Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis — translatio.

 

FLORENTIUS VOLUSENUS FRANCISCO MICHAELI PATRICIO LUCENSI S. D. blue

ROXIMIS hisce diebus in in hortis vestris qui sunt in clivo eius collis qui Lugdunum imminet positi, multis (ut scis) verbis est inter nos de animi tranquillitate disputatum. Sermo ille monis huc (ut vides) temere congestus atque in dialogum utcunque inclusus nunc sub tuo nomine prodit in lucem. Quod si in hominum reprehensionem, pro eo ac meretur, disputatio rudis atque inculta incurret, inscitiae meae culpam in festinationem tuam conferam, qua sane effectus est ut implumes adhuc, quod aiunt, pullos passus sim evolare de nito, vel potius ut ipse eosdem illinc ante suum diem temere atque iniuriose deturbarim. Tuo enim impulsu, eo ipso pene quo primum conscriptus die, libellus hominum est expositus conspectui. Non me fugit eam esse facultatis meae tenuitatem ut etiamsi vehementer et quam diutissime advigilem nihil a me confici possit quod doctissimae huius aetatis censuram non magnopere reformidet. Attamen, nisi valde fallar, non adeo a literis inopes sumus aut ingenio (est Deo gratia) defecti ut non meliuscule instructa atque culta, si vel in paucos adhuc dies premi potuisset, disputatio ipsa fuerit proditur. Sed quid tantopere de lectorum gratia vel calculis sum sollicutus, maxime ipse qui toto pene sermone contemnendam gloriam et frangendas cupiditates inculco? Τέττιξ μὲν τέττιγι φίλος, μύρακι δὲ μύραξ, blue et semper, ut habet provertium, ὅμοιον ὁμοίου έφίεται. Quo fit ut plerumque semidocti nos atque imi, quod dici solet, subsellii scriptores, plures quam classici ipsi, quibus lucubrationes nostrae placeant, inveniamus. Siquidem quae a doctis multa cum cogitatione sunt elaborata, non temere aliis quam doctis, quorum exiguus admodum est numerus, satisfaciunt. At indoctorum et rudium quis nescit omnia esse plena? Verum, ut libere quod sentio dicam, ipse eos nunquam ut idiotas fastidiendos aut in rudibus habendos censebo, qui quamvis disputandi subtilitatem non teneant, nec Graecorum sint imbuti scholis aut in aliquam denique philosophierum familiam recepti, praecipuam tamen operam in praecipua nostri parte, hoc est animo excolendo, posuerunt. Omni mente in ea cura cogitationeque versor, ut huic hominum generi complaceam. Hos pro virili iuvare mihi immortale est atque sempiternum institutum. Hisce hanc nostram disputationem non omnino contemtum iri mihi persuasi. Ea si me fallet spes, nec cuiquam suscepta haec a nobis opera bono futura videbitur, iactura praecipue ad Sebastianum Gryphium blue pertinebut, qui, qua semper tum humanitate tum eruditione etiam nobis minus doctis saepe vel cum olei atque operae suae dispendio gratificari non gravatur, et in illo typographiae suae caelo non tantum praecipuis illis fulgoribus et primae magnitudinis stellis, sed etiam minutis luminibus vult esse locum. Vale.

DE ANIMI TRANQUILLITAE
INTER FRANCISCUM MICHAELEM, FLORENTIUM VOLUSENUM, ET DEMETRIUM CARAVELLUM DIALOGUS

spacerFRANC. Hoc mane, Florenti, nobis intermittendae sunt lectiones. Sentio enim valetudinem ab eo qui nos heri perflavit Argeste nonnihi labefactatam. Quocirca si non est quod te alio vocet, ascendamus in hortum et coelo hoc sereniore, levationis nonnihil (ut spero) allaturo, aliquantisper fruamur.
spacerFLOR. Eamus quo voles. Nam et me quoque iuvat ex amoenis hisce collibus formosum hunc rerum vultum, quo me cunque vertam circumfusum, liberius contemplari. Verum, si molestum non est, interea dum vestem accipio tuo prior ascende. Ipse te e vestigio consequar.
spacerFRANC. Iam clivosae huius viae difficultas est superata. Proximum est ut, donec quam ascensus attulit lassitudo sit depulsa, opaco hoc in loco in herbosis hisce sedilibus proper hanc pergulam considamus.Post, cum erimus sedendo fessi, nos dabimus in ambulationem. Tu interim, si quid habes auditu dignum (habes autems semper) ne nobis tempus inaniter elabatur, in medium afferre non gravere.
spacer 2. FLOR. Heri cum me, ut mihi mos est, trans Ararim in librarias illa tabernas, quas haec urbs habet et multas et instructissimas, contulissem, duas de spectatae fidei viro res intellexi, quarum utra me peius habeat non facile dixerim. Et, ut te interrogandi labore levem, earum prior est gentes Britannicas esse in armis blue et ingentem Anglorum exercitum, qui in Scotos ducatur, nuper esse contractum. Popularibus meis, hoc est Scotis, quos Latine Caledonios populos dicas, non possum non bene cupere. Nihil enim patria dulcius, ut est apud Homerum: blue εἴ περ καί τις ἀπόπροθι πίονα οἶκον blue quodque facile praestet ut quaecunque scribant secundos habituri sint Italiae populos, et in suam plerosque adducant sententiam, sunt omnes natu grandes, nec non sanctitatis nomine vulgo mirifice commendati. Hic a cordatis viris antistitum desideratur officium, qui si ea quae sustinent munera fideliter obirent, hoc est si, fastu atque luxu positis, εὐαγγελίαν puriter docerent, et Christi rationes cariores suis ducerent, non existerent eiusmodi defectiones, nec praeclara hoc genus ingenia ad eos, qui pietatis hostes pontificum atque regum edictis sunt denuntiati, tam facile se aggregarent.
spacer 3. FRANC. Etsi illud tuum in patriam studium et te, qui officium et memorem erga bene meritos animum libenter praestare soleas, maiorem in modum collaudo, non tamen propterea video cur te tam sollicitum habere debeat res illae quas constituere at dirigere in te positum non sit. Scis sapienti praeter culpam nihil esse praestantum. Qua cum vacat, caetera illi aequiter et moderate sunt perferenda. Hanc ergo, quae bellorum exitum respicit, curam permitte superis. Tibi sane, qui in doctrinae studiis pene ab ipsis incunabulis versatus est non licet ut te existimes popularem esse alicuius definiti loci, quin potius cum Socrate et Stoicis omnis hic orbis qui ab hominibus incolitur tibi patriae, imo vel unius urbis loco esse debet, in qua, si ratione aliqua offensus, illi vico unde ortus es ingenii tui dotibus usui esse non potes, proximum aut alium quemlibet pro viribus orna. Patet tibi haec Gallia, patet et Italia nostra, in qua iamdudum multos tibi amicos habes, plures profecto, si eo te rursus conferas, habiturus, qui quidem in te amando atque ornando neque Anglis neque Caledoniis tuis (dicere ausim) sint cessuri. De religione porro, quod secundo loco retulisti, viderint ipsi antistites, qui certe non diu impune auferent si quam obtinent provinciam incuriose administrarint. Nos (quod satius erit), istiusmodi ordinum insectatione omissa, in nosmetispsos (quod aiunt) descendamus, et an ipsi nostrum praestemus officium sedulo despiciamus. Non enim illorum negligentia caussam nostram, si mala erit, adiuvare poterit. Neque tamen haec eo dicta accipi velim tanquam ipse pro improbis ac nefariis hominibus propugnationem suscipere cupiam, aut quod te tuo candore quicquam addubitem, sed quod nescio quomodo praepostera hac quorundam caritate offendar, qui aliena vitia acutissime cernunt, in suis sunt talpis caeciores. Si quid ab aliis delictum est, id magnae religioni habent, accusant graviter et vehementer (ut videri volunt) indolescunt, de sua ipsuorum vitia, etiam ut inquinitaissima sit, corrigenda nihil interim solliciti. Itaque ab odiosis his rebus, imo et ab aliis item vernaculis atque quotidianis, ad praestantem aliquam materiam, et quae aliquid solidae utilitatis sit allatura, sermonem traducamus.
spacer 4. FLOR. Sunt ista tibi, Francisce et sapienter et humaniter dicta, quibusque ipse audiendis non mediocriter mehercule sum confirmatus, quocirca magnam a me fateor tibi deberi gratiam. Quod si oratio mea, ea parte qua religionis antistitum desidiam carpsit, tibi paullo acerbior visa sit, ita superstes sim, atque mihi propitius sit Christus, ut ego, quod in hac caussa vehementior fui atque gravius in eum ordinem invectus sum, non malevolentia aut atrocitate aliqua animi, sed publicae salutis atque dignitatis ipsorum studio sum commotus. Sed nunc me ad id quod tu flagitas accingo, et quidem lubens, quandoquidem eo abs te vocor quo ipse prior sponte mea cucurisse debuearam. Macte tu interim animi, qui non solum quod a curis necessariis superest tempus, sed etiam hoc quod valetudini curandae impendendum est, in hoc aetatis flore, conculcatis iuvenilibus desideriis (quod adulandi suspicionem inter tot rei huiusce testes nihil reverens dico) in praeclarissimis hisce studiis, quibus animi decus acquiritur, immortali tua cum laude libenter consumis. Verum age, in quibus nos sermonibus vis versari, et qua de re vis verba faciamus?
spacerFRANC. De quacunque quae proprie ad componendum animum pertinebit me sane auditorem habebis, sic iampridem affectum ut opus futurum non sit apparato aliquo exordio me docilem reddere vel attentum. At cum ex auditoris usu sit, si quid aliud, quoties animum dubitatio subit, percontandi libertas, illud oro, ut ne gravi tibi sit si vel ego vel ille noster Demetrius, qui huc (ut cernis) quo consuetudinis nostrae particeps sit properanter accurrit, te disserentem interdum interpellet. Alius, quod sciam, interventor erit nemo.
spacer 5. FLOR. Tu mihi nunc eas das partes agendas quasi tibi ipsi servasse debebas. Nam in te ad naturae felicitatem, quae plane singularis est, accessit copiosa praecocis cuiusdam sapientiae penus, quam tu perpetua vitae moderatione, quae philosophandi ratio est praestantissimi, tibi parasti. Sed quia ad qualecunque ingenium videor ipse tibi doctrinae aliquid atque artis adiunxisse, vis ut ipse disserentis personam sustineam, faciam id equidem, modo sciam poteroque, neque eam ad quam accedere me cupis (etsi ingenii agitur existimatio) disputationem defugiam, ea tamen lege, ut tu argumentum suppedites. Tantum vero abest ut mihi molestum futurum sit, orationis meae cursum interpellatione vestra impediri, ut vix quicquam gratius accidere possit. Nam etsi vos satis alioqui scio cupidos docti atque utilis sermonis, crebro tamen a vobis interpositae quaestiones maiorem facient constantis cuiusdam attentionis fidem. Adde quod contradictione tempestiva (ut ferrum ferro acuitur) excitatur acumen disputantis, et veritas ipsa elicitur facilius, si adhibita altercatio modum non excedat. Quare, si quid usus venerit, facite ne interfari neve contradicere aut arbitratu vestro percontari omittatis. Sd quid hoc sibi vult, quod protinus in altam quandam cogitationem, mihi defixus atque propemodum iam demersus videris?
spacerFRANC. Nunc mecum tacitus hodierni coeli faciem cum hesterna confero, atque eas res quas oculis hausi ad animi statum traduco. Quod dum facio, casu in id incidi argumentum (nam huius afferendi curam nostram esse voluisti) quo ego nullum vel uberius vel fructuosius (etiam si anxie quaeratur) inveniri posse exisimo, et quo nullum mihi occurrisse malim.
spacerFLOR. Aveo quam primum scire quodnam istuc sit tibi tantopere gratum.
spacer 6. FRANC. Heri dum nubibus, pluviis, et molestis illis ventorum flatibus omnia confusa essent et conturbata, quam ingratus et coeli fuit aspectus! Rerum extinctus decor videbatur, et naturam ipsam luctus quidam occupasse. Hodie nec imber cadit, nec fragor aliquis violentior exauditur, nec interposita nubes solis officit fulgoribus, et pristinus tandem rebus restitutus est nitor. Unde fit ut animi etiam nostri, reducis atque velut postliminio redeuntis hilaritatis sint participes. Hunc ipsum ad modum, triste atque in primis inamabile quiddam esse apparet mens ignorationum tenebris obducta, atque furioso isto curarum strepitu iactatu, et contra, blue

Felix ille animi, divisque simillimus ipsis,
Quem non mendaci resplendens gloria fuco
Sollicitat, non fastosi mala gaudia luxus,
Sed tacitos sinit ire dies, et paupere cultu
Exigit innocuae tranquilla silentia vitae.

