ad ea etiam quae iniquissima sunt nos comparantes. Hoc certe magni est animi, magna ista contemnere et mediocria malle quam nimia. Naturam sequamur ducem, quae sane paucis et parabilibus contenta est.
spacer 137. Fines quosdam frugalitatis ipsi nobis constituamus, aliis suas copias aut excellentias istas vulgeres minime invidentes. Neque enim uni alicui superi omnia concedunt, sed ut de Achille dictum est Homero, blue

Τῷ δ᾿ ἕτερον μὲν ἔδωκε πατὴρ, ἕτερον δ᾿ ἀνένουσε,

Quod est,

Annuit hoc illi divum pater, abnuit illud.

Nec immerito Platoni placuit illud Hesiodi, blue

νήπιοι, οὐδ’ ἴσασιν ὅσῳ πλέον ἥμισυ παντὸς
οὐδ’ ὅσον ἐν μαλάχῃ τε καὶ ἀσφοδέλῳ μέγ’ ὄνειαρ,

hoc est,

Inspiens toto quanto plus dimidium sit
Nescit, et asphodeli quae sint vel commoda malvae.

spacerO vitae tuta facultas (inquit Lucanus) blue
Pauperes angustique lares, o munera nondum
Intellecta deum.

Quod si non gravabmur ab externis, hoc est illis quibus vera religio ignota erat, frugalitati exemplum sumere, audeamus eundem poetam blue Catonis magni plane spiritus et ingenii hominis mores nobis describentem:

Hi mores, haec duri immota Catonis
Secta fuit: servare modum, finemque tenere,
Naturamque sequi, patriaeque impendere vitam.
Non sibi, sed toto genitum se credere mundo.
Huic epulae vicisse famem, magnique penates
Summovisse hiemem tecto, pretiosaque vestis
Hirtam membra super Romani more Quiritis
Induxisse togam, veneris huic maximus usus
Progenies. Urbi pater est, urbique maritus.
Iustitiae cultor, rigidi servator honesti,
In commune bonus, nullosque Catonis in actus
Irrepsit, partemque tulit sibi nata voluptas.
book 2, poem 10, verse 5

spacer 138. Multum sane apposite Horatius blue aurem dixit mediocritatem, quae tamen eadem ita accipienda est ut ad paupertatem potius quam ad opes vergat. Et, ut res nostra omnis sit in vado, etiam dum pauca illa et parabilia consectamur, non inutile fuerit nihil nobis unquam futurum polliceri nisi illa Homerica moderatione adiecta: blue

Αἴκε θεοί γ᾿ ἐθέλωσι τὸν οὺρανὸν εὔρυν ἔχοντες.
Diis ita visum fuerit quos gestat Olympus.

Navigantes ita demum se in portum perventuros confidunt, si per ventos liceat, ita et tu omnibus in rebus, si sapis, fortunae verebere inconstantiam, et quae tibi laeta videntur (ut Nasonis verbis utar) blue dum loqueris, fieri tristia posse puta. Repentini enim et inopinati casus proverbio huic, miulita inter os et offam, fecerunt locum. Quocirca sapiens (ut ait Seneca) blue nihil sibi promittit de fortuna, sed dicit “Navigabo, nisi quid inciderit. Praetor fiam aut consul, nisi quid obstiterit.” Hoc sapientis est, non casibus sed erroribus hominum liberari, quod ille multo sit aequiore animo postquam fuerit destitutus qui sibi successum non promisit. Consequens ergo est ut angustae spes, quantum attinet ad praesentis vitae facultates, plurimum praesidii afferant contra timores, aegritudines, caeterasque id genus animi infractiones. Sunt equi nonnulli usque adeo alacri et vegeta temperatura ut si iis in itinere faciundo habenas remittas ipsi se nimia celeritate conficiant:ita et nos nihil est quod celerius ad animi molestias pertrahat quam votorum nimietas, dum nunquam iis quae adsunt contenti semper ad nova et maiora cursu infrenato dementer proruimus.Vultis vos nostra adversus Deum iniquitatem et ingratos animos manu prope ipsa contingere? Qualem vos eum beneficiarum, et quibus tandem dignum esse praemiis statuitis, cui, cum multa et plurima etiam gratis acceperit, iniuriae loco est plura accipere potuisse, qui semper ad accipienda inhiat, acceptorum oblitus? Tales profecto nos esse diffiteri non possumus, ut quibus perpeto futura et aliena plus placeant quam praesentia et nostra.
spacer 139. Sed quid ego diutius in hisce sermonibus versor, cum ea hic se passim offerat rerum copia ut usu ipso comperiam non minoris ingenii atque curae rem esse ampla et diffusa concinne contrahere quam quae per se sterilia et angusta sunt argumenta copiosa et florente oratione dilatara aque ampificare? red Et profecto iam claudenda mihi foret inscriptionis huiusce explicatio, nisi interea dum calamus ipse velocissime properat nova quaedam nec ea contemnenda (ut mihi videtur) ratio animum subiret cur nunquam expectando et desiderando animis pendere debeamus.
spacerFRANC. Superior quidem disputatio, etsi subtilior paullo visa est, plurimum tamen placuit. Haec vero, quae in praeceptis posita est, quod propius animorum curationem attingat, vix credas quantopere nos delectet. Quare ne differas novam istam rationem proferre, de te nihil quod non sit utile expectamus.
spacer 140. Natura duce ad hoc ferimur ut, si qua in nobis vel animi vel corporis deformitas insit, eam accurate contegamus ne, si prodita sit, nostri existimatio aut collecta prius gratia minuatur. Hinc est quod, etsi re ipsa divites non sumus, amamus tamen eo cultu incedere qui divitias potius quam paupertatem indicet. Mulieres informes et decolores, quae gratiam captant amatorum, se comunt, colunt, et fucant studiosius. Et qui indocti sunt in hominum coetu et docti haberi ptunt, clamosius disputant. In summa, ostentamus ea unde laus, et celamus libenter unde vituperatio aut nominis obscuritas oriri possit. Attamen nescii et ignari praestantiae animi tueri opinionem, id quod fuit multo amplius et pudendum et celandum, inclusam pectore miseriam, bonorumque omnium inopiam, aperte et impudenter in cupiditates proruentes ad solem educimus et, quod sorices solent, nos nostro indicio quales simis prodimus. Non est insigniter divitis parvas utilitates et exilia lucra consectari. Nec is cui domi in vinaria cella magna lectissimi vini copia est reposita vappam aliunde quaerit. Qui assidue et cum lubet inter insignes formas versatur, non capitur vulgari aliqua specie. Qui exquisite musices est peritus, indoctam et numeris vacuum cantionem contemnit. Carolus Caesar blue (ut auditione et fama accepi) cum nuper Veneti obtulissent se illum, si vellet, conscripturos inter patritios suos, “Satis,” inquit, “hucusque putavi mihi esse ad generis nobilitatem Austriacam domum, quo fit ut istam vestram accessionem non magnopere morer.” Perspicuum quidem est hoc, et in vulgari prudentia positum, neminem eas res magnopere aut admirari aut exambiri quibus iam abundat, sed contra suspicit quisque et quaerit quod deest. Quoties ergo nos vel voluptates vel opes vel honores extrinsecus quaerimus, nonne proferimus manifesta avidi atque egentis animi signa? Docemus homines res nostras sine externa ope non consistere, et magnitudinem non recta affectantes parvitatem nostram ostendimus. Quod potest esse illustrius et certius documentum inopis, mendici, dissipati, et disgregati animi quam furioris cursitationibus nunc huc nunc illuc deferri, nunc hoc nunc illud forinsecus flagitare, seipsum perpetuo fugere, sui contubernium ferre non posse? Nonne haec satis declarant nos plurimarum rerum domi laborare inopia atque intra animi nostri conclave molestum quendam fumum pravarum cupiditatum inclusum, qui nos perpetuo extrudat ad externa?
spacer 141. Et certe, ut in morbis cum corpus non admittit quod proprium est, multarum absurdarum rerum gignitur appetentia, sic animus, qui suis bonis non capitur, variis et insanis curis distrahitur. Ergo nos mendicitatis huius abiectae pudor quidem generosus habeat, et formarum, honorum, voluptarum, atque opum vulgarium contemtu animoso ostendamus esse nobis domesticam quandam opulentiam, quam certe cum volumus repraesentare possumus. Quid mihi opus est honoribus tuis, fortuna, cum ipsa animi virtus etiam superis me honorabilem efficiat? Quo mihi forma aut voluptas aliqua tua, puella? red Nihilne mihi formae est in sapientiae splendore atque affectuum omnium symmetria? Nihilne pulchritudinis est numini, quod ipsa pulchritudo est, quam animo conclusam circumfero? Nullumne pretium est nativo mentis decori? Nullane voluptas est praeter hanc quae nobis cum suibus et asinis est communus? Illud non est divitiae seipsum habere? Imo Deum, immensum illud pelagus? Sed quid facio? Semper quo fixius contemplor excursum animi, hoc invenio maiorem in eo inesse vanitatem.Num mendicus a mendico egestatis levationem petam, et demens e pumice aquam postulabo? Egent et illi unde satietatem peto. Nec regibus, qui tibi opes largiuntur, desunt suae egestates, nec formis quae tibi falso voluptatem promittunt, et quibus potiundus beatum te fore speras, desunt si dolores: mendicant et illae, miserae sunt. Quocirca frustra extra animum tuum aut aliunde quam a Deo, qui nunquam non intimus, idemque, nisi tu nolis, suavissimus est, quietem requires. Sed, ut est in aureis illis (quae vulgo Pythagorae dicuntur) carminibus, blue

Τλήμονες οτ᾿ ἀγαθῶν πελὰς ὄντων οὐκ ἐσορῶμεν. 55

Hoc est,

Haec bona quae petimus miseri (nec cernimus) adsunt.