Versus hos, etsi sunt recentis cuiusdam scriptoris (Angeli, ni fallar, cuiusdam Politiani) recitavi tamen libenter, tum quod ad propositum pertineant, tum quod tute eos ipsos nudiustertius (si memini) mihi lucentis verbis dilaudaveris, illud interea, quod mihi magnopere probatur, affirmans, non tam quo tempore quam quid et quo modo quis scripserit referre.
spacer 7. FLOR. Ista commentandi forma animum procul dubio philosophiae natum resipit, estque inter ea indicia quibus se qui in probitatis studio nonnihil promovisse dignoscat, a Plutarcho auctore sane non ignobili relati. Non solum videlicet ex libris aut sapientum sermonibus, sed etiam undelibet et ex quavis re obvia, quantumlibet ea minuta sit, conferendis similtudinibus est exporanda rerum convenientia, locupletandae atque exaugendae virtutis ansam arripere. Sic Socrates rixosae uxoris iurgia propter liberos qui suscipiuntur perferenda collegit, non secus ac molestos ac nimium vocales illos gallinarum strepitus propter ova. Sic Diogenes, dum puerum forte conspicaretur e manu in poculi effigiem conformata bibentem ad paupertatem instructior abiit, et poculum quod in pera circumferre solitus erat ceu rem supervacaneam abiecit. Sic Plinius, naturalis historiae clarissimus auctor, ex eo quod a lacrymis et nuditate vitam auspicemur coarguit eorum dementiam et vanitatem castigat, qui se ab eiusmodi initiis ad superbiam genitos esse existimant. blue Sic Seneca nos excelso atque erecto animo contra mortem esse debere contendit, propterea quod sorices et ignavissima id genus animalcula a natura ipsa ad fugam generata, ubi non patet effugium, se confertunt ad hostem, et, quamvis corpore sint imbelli, nihilo minus se ad pugnam animose comparant. In summa, omnium sapientum libri referti sunt huiusmodi collationibus. Et est sane ista tua concinna in primis, atque ab illustri ducta principio, dum horrifico et perturbato rerum vultui sollicitum animum, et contra laeto atque sereno eundum cum est tranquillus, comparas. Sed quorsum evadas expecto.
spacerFRANC. Scire ex te cupio an ista animi tranquillitas, nullo (ut mihi quidem videtur) non redimenda pretio, sit ratione aliqua in hac vita parabilis.
spacer 8. FLOR. Parabilem eam esse omnino, etiam dum hic vivitur, arbitror, et si non perfectam, gradum tamen aliquem eiusdem illustrem et minime poenitendum, si ad eam laudem gnaviter incubueris, tibi pararis.
spacerFRANC Qui fit ergo ut in tam numerosa mortalium turba tam pauci eam assequuntur? Qutous enim quisque est qui non laboret fastidio sui, qui non inexplebili votorum cupiditate torqueaur, qui sua sit sorte aut conditione contentus? Neque opinandum est quenquam usque adeo sibi ipsi invisum ut querulum vitae statum deponere aut aerumnis carere nolit.
spacerFLOR. Expetunt quidem hanc omnes ad unum, nec aliud tot sudoribus et tam laborioso vitae cursu quaerimus omnes quam tranquillitatem. Est enim ea tanquam iucundissimae cuiusdam requietis portus. Ita enim statuere necesse est, cum omne negotium otii alicuius caussa suscipiatuar. Verum qua, vel propter ignorationem non satis nobis constat qua in re posita sit tranquillitas red et unde ea nascatur, vel propter infractionem atque debilitatem animi, viam quae ad eam ducit etiam ut nota sit firmis vestigiis non insistimus, fit ut rarissimi sint qui ad eam perveniant.
spacerDEM. Quomodo eam petunt, si ignorant? Num fieri potest ut rem incognitam appetamus?
spacer 9. FLOR. Norunt quidem omnes generatim tranquillitatis voce significari absolutam quandam animi, nil ultra, vel certe anxie quaerentis, pacem. Ceterum quorum ex bonorum adeptione ea constet, aut ea ipsa bona, ex quibus illa procreatur, quemadmodum sint paranda, non ita vulgo est intellectum. Qui morbo affligitur scit quid sit sanitas, verum idem quibus ea rebus paretur, et quo modo sit facienda medicina ignorat. Puer matrem domo clam se egressam sequitur, sed cum ventum est ad trivium atque illa nusquam apparet, iam animi dubius et consilii inops se ad clamores et lacrymas convertet, nunc huc, nunc illuc iratus et eiulans furiosa et incerta erratione se proripit ut inveniat. Scit aliquo abiisse matrem, verum cum neque quo neque qua sit eundum expedire aut constituere possit, ipse se inaniter excruciat. Et profecto nos, non multum dissimiliter, non satis in promtu habentes tranquillitatis adipiscendae rationem, nunc ab hac, nunc ab illa re frustra animi expletionem petentes tota (quod aiunt) erramus via, et nos ipsos perpetuis angoribus conficimus, imo similes illis qui in labyrintho properant, quo sumus in praepostero cursu (ut ait Seneca) celeriores hoc ab eo quod petimus longius abscedimus. blue
spacerFRANC. Est ergo ars aliqua cuius praeceptionibus in tranquillitate acquirenda dirigamur?
spacer 10. FLOR. Est sane. Nam in hoc totius philosophiae moralis munus positum est atque versatur, ut intelligatur quae sint nobis bona maxime expetenda, quorum fructu absque intervenu moeoris oblectimur, et quibus rationibus compesci possint affectuum tumultus, per quos animo non licet inoffense persequi ea, quae vera esse bona iam a ratione definitum est. Sed singularis est in hac philosophiae parte colenda hominum oscitantia et supinitas. Pauci sunt quorum intersit aut logicen aut sermonis expoliendi artificium didicisse. Naturalis pars tota propemodum opiniosa et, nisi quum de metiendis corporis aut numeris fit mentio. Hic certius quiddam expromitur, reliqua propemodum sunt (ut facete dixit Lucianus) blue περὶ τῆς τοῦ ὄνου σκίας  pugnae.Et ut indagatio naturae sit pulcherrima, partis taman huius absolutio in hac vita sperari non potest. Una moralis pars reliqua est ad omne hominum genus sine ulla exceptione pertinens.Nemo enim est cuius non referat placide et tranquille vitam degere. Quod cum non aliunde quam a moralibus disciplinae (quae et bonorum finem et iter quod eo ducat demonstrat) cura sperari possit, statim ab ineunte aetate hoc scientiae genere imbuendi sunt adolescentum animi, et utilissimis vitae praeceptionibus assidue personandae sunt iuventutis aures. Sic enim facilius reliquae aetatis partes atque totius vitae cursus in persequendis officiis conformari posunt.Nunc quotusquisque est (quo quid indignius aut deploratius cogitari potest?) qui non prius ad vitae terminum veniat quam quemadmodum degenda fuerit vita intellexerit, qui non prius ex luce hac demigreat quam cur in lucis huius possessionem venerit perspectum habeat, et ante in ipso cursu obruatur quam potuerit portum conspicere?Diligenter ergo in hanc artem totius vitae atque officiorum magistram incumbendum est. Studiose discenda est haec via, cuius ignoratione aut desertione non modo non ad illud otium quod quaeritur pervenis, sed etiam in aerumnas et ineluctabiles quasdam difficultates incidis. Opus est autem hic praemonistrator dexter et intineris dux percommodus. Adeo enim ieiune atque frigide, hoc est, absque omni suavitate atque absque ullis aculeis orationis a plerisque traduntur morum praecepta, ut is qui legit aut audit plurimum inanis, nihil permotus, et absque ullo fructu discedat.
spacerDEM. Finge me eum esse (atque utinam re ipsa non forem!) qui proper inscientiam hactenus a via aberrarit. Nam puero mihi, vel mea vel parentum culpa, non fuerunt haec studiorum genera magnae curae, neque propter negotia unquam habui sepositum tempus ad discendum et ad dandum operam philosophis.Verendum est igitur (ut videtur) ne si nunc, hoc est tam sero, coner meipsum a vulgari vitae ratione ad hanc sapientem et felicitatis effectricem disciplinam traducere, laterem (quod aiunt) lavem, aut Aethiopem studeam dealbare, blue neque usque adeo digresso in viam redeundi facultas sit ulla. Quis enim dedoceri possit quae tam diu didicerit? Quid tu hic faciundum censes?
spacer 11. FLOR. Ego te, Demetri, neque politioris literaturae neque humanitatis expertem scio, imo ut magni usus nec hebetis ingenii hominem suspicio. Sed quia tibi libet modestiae caussae praestantiam tuam dissimulare, tecum in praesentia colloquar ac si unus aliquis esses ex vulgo.Attigisti tu quidem isto tuo extremo sermone magna ex parte quid facto opus sit, sed quo res sit dilucidior at eas ipsas quas tute attulistime referam similitudines. red Ac illud primum te rogo, sitne consentaneum ut postquam vulgaris via illuc quo tu tendis non ducit, alia quaedam sit tentanda?
spacerDEM. Istuc sane non minus necessarium est quam consentaneum.
spacerFLOR. Dic et illud, anne aliquando tibi iter facienti usu venerit ut offensus aqua aut salebris, a publico et detrito itinere in pratum aut agellum diverteris, atque ubi in viam redeundum fuit, iam toto menso spatio coactus sis incitato equo retro unde veneras te referre.
spacerDEM. Usu venit quidem hoc saepissime, et interdum non sine comitum risu, qui me animi caussa commodioris viae specie falli passi sunt, cum vel agger vel praealta fossa vel densior aliqua sepes iam longius provecto exitum negaret.
spacerFLOR. Haud secus ei, qui in vitae tranquillitate inquerenda cursum ab initio male instituit faciundum est. Neque enim eo ducit iter in quod se vulgus assidue dat, neque eius est generis haec tranquillitatis via ut ab illa vulgari in hanc desultoria aliqua transitione commigrare queas, sed oportet ut ad ipsum viae caput te referas et a calce (quod aiunt) ad carcerem revertare. Nam in ipso principii puncto aberratio plurimum contingit, et in eo totius pene profectionis momentum positum est. Quod si consiliorum atque opinionum mutatione ipsum viae caput tenere poteris, res omnis est (mihi crede) opinione facilior, et quod paullo ante insuperabile videbatur iter, iam se tibi commodum et confectu facile exhibebit.Vide nunc, ut iniquiter per difficultatis causam vel officium deseritur vel inquirendae tranquillitatis studium intermittitur.
spacer 12. FRANC. Hic mihi temperare non possum quin contra dicam. Semper ego accepi hanc esse communem sapientum omnium sententiam, quaecunque praeclara essent, eadem continuo esse et difficilia. Lucae, dum nobis pueris in literario ludo Ciceronis epistolae praelegerentur, illud Hesiodi, blue quod Cicero epistolae cuidam infarsit, mihi auditum est,

Τῆς δ᾿ ἀρετῆς ἱδρῶτα θεοὶ προπάροιθεν ἔθηκαν.

Quibus (ut opinor) verbis significatur sudandum esse iis qui ad aliquam virtutis excellentiam contendunt. Sudor autem et difficultas, etsi aliquid differunt, sunt tamen omnino finitima. Videsis nunc an recte abs te factum sit qui in tranquillitate animi, rerum omnium facile clarissima, quaeque (quod tute non diffitebere) non nisi per virtutem parari possit, acquirenda, non dubitaris facilitatis inferre mentionem.Quid, per Deum immortalem, vel praestabilius vel admirabilius cogitari potest quam humanum animum in hoc imbecillo corpusculo etiamdum habitantem ita esse constitutum ut etiam septus ab omne parte miseriis atque undique fortunae telis impetitus non modo sibi constare possit, sed etiam intrinsecus, hoc est ex sese, incredibles quasdam, quibus sese sustentet atque soletur, gignat suavitates? Nam hoc (ut opinor) in ratione tranquillitatis clauditur. Et nos (si superis placet) quiescentes et securi ad excelsissimum hoc rerum fastigium feremur. Quid decantatius est illis Romani poetae versibus: blue

spacerFacilis descensus Averni.
Noctes atque dies patet atri ianua Ditis.
Sed revocare gradum, superasque evadere ad auras,
Hoc opus, hic labor est. Pauci, quos aequus amavit
Iuppiter, aut ardens evexit ad aethera virtus
Diis geniti potuere.