spacer 142. Bene profecto dictum est Aristoteli, Hominem qui solitariam vitam degeret aut belluam esse, ut qui propter sensus inopiam incommodus et ineptus esset ad convictum, vel deum, ut qui animi intima quadam magnitudine fretus turbae non egeret. Quod idcirco retuli, ut intelligatur, quemque ut praestantissimus est, ita minime de externis esse sollicitum, et contra, perpetuam curarum varietatem ad mentis inopiam pertinere. Divorum est (inquit Socrates) nullius cuiusquam rei indigere; hominum, qui ad eos proxime accedunt, quam paucissimorum. Idem, cum aliquando in foro magnam venalium rerum et varietatem et copiam conspexisset, comiti o Iupiter inquit, quam multis non egeo! Nimirum erat illi dives animus et regnum quoddam domesticum, quod omnia suppeditaret, multo splendidius eo quod in media copia esurit. Diogenes servum qui aufugerat neglexit revocare, cumque ab amicis rogaretur cur id faceret, generose respondit indignum esse illum posse carere Diogene, et contra Diogenem absque illo vivere non posse. Anaxagoras, quum renuntiatum esset illi de exilio et quod perpetuo carendum foret Athenis, et Athenae (inquit) me perpetuo sunt cariturae. Si nobis quos commemoravi viri humiliores videntur (quanquam nunquam est humilitas rerum, ubi adest sapientia) quam ut imitari debeamus (solet enim vulgo irrideri philosophica professio), attamen propter nostrum commodum debemus amplecti libenter eas rationes quae nobis animi magnitudinem, eamque et securam et tranquillam largiuntur. Mendicitatem hanc si dedignari atque semel deponere possemus, nullae existerent inter homines simultates et turbae, sed commune quoddam dignitatis tuendae studium in humanis rebus versatur.
spacer 143. Verum quia hic vivimus ambitiosa paupertate omnes, strepitus vitae et tumultuum nullis est finis. Tu communiter mecum idem aurum petis. Tu locum aut honorem hunc ambis, et ego itidem. Tu vel solus vel primus vis esse apud eam cuius specie atque amore caperis, et ego itidem. Hic est communis quaedam mendicitas et, ut est apud Hesiodum, blue πτωχὸς πτωχῷ φθονέει, egeno egenus invidet. Tu si alii permittis vulgares cupiditates atque te ad tuas et veras divitias revocaris, vicisti, vere magnus et maximarum rerum potens es. Ille turpiter deceptus, putans se laute accubare, turpiter et misere inter ferculorum et deliciarum umbras positus, perpetua esurie excruciabitur. Hae sunt rationes quibus tegimus, imo depellimus turpitudines nostras. Haec est divitiarum soliditas. Haec sunt certissimi et nullis involuta lenoceniis divini animi pignora.
spacerDEM. Recedendum est ergo a turba, neque capessenda est respublica neque adiuvandi sunt necessarii aut amici, aut ullum cum hominibus est commercium habendum. Nam domestica ista animorum opulentia sibi sufficere videtur.
spacer 144. Quoniam non solis nobis nati sumus, blue illud non solum videndum est, an ipse aliis, sed etiam an alii te atque opera tua egeant. Certe qui ad perfectae humanitatis laudem aspirat debet cum Catone (ut est apud Lucanum), blue

Non sibi sed toti genitum se credere mundo.

Quapropter nobis integrum non est ut laborem nostrum hominum periculis sublevandis non impertiamur, nisi (ut ait Cicero) blue non reformidemus inhumanitatis aut superbiae culpam suscipere. Fuga sane laboris inertiam, repudiatio supplicum superbiam, neglectio amicorum improbitatem coarguit. Animi certe stupor est et duritia nihil dare amicitiae. Imo ne vitae quidem dimicationes pro republica defugiendas esse a sapientissimis quibusque definitum est. Quicquid igitur facultatis in auxiliando vel a natura vel a fortuna accepimus, ad communes primum conferamus utilitates, et deinde in quemque separatim ut maxime opis egebit, atque ut erit coniunctissimus. Grandis sane me iudice dica impingenda est illis qui ex contemplantionis portu non se dant aliquanto in negotiorum fluctus.Neque profecto industrii, misericordes aut officiosi esse possumus si sic nos in literarum studia abdamus et umbratilem vitae rationem sectemur, ut flagitantibus patriae aut amicorum temporibus opem nostram denegemus. Non tamen illi vituperandi sunt, imo singlari laude sunt digni, qui cum ingenio valeant, se a turba removerunt, nec se negotiis admiscent quo possint commodius inclusas animis veritatis commentationes ac ab ipsis inventa subtiliter et sapienter excogitata in lucem aliquando proferre, et literarum mandare monumentis. Horum enim studia si in rebus utilibus et cognitione dignis versantur, maxime iuvant humani generis consociationem. Sed et illud hic videndum est, aliud esse hominem tempore a capessanda republica excludi, aliud voluntate sua feriari. Otium sanctum (ut apud Augustinum blue menimini me aliquando legisse) quaerit caritas, negotium iustum suscipit caritatis necessitas.
spacer
145. Quam saarcinam si nullus imponit, percipiendae intuendaeque veritati vacandum est; sin imponitur, ferenda quidem est alacriter, sic tamen ut subinde recursus sit ad illam contemplationis suavitatem, ne animus nulla placidae quietis intermissione recreatus oneris magnitudini succumbat. Verum si quis posset esse totus abreptus in illam divinae contemplationis lucem, huic ego tanquam numini cuidam assurgam, et supra humanas res hunc esse fatebor. Nunc si propter naturae contemplationem non licet deesse publicis commodis, multo minus id est liciturum propter privatas aliquas rationes, si tamen is sis qui vel opera vel consilio aliis prodesse possis. Sunt qui se abdant in secreta quaedam loca ut liberius et sine interpellatore fruantur voluptatibus. Inutile est hoc, imo et iniquum hominum genus qui sibi potius quam virtuti vivunt, quanquam non is continuo sibi vivit qui coetus hominum vitavit. Obtendere solent hi vela quaedam et caussantur pericula eorum qui versantur in rerum luce et in turba. Sed si iidem penitus essent introspecti, esset saepe videre alias caussas ut, quod non potuerant alios videre florentiores aut quod ratio vitae illorum talis est ut lucem reformidet. Eiusmodi suo seculo fuisse Servilium Vaciam, virum praetorium, scribit Seneca. blue Is, quamvis vir esset in primis opulentus, nulla re notior fit quam villae otio quam prope Cumas possidebat. Inde factum est ut occupati aliquando clamarent, “o Vacia, solus scis vivere,” cum tamen ille lateret potius quam viveret. Seneca cum illac iter faceret dicere solitus erat hic situs est Vacia, tanquam de aliquo sepulto sermo esset. Neque pervulgatum illud  λάθε, βίωσας, hoc est sic vive ut vixisse te nemo sentiat torquendum est ad inertiae aut inutilis otii praesidium.
spacer 146. Sed hoc tantum admonemur, ne temere aut ardelionum more vitae strepitum sectemur. Aliud enim est civiliter negotiari, aliud in inanes demergi sollicitudines. Sed faciamus multum esse laboris in iuvanda republica, aut amicis, aut quibuscunque qui opera nostra sublevari poterunt (amplianda enim semper et proferenda sunt humanitatis pomoeria), non tamen est illustris animi defugere laborum difficultates quae sint cum officio et honestate coniunctae. Neque profecto tranquillitas animi magna res esset, si (ut ait Plutarchus) illam vel desidia alere posset vel laudata aliqua exercitatio tollere. Destituit saepe (fateor) fortuna etiam praeclarissimos conatus, verum non propterea desinere oporet ad scopum iaculari quia hunc non semper attingimus, cum nunquam possit esse luctuosum honestorum consiliorum naufragium. Si praestitimus quod debuimus, quamvis secus atque speravimus res cedat, plurimum consolationis in ipsa officii conscientia positum est, maxime cum (ut ait Cato apud Lucanum), blue

spacerLaudandaque velle
Sit satis, et nunqum successu crescat honestum.

book 1, section 19, line 12

Virtutis laus omnis (ut scribit Cicero) blue in actione consistit. Quamobrem unusquisque ad hoc vitae institutum se conferre debet, in quo tum sibiipsi tum aliis commodissimus esse possit. Res molestae nusquam deerunt, verum aegritudines propter molestias, nisi velis, non suscipies. Fui hic fortasse verbosior, sed certe (ut videtur) non ab re, tum quod labor qui est in negotiis cum tranquillitate pugnare videatur, tum quod passim et in urbibus et in pagis cenere sit magnificos nidos exstructus ventribus, quos propter pietatis speciem sudoribus suis stolidum vulgus saginat. Et, ut tota ratio paucis absolvatur, nos illud quid Ciceroni de sola aetate blue dictum est, ad res varias non inepte accommodamus. Dicamusque non solum omnem aetatem, sed etiam omnem locum, omne contubernium, omnem solitudinem, omne otium, omne negotium esse molestum iis quibus nihil est in ipsis ad bene beateque vivendum opis. Et contra, quibus ea animi virtus est ut a seipsis et non a fortuna stabilitatem et salutem rerum suarum petant, iis quaecunque contingat vitae conditio tolerabilis est, iis tempus omne laetum est et floridum.
spacer 147. Hoc igitur iam pro constanti relinquamus. Intrinsecus, non extrinsecus quaerendum requiem, et animi bona quae vera sunt summo studio quaerenda, extranea vero vel nihil quicquam vel modice admodum appetenda. Poteram huc attulisse parem utrobique laboris in quaerendo magnitudinem, et fortasse in fallacibus illis maiorem, quam rem eleganter poetae in Tantalo fugientia flumina frustra captante et in Sysipho perpetuo immane saxum apud inferos laboriose volvente expresserunt. Et sane, ut iuvenes interdum iniuriis aut superbia adamatae mulierculae paullatim victi elabuntur alioque amorem transferunt, ita et nos hic labor, cuius finis dolor est futurus, commovisse poterat ad breve illud laboris genus amplexandum, quod mox sempiternam adferat quietem. Sed malui nos rerum turpitudine et inconstantia ab incepto stolido quam difficultate deterreri.
spacerDEM. Sed nunquid etiam fieri potest ut animi quaerentes bona opera et impensa pereat?
spacerFLOR. Tantum vero abest ut studiose animi quaerentes bona decipi aut frustrari optato, ut hoc ipsum appetere (quod diligenter intelligi cupio) ingens quoddam bonum sit, eoque studiosa voluntas semper secum affert operae suae pretium inaestimabile. Adde quod (ut supra vobis dictum est) huc non intervenit vis externa. Adde item et Deum libenter hoc studium adiuvare. Et contra, cupiditas illa quae ad extranea fertur et facile destituitur quoque fuerit flagrantior, hoc et turpior est et crucialbilior. Iam absoluta est huius columnae praeceptionis explicatio, ex qua (ut opinor) liquidissime constat votorum vulgarium contractionem et traductionem animi ad sua bona necessario requiri ad quietem mentis comparandam. Et nos in tam liquida rerum veritate haesitabimus, vel in tanta rursus necessitate cunctatione utemur aut ullam caussabimur difficultatem? Si ab altera perte vel veritas ulla esset vel spes aliqua quietis, hic tardatio difficultatem aut obscuritatem rerum posset excusare. Quod cum contra sit, insignis stupor est si amplius cunctamur.
spacer 148. Ad quintam deinde columnam ventum est, cui inscriptum erat:

ΟΥ ΔΟΞΑΖΑΣΗΑΙ Η ΑΡΕΣΚΕΙΝ ΕΑΥΤΩΙ, ΟΥΔΕ ΚΑΤΑΦΡΟΝΤΕΙΝ ΤΟΥΣ ΑΛΛΟΥΣ
hoc est,
NON MAGNIFICE SENTIRE DE SEIPSO AUT PLACERE SIBIIPSI, NEQUE ALIOS DESPICERE