Quid? Quod et Christus ipse (si hominum te non frangit auctoritas) ait, eam quae ad vitam ducit viam angustam esse, et non ab ita frequente turba detritam. blue
spacer 13. FLOR. Hoc tibi non invitus largior, neque virtutem, neque hoc quod quaerimus mentis otium, neque ullam omnino rem praeclaram sine labore aliquo parari. Non enim minus verum quam pervulgatum est illud τὰ καλὰ χαλεπά. Do item et illud: non nisi virtutis ductu ad tranquillitatis arcem scandi posse. Semita namque tranquillae per virtutem (ut ait Iuvenalis) patet unica vitae. blue Verum vel virtutis vel laboris nomen auspicantibus obtrudere ex usu esse non arbitror.Est virtus (fateor) res pulchritudinis incomparabilis, sed quemadmodum mores duriusculi in insigni forma solent procos absterrere, ita ipsa duritas quam prae se virtutis fert vocabulum (est enim virtus quae cum difficultatibus luctatur) efficere posset ut noviti ipsius cultores animum despondeant. Caeterum rem ipsam atque vim virtutis tradendam omnino arbitror, et quidem diligentissime. Itaque, ut qui pueris, vel qui grandiusculis, qui delicatiore sunt palato, medentur, si in pharmaco vel medicata potione multum insit absynthii, mellis nonnihil admiscent, vel poculum a labris dulci quopiam liquore oblinunt,ne ingratus sapor deprehensus salutiferi medicaminis sumtionem impediat, sic virtutis qui apparet horror est ipsa tranquillitatis specie obvolvendus ut non tam advirtutem quam ad perpetuam quandam etiam praesentis vitae iucunditatem, multa ad haec facilitatis spe iniecta, invitari se intelligant mortales. Sic enim et confluent cupidius, et in incepto constantius persistent. Inest enim in ipsa tranquillitatis appellatione dulce et illecebrosum quiddam, quodque animos ad se attrahat atque pelliciat. Habent item et artis praeceptiones, si commode tradantur, suas quasdam rationes a quibus, nisi fero et immani sis ingenio, valde abhorrere non possis.Et ut illa quae medicis dicuntur ἀνόδυνα eam praecipue habent gratiam, cum ipsa nullum interim afferentia doloris sensum, dolorem depellunt, ita praeclararum rerum difficultatem imminuise plane res est antiquae laudis.
spacerFRANC. Quomodo te hic nobis de vanitate atque impostura (quod pace tua dictum sit) purgabis? Nonne istuc est alienam credulitatem mendacii asstructione ludificari, si in negotio in quo plurimum sit sudandum facilitatem polliceare? Fides et simplicitas philosophos, hoc est morum magistros, praecipuedecent. Ingredere ergo ad plenius huiusce sententiae rationem explicandam.
spacer 14. FLOR. Nihil est hic omnino fraudis aut imposturae. Primum quod eiusmodi ratione illius consulatur commodis, quem adiuvandum susceperis, qui propositam rerum difficultatam alioqui fortasse refugisset. Deinde quod virtus ubi adaucta fuerit, ne vestigium quidem difficultatis relinquit in eis actionibus quarum ipsa est auctor. Difficile est initio obsistere libidinibus, refrenare cupiditates, irarum ardores refrigerare, maxime si ab usu firmitudinis aliquid acceperint. Verum postquam ad tempus aliquod consuerveris eiusmodi sapientiae muneribus fungi, libens et sponte tua praestabis quod aegre antea tibi et non nisi invito extorqueri poterat. Hoc et Hesiodus in eo ipso affirmat loco, cuius tu nunc nuper principium citasti: blue

spacer εἰς ἄκρον ἵκηαι,
ῥηιδίη δὴ ’πειτα φέρειν, χαλεπή περ ἐοῦσα. red

spacerUbi in ipsa cacumina ventum est,
Iam facilis facta est via, quae fuit ardua dudum.

Haec dum incipias (ut est apud Terentium) gravia sunt dumque ignores, ubi cognoris facilia. blue Postremo loco et illud expendendum est, etiam quae est in principiis difficultatem mirabiliter imminui, si legitime et unde oportet occoeperis. Si non in limine impingitur, facilis est rerum progressus. Tolle inscitiam, tolle exitiosas de rerum pretio persuasiones, totius errationis fontem, et expeditus erit ad omnem excellentiam cursus.Iace fidelia virtutis fundamenta: hoc est, tanti unamquamque rem aestima quanti ipsa aestimare debet ac meretur et non pluris, et tum quod reliquum est molis, videbis pene sponte sua consurgere. Nusquam vel iustius vel verius quam hic, illud eius ipsius cuius proxime commemini, poetae usurparis, blue ἀρχὴ ἥμισυ παντὸς, quod tantundem est ac si dicas,

Dimidium facti qui bene coepit habet.