Iam visum est oportere nobis esse flagrans studium bonorum nostrorum, citra inutilem illam et turpem mendicitatem. Sed cum animi inflatio, ex qua saepe plurimum turbae nasci solet, non solum existit ex fortunae indulgentia, sed etiam interdum ex ingenii dotibus et doctrinae atque sensus praestantia, quae videntur in veris bonis esse, haud ab re adiectum est de moderando sensu et mentis elatione cohibenda praeceptum. Tumor item animi prorumpit in gloriosos sermones et contemptiones aloirum, a quibus merito nobis propter immodestiam nostram negotium facessitur. Et quamvis pleraeque sint aliae immoderationes et iniuriae quae pacem convictus et societatis humanae conturbent, et plurima incommoda quibus alius alium afficimus, nulla tamen tam late serpit et gravius offendit superbo hoc hominum fastidio et contemtu. Imo inflatio ista animi est quae pene nos ad omne iniuriae genus impellit. Quapropter fit de hac separatim tradendum, Priusquam praecepti ratio plene teneatur, non mediocris in eo difficultas inest. Proditum est Chilonem quondam interrogatum quid in vita esset dificillimum, respondissee nosse seipsum. Ex ignorantia autem sui nascitur illa φιλαυτία,  hoc est immodicus amor sui animis alte admodum imbibitus. Inde autem fit ut laudes utilitatesque quas coelestis providentiae dispensatio communes esse vult et nullius cuiusquam peculiares in nos solos velimus esse derivitas. Nos item unice gloria et beneficiis dignos iudicemus, non tam ab aliis quam a nobis ipsis nos adulari libenter patiamur. In quamcunque partem nos demus, volumus principes omnium primarum artium videri, neminemque nobiscum dignitate exaequari. In summa, quicquid vel honoris vel emolumenti aliis adiicitur id nobis quodammodo detrahi putamus.
spacer 149. Ex eodem est fonte quod si quid nobis delictum est, statim culpam in alium conferre parati sumus. Nobis omnia, aliis pauca vel nulla licere volumus. Quod aliis vitio datur, id nobis (si superis placet) petimus honori esse. Alienas libidines aut mala facinora quanta cum religione etiam oculis ad sidera sublatis indignantes atque admirantes tale aliquid accidere potuisse execramur! Vestigamus sedulo et audimus libenter quod carpamus in aliis, et, quod longe pessimi est ingenii, interdum confingimus ipsi. Hunc ut deformem aut stolidum sannis excipimus. Hunc ut sordidum, mulierosum, aut decoctorem contemnimus. Hunc ut arrogantem odiose insectamur, et, quo nihil est dementius, etiam in arcanas et tacitas animi cogitationes, tanquam in hominum pectoribus habitemus, interdum invadimus, atque hoc modo traducere solemus. Hic non credit Purgatorium; hic esitaret avem etiam solennis ieiunii diebus, hic non numerat septem sacramenta et magnae est nobis religioni aliena cogitatio. Valde sollictos nos ea habet cura ne Deus aliorum sceleribus irritetur, veremur ne terra dehiscens vivos absorbeat, et nos probe functos nostro munere nobis persuademus, si alienos errores fortiter accusemus. Verum hoc prope ferendum esset si in aliorum duntaxat vitia debaccharemur. Nunc non contenti odiosis illis criminationibus, si aliquis sapientia quadam animi fretus paullo est turbae fugientior, nec nobis ad convivia aut lupanaria euntibus se comitem adiungit, superbiam ac dedignationem interpretamur.Si dissimulat, vel contemnit iniurias, vel propter Christum condonat, si a fraudibus abhorret, meticulosum et Christianulum stupidum per contemtum vocamus. Si non utitur venere, temperaturae frigus aut sordes atque avaritiam caussamur. Si liberaliter facit sumtum unde ad nos nihil veniat, prodigus; sin venit aliquid, liberalis est. Et ne singula persequamur, ex virtutibus ipsis vitia facimus quadam naturae depravatione, ad nostram protinus excellentiam pertinere persuasi aliorum depressionem quamlibet iniquam. Et contra, quid manticae a tergo sit nunquam conspicimus, qui profecto, si conspiceremus, non tam facile in irrisiones et contemtum aliorum prolaberemur. Sed, ut quos ridemus moriones moriones se esse nesciunt, sic nostra stultitia fugit. Quid dixi fugit? Imo et vitiis virtutum nomina induimus, et cum oculos ad nostra convertimus, protinus, bone Deus, quam formosi sunt naevi, verrucae, polypae, imo et clauditates! Arrogantia animi est magnitudo, sordes frugalitas, libidines amorum ingenii suavitas, pertinax divinarum rerum ignoratio pietas et religio. Et est istuc profecto datum ut grata sint nobis omnia quae facimus ipsi, cum tamen contra conveniret candide excusare aliena et nostra exenuare libenter.
spacerDEM. Hoc non vis, credo, non licere vituperare facinorosos, cum et tute interdum in summos ordines invehare.
spacer 150. FLOR. Minime hoc volui, sed magnum dico oportere moderationem adhiberi, maxime cum nominatim aliquem vituperas. Primum cavendum est ut ne id fiat obtrectandi studio, tum ita observanda sunt tempora ut utilitas aliqua inde sequi posse videatur, ut cum iuventus audita improborum vituperatione minus animi induit ad improbitatem. Tum ut nunquam res quae occulta est prodatur, atque ubi prodita est, tum demum est auctor vituperandus, cum quod factum est tantum habet manifesti sceleris, ut in meliorem partem accipi non possit. Adde item quod ad candorem pertinet et ingenii humanitatem, quae ad laudem pertinent exaggerare et contra vituperationes imminuere. Non desunt autem imminuendi atque elevandi rationes, nisi desit humanitatis candor.Illud quod me fecisse profers non contravenit, eo quod longe aliud sit nominatum et libidine adducendi aliam in invidiam, aliena errata proferre atque amplificare, quam generatim tantum et publicae salutis studio apertam illorum coarguere negligentiam, per quam stat, quo minus Christo immortali et vero Deo debitus honos sit incolumis.
spacer 151. Sed redeundum est unde divertimus. Ex illa autem cogitationum inflatione saepe ad tantam devenitur insaniam ut non modo non cum aliis, imo ne cum nobis quidem ipsis commode habitare possimus. Strangulat nos invidia inclusa, coelo ipsi tacite, licet frustra, irascimur si quid aliis magnificum adesse cernimus quo nos deficimur, si alii nobis anteponuntur, nec expendimus incivilis esse convivae esculentissima quaeque in convivio apposita ad se proprie vel maxime pertinere arbitrari. Non enum secus facit qui, praeterita communis societatis ratione, omne id quod illi bonum ac commodum erit accidere cupit atque sibi passim primas arrogat. v Iure igitur Platoni scriptum est blue oportere omnem hominem φεύγειν τὸ σφόδρα φιλεῖν αὑτόν, hoc est, fugere immodicum illum sui amorem. Decipit enim nos amor. Quod cum in eo contingat quem suscipimus adversus alios, quanto id magis in proclivi est in eo quem erga nos ipsos habemus! Nascitur vero haec immodestia amoris atque animi elatio ex quod celebratissimum illud praeceptum, γνῶθι σεαυτόν negligitur: perpetuo enim illud meditari convenit, nos, ut regum reges simis, quisquilias esse et precarii spiritus animacula; commodatum esse quicquid possidemus; omnia ex Deo profecta; nihil nos nisi de illius voluntate ac permissu facere; superbos hosce spiritus, dum nos magna facturos minitamur, momento comprimi; spes omnes inopinato intercipi; incepta in diversum cadere; et vitam denique ipsam ex qua reliqua pendent in hoc ipso quo maxime turgescimus puncto extingui posse. Cui haec secum attente reputanti non protnus cristae cadant, animique residat tumor?
spacer 152. Hoc vidit ille, blue qui eo a superbiloquentia temperandum censuit quod,

spacerοἶδε γὰρ οὐδεὶς
ἀνθρώπων ὅτι νὺξ χ᾿ ἡμέρα ἀνδρὶ τελεῖ,

hoc est,

spacerNemo cognoscere possit
Quidnam homini nox vel quid ferat ipsa dies.

Quid habes (inquit magnus ille Christianiae sanctitatis interpres et magister Paulus) blue quod non accepisti? Quid ergo gloriaris quasi non acceperis? Finge cum animo tuo (quod tamen adhuc aegre cuiquam extra Deum est concessum) te omnes alios omnibus in rebus quae ad laudem pertinent longe anteire; non inveniri quocum conferare; atque ut velut deus aliquis inter mortales videare. Tua hic intererit non solum munerum tantorum auctorem grate agnoscere, sed etiam quo fueris excelsior, hoc te gerere submissius, et in hoc raritatem illam splendorum te assecutum existimare, non ut alios fastidiose contemnas aut superbe conculces, sed ut perferendis atque sublevandis aliorum infirmitatibus illius imitare red praestantiam, qui alio est maior, hoc est et melior, quique tanta in te ut nullo tuo merito contulit ita collata, cum volet, auferre potest. Gratissimus est hic moderationis odor, neque quicquam est humanitatis mollitudine popularius. Superbia contra et fastidium mirifice at Deum et homines a nobis abalienant. David Hierosolymorum regum sanctissimus, cum reprehensus esset ab uxore sua Saulis filia quod saltans vulgo cum turba promiscue conspectus esset ante mysticam illam illam arcem, castigravit muliebrem vanitatem, professus illam regni adiectionem, quam ex Deo agnovit, sibi materiam potius modestiae quam fastus futuram. Iam, inquit, blue postquam praefectus sum dux toti Israeli, solito vilior ero et mihi semper parvus atque humilis videbor, et cum ancillis istis gloriosior apparebo. Taxiles, unus ex Indorum regibus, Alexandro iam victori occurrens, verbis sane non minus sapientibus quam generosis est illum affatus. Provoco, inquit, te non ad armorum, sed ad aliud longe gloriosius certamen. Si inferior es, a nobis accipe beneficium; sin superior, nobis benefacito.Vidit facile excellentis ingenii princeps, quemque ut maximus est, ita maxime beneficum et popularem esse debere. Nec gravabor commemore singularem illam Ptolemaei regis Lagi filii modestiam. Is cum grammaticum quendam inscitiae notare vellet, de illo percontatus est quis esset Pelei pater. Tum ille impudenter convicium regerens, “Duc tu prior,” inquit, “o rex, quis Lagi pater fuerit?” Regi maiorum obiecit obscuritatem. Fuerat enim Lagus gregarius sub Alexandro miles. Tantum abfuit ut amicis ad contumeliosae vocis vindictam cohortantibus morem rex gesserit ut seipsum potius quam grammaticum procacitatis damnarit. Si regium est, inquit, non pati se a quoquam vel dicto attingi, illud certe non minus regium est, neminem ne dicto quidem lacessere. Mire ergo ad vitandas offensiones et concilandam gratiam conducit vitare ne quenquam contemnamus.
spacer 153. Nemo est qui non quodam naturae instinctu sentit sibi inesse divinum quiddam, et quod plane sit venerandum. Quocirca quantumcunque sit ille magnus qui despexit, qui despicitur aut contumeliose est dimissus, quamlibet sit abiectus, dolet et indigne fert contemtum sui , ut cui imminutio quaedam naturalis illius, quam dixi, maiestatis appareat. Atque ut nulla re citius quam vituperatione aliquem calefeceris, ita contra laudibus quoscunque et maxime praestantis ingenii viros facillime lucrifacias. Hinc est, quod Socrates apud Xenophontem, Laudationes philtri et incantationis vim habere ait, et propterea Sirenes his usas cum ad se attrahere vellent Ulyssem. Nam ita sunt apud Homerum exorτae, blue

δεῦρ’ ἄγ’ ἰών, πολύαιν’ Ὀδυσεῦ, μέγα κῦδος Ἀχαιῶν,
Huc ades, o generis Graee decus inclyte Ulysses.

Nunquam ergo simus mordaces Momi blue aut criminosi, nunquam tetris invidiae dentibus alienae dignitatis flores discerepamus, non solum inveteratae alienae laudi sed etiam nascenti faveamus. Si quis nos in laudis cursu praevertit, cursum adiuvemus ipsi. In censendis ingeniis vitia virtutibus pensemus. Condonemus multa infirmitati, et in fata aut casum interdum alienos errores conferamus. Caeterum, ubi ventum erit ad res nostras, animi modestiam orationis par demissio comitetur, neque unquam de nobis ipsis asciscendae laudis caussa sublatius dicamus. Odiosa res est iactatio sui, atque alios a nobis multo maxime disiungit. Favetur ab omnibus iis qui se demittunt; ostentantibus invidetur eo quod communis iuris aequabilitatem laedere videtur, qui praestantia dignitatis et fortunae communes metas audaciter supergredi et transire studet. Huiusce rei Quintilianus, etsi rhetor, rationem affert philosophicam. Tradit enim (et ita se res habet) mentem nostram habere sublime quiddam et impatiens superioris, eoque nos libenter allevare abiectos aut dimittentes se, quod id facere videamur tanquam maiores, et contra invisos esse qui se iactant aut supra modum extollunt, quod ea ratione non tam se maiores quam caeteros minores efficere conantur. Nulla ergo nobis sit iactatio nostri. Nihil de nobis magnum promittamus, imo nihil facere tentemus unde merito inuri nobis possit fama arrogantiae. Salutare est illud praeceptum, blue

καὶ πεφύλαξο γε ταῦτα ποεῖν ὅποσα φθόνον εχει,

hoc est,

Invidiosa cave facia quaecunque putantur.

spacer 154. Neque vero hoc solum hic intelligitur ut alieni simus ab omni gloriae studio, sed etiam ut contemni pro nihilo ducamus. Siquidem qui de seipso serio et ex animo modeste sentit nunquam erit gloriae studiosus, imo nec magnopere commovebitur si ab hominibus negligatur. Sed cum propter amorem vehementem nostri maxime τὰ μὴ καλὰ πέφαντα, lamiarum similes, quae ut fabulis proditum est foris oculatae sunt, domi oculos deponunt, ipsi nobis perpetuo assentamur, imo et nostrarum laudum molesti et impudentenes sumus praecones. Verum qui paullo verecundiore sunt ingenio, etsi se liberales aut officiosos palam non profitentur, iidem tamen interdum sua in amicos beneficia libenter et prolixe commemorabunt, ex quo necessario effluit, etsi occultius, expetita benignitatis aut officii laus.Cui maiores sunt illustres, nisi Thraso blue aliquis sit, idem non aperte iactabit aut praedicabit se nobilem admodum esse, idem tamen longo sermone et saepe non sine fastidio auditorum maiorum suorum seriem explicabit, res gestas extollet, e quibus existit illa generis claritas propter quam vult in pretio haberi. Invenies item et inter illos qui aetatem in doctrinae studiis conterunt praestantes alioqui viros qui, etsi se doctissimos esse dicere erubescnt, proferent tamen multos philosophiae locos quos a se primum animadversos et intellectos affirment. Lapsus alius Platonis, Aristotelis, Plinii aut alicuius insignis scriptoris profert, et multus erit in flagellando scriptore, ubi commoda interpretatio citra negotium omnem tragoediam sustulisset. Alius opusculum toto decennio elaboratum sibi neglectim et extempore excidisse potius quam scriptum esse narrabit, atque ita obliqua hac via utetur in ingenii atque eruditionis fama aucupanda. Alios videas adeo gloriosos ut facilius flammam ore cohibeant quam ut de se non praedicant. Sed sensus communis inopia est, quae illos ad debitam praestantibus viris claritatem invadendam impellit.
spacer 155. Omnes tamen laudis studio ducimur, et quodam gloriae velut ardore flagramus. Discrimen pene solum in hoc est quod hic cautius et occultius, ille apertius et stolidius ad eandem contendit. Neque tamen haec quae dico sic accipienda sunt tanquam debeat aliquis abiecte semper de se loqui. Nunquam nimietas vitio vacat. Verum cum medius quidam cursus sit tenendus, in illam potius partem propendere debemus quae ad nostri extenuationem quam amplificationem pertineat. Itaque cum coget nos tempus ad rerum nostrarum venire mentionem, non nos totis expansis velis demus in vastum pelagus: demittenda est antenna, propius legendum litus, talesque nos semper cum faciundum est aliquid praestems ut nobis silentibus vitae et studiorum ratio multo nos inglorios esse non patiantur. Imo, quod fuerit multo commodissimum, eiusmodi sequamur rerum omnium moderationem ut quo plenius atque penitius fuerimus cogniti atque perspecti, hoc nos alii et admirentur atque ament impensius, dum semper plus in recessu invenunt quam prae nobis tulerimus aut fronte simis polliciti. Et cum multa sit in omni hominum vita vanitas, nulla tamen maior ea est quae in gloriae studio versatur. Quid enim refert si ille me negligit? Num ideo illi succensebo quia illi dotes meae non sunt cognitae, aut tanti aestimantur quanti ipse aestimari peto? Qua ille lege ad hoc tenetur? Multi maiores habentur quam re ipsa sint, alii minores fiunt quam mereantur. Delige nunc utro ex numero esse velis. Et fortassie si tanti fieres quanti mereris, et non pluris neque minoris, minus tibi arrideret quam praesens tui existimatio. Nescis enim quanti a singulis fias. Nam ut hic minus tribuat quam dotes tuae postulent, alius est qui te, cum vix mediocris sis, praestantem et egregium esse censet.
spacer 156. Ergo nisi malis personam quam rem, da operam ut magnus sis, quantus habeare tibi curae non sit. Si quis est qui tecum certans acriter dimicat ut superior videatur, permitte illi fallacem illam gloriae speciem ad quam furiose defertur. Stomachosa illa pertinacia ex eo est quod natura superba alium ad se superandum accinctum videt. Tu qui ex opinioni (quod viri re ipsa praestantis est) non pendes, vincere (quod et pueri discunt) cum possis, interdum cede sodali, obsequio quoniam dulces retinentur amici. Singularis profecto prudentiae res est sinere suum cuiquam, ut habet proverbium, esse pulchrum. Tum tum dicas, tum facias gloria digna, et conscientia rerum contentus, in sinu gaude. Ova inania fluitant, plena sidunt. Ubi plurimum est ventosae iactantiae, illic minimum solet esse rerum, sed indignitatis conscientia de velamento sollicita est. Solida virtus secura est, nec talia curat. Vino vendabili (ut dicitur) suspensa hedera opus non est. Quanta tibi laus debeatur tuum non est statuere, permitte hanc curam studiis tuis. Nam eius ingenii gloria est ut sequentes se fugiat. Non vult se peti, sed virtutem ex qua nascitur. Hoc autem virtutis est gloriam non consectari. Sequitur igitur fugientes, et praeclaras actiones non aliter comitatur atque umbra solet corpus soli expositum, ut supra dixisse me memini, ubi obiter quid esset gloria ostendi. Et quidem si fugienti tibi assidue aurum daretur in manum a quopiam qui te a tergo sequeretur, atque idem negaretur si retrorsum te ad porrigentem convereteres, non, ut opinor, vel retro aspiceres, quamdiu quicquam virium ad fugam atque cursum suppeteret.
spacer 157. Quod si quis ad eam falsis rationibus aspirat, et amplius se iactat quam quoad est idoneus praestare, et in ea parte venditare se studuerit cuius est imperitus, laterem (quod aiunt) lavat: blue prodet illius vanitatem invidia, prodet tempus aut occasio aliqua. Simulata non durant, imo facile redeunt ad naturam suam atque, ut fucus quo mulieres oblinunt faciem, levi halitu dissipatur ita falsis parta rationibus et non virtutum radicibus subnixa celebritas facile corruit. Hoc apposite expressit apologus ille Aesipocus de graculo qui alienis contectus plumis se temere columbarum gregibus inserebat, et deprehensus imposturae dedit poenas. Sed quid ego tam diu versor in hac oppugnatione studii gloriae, cum hoc sufficere debeat, quod omnis laus atque gloria uni Deo, a quo est omnis laudis atque gloriae ratio, debeatur? Sane quandocunque de excellentia cogitatio instituitur, unus Deus, qui omnis excellentiae auctor est, est ob oculos habendus. Imo scelus est opinione maius in praestantia aliqua tua cogitanda resistere, et non primo quoque momento, dum beneficum in animo suaviter versas, illud auctori acceptum referre. Istuc si omittis, nec principium cogitas et in te tanquam in fine perverse conquiescis, divinitatis gloriam tibi quoddammodo usurpas, quod quantum sit nefas non ignoras.
spacerFRANC. His ipsis de rebus exauditi mihi sunt aliquando versus aliquot a te compositi, in quibus mentionem facis egregii illius et singularis viri Antonii Bonvisii, blue qui est ex patritiis nostris. Pergratum erit perque iucundum si eosdem ex te denuo audiamus.
spacer158. FLOR. Etsi illi inepti sunt, ut qui ab eo sint conscripti, qui nunquam poeticae studuerit aut se multum in carmine exercuerit, obsequar tamen studiis vestris. Vir ille, etsi ob eximias suas virtutes omni laude multo sit dignissimus, plurimum tamen abhorret ab eiusmodi laudationum ventis. Multa enim consuetudine mihi compertum est solidissimum hominis ingenium. Itaque cum Londini agerem, animi caussa versiculos illas feci in qua prosopopoeia quadam ostendi perepaculos inter mortales inveniri qui virtutis sint cupidi, omnes tamen certatim laudem, quae non nisi virtuti debetur, libenter amplecti, quod tamen ipsum frustra sit cum non sit solida laus ubi virtus deficit. Et praeterea saepe mentis aciem falso quodam splendore perstringens blanditia aliena nobis damnosam et vanam facit de excellentia nostra persuasionem, quam tamen re ipse sane, ubi nos ipsos diligenter excusserimus, nullam esse invenimus. Versus, si bene memini, huiusmodi sunt:

Dum totam erraret forte imcomitata per urbem
spacerVirtus, nec laudum praemia iuncta forent,
Hospitium multos et supplex saepe rogavit,
spacerQui daret hospitium non tamen ullus erat.
Adfuit haud multo post Laus: (res mira) repente
spacerLaudis in amplexus urbs furibunda ruit.
Non secus illa tamen quam dudum exclusa manebat,
spacerAtque iterum in solum est ire coacta nemus.
Verum ubi Laus dominam Virtutem sensit abesse,
spacerAd dominam ingrata rursus ab urbe venit.
Utraque post rediens Bonvisi tendit ad aedes,
spacerHic Virtus, pulsa Laude, recepta fuit.
Nam fraudem ille timens blanda sub fronte, “recede,

spacerLaus (ait) hinc, studiis insidiosa bonis.”
Illa refert, “Frustra me, Antoni, excludere curas,
spacerQuandoquidem Virtus hic generosa manet.
Consequor invitam dominam quocunque mearit,
spacerNec nisi Virtuti sum bene fida comes.”