Caeterum quod ex Virgilio allatum est, blue solis iis qui diis geniti sunt concessum ut ab inferis redeant (hoc est, ut equidem intelligendum arbitror, ut, coporum et periturarum rerum amore posito, ad purum et stabile illud animorum decus assidue rapiantur) sententiae nostrae non admodum officit, eo quod nemo nostrum non sit ex divorum genere. Siquidem divus Paullus in apostolorum historia illud ex Arato blue profert huiusce rei testimonium, blue τοῦ γὰρ καὶ γένος ἐσμέν. Animus tamen saepissime culpa sua et propter corporis societatem degenerat, quapropter illi soli diis geniti videri possunt qui corpori quam minimum indulgent. Postremus ille, quem ex sacris depromsisti locus, ad maiores res pertinet, et singularem esse virium nostrarum imbecillitatem in iis quae Christiana pietas exigit praestandis demonstrat.Sed et hic quoque, nisi me falsum habent quaecunque ad hanc sententiam confirmandam occurrunt, sudoris multo maxima pars posita est in ipso limine.Hanc tamen tollit divinus quidam afflatus, qui ubi contigerit quanta protinus (bone Deus) existit animorum alacritas, etiam in summis doloribus perferendis. Huius rei argumento sint apostoli primi Christianae pietatis conditores atque alii quorum mentes semel sacrosancta illa de Christo persuasio imbuerat, qui (ut in nascentis religionis annalibus proditum est) tum potissimum gaudere soliti sunt, et hoc nomine se maxime deputare felices, quum digni habiti essent qui pro Christi servatoris nomine contumeliis afficerentur.
spacer 15. FRANC. Est, ut ex sermone tuo colligo, quaedam parandae tranquillitatis ars, quamvis ea non ita multis sit explorata. Est et eadem, sententia tua, multo quam vulgo existimetur facilior, si recte tradita sit et idonea cautio in principio adhibeatur. Hactenus bene habet, et pulchre huc usque processisti, et nos sane in magnam singularis cuiusdam fructus spem erexisti, facta iam fide imminuendi laboris. Nam rerum est difficultas, quae nostram alacritatem in virtutum studio decurrendo retardat. Faxit Deus ut caetera tam speciosis principiis respondeant. Nunc ipse (ut quid querar in sinum tuum deponam) quanquam id do operam utinter hos curarum strepitus, in quos non tam de voluntate mea quam eorum, quibus quicquam negare mihi fas non sit, sim coniectus utcunque mihi constem, nullo tamen studio hactenus sic mentis angores et tanquamvulnificos quosam ictus declinare potui quin, quamvis non confodiar, pungar tamen acriter interdum, et ab optato tranquillitatis portu tanquam vento quodam reflante prohibear. Quocirca illud te etiam atque etiam oro ut expeditiorem istam portus huius contingendi rationem nos doceas, atque hoc existima a nobis afferri argumentum in quo tractando occuperis. Quae hucusque dicta sunt perquam accommodatae cuiusdam prolusionis locum obtinere videntur. Quod si praestiteris quod quaerimus (ut omnino praestiturum confidimus), praeclare sane apud utrumque nostrum (ut etiam pro Demetrio, quem nondum in Iovis sinu positum arbitror, blue pollicear) te positurum tibi persancte confirmo. Posse autem te aliquid hac in parte vel inde ut credam adducor, quod videam te in egregia ista fortunae tenuitate perpetuo placidum atque hilarem, et externum hunc rerum splendorem magno atque excelso animo despicientem. An istuc divinitus et extra communem hominum morem acceperis haud scio. Hoc satis constat, rem tantam nemini fortuitu contingere. Naurae item beneficio attribuere non ausim, cum temperatio tua (quod me diuturnus noster convictus atque domesticus usus abunde docuit) acris sit in primis, et earum rerum, etiam quae vulgo praeclarae habentur, percupida. Sed tu eam in ordinem cogis atque velut freno quodam moderationis reprimis. Consequens ergo est ut istam animi aequibilitatem arte ac industria sis consecutus.
spacer 16. FLOR. Ut verum est illud Ciceronis, blue naturae bonitatem doctrinam imitari, ut distribute atque ex arte collegisti. Sed ad rem veniendum est. Quum eis praesidiis quae argumenti dignitas postulat satis instructus atque ad rem tantam idonee comparatus non sim (magna enim hic requiritur ingenii vis, magna multarum artium disciplina) essetis mihi in praesentiavos ad illos relegandi scriptores qui hanc ipsam rem ex professo et nominatim tractarunt, ad Senecam inquam et Plutarchum, blue imo ad Ciceronem ipsum qui hisce de rebus in Tusculano suo copiosissime disseruit.Verum quia fides semel data liberanda est, quod vultis efficere conabor, atque apud vos, si non eruditionis, certe studiosae voluntatis qualecunque pignus deponam. Dolet mihi hoc, sed sero, me non tantum studii in bonis literis posuisse ut possim quod petitis cumulate praestare.Sed cum ipse, quicunque tibi videar, Francisce, communibus hominum infirmitatibus plus satis haud dubie sim obnoxius, atque me mei multo quam vellem saepius poenitiat, me magistrum ad hanc rem sine summa arrogantia profteri non possum.Itaque non quae tibi via tenenda sit, sed quam, ut istam quam iamdudum es adeptus animi constantiam pervenires, coelesti quodam ductu et ingenii felicitate adiutus tu tenueris, communiter tecum inquiram. Interea dabis veniam homini barbaro, hoc est, in alia lingua atque aliis moribus, nempe inter ultimos Britannos nato atque educato, atque doctrina ista quae nobis transmarina est et adventitia, sero et leviter tincto, si in tanto argumento inscientius versetur, si cruda sit et peregrinitatem redoleat dictio, et, ut summatim dicam, in crimine mihi non pones si in festinato opusculo apparebit (apparebit autem omnino) vel rerum vel sermonis egestas. Haec eo mihi praedicenda sum arbitratus quod, quamvis ingenii opinio nunquam sit studiose quaerenda, non tamen propterea est negligenda omnino.
spacerFRANC. Modestiae isti tuae tandem aliquando modum impone, Florenti, et bonis (quod aiunt) avibus orationis tuae vela ventis quam primum expande. Ipse tuape natura ieiunitatis atque inanis orationis (ut semper observavi) osor es, et ipse ornatum non magnopere requiro, contentus eo sermone qui apte et congruenter rem explanet. Quapropter fore spero ut pulchre inter nos conveniat. Nec illud ignoro, tibi proprium hunc esse morem ut plus praestes quam pollicearis.
spacer 17. FLOR. Tranquillum, ut arbitror, Romani sermonis consuetudine dicitur mare (aut si quid aliud est quod similiter agitari solet) cum tumidi illi fluctus quos violentior aura concitavit conquieverant. Eius instar (ut tute principio recte animadvertisti) animi tranquillitas est placida ipsius perturbationum tumultu vacans constantia. Vel, si brevior placet definitio (in more enim positum est, et disputationis natura exigit, ut a definiendo principium sumatur) est aequabilis et ratione consentaneus animi status. Huius definitionis vim vox Graeca εὐθυμία significanter admodum exprimit. Existit ergo tranquillitas ex affectuum sedatione, tanquam ex caussa effectrice. Ipse affectionum animi ordo quietus et constans, et ipsa tranquillitas, ex qua continuo perennes vulgoque ignotae voluptates pullulant.
spacerFRANC. Apparet ergo perturbationum esse flatus, per quos non licet animo esse quieto.
spacerFLOR. Est sane ut censes. Nam momentum omne in iis sedandis positum est:iis viribus atque opibus est omnibus repugnandum, si volumus hoc quod datur brevissimum vitae spatium tranquille placideque traducere, sic ut neque ab ira (ut Ciceronis verbis utar) blue ignescat animus, neque inflammetur libidine, neque deliquescat voluptate.
spacer
FRANC. Operae pretium igitur erit in ipso institutae disputationis vestibulo, priusquam in praecipuae partis explicationem ingrediare, de affectuum ingenio atque discrimine disserere, et quas habeant sedes, unde veniant, quis eos denique Aeolus immitat, quod commodum atque opportunum erit explicare.
spacer 18. FLOR. Faciundum est haud dubie ut dicis, sed quoniam quas proposuisti disputationes potius ad naturalis philosophiae genus quam ad morale, in quo nobis versandum est, pertinent,erunt illae obiter dutaxat et tanquam in transcursu attigendae. Ergo, quo res omnis sit dilucidior, primum generatim quid sit affectus explicabitur, unde item manet, et quod habeat domicilium. Mox, quot qualesque sint, et profligandae sint penitus an duntaxat moderandi. Ad extremum, quae sit moderandorum ratio et quas ex ea re utilitates capiamus.Haec partes ubi ut decet absolute fuerint, instituarum inter nos scholarum cursus non incommode (ni fallar) confectus erit. Principio illud intelligendum est, Boetium (virum, quod ad rerum cognitionem pertinet, longe doctissimum) ea quae Graeci πάθη vocant passiones, sed minus Latine dixisse. Nos cum Cicerone et Quintiliano perturbationes, affectus, aut affectiones dicamus. blue Ut autem liquido constet quid sit affectus, operae pretium erit rerum partitionem ab ipso capite arcessere. Eorum igitur quae extrinsecus et aliunde perfici apta sunt (cuiusmodi sunt omnia praeter Deum ipsum) alia sunt cognitionis omnis prorsus expertia, ut elementia et inanimum omne ex his conflatum.His et stirpes addas licet quae quidem omnia naturali quadam pronitate, absque ullo rei congruentis sensu antecedente, ad ea quae conveniunt feruntur. Naturalis sic appetitus nonnullis vocatur. Huius vi saxa et quaecunque pondus habunt, sedunt, levia tolluntur in altum, planta item succum haurit ex humo, et, in summa, res omnis illud a quo perficiatur requirit.Hic cogitatione potius quam re, ab eo cui inesse dicitur, est distinctus. Aliae sunt res cognitione praeditae, et hae quidem triplicis sunt generis. Quaedam sensu duntaxat valent, cuius officium est circa res crassa et corpora duntaxat versari, idque fit absque collatione similitudinum atque eo discursu qui rerum ordinem aut nexum videat, quamobrem exiguis quibusdam finibus totum eius munus est circundatum. Ad hunc ordinem pertinent belluae, quibus omnibus adest appetitus qui animalis dici potest, vulgus sensitivum vocat, sed minus (ut credo) Romane. Est autem is facultas ea qua animans id quod iam per sensum exploratum est persequitur aut refugit. Alia sunt intellectus praestantia atque puritate usque adeo instructa ut nihil quicuqm corporeum in eorum natura insit, quod genus res οὐσίας κεχωρισμένας, hoc est essentias (si tamen ita loquendum) separatas, imo et deos philosophi interdum vocant, nobis mentes intelligentiaeque dicuntur. et pro religionis consuetudine, quae ad nos ex sacris defluxit, Graeca red voce angeli vocantur. In iis inest simplicis cuiusdam naturae appetitus quem voluntatem vocamus.
spacer 19. Tertium cognoscentium genus est eorum quae a natura et sensus et rationis seu intellectus dono sunt locupletata, cuiusmodi est solus homo, qui quidem ut per sensum quod in corporibus crassum est percipit,sic rationis atque ingenii beneficio corporum rationes atque ordinem, quaecunque vel supra vel subter sunt, imo et res incorporeas ac sub sensum minime cadentes, sagaciter pervestigat atque aliquousque assequitur. Huic propter variam et multiformem naturam (est enim ut recte a Platone animadversum est, homo minor quidam mundus, rerum omnium quae in hoc maiore clauduntur particeps) blue praeter inclinationes illas ac pronitates quas naturales diximus, inter quas famem sitimque referas licet, adsunt altera illa duo appetitus genera, animalis inquam, qui sensus comes est, et rationalis, quae voluntatis vocabulo est insignita. Huius munus est rationem quocunque ea ducat sequi, atqui illi perpeto obsecundare. Est autem inter posteriores has duas appetendi facultates (nam de naturali aque infima illa ulterius verba facere non attinet) non leve discrimen, tum in ipsis quae expetuntur rebus, tum in ipso expetendi modo, quod tamen omne ab ea quae antegreditur cognoscendi ratione varia et imparibus iudicii terminis dimanat. Nam ut sensibus corporum duntaxat agnitio, atque ea quidem crassa, concessa est, sic qui ex illo manat appetitus solius corporis commoditates consectatur, nec ultra se porrigere potest. Unde fit ut omnis belluarum cura in persequendis corporum commodis atque suavitatibus sit posita. Intellectus contra non solum res sensiles agnoscit (nam semper superior in cognoscendo facultas complectitur omnem inferioris virtutem cum acutario non levi), sed etiam sensilium praetervectus fines, et supra ultimas corporum oras volitans ad res corporaturae prorsus expertes, imo ad inaccessum illum rerum principem qui ipsa puritas atque divinitas est quodammodo penetrat. Et hae sunt res circa quas excelsior illa appetendi facultas proprie se exercere debet:haec illi constituta est arena, hic attributus campus in quo exultet. Modus autem utriusque facultatis diversus est, ex eo quod animalis appetitus inconsiderato impetu et exultatione necessaria ac libertatis experte ad definitas cupiditates efferatur, voluntas vero, postquam ad rationem de re expetenda aut gerenda relatum est, libere se in quandam bonorum immensitatem effundit, quorum ad alia ad corpus, alia ad animum pertineant: alia sint praesentia, alia futura, et alia oculis, alia animo duntaxat cernantur.
spacer 20. Est enim voluntas ipsa, quemadmodum et intellectus, cuius est comes, materiae sua ipsius natura exsors. Materiae vero peculiare (quod iis qui interioris doctinae studiis sunt versati satis liquet), hoc est ut formarum amplitudinem ad particulares rationes et angustias quasdam adigat.Nam rerum apud nos numerus et partitio est ex mole dissecta, et materiae divisionem sequitur distinctio rerum in eandem speciem convenientium, ut Aristoteles noster non uno in loco subindicat. red Itaque quo facultas aliqua a materia longius abscedit, hoc liberor est, hoc porrectiorem habet ad excursus ambitum, ut nihil mirum sit si homo, qui per rationem a materia suapte natura quam longissime remotam rerum omnium capax est,in rem quamlibet, citra vel temporum vel locorum metas, studio atque voluntate feratur, nec ad ullam rem se necessario applicet nisi tale aliquod sit propositum bonum quod intra se manifeste illam bonorum infinitatem complectatur.Nam in huius generis bonum quam felicitatem vocant repudii ratio non cadit. Et hoc sane non contemnendo argumento est nos ad maiora atque praestabiliora quam in hac vita consequamur bona, imo ad immensum quiddam esse natos. Ab his distinctionum exordiis est acris illa et perpetua in homine inter sensum et rationem conflictatio. Sensus nos ad id quod adest praesens corporis bonum abripit. Ratio contra suadet ut usque tueamur dignitatem nostram, servemus decorum, quod sensus videre non potuit, et ut ad immortalium rerum praestantiam nulla facta intermissione feramur. Aristoteles in suis de Anima commentariis tradit hanc appetituum dimicationem in ea duntaxat animante reperiri quae temporis certum habeat iudicium, et quae quid inter instans et futurum intersit internoscere queat.Hominem haud dubie vult intelligi qui saepe, contra quam praesens corporis affectio suadet, propter speratas in posterum commoditates, praesentum rerum difficultates atque dolores contemnit. Sic morbis laborantum sanitatis spes alios amaras exhaurire potiones, alios sectiones et cauteria perferre, alios ferro membra crudeliter laceranda tolerare instituit. Atque utinam apud nos tantundem posset aeternitatis recordatio atque immortale illud animorum decus, quantum saepe posse solent exiles huius vitae suavitates, non certo venturae, atque ubi venerint certo et brevi periturae!
spacer 21. Caeterum belluae (ut illo unde digressi sumus redeamus) ad praesentis doloris perpessionem, venturae alicuius commoditatis spe nunquam excitari possunt, propterea quod nulla sit iisdem futurorum provisio. Extruunt quidem nidos aviculae, canis odoratu ferae vestigia persequitur, et penus condit inopi (ut poetae verbis utar) blue metuens formica senectae, ac ne infinitatem persequar, sexcentas id tenus astutias et multiplicem tam in terrestium quam in aquatilium genere eiusmodi industriam deprehendas. Verum, ut philosophorum doctissimis placuisse video, sunt haec omnia non ratiocinatione aliqua aut consilii alicuius de futuro solliciti providentia, sed caeco quodam superioris impulsu atque instinctu naturae. Appetitus tam exacte quam nos iam fecimus distinxisse priscis illis philosophis curae non fuit. Nobis tamen, qui non tam ratione quam religionis auctoritate adducti animum a corpore dissociabilem et separatae cuiusdam esse naturae certo nec immerito constituimus, secus facere non licet, ne cum is corpore liber erit, sis videatur spoliatus facultatibus et instrumentis, atque adeo ad inertiam quandam et sepulturam, quam natura maxime in praestantibus rebus refugit, adactus.
spacer 22. Nunc appetituum distinctione (quae quidem necessario commemoranda fuit) absoluta, ad affectus definitionem veniamus. Vox ipsa affectus, etsi latius patet, tamen significatio quam nos in praesentia tractandam suscepimus aliud non est quam appetitus humani ex rei alicuius iucundae vel molestae sensione suscitata commotio.Etenim ut in visu, quod exempli caussa dicitur, admoto colore, si non desit lux exurgit ea vel actio vel affectio quae visio nominatur: sic eo, quod vel convenit vel disconvenit animanti per sensum aut rationem proposito, protinus existunt in appetitu motus quidem adlubescentiae aut aversationis, hoc est amores, irae, gaudia, metus, aegritudines, reliquique sub hos subiecti aut iis finitimi perturbationum greges.Usurpare cogor interdum voces fortasse apud principes illos Romani sermonis auctores non temere inventas, sed hoc facio ut quam maxime significem quid velim et rerum declaratio atque intelligentia sit facilior, quandoquidem illa effectus atque fructus est sermonis omnis, et ad quem tanquam ad scopum omnis tum dictio tum scriptio iaculari debet, et a qua si aberres, etiam si ipsa sis facundia, infacundus es.Erit ergo operae pretium interdum subtilitates cogitationum communibus verbis et usitatis explicare, quanquam, ut ingenue quod verum est fatear, licentosum sermonum, maxime qui a forma Romanae orationis valde aberrat, non existimem esse probandum. Sunt ergo in hominibus (ut illo unde abii me referam) duplices affectus: alii crassiores, homini cum belluis communes, quos animales dixi, alii subtilioris cuiusdam naturae, qui proprie sunt eius facultatis quam voluntatem dicimus, qua parte est nobi proxima cum separatis illis mentibus blue cognatio.
spacer 23. FRANC. Duplex hic me habet scrupus, uterque quidem ex tuis verbis ortus. Prior est ex eo quod amorem atque gaudium inter affectus (dum obiter quosdam recenseres) retuleris. Hoc si verum est, cum affectus idem sit quod perturbatus quidam animi motus, qui fieri potest ut in Deum aut in eas quae secundum Deum primae sunt dignitatis mentes amor aut gaudium cadere possit? Magnus est (ut a vobis, quos perpetua habet naturae perscrutatio, accepi) eruditorum in eo consensus, atque inter philosophis omnes constare illud audio,principem illum motus auctorem necessarie prorsus, at ab omni parte immotum esse, adeoque et perturbationis omnis immunem.Gaudium autem aut amorem si Deo aut reliquis coelitibus detraxeris, atque eos hominum gratia et caritate teneri negaveris, non solum sacrae, sed et profanae quoque literae, si tamen ullae profanae sunt, te mendacii et coargruent et damnabunt. Carior est enim illis (ut profano cuidam poetae blue sed minime profane dictum est) homo quam sibi. Unde nobis est vita ipsa, unde nobis sunt tot animi atque corporis insignes dotes, nisi Dei immortalis beneficio atque concessu?
spacerDEM. Quae posset vel cuiquam esse vita, quae nulla sit vel amoris vel gaudii suavitae respersa?
spacerFRANC. Alter huiusmodi est. Postquam voluntas praestantioris animae, quippe eius quae rationalis dicitur, facultas est, qui fit ut perpetuo tam turpiter succumbat et in omni pene lucta ab appetitu illo animali vincatur? Apparet igitur aut nullam esse, aut certe otiose adiectam, cum a suo sibi munere perpetuo ferietur, nec nobilem illam et praeclaram suam vim expromat usquam.Quotusquisque est in hominibus, qui splendidas illas immortalitatis rationes persequatur, qui non vel totus sit in libidinum coenum demersus, vel a ventosis laudibus in inanitates abreptus; qui non denique sic praesentis temporis commoda quaerat, ut virtus, ut probitas, ut superi inania videantur vocabula, et quibus nulla prorsus solida subit significatio, sed tantum philosophorum commentatione supervacua sint in hominum sermonem inducta?
spacer 24. FLOR. Vos abundantia quidem acuminis me obruitis et, ut mihi quidem videtur, uterque alteri constituistis in me oppugnando esse subsidio. Danda ergo mihi terga forent nisi nobis pueris degustata esset dialectica, a qua non parum est adiumenti ad argumentationum difficultates tollendas. De Deo breviter sic habetote, nam me hic tanquam dilemmate quodam tenere visi estis. Affectuum alios esse, qui illi non nisi μεταφορικῶς, hoc est per translationem quandam atque similitudinem tribuatur.Sic et irasci et furere quoque dicitur, quod genus locutiones etiam in sacris admodum sunt frequentes. Nam cum ii in se deformitatem quandam contineant, proprie in illum convenire non possunt.Recte itaque illud a theologis praeceptum est, ut quoties quippiam apud nos inventum oratione nostra in Deum transfertur, si vox una secum deforme aut imperfectum aliquid afferat, cogitatione animi omnis deformitas amputetur atque detrahatur. Ira ergo aut furor in illo non sunt turbidi motus sed sedatissimae iustitiae cogitationes, quibus ex poenae acerbitate irae atque furoris nomina imponuntur. Alii sunt qui proprie in illum competunt, cuiusmodi sunt, quos proxime commemorasti, amor et gaudium, et quaecunque eiusmodi sunt voces, nihil secum indignitatis afferentes.Verum tanta est rerum omnium illius exuperantia ut tam hi quam superiores illi, quorum translatitiam esse rationem diximus, alienissimae cuiusdam sint a nostris, cum illi tribuuntur naturae atque ab omni eo quod mobile aut turbulentum est penitus segregatae. Caetera extra Deum in se varium quiddam habent ac multiforme, Deus ipse simplex quaedam est et uniusmodi res, nihil in illa rerum infinitate concretum habens, eoque theologi voces Deo hominibusque communes inter eas, quae ὡμόνυμα dicuntur, hoc est, quae diversae sunt in significando rationis reposuerunt.Nostri sermonis inopia non potest attingere ineffabilem illam Dei omnipotentis maiestatem, et tanto intervallo ab illa rerum excelsitate abest haec nostrarum rerum humilitas, ut nostra, si cum illo componantur, picturarum aut imaginum, vel verius umbrarum, quam rerum solidarum locum teneant. Quocirca prae illius gaudiis atque ea vitae beatitudine qua ille fruitur, quicquid est apud nos vel voluptatum vel laetitiarum, moeroris atque doloris pene rationem accipit.
spacer 25. Et, ut finitima illa de angelis quaestio paucis absolvatur (nobis enim propositum est non mentium illarum ingenium aut mores excutere, sed animi nostri vitiis mederi), observandum est illud quod Peripateticae factionis philosophi concorditer tradunt,motus rationem proprie non nisi corporibus convenire, proinde affectus tunc et non alias motus rationem accipere, cum in ea insunt re quae ex animo corporeque constat.Inferiores ergo illae mentes, etsi infinito intervallo a principis illius mentis puritate absunt, quia tamen corporaturae prorsus sunt expertes, subtiliter et illae atque citra ullam motus turbulentiam afficiuntur.In nobis vero utrique affectus motus induunt rationem, sed alteri, hoc est animales, id ex sua natura habent, voluntarii vero non item. Omnis enim affectio animalis sensilem quaqndam corporis immutationem habet adiunctam:in gaudio sanguis et spiritus quidam alacres suaviter circa praecordia diffunduntur; in metu et aegritudine contra eorundem fit molesta contractio, quam et oris pallor comitari solet; in ira inest biliosus quidam fervor et immodica sanguinis excalefactio, unde et vultus existit figura minax atque oris torvitas; verecundantibus facies rubore perfunduntur, neque in caeteris est dispar ratio.Adde quod ipse appetitus animalis, unde hi motus proxime fluunt, consistere non potest nisi corpori sit affixus. Voluntas vero, quemadmodum et intellectus, cuius ductu nititur, non sic est in corpus demersa, neque inter appetendum necessarie secum affert has corporum commoditiones, siquidem ut quisque est prudentissimus atque animo maxime sedato, ita minime est eiusmodi turbulentiis obnoxius,ut cernere sit interdum quosdam in quibus nullum, etiam dum ulciscuntur deliquentes, irae appareat vestigium, et qui in magna rerum trepidatione de pristini vultus constantia nihil remittant. Verum quia plurimum, cum voluntas ipsa vehementius concitatur, nexu atque redundantia quadam prope naturali contingit et animalem appetitionem una cieri, etiam voluntatis affectiones non sunt prorsus motus et perturbationis expertes, quod si eaedem rationis praescriptum fuerint praetergressae, tunc et morbi vocantur.
spacer 26. Rationem autem deseri inter appetendum fere usu venit propter res eas in quas fertur proprie animalis appetitus, hoc est propter suavitates corporis, cuius facibus ad omne nefas inflammari solemus: ante enim dictum est animalem appetitutum ea quae ad corpus pertinent quaerere, quod dum facit, cupidius pro corpore contra rationem pugnans saepe etiam voluntatem ad fidem sceleratae consensionis mirifica quadam societate abducit. Itaque cum affectus nostri non temere vacent motu, et motus non sit nisi in corpore, cuius contagione etiam animus impellitur ad turpia, non immerito Plato perturbationes morbosque animi in corpus tanquam in fontem et originem confert, blue sic ut tum primum perturbari incipit animus quum in tam insolitum et perturbatum immigrat domicilium, metempsychosis et tum demum et non aliter beatus futurus sit, cum relicto corpore cupiditatum atque aemulationum erit expers. Hac ipsa de re insignis est apud Virgilium locus, qui ex Platonis officina totus est depromtus: blue

Igneus est ollis (de animis loquitur) vigor et caelestis origo
Seminibus quantum non noxia corpora tardant,
Terrenique hebetant artus moribundaque membra.
Hinc metuunt, cupiuntque, dolent, gaudentque, nec auras
Respiciunt, clausae tenebris et carcere caeco.

Huc pertinet quod Socrates iamiam cicutam devoraturus iussit Phaedoni ut, blue persoluto Aesculapio gallo, se voto liberaret: nimirum sensit non longe abesse sanitatis beneficium, cum iam corpus, unde vitia scatent, reliquendum foret. Et profecto quadam naturae acerbitate factum videri potest ut nobilissimus hominis spiritus putri et infecto corporis trunco tam misere iaceat obstrictus. Eodem pertinere posse videtur et illud divi Pauli, blue etsi longe divinior hic ratio subest: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius?
spacer 27. Sed video me nimium diu in huius loci tractatione habitavisse. Nunc veniendum est ad pudendam illam animalis appetitus victoriam atque inde illius calamitatis ortus sit, explicandum est. Qui totus ex humana pendet sapientia, nec divinitus et ex oraculis est veritatem edoctus, ideo (ut opinor) accidere dicet quod cognitio veritatis et incorruptum de veris bonis iudicium non nisi post longum tempus et per plurimam mentis exercitationem eruatur. Hac enim una ratione apparantur animi lumina, quibus purgatissimis opus est ut conspiciamus incredibilem illam pulchritudinem quae in honesto est, quae nisi nos rapiat ad falsam bonorum speciem necesse est delabamur.Iam vero nos, simul atque in lucem editi et suscepti sumus, corrupta excipit educatio, solius corporis suavitatibus adsuescimus; vulgi et ad vitia consentientis multitudinis exempla, et foecunda haec culpae secula nos corrumpunt, efficiuntque ut pecorum ritu sequamur antecedentem gregem, non quo eundum est, sed quo iter pergentes. Falsissimis de iis, quae expetenda fugiendaque sunt, protinus imbuimur opinionibus, sic ut errorem, quemadmodum ait Cicero, cum ipso nutricis lacte suxisse videamur. blue Sensim enim usque adeo a via deflexit, eoque deducta est consuetudo, ut omnes hominum coetus, omnis hic orbis quocunque eas, scelerum ludus et nequitiae quaedam communis officina videatur.Quid hic facias, ubi prius improbitas callum duxit, quam quid probitas esset ratio potuit diiudicare. Itaque maturescentibus annis, quamvis ratio admonitionibus sapientum excitata paullum expergiscatur, voluntas tamen, sensus imperata facere iamdudum adsueta, iugum difficulter excutit, et tardis admodum rudimentis ad nativum coalescit vigorem. Videmus ut medicata lana colorem alte imbibutum se salva exuere nequit, sic profecto contracta ab ineunte aetate vitia aegre curationem admittunt, nec facile est rationem in regno suo (in cuius possessionem iam olim sensus involarunt) e servitute assertam denuo collocare. Num Aethiops, ut est in sacris, blue mutare queat solorem suum? Sic et vos recte facere qui potestis, quum male agere dediceritis.
spacer 28. Hinc est quod conspicimus eos qui ad rectorum consiliorum rationes se convertunt mirifice in initiis laborare, quemadmodum et illi qui diu aegrotarunt etiam dum sanari incipiunt vacillant.Languet igitur in nobis illa voluntatis potentia, rationis vires sunt consopitae, et vulgi prius oppressae opinionibus, et vinculis depravatae consuetudinis impeditae, quam ratio ipsa somnum a quo cum primum in corpus ingrederetur est correpta potuerit excutere. Adde quod haec corporis bona, ex quorum appetentia omnis dignitatis nostrae ruina existit, praesentia et ad manum adsunt, animi vero bona vel futura sunt vel alte reposita. Et cum ad hoc, ut aliquid expetatur, non parum intersit futurumne sit an adsit praesens (languidius enim nos comparare solemus ad ea quae non ostenduntur aut apparent praemia), desertis illis alte positis ut futuris rebus presentia amplectimur.Consistentiae enim perfectio adauget appetitionis rationem, hoc est ipsam bonitatem. Sed haec disputatio subtilioris cuiusdam est curae. Responsum hoc, etsi physicae explicationis plenum est nec a veritate omnino alienum, tota tamen rei ratio non inde est. Aliam oportet esse mali huius originem, cuius vis tanta est ut mortalium nemo a generis ortu inventus sit, a quo pure sit officium cultum, aut qui quicquid humanitatis leges poscunt praestiterit. Multae sane sunt res, eaeque opinione praeclariores, quae ad honesti absolutionem concurrunt, neque ulla potuit unquam institutio, quamlibet studiosa, nec poterit hoc homini largiri ut non in intima natura resideant quaedam perversitatis fibrae, unde perpetuae cuiusdam impuritatis pus profluit. Christiana igitur disciplina sola nobis qui essent huius mali fontes ostendit. Hac magistra intelligimus principem illum nostri generis parentem, posthabita ea quae Deo omnium regi et domino debebatur obedientia, cupiditatem quandam praesentem (quod nos facere intermittimus nunquam) scelerate red secutum. Huius autem temeritatis vis atque contagio tanta fuit (ne quis existimet leve Dei immortalis imperata parvifacere) ut omnis ab eo ducta posteritas sit a primo illo vulnere saucia atque prostrata. Hinc sunt haec naturae nostrae toxica; hinc sunt caligines animi per quas non licet Dei vel magnitudinem vel bonitatem expendere; hinc est pietatis oblivio atque neglectus; hinc est praeposterus, imo impius nostri amor; hinc est virium nostrarum infirmitas et debilitatio; hinc est rationis error; hinc item est et languor voluntatis.
spacer 29. Negare autem in nobis inesse has omnes defectiones atque imbecillitates, imo et impietatem, qua nihil est execrabilius, perpetuam, est negare solis lucem. Deus enim ipse, hoc ipso quod Deus est, quo sibi iure illud vindicat, ut in eo amando atque colendo omnis pene nostra opera atque cogitatio ponatur. Esse enim praestantem aliquam aeternamque naturam, et eam suspiciendam admirandamque hominum generi, pulchritudo mundi ordoque rerum caelestium (ut ait Cicero) blue cogit confiteri. Quod si per nos id praestare potuissemus, extitisset aliquando in tanto hominum numero et tam longo seculorum decursu eiusmodi aliquis vir qui ad hanc officii integritatem pervenisset. At cum nemo eiusmodi extiterit citra peculiare numinis auxilium (quod facile annales te docere poterunt) qui vitae innocentiam cum vera pietate coniunxerit, omnino confitendum est naturam ipsam modo aliquo vitiatum esse et infirmam. Non tamen humano generi divina defuit bonitas, quae per eum ipsum Christum, cuius beneficio morbus agnitus est, morbo ipsi medetur.Sed doctrina haec non penitus invadit, nisi in illorum animos qui, omni si fiducia abiecta, se totos ad coeleste convertunt auxilium. Hic mihi in mentem venit non inutilis narrationis de quodam qui in profundum puteum ceciderat, qui ab alio quopiam casum miserante interrogatus quomodo illuc decidisset, respondit illud non referre: hoc potius agendum, qua ratione posset educi. Ita in praesentia nobis praecipue ad hoc enitendum est ut, postquam nos sentimus fractos atque usu ipso certo comperimus magnitudinem imbecillitatis nostrae in eo quod potissimum praestare nos convenit, studeamus Christi auxiliis niti, atque undique rationes conquirere quibus nostri muneris integritas constare possit.
spacerFRANC. Sic quas proposui quaestiones dissolvisti ut in praesentia nihil amplius requiram, hocque gratior certe fuit rerum explicatio et auditio iucundior quod, quemadmodum pium hominem decet, in religionis laude desiveris. Sed illud priusquam ad institutum redeas dic, princeps ille nostri generis auctor Adamus quomodo potuit tam turpiter ab officio recedere, cum nondum natura illius esset vitiata. Ab illo enim naturae vitium defluxisse ais.
spacer 30. FLOR. Sane non fuit ante lapsum eius natura vitiata, ut nostra est, sed infirmum est omne quicquid est extra Deum, maxime si suo sit permissum ingenio et, ut aperte tibi quod mihi quidem verissimum videtur dicam, illa nascentis mundi et de Adamo historia huc tendere videtur, ut intelligamus etiam eas res quae praestantissimae apparent et quarum gratia aliae conditae sunt (ne quid nobis arroganter assumamus) in loco maxime lubrico consistere, et divinae opis potissimum egere, et ad divinum auxilium assidue confugere debere. Dii enim esse cupimus, et nobis videmur, et talesexistimari petimus (quis est qui non postulet se primum esse ubique, quod in singulari quadam divinitatis participatione positum est?), et si cum rebus brutis comparemur pene tales sumus. Sed hae ignorationes et lapsus nostri, qui clam nobis (si vel paullulum oculos aperuerimus) esse non possunt, satis declarant nos frustra vel divinitatem vel magnitudinem ullam veram, nisi in illo qui solus vere magnus vereque Deus est, agnoscendo atque reverendo sperare.
spacerFRANC. Istuc mihi et physice et Christiane, hoc est pie, dictum videtur. Sed (ut idem qui tibi aberrationis fui sim et reditus auctor) nunc illud declara, an praeter res ipsas et appetendi facultates a rebus ostensis permotas, sint aliae affectuum caussae?
spacer 31. FLOR. Sunt sane, sed quae eos augeant potius et confirment quam efficiant. Est crasis, hoc est corporis temperatio, quae elementorum qualitatibus potissimum nititur. Est et consuetudo sive habitus homini ex consuetudine ingeneratus. Quid hac in parte polleat crasis indicio est eorum qui adusta bile redundant, in iram proclivitas singularis; sanguinis multa hilaritas ad laetitias et amores impellit; pituita hebetudinem et tarditates parit; quibus plurimum est atrae bilis, suspicionibus et timoribus urgeri solent. Imo animi mores a corporis manere temperatura edito etiam ea de re libello Galenus auctor est. blue Accipiunt et affectus pro aetatis gradibus mutationem.Abeunte enim illo aetatis vigore qui ἀκμὴ dicitur, et fracto intenso illo mediae aetatis calore, senescunt ardores libidinum et, ut Horatius ait, blue lenit albescens animos capillus. Crescunt tamen una cum annis pleraque aliae sordidae aviditates, sic ut nulla sit aetatis pars, sive adolescentia sit, sive iuventae flos, sive senium, hoc est aevi faeces, quae non suis quibusdam sit irretita vitiis et affectibus obnoxia. Huic sententiae finitimum quiddam habet poeticum illud figmentum, tam ab Aristotele quam Platone in scriptis relictum, blue quo quorundam hominum compositioni auri plurimum admistum esse traditur; alios vero esse quorum massa ex argento potissimum constet; alios denique reperiri qui ferro plumboque onerentur. Huius allegoriae vis in hoc, ut arbitror, posita est, ut alii aliis in rebus a natura intelligantur esse habiles, et magnas esse ingeniorum dissimilitudines. Huic ambitiosa est et irrequieta indoles, huic sedata et facilis; hic est ex eo sanguine in quem cadit sapientia atque ad magnas res gerendus est idoneus, hic ad quandam rerum mediocritatem est aptus, hic ad opificia et functiones humiliores est ablegandus. Cicero statuit blue quosdam ita naturae muneribus ornatos esse ut non nati, sed a deo aliquo ficti videantur. Et sunt illi ipsi,