spacer 159. Ad sextam mox columnam accessimus, cuius haec erat ἐπιγραφή:

ΕΠΕΙΔΗ ΔOΥΛΟΣ ΕΙ ΤΗΣ ΠΡΟΝΟΙΑΣ, ΟΥ ΚΥΡΙΟΣ, ΕΚΩΝ ΚΑΙ ΑΟΚΝΟΣ ΠΕΙΘΟΥ
quod est
POSTQUAM PROVIDENTIAE SERVUS ES, NON DOMINUS, PARE VOLENS ATQUE ALACER

Gravissima plane est et huius praeceptionis ratio. Habet enim vita haec multo plus (ut est in proverbio) aloes quam mellis, et in afflictiones calamitatesque varias pene fatali quadam necessitate incidimus. Nunc cum natura ipsa ab aperis et a quibuscunque rebus quae vel dolorem vel aegritudinem afferunt summo studio refugiat, conquirenda sunt undique auxilia, adhibendae praemuntiones quibus mala illa fatalia aut casu orta, etsi non cavere aut prorsus depellere, certe mitigare atque lenire valeamus.
spacer 160. Itaque hoc genus cogitationibus nos armabimus. Primum non oscitanter dispiciendum est qua conditione nati sumus, quis sit hic locus in quem venimus, quae item sunt vitae atque loci huius leges. Deinde illud, quod exploratissimum est, apud nos statuamus, omnem hunc mundum non casu sed providentia, hoc est summa scientia atque consilio, regi. Ex quo manifete consequitur boni consulendum esse et in meliorem partem accipiendum quidquid acciderit. Postremo nos ex inordinata et confusa hac rerum humanarum varietate non impiorum more colligamus supinitatem, securitatem, aut neglectionem numinis circa hunc nostrum orbem, sed esse arcanas quasdam et inaccessas divini consilii rationes, et tempus item et locum esse post finitam hanc vitam ubi quisque pro anteactae vitae ratione tractabitur. Sed ut ad caput tripartitae huius rationis redeamus, illud nos sedulo meditari oportet vitam hanc omnibus fortunae telis esse expositam: nulli usque adeo albas decurrere luces ut nulla interveniat nubecula; multas esse devorandas indignitates; vel morbis afflictabimur vel paupertate et rei familiaris difficultatibus laborabmus; postulabimur de crimine, cuius affines non sumus; hominum discerpemur obtrectatonibus; ignominose vapulabimus, abripiemur ad carceres, imo et ad capitis supplicium. Huiusmodi est confragosum hoc vitae iter quod insistimus omnes, in hoc emetiendo saepe impingendum est, saepe item cadendum,in eo constituti sumus loco ubi tonat (ut inquit Seneca) blue fulmen, ubi,

Luctus et ultrices posuere cubilia curae,
Pallentesque habitant morbi, tristisque senectus.

spacer 161. Sed quid hic faciet sapiens, et cui tranquillitas mentis cordi est? Cogitat condictum fuisse cum nasceremur in quam tumultuosum contubernium nos natura duxisset; in eum se venisse locum ubi his legibus vivitur. Habet perpetuo in oculis omnem illam fortunae licentiam, aciem in omnes partes intendit, praemittit in omnia animum, cogitatque non modo quicquid solet afferre fortuna, sed etiam quicquid potest, et quam potest plurimum. Non ignorat illud Publilii, blue cuivis potest accidere quod cuiquam potest. Itaque dum sic animo excubat, nihil illi novum aut inopinatum accidit, seque ita multo ante componit ut quemcunque casum fortuna invexerit, eum apte et quiete ferat, et perfugium atque receptum habeat paratum. Turpe enim est aliquem in medio rerum turbine stupendem quaerere, “Huc ego quomodo veni?” Si exulat ille, putabit se natum illic quo missus est. Nihil mirabitur se vinculis constringi, aut custodiis sepiri, aut ferro dilacerari, quod sciat hanc esse naturam humani corporis ut et vinci et discerpi possit. In periculis et aerumnis positus non stupebit se in aliquid eorum incidisse quae circa se semper erravisse intelligit. Mortis adventum nihil obstupescit quod sciat extremae esse stultitiae admirari aliquem se ad id aliquando pervenisse ad quod perpetuo currebat. Vitam et corpus inter precaria et servitia numerat, vivitque ut commodatus sibi, et reposcenti sine tristitia redditurus, tuetur ut sanctus fidei suae commissa. Naturae dicit, “Nihil obluctor aut tergiversor, a volente recipe quod non sentienti dedisti,” et ratione tandem ita subducenda quae vulgo terribilia sunt ad inanitatem quandam et summam facilitatem deducit. Quisquis ille fuit (ut est apud Plutarchum) qui ait, anteverti tibi, fortuna, teque occupavi, atque omnes tuos aditus quamlibet arctos intercepi non pessulis, non clavibus, sed decretis philosophicis animum communerat. Egregium sane est hoc, et solum homine dignum adversus casuum duritiam armaturae genus, provisio haec atque praeparetio animi, qui illud secum perpetuo de fortuna,

Bella mihi, video, bella paratur, ait. blue

spacer 162. Sic Theseus apud Euripidem loquitur: blue

Nam qui haec audita a docto meminissime viro,
Futuras mecum commentabar miserias,
Aut mortem acerbam, aut exilii maestam fugam,
Aut semper aliquam molem meditabar mihi,
Ut si qua invecta diritas casu foret,
Ne me imparatum cura laceraret repens.

Ita enim vertit Euripidis verba Cicero. Eapropter Anaxagoras renuntia carissimi filii morte nihil quicquam commotus, Ego, inquit, eum illi expectationi sustuli: sciebam me genuisse mortalem. Est hic nobis in omni calamitatis nuntio atque infortunio omni imitandus, parque, quoad eius per nos fieri potest, aequanimitas est praestanda. Patrem tu adhuc annis viridem aut uxorem carissimam amittis. Quid tum? Num magnum aliquid aut insolens est, si quod mortale est emoritur? Morosa est tibi uxor. Num tu fugiebat cum duceres te vitae sociam mulierem habiturum? Spretus ac delusus es ab amica. Num mirum est, si impudenter mulier faciat meretrix? Fortunarum fecisti naufragium. Ignorabas illa fortunae, non tua fuisse bona? Improvisus morbus excruciat graviter. Cur tua culpa fuit improvisus? Neque clam te esse potest quam leve de caussa corpusculi huius symmetria disturbatur. Famulus stupidus est et iners. Esto. uotusquisque inter homines reperitur qui animo pariter et corpore valeat? Si existat talis, dominari non servire volet. Amicus vetus nullo tuo merito factus est alienior. An clam te erat quando amicitiam cum eo constituebas cum homine tibi rationem futuram qui, etiam ut velit, vix possit suis quibusdam affectus imperare? Necesse est erumpant illi interdum et declarent nos non esse totos rationales. Vivitur enim hic non cum hominibus perfectis pleneque sapientibus, sed cum iis quibuscum praeclare agitur si in ipsis levia quaedam virtutis vestigia appareant. Humane illud dictum est, blue

Μήδ᾿ ἔχθαιρε φίλον σὸν ἁμαρτάδας εἱνεκα μικρῆς.
Non decet ut linquas propter leve crimen amicum.

spacer 163. Ad ignominiosam mortem aut crucem insons traheris. Quid non expectandum est sapienti in caligonosa hac rerum inconstantia? Quot superiora, quot item nostra secula extulerunt insigniter etiam evariantis fortunae exempla, ubi saepe is qui ut alius, imo ut complures in crucem agantur vel nutu efficit, longe dignior est ipse qui in crucem agatur? “Sed quomodo,” inquies, “perferre potero tantum dedecus?” Refer te ad superiora, ubi abest turpitudo nullum est dedecus. Si non commeruisti, hoc gloriosior re ipsa et praestantior es quo fortius contemnere potes quidquid hominum vulgus falso gloriosum existimat. Superos habes spectatores. Nullum poenae genus per se d7edecorosum est, sed quia constitutum est supplicium turpitudinis. Verum nos maximo errore implicati turpitudine carere non laboramus: poenam eiusdem ut summum malum fugimus, cum tamen nulla major hic possit esse gloria quam ignominiosum supplicium pro virtute toleranter perpessum. Sed quid ego me do in hoc vastum rerum pelagus? Coerceamus licentiosam excursionem et in summa constituamus hanc vitam non secus atque musica est ex gravibus, acutis, et mediis sonis, ex tristibus, laetis, et tolerabilibus attemperatam. Sunt enim (ut Plutarchus ex Menandro depromit) blue συγγένες τι λύπη καὶ βίος, hoc est, cognata sunt moeror et vita, et, ut Homerus ingeniose commentus est, blue

Δοιοὶ γάρ τε πίθοι κατακείνται ἐν Διὸς οὔδει.
dolia namque Iovis sunt usque in limine bina.