spacerquibus arte benigna (ut Iuvenalis ait) blue
Et meliore luto finxit praecordia Titan.

spacer 32. Qui astrorum notionem profitentur, praeter suam cuiusque ex elementorum confusione emergentem constitutionem, aliam quandam afferunt quae ab ipso siderum positu, eo ipso quo in lucem edimur momento, in corpora nostra defluat. Et cum coelum sit elementis potentius, inde iidem effici voluntut is quem elementorum mistura avarum, mulierosum aut imbellem effecerat, ab horoscopo, hoc est a natalitii sideris aspectu habeat, ut sit benignus, ut sit belli studiis deditus, ut se castum integrumque servet, et quam minima sit illi cum corporibus contagio.Non inficior equidem ad plerasque res astrorum valere positum, atque ea re in singulis vel minui vel augeri cupiditates. Verum hic nobis duo sunt constanter retinenda. Prius est neque crasim neque astra vim animis nostris afferre posse, et eam quae est in rerum delectu tollere liberatum. Quamvis enim corpus nos astrorum subiiciat dominatui et corporis temperatio propensiones acres nobis indiderit, ratio tamen asserit nos manu (ut Terentii verbis utar) blue liberali caussa, ut non in naturalibus caussis sed in voluntate positum sit, ut ad hoc vel illud ipsa se applicet.
spacer 33. Alterum est naturae pravitatem piis et honestis studiis potius quam sideris cuiusquam beneficio corrigi. Zopyrus physiognomus (quod est apud Ciceronem) blue Socratem hominem stupidum, bardum, et petulantis ingenii dixit, quod cum risu ab Alcibiade et aliis quibus viri integritas et sapientia explorata erat exciperetur, ipse Socrates, ad quem offensio pertinebat, Zopyrum humanitus sublevavit, ingenueque fassus est se talem a natura factum qualem dixerat phsyognomus, sed industria se alium evasissse et vitiosam naturam a se edomitam atque compressam doctrina.
spacer 34. Consuetudo (ut ad eam partem veniatur) vim quandam suam obtinent in ciendis affectibus. Hanc Aristoteles ex Eveni cuiusdam poetae sententia blue πολυχρόνιον καὶ τελευτῶσαν φύσιν εἶναι, hoc est, diutissime permanere solere et tandem in naturam abire statuit. Etenim, ut ea quae a natura insunt funditus tolli atque extirpari non possunt, sic et illud depulsu est difficile quod a diuturno usu inolevit. Et, ut nihil est nobis negotii aut sudoris in visione, auditione, caeterisque id genus actionibus quas naturae vis , ita consuetudo in omni re gerenda tum facilitatem tum firmitatem praestat singularem. Siquidem ex consuetudine, hoc est iteratione actionum aliquod prolixius tempus, existit ea qualitas quam Graeci red ἕξιν, nos habitum vocamus. Etenim, quemadmodum tangendis crebro ut oportet fidibus aut ducendo penicillo manus promtitudinem quandam accipit ad fidium vel pingendi scientiam pertinentem, sic et uterque hominis appetitus habilitatibus quibusdam ex ipsa assuetudine informatur, unde facile et expedite operatur. profert Quam aegre se in offensionibus reprimunt, quam sunt inexorabiles, quam facile item irritabiles, quibus nunquam fuit curae eiusmodi furores compescere! Et contra, alios videas qui, quamvis ingenio sint iracundo, quia tamen soliti sunt sapientiae praeceptis seipsos frenare, nullo negotio aut dissimulent aut contemnant iniurias. Nec aliter se res habet in amore caeterisque animi perturbationibus. Est ergo habitus, si vitiosus fuerit, sceleris, si ad probitatem pertineat, virtutis tanquam quaedam maturitas. Et quoniam ex habitu forma aliqua necessitatis in actionibus existit, summo adnitendum est studio ne turpitudine alicui adsuescamus. Aegrotus non potest pro arbitrio sibi sanitatem restituere, nec qui semel lapidem proiecit iactum revocare, quem sane ad modum, ut ait Aristoteles, qui vitioso aliquo habitu imbutus est, non potest se ad bonam frugem recipere.
spacer 35. Non tamen propterea necessitas haec vitio patrocinatur, eo quod de principio homini integrum fuit, se ad probitatem vel improbitatem applicare, sicut lapidis erat iactus prius quam e manu esset emissus, et morbus ipse culpa eius contractus qui legitimam et praescriptam a medico victus rationem neglexit. Hoc tamen, quod hic ab Aristotele de necessitate dictum est, per ὑπερβολὴν intelligendum arbitror, et necessitatem difficultatem interpretor. Nullus sane est habitus humana partus industria quem non pari rationi, si ad hoc totus incumbas, demoliare.Nemo tam alte in vitiorum coenum est demersus ut non possit emergere atque ad bonam frugem se recipere, quandoquidem et naturae malignitatem pertinax opera vincit.Affert quidem ut in corporibus, sic et in animis quoque inveteratio difficultatem: citius enim repentinus oculorum tumor quam diuturuna lippitudo sanatur, improbo sic tamen studio nihil hic non est expugnabile. Sub consuetudine continetur educatio, cuius quantum sit ad virtutem adipiscendam momentum Laconicorum legum conditor Lycurgus noto illo catulorum exemplo abunde declaravit. Duos is educaverat, quorum alter erat ex ignobili canum genere quales sunt qui ad aedium aluntur custodiam, hunc ad venatum exercuit; alter generosus erat, quem domi passus est inter ollas otiosum et intetem desidere. Utrunque spectante populo produxit in forum, in quo hinc spinae positae erant, illinc ollae escis refertae. Cumque emisso lepore uterque canis ad assueta procurreret, “Videtis,” inquit Lycurgus, “educatione nobilem naturam degenerasse, et contra ignobilem effectam generosam. Quamobrem hoc vobis persuasissimum sit, etsi genus ab Hercule habetis, nisi res eius gestas assiduo studio imitemini, vos brevi turpiter per ignaviam degeneraturos.” Itaque ex Platonis sententia statim ab infantia instituendi sunt ad virtutem omnes. Corrigit enim ingenii pravitatem educatio recta, et ingenitam malitiam si non stirpitus evellit, mirifice tamen eam retundit ac debilitat. Et quoniam, ut ait Horatius, blue

Quo semel est imbuta recens servabit odorem
Testa diu.

Teneri illi atque quocunque volueris (ut arbuscularum rami) flexiles anni accurandi sunt, ut supra dixi, diligentissime, et ad hoc instituendi sunt prius quam se proferat lanugo adulescentes, ut animum inducant credere honestatem semper pluris quam vitam ipsam faciendam.
spacerDEM. Accepi ego Aristotelem vestrum iuventutem a civilis atque totius moralis disciplinae studio abercere, tanquam parum idonei sint qui in illud, ubi mores traduntur, admittantur auditorium. Quod sane non tam cum doctrina tua quam cum ipsa veritate pugnare videtur.
spacer 36. FLOR. Aristoteles, vir plane maximi aque acerrimi iudicii, non censet negligendam eam aetatem, qiun potius studiosissime, et iam ex Platonis sententia, in secundo eorum qui sunt ad Nichomachum libro colendam statuit. Eius verba sunt haec: blue οὐ μικρὸν οὖν διαφέρει τὸ οὕτως ἢ οὕτως εὐθὺς ἐκ νέων ἐθίζεσθαι, ἀλλὰ πάμπολυ, μᾶλλον δὲ τὸ πᾶν, hoc est, non parum, imo plurimum interest, vel potius in eo omne momentum consistit nos ab ipsis protinus incunabulis sic aut secus assuefieri. Quod autem in eorundum librorum limine statuit, blue iuvenes non esse idoneos moralis scientiae auditores, alio pertinet: nempe huc ut intelligatur illos propter rerum imperitiam non assequi rationempraeceptorum vitae. Nam paullum admodum adhuc temporis illis in vita consumtum est. Efficit item affectuum impotentia ut in eius doctrinae ludo non libenter versentur. Etenim, cum adhuc recens sit in illis natura, in eo duntaxat (ut docte scribit Eustratius) blue occupaat est ut sit, non ut bene sit. Quare omnes eius aetatis cogitatione sconsectantur solum eas res quae vitam hanc communem cum belluis stabiliant, perinde atque ingenii fructus non adhuc, sed iam constituto corporis habitu sit sperandus. Itaque cum adhuc (ut ita dicam) semibelluae sint, nihil mirum est si prae libidinum furore sapientum de instituenda recte vita praecepta contemnant. Et quoniam interea quidem callus malitiae ducitur, post multum facessitur negotii praeceptoribus, qui aegre vel consiliis, vel contumeliis, vel denique verberibus adhibitis eos ad diversam studiorum rationem traducere possunt. Quapropter quo illa aetas vehementius a salutaribus consiliis abhorret, hoc sunt vigilantius admonendi, et sollicitius adhortandi. Paullatim enim cura mitescent, et dicto audientes atque bene morati evadent. Plutarchus in libello De Liberis Educandis quamprimum optimos magistros arcessendos censet, Platonemque adducit vetantem ut ne nutrices frivolas aut turpes fabellas in puerorum aures instillent, quod inde aliqua animi corruptela in illo ineuntis aetatis pudore existere possit. Verbosior, fateor, in hac parte fui, sed non omnino ab re, propterea quod pene tota consequentis vitae ratio ex educatione dependeat. Priusquam tamen huiusce rei mentionem desinam, hoc addam: me vehementer cupere eam adesse industriam parentibus ut eos liberis eligant praeceptores qui ea sint ingenii dexeritate ut Laconis illius paedagogi more hoc praestare studeant, ut fidei suae commissi pueri a teneris etiam unguiculis et delectentur honestis et offendantur turpibus. Tantum enim nobis natura suavitatis studium indidit ut si aliquis eius gustus accesserit, puerorum mentes multo facilius ad virtutem atque ad omnem humanitatem fingantur.
spacer 37. Hactenus de affectuum caussis diximus, nunc eorum sedes et nidi ostendendi sunt. Naturales appetitus per omne animantis corpus sparsi sunt,verum illi qui ad animam, unde vivendi vigor est, peculiariter pertinent certis in locis liquidius se proferunt. Fames enim et sitis tum existunt in ventriculo, quum hepar inde solitum alimenti pensura flagitat, quod mox in venas, et deinde in membra distribuatur. Libido naturalis etsi alibi se exerat, hepati tamen a plerisque tribuitur. Animales affectiones omnes in cor et φρενὰς, hoc est praecordia sunt coniectae propter manifestum illum qui illic inter appetendum (ut supra commemoravimus) intervenit strepitum. Voluntatis motus sunt in animo rationali, nec certam aliquam corporis partem, quemadmodum nec intellectus aut voluntas ipsa, unde proxime fluunt, sibi vindicant. Ne tamen nimium a vulgata sermonis consuetudine discedamus, possunt et ii in corde collocari. Sed hic observandum quasdam esse actiones quae non proxime a volunate manent, sed ab ea duntaxat imperentur, cuiusmodi est incessus aut auditio, cogitatio item. Hae pertinent ad vires vel organa unde proprie oriuntur. Pedibus enim incedimus, auribus audiamus, per rationem meditamur. Aliae sunt quas ipsa ex se elicit, cuiusmodi est ipsum velle aut nolle, quorum ipsa, ut nuperrime dictum, est sedes.
spacerFRANC. Postquam et ipse animus corporis quadam forma est atque perfectio, quae vel ratio vel religio vetat corporis partes etiam a praestantissimis illis animae viribus perfici? Nisi fortasse dicere velis animae vires, hoc est intellectum et voluntantem purioris et dignioris esse naturae quam sit ipsa anima. Cur non rationem tribuimus cerebro et voluntatem cordi? Plane nec cor nec cerebrum habere videntur qui concisim inanitates quasdaam persequentes, vulgatam statuendi consuetudinem reformidant.
spacer 38. FLOR. Acutis istis tuis quaestionibus pene efficis ut credam te Patavii aut Bononiae in florentissimis illis Italiae academiis in scholasticis concertationibus eruditam. Sed id agamus quod instituimus. Hic se nobis offerunt plurimae res quae in disceptationem quaestionemque vocantur. Plato quicquid est praeter animum, id omne extra hominis essentiam (ut voce utar philosophica), hoc est veram ipsius naturam, esse autumat, eumque corporis esse hospitem duntaxat statuit, atque inibi tenere locum quem in navi navarchus obtinet. Aristotles ex animo et corpore hominem componit, verum quoties de intellectu aliquid statuendum est timide dubitanterque incedit, et licet passim τὸν νοῦν, hoc est mentem aut intellectum magna veneratione dignetur, implicatae tamen orationi forma in qua plurimus ille esse solet lectori non mediocres offundit tenebras. Quocirca necesse fuit novas Peripateticorum tandem aliquando proseminari familias et et crebra doctrinarum fieri divortia. Itaque ex recentioribus nonnulli tres in uno eodem homine animas inesse statuerunt, quarum suprema, quae rationalis dicitur,non sit proxima atque intima hominis forma, sed hospes et perfectio quaedam adiuncta atque exemtilis. Duas reliquas, hoc est eam unde sensus venit atque eam unde vivendi vigor est corporibus, formas esse statuunt in corpora altissime demersas, et caeteroquin non superfuturas.Alii qui Ἀριστοτελικότεροι videntur, unam duntaxat animam singulis tribuunt hominibus, quae tamen trium munere fungatur, hoc est vitam, sensum et intelligentiam homini praestet.Verum neque istis inter ipsos convenit, cum de plerisque aliis rebus, tum de hac, quod alii non re sed cogitatione aut paullo admodum grandiore discrimine intellectum atque voluntatem ab ipsa anima distinguunt. Alii animae vires inter ea quae Graeci συμβεβηκότα, hoc est accidentia, numerant, et in qualitatum classem reiiciunt. Mire tamen iidem se torquent in eo explicando, ut resmateriae prorsus expers propria queat esse corporis forma. Sed illud nos recordari atque expendere volunt, animam, non quatenus intelligit, sed quatenus sensum motumque suppeditat, corporis esse formam, eoque nihil miirum videri debere si intellectus nulli definitae corporis parti (ut videndi facultas oculis atque audiendi auribus) sit tributus. Non autem esse absurdum res molis expertes etiam in corpora imprimi docent illae exuviae atque species quae a corporibus ad sensus assidue defluunt, blue idemque non paullo liquidius constat in illis rerum imaginibus innumeris, quarum citra ullam loci occupationem aut de sedibus contentionem, conditiorium et thesaurus est ipsum cerebrum. Et quando huc ipso orationis cursu pervecti sumus, hanc ipsam ob caussam non gravate fateamur cerebrum esse ingenii sedem et cor voluntatum.
spacer 39. Sunt sane haec multis involuta difficultatibus, et vix mihi hic impero, ingenii quadam ambitione invitatus, quin me diutius in hoc argumento volutem. Sed quia rerum tanta est obscuritas ut non possit facile verbis illuminari, neque res ipsae ab illis concisis et angustis disputationibus quibus illigatae tenentur ad liberiorem et popularem orationis formam, et velut ex vepribus in apertum campum evocari queunt, non invitus eam tractationem praetermitto, quae etiam, praeterquam quod inempestiva est, plus ostentationis habet quam utilitatis.Hoc tamen non reticere visum est, triplex illud animarum genus se gradatim supra corpora attollere atque eadem sensim velut exuere. Vegetatrix facultas in profundum demersa paullum se profert auctibus quibusdam reerum atque defectu innotescens. Sensus mediocriter sunt erecti, et accipiendis subtilibus illis et corporaturae expertibus rerum simulacris, incipiunt cum incorporeis rebus habere commercium. Intellectus ipse iam prorsus in aethera emersisse videtur, et tanquam puncto tenus (si ita dicam) subiectum corpus contingere. Sane imaginum usus in caussa est quo minus divinitatis cuiusdam libertatefruatur. Sed quid tandem refert qua in parte agri nostri delitescant hae populatrices ferae? Ubiubi sunt extrudendae sunt, aut certe a damnosa depastione compescendae. Poterat sane totus hic locus, qui est de affectuum sedibus, sine vitio praetermitti, nisi quod, ut iucundissima est ea naturae tractatio quae morale quiddam interdum admistum habet, sic et mores dum traduntur, libenter interim naturae loci aliquid concedunt.
spacer 40. Iam prima totius institutae disputationis pars est absoluta. Nunc ad secundam, hoc est affectuum tum distinctionem, tum recensionem, tum qualitatem accedamus. Et ne infinitatem aut superfluas partitiones consectemur, eorum praecipui duntaxat brevibus quibusdam descriptionibus a nobis percurrentur. Distinctio generalis, quae et supra attacta est ex Aristotelis sententia, sumi potest ex subiectis viribus e quibus oriuntur et in quibus conquiescunt. Nam alii sunt voluntatis, alii sunt animalis appetitus: hos Aristoteles duabus vocibus irae atque concupiscentiae complectitur omnes, illis dat ipsum voluntatis nomen. Alia est distinctio, quae ex rebus obiectis circa quas versantur accipienda. Et hoc perpetuum est Peripateticis, virium animae atque facultatum discrimina ex officiis et proposita materiae varietate derivare. Sic gustus sensus est qui sapores discernit, ut auditus sonos et colores visus. Affectuum ergo alii sunt quibus in id quod est, vel apparet saltem, bonum ferimur. Alii sunt quibus a malo resilimus. Sed ad hanc confusam distributionem addenda est ea quae tum ab arduitate boni vel mali, tum a temporum differentiis proficiscitur. Hanc rem quas iamiam subiciam descriptiones melius explicabunt. Sit atque amor prima illa appetitus commotio, ex rei bonae atque complacitae approbatione nata. Desiderium pars quaedam amori subiecta apparet, aut enim amor est, aut animi ad rem amatam, nondum tamen adeptam, adlubescentis atque tanquam ad complexus se comparantis procursus. Gaudium videtur esse titillationis cuiusdam suavitas ex rei adamatae praesentia, vel certe in dubitata spe, quae preesentiae instar est, in animo nata. Odium est affectio amori contraria, cum animus post ingratae rei aspectum frontem velut contrahit atque corrugat. Abhorritio atque fuga ex odio existit, dum malum nondum inhaerescens sed impendens sollicite devitamus. Et est haec affectio contraria desiderio aut cupiditati. Aegritudo sive tristitia est animi deiectio ac velut luctus quidam ex praesente malo natus, et opponitur gaudio sive laetitiae. Spes est appetitio boni, praesertim ardui, quod aliquando affore sibi animus persuasit. Desperatio contra est cum malum insuperabile videtur, aut bonum adeo difficile adeptu ut inde animi desponsio quaedam exoriatur. Timor est animi contractio levior quam desperatio, cum malum impendens difficultatem praefert, et est tanquam quaedam mentis praemolestia. Fidentia aut fiducia est quaedam animi firmitas ex mali superandi opinione profecta. Ira est affectus mistus ex tristitia et ultionis studio, cui opponi potest animi lenitas.
spacer
41. Reliqui affectus omnes cadunt sub hos quos iam recensui, et pene singulis partes eiusdem generis plures sunt subiectae. Verbi gratia, invidentia sub tristitia collocatur: est enim moeror ex alterius rebus secundis nihil quicquam incommodantibus veniens, et haud scio an sit quicquam in homine ignobilius. Misericordia quidem et ipsa tristitia est, sed minime vituperabilis, ut quae sit saepissime cum humanitate et studio opitulandi coniuncta. Afflictatio est aegritudo cum vexatione corporis. Exanimatio est sub metu. Superbia ad amorem pertinet: est enim ea immodicum propriae excellentiae studium ex ignoratione sui profectum. Finis non erit, si singuillatim sint explicandi affectus. Cicero, qui multus est in hac parte, blue ex Stoicorum sententia quatuor facit praecipuos: ex opinato quidem bono praesente laetitiam, ex opinato bono futuro libidinem, ex opinato malo praesente aegritudinem, ex opinato malo futuro metum. Duo ex toto grege supersunt qui sui cuiusdam videnturesse ordinis atque naturae, dolor et delectatio. Reliqui pene omnes animum videntur propius attingere, ex eo quod una cum opinione atque cogitatione mentis et sumi et deponi possunt. Hi non nituntur opinionibus, quod ad eos pertineant sensus, qui omnium sunt crassissimi, hoc est aurium, oculorum, tactionum, odorationum, saporum. Neque enim, ut sola mali opinio metum, vel boni spem affert, sic cruciatus opinio nuda dolorem arcessit aut deponenda cruciatus opinione cruciatum ipsum sustileris. Dedit enim nobis natura animos usque adeo corporum doloribus congruentes ut in potestate nostra non sit, fodicante cruciatu, dissimulatio vel oblivio. Huiusce rei ratio in hoc posita est, quod quo propius ad mentis naturam accedit affectio, hoc aptior sit ut rationis imperio corrigatur.
spacer 42. Metus sane oritur ex cogitatione, ideo et cogitatione depelli potest. Dolor non ex cogitatione sed ex tactus sensus infimi, et qui nulli non animanti inest, quique saepe in eo invenitur in quo nulla sit cogitatio (ut in tineis et vermiculis cernere licet): offensione fit. Extra ergo animi regnum paullatim abscedunt sensus, ut mirum non sit non esse illius liberatem ubique parem. Est autem delectatio aut voluptas iucunda externi sensus affectio, ex convenientia temperamenti rei admotae ad sensum ipsum orta.In dolore contra est, cum quod admotum est temperamenti modum egreditur, unde consequitur in sensione offensio, et nonnunquam sensus aut organi dilaceratio. Inest enim in crassis hisce sensibus vel, ut verius dicamus, in eorum organis, quae sensoria nonnulli vocant, modus quidam qualitatum earum quae ad organorum compositionem adhibentur, hoc est callidi, humiidi, frigidi, sicci, et similium, si quae sunt, a natura ipsa praescriptus. Hunc modum atque contemperationem obiectae rei exuperantia corrumpere solet.Sic oculorum aciem solis fulgor hebetat, sic illa Nili catadupa accolis auditionis sensum extinguunt, sic ignis fervor proxime admotus tactionemdemolitur. Verum in intellectu (ut ait Aristoteles) contra usu venit. Nam is a quamlibet praestantium rerum meditatione vegetior exurgit, neque unquam in suo munere delassatur.Et si qua contingit cogitationum debilitatio, hanc sensuum famulantium, quibus est corporaturae aliquid, infirmitas efficit. Siquidem quo quodque a corpulentia longius abscesserit, hoc minus est illi periculi ab eis affectionibus quae corruptionem aut interitum afferunt, hoc propius ad vigoris infinitatem accedit. Ex quo manifeste consequiur omnem libertatem atque dignitatem hominis esse ex animo, et contra servitutem atque abiectionem ex corpore. Sed deerrationi modus esto. Non clam me est plerasque ex eis vocibus quas iam definivi multiplicem et ancipitem admittere significationem. Ex quo factum est ut a Ciceronis definitionum formis etiam interdum de industria discrepemus. Voluntas vocatur quae quid cum ratione desiderat. Libido est cupiditas effraenata contra rationem. Est amor et motus ille appetitionis brevi abiens, qui proprie est affectus. Est item et habitus in ipso amante ex multa appetitionum iteratione generatus. Accipitur et interdum pro ipsa re adamata, ut quum poetae dictum est, blue