Horum in uno bona, in altero mala conduntur, ex utroque miscet Iupiter et dispensat, etsi non semper portionibus aequis, inter mortales.
spacerFRANC. Commentari secum futuras calamitates et rerum molestias anticipare videtur potius ad iactationem vitae quam tranquillitatem facere. Nam, ut bona saepe falso ventura sperantur, itidem et de malis usu venit. Quid ergo attinet animum implicare seipsum persuasione fallaci mali nunquam fortasse venturi? Sed fac certo venturum. Quid opus est sponte arcessere praemolestiam, imo malum (quod apparet) duplicatur eiusmodi praemeditationibus quae nos in timores et tristitias ante tempus coniiciunt? Potior est igitur incogitantia atque inconsiderantia quam provisio quae terrificas illas cruces assidue in oculos incurrentes habet.
spacer 164. FLOR. Sic mihi nota est iudicii tui praestantia ut non dubitem te aliter sentire, ac argumentatio tua ostendit. Sed iuvat te (quod excellentis naturae est argumentum) eiusmodi difficulatum utilis explicatio. Et profecto quod in praesentia proponis est ad cognoscendum non illiberale. Hunc ipsum ad modum colligere solitus est Epicurus, voluptatum assertor acutissimus, qui hanc quam statuimus malorum praemeditationem ista ipsa de caussa, quod moerorem praematuram afferat, damnavit. Carneades nos naturae irasci voluit, ac dolendum dicebat quod in tam crudeles necessitates incidissemus. Sed sane infractio haec et mollitudo animi philosophos (hoc est, vere homines) non decet. Principio confiteor ignorationem et incogitantiam hoc interdum praestare, ut minus vel certe non tam cito timeamus. Idcirco et Aristoteles quosdam ad suscipienda bella alacres non continuo fortes censet, eo quod vis illa animi non a iudicio et provisione, sed ignoratione magnitudinis periculi quae est in pugna proficiscitatur. Et est sane temeritas florentis et iuvenilis aetatis, fortitudo et sapientia virilis et senectutus. Verum hoc quod est ab ignoratione beneficium homini multis de caussis est repudiandum. Primum quod nullam mereatur laudem falsa illa animi excelsitas quae ex tam vili origine, hoc est oblivione aut incogitantia, sit profecta. Hominis dignitas omnis est (ut saepe diximus) ex ingenii atque rationis praestantia. Hinc est quod omnicognitio laudem habet, ignoratio contra vituperationem, quae tum multo gravior est cum est sponte arcessita. Quid enim aliud est hominem se ignoratione tueri quam divinum hoc et proxime a divis dignitationis animal ad belluarum devocare atque deturbare conditionem, dum vigor animi, qui a ratione petendus fuit, quemque sapientia repraesentare debuit, ab ipsa stupiditate atque ignoratione statuitur mendicandus?
spacer 165. Quis eum exercitus vellet ducem cui periculorum belli nulla esset provisio? Qui navigaturi mari se crederent eo navarcho cui nulla esset ventorum praesagitio, nulla praesensio tempestatum? Ergo sapientiae consiliis, non ignorationum tenebris abercendus atque propulsandus est timor. Deinde illud vobis succurrat, graviorem fieri plagam ex non opinato, et mala ipsa quae provisa non fuerunt cum incumbunt et premunt duplici de caussa esse multo graviora quam si multo ante fuissent meditata. Tum quod quicquid corporeum est ab animo sapienter ponderatum atque aestimatum multum de pretio amittit. Videbit facile animus nihili esse res quaecunque corpus vel delectant vel excruciant, ut cui constet corpora umbras esse perituras, et suam dignitatem perpetuo illabefacabilem consistere. Tum etiam quod futuri incommodi meditatione animus excitatur ad comparanda praesidia, et ad armandum seipsum, quod quidem non tam commode in ipso periculi puncto, vel dum proxime impendet malum, fieri potest.Nam galeatum sero duelli poenitet, longeque fecilius is sapit qui ante ictum quam qui ictus sapit. Horum itaque non ignari callidi imperatores longe pluris faciunt veteranos milites, quos pericula non fugiunt, quam novitios aut tirones rerum imperitos.Obtundit itaque (ut ait Cicero) blue atque elevat aegritudinem meditatio conditionis humanae, lex et commentatio parendi, quae quidem non hoc quod Epicurus ait, hoc est, ut semper moereamus, imo contra ut nunquam moereamus affert, dum mala illa quae in horas accidere possunt nihil esse intelligimus, quae eadem si non accidant insperatum quoddam afferunt lucrum. Postremo nullus esset virtutibus locus si ad ignorationem istam foedam confugiatur. Non enim temperans est is qui non immodice appetit voluptates sensuum quia ubi sint aut unde petendae sint ignorat, neque fortis continuo est qui periculorum est inscius, eoque ferox. Sed cum utrobique animi consiliis huic agnita pericula contemnuntur, illi reiiciuntur voluptates quae sunt in promto, ut officii constet integritas. Non negarem Epicuro licere animo cum praesens dolorum acerbitas fodicat, ut se aliorsum a cogitandis doloribus avocet, non quod hoc virtus praecipiat aut quod terga dare atque se abdere velit ipsa, sed quia rara est eiusmodi virtutis perfectio quae fodicantibus acriter malis possit ad contemtionem atque despicientiam dolorum ascendere.
spacer 166. Sed de hoc post dicendi erit locus. Verum cum legum vitae ratio nobis saepe iniqua videri possit, adhibenda est et illa coelestis providentiae consideratio ad quam quidem omnia quae nobis casu et fortuito (hoc est, improvisa) accidunt, relata, stabilis cuiusdam consilii rationem accipiunt.Neque tamen hoc solum in providentiae confessione concluditur ut Deo generalem rerum procurationem tribuas, imo tibi persuadeoas oporteat illum ubique intimum atque praesentissimum adesse, omnia tum audire tum videre omnia etiam occultissimam, tum et geri quidem quicquam quod turpe non sit (nam hoc non vult, sed permittit) nisi de illius voluntate. Plebeii aliquot philosophi qui ex ingenii sui angustiis divini intellectus magnitudinem aestimare ausi sunt, Dei provisionem ad haec singula particulatim se proferre negabant. Sed qui subtilius red in ea re versati sunt, cum vidissent hanc intellectus nostri angustam infirmitatem omnem orbem cogitatione sepire, et ab eodem plurimarum rerum temporis momento fieri percursionem, facile consentaneum esse viderunt ut illa infinita divinae mentis potestas omnia etiam minutissima una intelligentia complectatur. Quid quod? Deus praestantissima res est et totus hic orbis eiusdem est opificium. Praestantiora autem sunt quae rationem habent iis quae rationis sunt expertia, neque quicquam ridiculum magis dici potest quam tam praestantis atque ordinatae machinae artificem sui operis rationem exactam non tenere, aut ea quorum nos partem exiguam vix summa ratione comprehendimus sine ratione regi. Omnino ergo persuasum nobis sit dominum ac moderatorem omnium rerum esse Deum; quicquid geritur, eius ditione ac numine geri; eum denique optime de hominum genere mereri; et qualis quisquis sit, quid agat, quid in se admittat, qua mente, qua pietate colat rationem intueri; piorumque et impiorum habere rationem. His enim rebus (ut ait Cicero) blue imbutae mentes haud sane abhorrebunt ab ultili et vera sententia.
spacer 167. Sed nos, accuratiore harum rerum enucleatione omissa, ad id quod instituimus redeamus. Tanta itaque cum sit divini contuitus atque administrationis facultas, summo nobis studio cavendum est nequando quicquam in nos quod illius oculos offendat admittamus. Et quando adversum nihil non illius ordinatione contingit, afflictiones et angustias placide et citra querelam aut ullam offensi animi significationem toleremus. Quoties flagitiosa aliqua res ad se pellicit (ut honestissime praeceptum est) blue πάντων δὲ μάλιστ᾿ αἰσχύνεο σεαυτόν, hoc est, omnium maxime teipsum reverere. Singularis enim laudis res est aliquem non sustinere ut sibiipsi turpitudinis alicuius (ut caeteros fugiat) sit conscius, ut quicquid vel se solo teste facit, id populo spectante credat. Verum sanctior est illa religio et reverentia adversus Deum immortalem, qui cunctos gressus tuos quocunque eas dinumerat, qui etiam molitionum occultarum animi idem est et inspector et censor. Ab improbitate si abstines, non poenae metu sed nequando illius lacessas bonitatem, ad virtutis omnis atque praestantiae culmen pervenisti. Si propter eundem (non ignarus hunc esse parentem ut optimum, ita et sapientissimum, adeoque et cruciatibus ipsis consulere rationibus tuis), aerumnas generose perfers, virtute tua inter heroas tibi locum parasti. Quod si non callidus uti rebus obmurmuras et indignaris, dupliciter miser eris, et corpore, quod nihilominus excruciatur, et animo, quod impotenter et cum indignatione doloribus divinitus immissis succumbas.
spacer 168. Adesteque uterque animis, et me de re in primis salutari dicentem diligenter attendite. Fabula (ut tradit Epictetus) blue haec vita est, huius auctor est Deus, nos actores. Ab illo cuique sui quaedam persona est imposita. Huic domini, huic servi; huic pauperis, huic divitis; huic illustris, huic inglorii; huic informis, huic formosi; huic florentis, huic aerumnosi. Ergo apud nos (cum non nostro sed alieno arbitratu hic vivatur) omnino constituamus personam impositam gnaviter agere, illud nihil addubitantes, non minoris esse ingenii aut laudis in Iri blue quam Croesi persona gerendo praeclare se dare.Neque unquam caussanda es difficultas. Vetus praeceptum est Deum sequere. Non obluctantes aut gementes, sed impigri et alacres cum Cleanthe sequamur summum illum patrem et celsum dominaeorem poli quicunque ille duxerit. Ducunt enim volentem fata, nolentem trahunt, ut ait tragicus. blue Si inviti paremus, servi sumus; si volentes, ministri. Non tam stolidum quam damnosum est πρὸς κέντρα λακτίζειν, hoc est contra stimulum calcitrare. Omnia quae gemimus aut expavescimus tributa sunt naturae, quorum immunitas frustra vel petitur vel speratur. Impedita est vitae via, plurimum est pulveris et luti ex quo non absque labore eluctabimur. Hoc habitationis huius vel diversorii est ingenium, toleranda sunt plurima mala. Quod si tibi non placet, id tibi dicet natura quod Germani hospites viatoribus hospitio acceptis interdum solent. Nam cum hypocaustum illud in quod omnis generis turba se confert fueris ingressus, si offensus cubiculum tibi seorsum petas, etiam ut vulgaris fortunae speciem superes, aut si coenam ante multam noctem, cum nemo amplius expectatur hospes flagites, “Quare aliud (aiet horridiusculus ille hospes) diversorium si tibi hoc non placet. Hic his vivitur legibus,” dicet, quarum tibi gratiam nequaquam est facturus. Itaque cum ex vita exire nobis non libeat, redeamus in gratiam cum hospite natura, accommodemus nos illius ingenio, et dum non potest fieri id quod volumus, id velimus quod possumus, nisi malimus trahi quam duci. letter 107, section 11, line 5
spacer 169. Praeter autem hanc necessitatis considerationem quae nos ad generosas perpessiones plurimum animare debet, est tum necessitatis huius conditio communis, eadem omnes est morborum et casuum et mortis denique alligat necessitas, nihil est in te proprie constitutum. Quod si durius et asperius multo quam caeteri soleant tractari videris, illud tibi succurrat, robustiores esse arbores qua parte Aquilones excipiunt quam qua Zephyros vel Austros; dura animi vires firmare, delicias frangere solere. Tum et illud meditandum est, in castris periculosa fortissimis imperari; ducem lectissimos metere qui nocturnis hostes aggrediantur insidiis, aut explorent iter, aut praesidium loco deiiciant. Quod dum fit, nemo ex iis qui missi sunt imperatorem male de se meritum, sed bene iudicasse existimabit. Hoc modo nos cum dura illa et timidis ignavisque flebilia patimur, dignos nos esse Deo visos arbitremur, quibus non vulgares difficultates superandae sint propositae. Sed nos omnium horum obliti, si quid sit quod mollitudini nostri officiat, aut voluptatum fructum perturbet, aut nos muliebribus statim dedimus lamentis, aut excandescimus tanquam fidem suam chirographo astrinxisset natura omnia nobis casura pro voto, inoffensum prosperitatis cursum futurum, fortunam nos solos in deliciis habituram, ac tantum non in ulnis gesturim. Ut cum ita turpiter nos damus, expbrobatio illa apud Iuvenalem blue in nos verissime competat:

Te nunc, delicias extra communia censes
Ponendum, quia tu gallinae filius albae?

spacer 170. Epictetus vult ut semper velimus fieri quae fiunt, ubi tamen adiiciendum est, dummodo nihil turpe sit adiunctum. Scelus quidem esset optare parentis, aut amici, vel cuiusquam funus. Verum postquam tale aliquid accidit, intoleranter dolore contra officium est. Paulus noster blue noluit nos in eiusmodi casibus contristari more eorum quibus nihil spei reliquum est. Iam enim opere ipso nobis numinis voluntas est declarata. Ommitto quod immodicae dolorum significationes arguunt animum praesentis lucis nimium amantem. Ex Stoicis nonnulli in hoc genus casibus nobis moeroris simulationem non moerorem concedunt, Seneca quodam in loco leves quosdam humanitatis morsus admittit, et immane esse ait eodum vultu carorum funera quo ipsos aspicere, et non ad primam necessariorum divisionem commoveri. Subtiliter quidem ab eruditis disputatur quomodo nos, non tam in nostris quam amicorum duris extremisque temporibus, ad Dei voluntatem conformare debeamus, et quatenus ab eadem discrepare liceat. Verum tota rerum conclusio huc tendit, ut in omni affectu, undecunque is natus sit, semper intelligatur salva et incolumis ratio honoris quae divinae voluntati debetur.
spacerDEM. Quomodo suscipiendi sunt isti humanitatis morsus in alienis casibus, cum nobis praeceptum sit ut in nostris ipsorum aerumnis simus alacres? Aut quomodo me habere debeat procuratio quietis alienae, si mihi ipsi vitio vertitur subterfugere labores? Si in bonis sunt vacare doloribus et requiescere, cur non mihi ipsi potius ista paro quam alteri? Num aliis bona sunt, mihi non item? el hoc ratio aliqua postulat, ut alius mihi meipso carior sit? Adde quod potius animandi videntur ad tolerantiam alii quam sublevandi, cum ea in re virtutis fructus eluceat. Sin mala sunt quies et indolentia, neque mihi ipsi neque aliis sunt conquirenda.
spacer 171. FLOR. Evagatur nonnihil ista tua disputatio, sed quia in explicatione frugis aliquid inest, sic habeto: licere nobis etiam mala ista quae poenae vocantur, tam a nobis ipsis quam ab aliis hominibus honestis rationibus propulsare. Neque hoc est providentiae ordinationem aut auctoritatem defugere, quandoquidem hoc a natura tributum est omnibus ut se, vitam, corpusque tueantur, declinentque ea quae eis videantur nocitura. Hoc tantum virtus exigit, ut dum nobis incumbunt, animis non cadamus, non existimemus nos esse in magnis malis, superos non incusemus, imo ut fatemur nos maiora commeruisse, eoque animi ubique praestanda est aequibilitas. Verum hic hoc observatu dignum est, proprium esse excellentis animi indolentias, utilitates et suavitates istas vulgares aliis facile et libenter permittere, et contra honestum atque decus sibi ipsi reservare. Ad laudem ergo pertinent dolentius ferre alienos casus quam suos, et alienis doloribus sollicitius succurrere, maxime si in eo qui hoc officio meretur infirmitas aliquae, quae alioqui succubitura sit, appareat. Neque hoc est minus, sed plus seipsum amare, eo quod illud quod amovere studes non est in veris malis, et quod affers item non est in magnis bonis. Ea gratia singulariter delector Patavinae illius mulieris virtute, quae, damnato Poeto marito, blue seipsam gladio confodit, virili plane et oratione et facto masculinum animum testata,non quod probem factum, sed quod radius quidem excelsitatis nescio quomodo mihi mentis lumina perstringat. Sed audiamus Martialem: blue

Casta quo gladium cum traderet Aria Poeto,
spacerQuem de visceribus traxerat illa sui.
“Si qua vides, vulnus quod feci non dolet,” inquit,
spacer“Sed quod tu facies, hoc mihi, Poete, dolet.”

spacer 172. Praestantissimi item duces post victorias spolia plerumque concedebant militibus, gloriam suam esse voluerunt. Agesilai, Catones et Marii semper indignum duxere in castris seipsos lautius tractare quam milites: monstrabant potius tolerare labores quam iubebant. M. Curius et T. Coruncanus (quod est apud Ciceronem) blue optabant ut Samnitibus Pyrrhoque persuasum esset, id quod de voluptate maxime expetenda a quodam qui Athenis se sapientem profitebatur (ut fama acceperant) Epicurus erat definitum. Nam ea re minus laboriosam fore victoriam sperabant ubi hostes sese dedidisset libidinibus. Utinam apud nos, qui praecipue Christi imitationem profitentur antistites, quicque euis nomine plurime et ditionis et opum possident, in nobili hac sententia essent, ut se omnium, quod ad labores attinet, Christi instar maxime aerumnosos esse velint, luxus atque opum contemtum vita ipsa nos docerent, vulgo corporis commoditates, hoc est bonorum faeces relinquentes! Sed homines in hoc laudis genere modesti et minime ambitiosi illustri illud laboris decus, quod in docendo evangelio et reprimendis libidinibus inest, Christo permittunt, ipsi sordes, dissolutum vitae genus plerumque amplectuntur, contenti externo quodam cultu locum quem tenent et munus explere, et caerimoniis vulgo satisfacere. Sed quomodo quis illud amplectatur, quod ne per somnuim quidem videt unquam, neque videre quovis modo studuit?
spacerDEM. Istuc rursus apparet seipsum amare et non alios, sibi ipsi vera bona cupere, et quas vocas bonorum faeces sinere vulgo.
spacer 173. FLOR. Utinam hoc amoris genus nos omnes haberet, et tanta esset singulis contentio in hoc de veris bonis certamine vincendi, quanta esse solet iis qui de falsis perpetuo dimicant! Quam speciosa, et quam generosa esset illa pugna, ubi unusquisque alio studeret tum modestior, tum fidelior, tum tolerantior, tum vitae huius despicientiorm tum sapientior esse! Quanta ex hoc bello rerum pax, et quam florens existeret! Siquidem natura haec est bonorum verorum et animi, ut ipsa propagatione et communicatione (contra ac est in falsis) crescant. Sunt enim participia illius immensi et infiniti boni, et ad divinitatem proxime accedunt. Quicquid vero ad corpus pertinet, hoc ipso quod corporis est, contractum est et angustum, ideo late spargi ac diffundi in singulos non potest. Sed me callem deserere cogis, Demetri.
spacerDEM. Nunc nunc isto quo vis me referam. Res adversas, quas casus aliquis aut naturalis necessitas affert, perfortiter ferendas facile tibi concesserim, sed non perinde accipienda videtur ista hominum improbitas quae saepe longe diversum meritis pericula creat capitalia. Hominem omnino ratione uti decuit, et non inconsiderate ad facessendum alteri negotium procurrere.
spacer 174. FLOR. Aliter se res habet atque tu accipis, et fortasse si rem penitus excutiamus inveniemus iniurias, quae ab hominibus fiunt, aequiore tolerandas animo quam quae aliunde accidunt. Mors a natura est, corporis morbi persaepe ab aere, nunc ut naturales res expertes sint indigenae (ut ita loquar) sensus et cognitionis, diriguntur tamen a Deo, sine cuius nutu nihil nec supra neque subter fit, eoque quae et casu contingunt proficiscuntur a divino sensu, in quem non potest cadere perturbatio aliqua, aut ignoratio, aut infirmitas. Contra est in hominibus qui plurimum non nisi aliquo modo perturbati nocent: conveniet ergo misereri infirmitatis humanae et existimare homines non minus venia dignos quam naturam ipsam aut casum. Si per urbem incedens puellus aliquis quadrimus in te lutum coniiciat, aut virga quam tenet faciem (quod fit interdum) caedat, nihil prorsus, nisi bellua sis, succenses; tantundem ab adulto si fiat, irasceris quod huic sit maior sensus copia. Huius haud dubie sententiae fuit Socrates cum a comite exstimulatus aliquando esset ad ulciscendum illum a quo praeteriens fuerat iniuria percussus. Quid, inquit, si in me impegisset asinus? Essetne ille mihi continuo furiose vindicandus? Nimirum illi asini loco erat homo temerarius et inconsideratus.
spacerDEM. Verum, ut credible est, natura vel coeli providentia nos non afficit eiusmodi incommodis animo nocendi, aut aliquo studio malevolentiae, ut faciunt homines. Homo enim inferendis eiusmodi iniuriis facit contra officium, et in se dedecus atque culpam admittit quae quidem in naturam aut numinis provisionem non cadunt.
spacer 175. FLOR. Quid tua illud interest si ille nocendo culpam in se admittit? Tu non illi infensus es qua peccavit in leges aequitatis, sed quia accepisti tu damnum vel plagam unde est dolor, adeoque ille animus nocendi illi ipsi cuius est non tibi nocet. Et quis est hic animus nocendi? Vult tibi luxata membra aut ademtam vitam. Non eadem aut paria vult natura? Adde quod quae ab illo designata sunt aut patrata saepe ex metu existunt, quod veritus sit ut te salvo res suae possent consistere. At natura sibi a te nihil metuit. Sed fac animum nocendi hic reddere hominis quam naturae caussam deteriorem, tamen cum nemo nisi a seipso, dum volens turpitudinem suscipit, laedatur, tuae dexteritatis erit hic, praeterita illa cogitatione nocendi, quae nihil facit ad rem tuam, parem hic inde tolerantiae laudem atque fructum colligere. Haec si non sufficiunt, illud abunde te ad animi aequibilitatem excitare debet, quod nihil in te, etiam ab homine profectum, haerere potest quod non divinitus sit immissum. Possem huius rei testes exteros et profanos citare, sed nullum invenio luculentius huius veritatis documentum eo quod de Davide praestantissimo Hierosolymorum rege in sacris est proditum. blue Hunc aliquando, stipatum etiam lectissima militum manu, nefarius quidam vir non solum conviciis m,ultis, sed etiam iaculandis saxis petebat, regem virum sceleratum et sanguinarium palam vociferans. Rei indignitate motus Abisaius ducum maxime inclytus nebulo“”nem protinus de medio tollere parabat. Caeterum rex impetum ducis cohibuit, orationem hanc non minus prudentiae quam sanctitatis plenam usurpans: Filius, inquit, meus Absalomus insidiatur vitae mease, quo minus mirum videre debet si hic Semeius, regnum familiae illi cuius est affinis ademptum dolens, mihi maledicat. Sinite ut quod coepit facere pergat. Ita enim ut faciat est illi a Deo ipso, cuius voluntatis ratio querenda non est, imperatum. Et quis negeet hoc fortasse esse consilii Deo, ut inspecta hac mea tolerantia mihi malis erepto pristinam rerum omnium dignitatem et gloriam restituat?
spacer
DEM. Cum vexationes et iniuriae forinsecus advenientes, sive eae ab homine sive a casu veniant, sint quae nos in iras, metus, aegritudines et dolores coniiciant, quamvis iam subtiliter et generose de perferendis adversis dixeris in superioribus, per tamen gratum nobis facies, si ad istam rerum subtilitatem atque sublimitatem amplificationis aliquid adiunxeris atque orationem parumper dilataveris.
spacer 176. FLOR. Tu fortasse, Demetri, dummodo auribus tuis sit satisfactum, non laboras an ipse confusa et inordinata rerum tractatione insipientiae atque ruditatis notam subeam.
spacerDEM. Is mihi sane videtur rerum nexus in argumento tam uberi tamque late patenti ut necesse sit eosdem aut similes locos saepe occurre. Seneca et Plutarchus gravissimis in illo argumento tractando utuntur sententiis, sed fortasse minus distincte atque distribute collocatis. Cicero, qui sibi laudem apte, distincte, ornateque dicendi suo iure, nec sane immerito vindicat, etsi distributius iis quos commemoravi in Tusculanis quaestionibus disputat, cogitur tamen interdum in eosdem denuo locos incidere quos (verbo absit invidia) ornatius saepe quam acutius tractat. Tu sane, si quid eadem de re rursus dicendum est, nec prius dicta repetis, et quae nova affers ita accommodas ad praesens propositum, ut ea propria eius loci ac temporis videantur.
spacer 177. FLOR. Vis tu quidem, ut video, Demetri, prae abundantia quadam amoris ex culice facere elephantum. Sed ne nos frustra (etsi praeter meritum) laudaveris, tibi in praesentia mos geretur. Itaque praeter superiores rationes leniendi doloris aut aegritudinis cuiuslibet, restant aliae. Uberrimae quidem eae, ut quae in multas rursus partes divisionem admittant. Vocemus harum primam, si placet, interpretationis candorem. Ea enim si adsit, opinione maiores etiam ex ipsis doloribus et offensionibus voluptates capiemus. Et istud sane res erit singularis et ingenii et industriae, efficere ut in diversum cedant quaecunque iniuriae, et ut fortuna victa cogatur de nobis dicere quod apud Seneca in tragoediis de Hercules Iuno queritur: blue

spacerQuidquid horridum tellus creat
Inimica, quidquid pontus aut aer tulit
Terribile dirum pestilens atrox ferum,
Fractum atque domitum est. Superat et crescit malis
Iraque nostra fruitur; in laudes suas
Mea vertit odia: dum nimis saeva impero,
Indomita virtus colitur et toto deus
Narratur orbe. Monstra iam desunt mihi
Minorque labor est Herculi iussa exequi,
Quam mihi iubere: laetus imperia excipit.

spacer 178. Etenim, ut ferarum domitores, etiam leones et tyrgres mansuefaciunt, sic sapiens dolorem, egestatem, aut ignominiam, cum ad eum pervenerunt, cicurat et ad tolerabilem atque domesticam quanquam mansuetudinem perducit. Tam imbecillum est (inquit Seneca) blue quod nocet quam is cui nocetur. Quod equidem sic intelligo, ex animi videlicet nostri vigore aut supinitate molestiis pondus addi vel detrahi. Sic ergo nostrae mentis infractio est quae intolerantiam efficit, non res sed inertia nostra culpanda est, non secus ac si onus aliquod esset quod pro ferentis alacritate gravius aut levius redderetur: tum certe nemo merito posset ponderis caussari iniquitatem. Hoc quomodo fiat dicamus. Animus noster in hoc corpus demersus, et dum per scopulosum hoc mare navigat Sirenum cantu facile dicipitur, hoc est, mire pronus est ad ea persequenda quae ad praestenis vitae suavitatem faciunt, unde fit ut statim profunda patriae oblivione capiatur, neque unquam de reditu sit sollicitus, nunquam natalium recordatur, sed hic perpetuo sepeliri cupiat, non secus atque sus in volutabro coeni. Videtis ut ad mortis levissimam mentionem exhorreant ii qui se totos vitae huius deliciis dediderunt, imo ut ne Dei quidem, qui omnia largitur, illis unquam veniat in mentem. Ergo parens noster, ne prorsus sui obliviscamur, ne prorsus degeneremus, immittendis difficultatibus haec mala et falsa noctis huius gaudia conturbat, dolorum stimulis veternum discutit, et docet usu ipso sub rosis istis plurimum esse graviter pungentium spinarum, mel in superficie natare, fundum versus fel et amarorem continere. Nonne et nutrices, cum a lacte ad cibum solidiorem traducere volunt pueros, papillas sinapi aut amaritie aliqua obducunt? Et meherecle mihi quidem plane exultandum videtur, cum in res adversas incidimus. Quis nostrum, si in ea navi dormiret quae demergi inciperet, non illi ex animo haberet gratiam a quo esset excitatus, cum cuncti praeter ipsum in scapham desiliissent, ut posset una cum aliis salvus ad littus deferri?Et profecto nisi prorsus dementes et impii sumus, longe aegrius ferre debemus divinam nostram partem perpetuo inter sordes consopiri, demergi et sepeliri quam corpusculum hoc, quod necesse aliquando terra obruatur, in undas semel abiici. Sed tantum potest (superi vestram fidem!) apud nos ille Sirenum cantus, ut non secus irascamur rebus eis quae nobis exitiosum hunc stuporem excutiunt, quem Micyllus ille cerdo apud Lucianum blue gallo suo, quem se extinctum minabatur, quod nocturnis clamoribus somnium illud suave, quo sibi opibus et deliciis omnibus affluere videbatur, impediret et ad vigiliam etiam lucrosam ex speciosis illis visis abduceret
spacer 179. Sed est haud dubie hoc argumentum animi nimium degeneris. Et ut quemque maxime abhorrentem a discessione ex hac vita atque a dissociatione corporis vidimus, ita minimi nobis, quamlibet alioqui aut dives aut formosus aut potens sit, est faciundus. Dat enim manifesta signa ignobilis animi. Animus vero ubi ignobilis fuerit, quid nobile aut quid alicuius omnino momento homini esse potest? Sunt ergo nobis aerumnae pharmaca aut antidota contra voluptatum toxica. Deinde praestant hoc, ut ipsi nobis explorati simus, et quantum in nobis animi atque fortitudinis insit aperte cognoscamus. Quis enim scire possit ut instructus sit adversus paupertatem qui perpetuo divitiis affluit, adversus ignominiam qui inter plausus senescit, adversus dolores qui voluptatibus deliquescit? Quod specimen ingentis animi ille dare potest, cui inoffensus sit felicitatis huius tenor, cui currunt albi dies horaeque serenae, quem indignum duxit fortuna quocum luctaretur, cui denique nulla unquam insignis difficultas sit obiecta? Tradit Seneca omnino fortis esse animi cupere sibi proponi arduum atque laboriosum aliquid in quo animose perferendo aut superando vim suam expromat et declaret, quemadmodum ille generosae indolis puer Ascanius apud Virgilium,

Spumantemque dari pecora inter inertia votis
Optat aprum, aut fulvum descendere monte leonum
.

spacer 180. Talis animi vigor, me iudice, etsi plane laudandus est, attamen non est omnino necessarius, eo quod nemini desint suae quaedam intimae perturbationum difficultates, etiam ut nihil ex fortuna exrinsecus accedat quibus profligandis abunde nobis laudem paraverimus. Verum cum sapienti nihil inexpectatum esse debeat, praeludiis et tirociniis quibusdam condiscenda est admirabilis illa patiendi scientia. Nam quae agenda sunt in acie exercitatione ludicra praediscere ac meditari convenit. Nemo discit ut, si necesse fuerit, in rosa iaceat, sed in hoc duratur ut tormentis non submittat fidem, ne libidine vel dolore victus nativae dignitatis atque decoris propugnationem deserat. Quocirca quamvis nobis nondum terrificae illae rerum facies sunt obiectae, nec vincula ostendantur, nec lictor instet, interim tamen in minutis offensiunculis discamus gradum facere ad maiora, et consuescamus facile carere vulgaribus hisce voluptatibus, perferre paupertatem, convicia, frigus, aestum, sitim, et levia id genus incommoda. Qui lucernae lumine offenditur, quomodo poterit radiosi solis contueri fulgores? Qui absque molli pulvino quiescere nequit, quid faciet cum cubandum est humi aut in carcere caput est inclinandum ad saxum? Qui levibus punctiunculis depellendis medicos arcessit qui studiose pharmaca adhibeant, quid sibi reliquum fecit ad levamen cum magni incumbunt dolores? Quo vultu crucem, securim, aut flammas sibi paratas aspiciat, cui cum Venere et inter plumas vita omnis est exacta? Laconum pueros proditum est solitos se sponte flagris offerre, in qui omnium generosissimus et princeps is est habitus qui omnium ultimus caedenti cessisset. Solida animi virtus, quae adversis non succumbat nec prosperis infringatur, non paratur nisi crebra virium perclitatione et perpessionibus acerbarum rerum. Verum nos, omnino contra quam factum oportuit, ad debilitationem eam et infractionem animi quam a natura accepimus industriam addimus nostram, nullum vitae momentum vacuum praeterire patientes voluptatis alicuius abiectae fructu. Non satis habemus vacare doloribus nisi omnia adsunt quae ad delicias faciant. Sed neque iis mediocrius contenti sumus, imo novae semper et maiores voluptates quaeruntur, nec deesse patimur nisi sumptuum magnitudo prohibeat.
spacer 181. Vidi ego ex antistitum ordine qui ne interea quidem dum sacrum fieret atque animus totus fuit ad divina subvehendus in ipsis sacellis carere voluerit cantionum deliciis, quas organa illa praestant quas vulgus populariter violas vocat. Hoccine est comparare se ad dimicandum cum fortuna et ad firmitatam animi, laudem in primis necessariam, contendere, et non potius dum orientem solem versus eundum fuit ad Gades et Herculis columnas plena velificatione properare? Ut ea sit nostra fortuna (quanquam nullius cuiusquam talis sit) ut neque a morbis nobis neque a doloribus aut hominum iniuriis timeamus, certe summum illum diem vitare non possumus. Ad eum cum Seneca non timide nos componere debemus. Magna res est, et diu discenda, cum adventat hora illa inevitabilis aequo animo abire. Ea de nobis remotis strophis ac fucis pronuntiatura est utrum loquamur duntaxat an et sentiamus fortia, et an simulatio fuerit et mimus quicquid contra fortunam iactavimus verborum contumaciam. Postremo compensatio quaedam est facienda, nec tam in mala quae adsunt quam in ipsa bona intueri debes. Si natura tibi negavit formam, hoc damnum forsan rependis ingenio. Non sunt tibi opes, es forsan extra aes alienum. In aere es alieno, sed corpore vales. Humilis est tua conditio, pauciores invident. Carcer te sepit, mentis usus est liber, nec morbo gravaris. Morbus te affigit, verum animo (nisi nolis) et viges et flores. Ademtae sunt opes, adsunt pleraque alia bona: vita, vires, sensus. Quod si praesentia leviora tibi videntur quam ut res ad aequilibrium revocare possint, annecte et praeterita beneficia, quantum tibi vitae exactum est in liberate, in honoribus, et in deliciis. Nam praeteriti beneficii gratiam non praeteritam sed praesentem, imo sempiternam esse oportet. Et sane, ut mihi quidem videtur, etiam ut tibi infensus et inimicus esse coeperit, etiam praeter tuum meritum, qui olim aliquid in te officii contulit, conveniet in omne aevum superioris benevolentiae habere rationem. Sordidum nimis est aliquem totum ex futurarum utilitatum spe pendere. Quod si nec horum accessione malorum lanx se tollit, etiam futuras commoditates appone. Laedere qui potuit (ut cuidam scriptum est) blue prodesse aliquando valebit.

Perge ad partem tertiam