Nymphae noster amor Libethrides.

Odium item nunc est brevis aversatio alicuius rei ingratae, nunc est inveterata ira, dici solet et odium is cui vehementer inveditur ab omnibus.Atque hoc modo saepe idem vocabulum et affectui et habitui et rei circa quam habitus aut affectio versatur est commune, quod genus loquendi formas passim apud omne scriptorum genus et in omni sermonis consuetudine invenias, quarum ratio atque excusatio ex grammaticorum atque rhetorum schematis est petenda.
spacer 43. Hucusque de numero dictum sit. Nunc nos affectuum qualitas ad se vocat. Stoici in ea sunt haeresi ut affectus nihil aliud esse statuant nisi depravatas de rebus expetendis atque fugiendis opiniones.Quod si verum est, necessario consequitur omnes non quidem moderandos esse (quis enim possit in ipsa ignoratione modus?), sed funditus tollendos. Avaritiam (ut est apud Ciceronem) blue definiebant vehementem opinionem et penitus insitam de pecunia, tanquam de re vehementer expetenda; laetitiam expectationem praesentis boni, in quo efferri rectum esse videatur; metum opinionem impendentis mali, quod intolerabile appareat, et in quo contrahi consentaneum sit. blue Hanc sententiam conati sunt astruere Socratis et similium eius exemplo, quibus mors terroris nihil, quod tamen vulgo solet, incussit, propterea quod mortem non sint opinati esse malum.Timor ergo mortis apud nos est opinio fallax, quae mortem in malis numerat. Verum hoc instituto (si ad verbum accipiatur) nihil est absurdius, neque quicquam illarum argumentationum laqueis quibus id colligunt est fragilius. Etenim, ut alia facultas est intelligentiae, alia voluntatis, ita aliud est nosse, aliud velle aut appetere. Opinio autem manifeste pertinet ad intellectum. Est enim intellectus assensio imbecillior. Et quis est tam caecus ut non videat aliud esse nosse, aliud amare? Sed neque illud quod de Socratum allatum est plus habet dialectici acuminis. Non enim ex eo quod illi volunt, sed contrarum, atque id quod nos sponte nostra confitemur consequitur. Opinio enim statuens mortem esse malum non est mortis timor, sed timoris origo atque caussa. Et sane vitiosi affectus omnes ex depravatis manant opinionibus. Socrati adversus mortis terrores pectus communitum fuit praeceptis philosophiae. Nihil ille in malis ducendum aut magnopere extimescendum existimavit praeter unam turpitudinem, at mors turpido non est, sed dissolutio fragilis huius commissurae, quae irrevocabili quodam naturae decreto so tempore provenit. Scivit idem bonos viros Deo curae esse et nihil mali illis accidere posse, eoque quicunque sunt sapientes viri Socratis instar ad has fatales necessitates se hilares atque libentes accommodant.
spacer 44. Iam quod de iisdem non circumcidendis aut amputandis, sed penitus extrahendis praecipiunt, non minus ridiculum est. Nihil enim tollendum est prorsus praeter id quod malum est. Affectus autem non per se malos esse hoc argumento sit certissimo, quod illos nobis natura inseverit atque ingeneraverit (sunt enim et Plutarcho auctore σύμφυτα τὰ πάθη), blue naturam autem mali auctorem quis nisi impudens dixerit? Sed quid hic opus est auctoribus? Nonne usus ipse nos abunde docet eos vel invitis nobis erumpere solere, neque quemquam esse ea sapientia praeditum ut non exorientes illos animi motus vel nolens perferat?Non inficior omnes turpificati animi foeditates in affectus sitas esse, attamen multitudinem promiscue propter quosdam facinorosos damnare et eodem crimine insontes cum sontibus involvere crudele est et in imprimis iniquum.Nostra itaque ratio sic est: vocum alias esse quae vel auditae continuo turpitudinem indicant, ut stuprum, furtum, idque genus aliae complures. Aliae contra sunt, quae officium praeferunt, ut pietas, moderatio, et reliquae virtutum appellationes. Aliae tandem mediae sunt et indifferentis significationis: hoc est, quae pro materia, consilio, ac temporibus nunc in laude, nunc in vitio ponentur, cuiusmodi sunt vigilia, sermo, incessus. Contingit enim et recte et secus incedere ac loqui. Brevior si placet explicatio: aegrotatio mala habeturm sanitas in magnis bonis ducitur, valetudo et bona dicitur et mala. Sic affectuum alii ipso auditu sunt turpes, ut superbia, invidia, quibus, cum suape natura modum non admittant, frustra modum (ut Aristoteles ait) adhibere coneris. Omnis enim, etiam minima, superbia in vitio est, neque quisquam apposite dixerit honestam meretricem. Alii sunt quibus et ipsa appellatio gratiam conciliet, ut sunt humanitas, lenitas, misericordia, caritas. Alii in utramvis partem sunt inclinabiles, cuiusmodi sunt generales hae voces, amor, spes, gaudium, ira, timor. Quae quidem affectiones nudae, nondumque vestitae temporibus quas vulgus circumstantias vocat, neque bonae neque malae censentur. Et si probe accepi, huius generis est officium medium apud Ciceronem, blue cui depositum reddere ad officium commune pertinet, recte reddere ad recte facta et perfectius officum.
spacer 45. Mediae ergo cum sint aliquae, ut res at actiones, itidem et appetitiones, ferendi non sunt Stoici, qui promiscue affectus omnes in turpitudinis parte collocant. Multo igitur aequior atque humanior est Aristoteles noster, qui nos ad eiusmodi naturae ignotas angustias non adigit, nec hic στέρεσιν, hoc est privationem, sed μετριότητα, hoc est mediocritatem, retinendam praecipit. Tantum vero abest ut hoc nomine de natura queri possimus, tanquam ea nobis res damnosas indiderit, ut eodem auctore affectus utiliter adiecti sint velut materia quaedam in qua tractanda atque fingenda vires suas ipsa animi virtus expromat. Quod si materiae naturam parum tractabilem esse caussere, in mentem tibi veniat ea ratione maxime incalescere artificis ingenium, et catulos etiam ferarum disciplina cicures fieri. Plurimae sunt arbores quae absque cultura degenerent, nihil non acidum et agreste proferentes; eaedem, si cultoris accedat industria, suavissimos fructus suppeditant. Quocirca et virtutibus aliquid auxilii esse ab affectibus, ab Aristotele Homeri testimonio confirmatur: dum θύμον, hoc est iram cotem esse fortitudinis, et aculeum ad adeunda pericula ostendit. Exprobant hic Stoici Peripatiticis bellatricem iracundiam et rabiosam quandam fortitudinem, qualem et vinolenta praestare solet, sed sane non acceperunt quod Peripatetici statuunt. Vinum quidem utile est, etiam ad res fortes gerendas, sed non vinolentia, et profecto alacrius exequimur quod ratio imperat, cum ea corporis impetu adiuvatur. Cicero hic impensius Stoicis favet et Peripaticorum (quibus tamen nihil uberius aut eruditius esse fatetur) tum rationem, tum orationem mollem et enervatam vocat, quae perturbationum mediocritatem persuadere frustra conetur.Eoque ait oratorem irasci non debere, sed histrionum in scena more iratorum atque dolentium gestus atque voces imitare et simulare debere, et ad eum demum componi modum quo ipse fuit cum transactis rebus orationes irarum plenas sine ira scriberet. O levem gravis viri vocem! Num veritas tam imbecilla est, vel potius fallax, ut ipsa imposturae et vanitatis patrocinio defendi postulet? Hic proculdubuo Cicero calamo nonnihil indulsit. Siquidem idem, dum oratorem informat, et Antonii sententia ostendit, blue non parum interesse ad caussam obtinendam, atque ad iudicum permovendos animos, si ipse orator prius misericordia sit captus quam iudicibus misericordiam commovere adnitatur. Neque parum refert (ut est apud Terentium) blue ex animo omnia, ut fert natura, facias, an de industria. Fatetur et idem Cicero, Democrito atque Platone auctoribus, sine imflammatione animorum, et quodam afflatu quasi furoris, bonam poetam esse neminem. Non fuit ergo Ciceroni illa Stoicorum ἀπάθιεια tam acriter propugnanda.
spacer 46. FRANC. Est mihi crebro exaudita ista vox, Graecam esse arbitror, ea quid sibi velit explica.
spacerFLOR. Vacuitatem ab affectibus ea significat et imperturbationem, si Romani sermonis usus toleraret. Imperturbatus enim Romane dicitur, imperturbatio (ut ego quidem arbitror) non item. Eam propriam esse sapientis aiunt Stoici, qui nihil neque cupiat neque metuat. Ex desiderio enim atque metu necesse est oriri aegritudinem, quae cum mentis quaedam sit insanitas, in sapientem (ut illis videtur) cadere non possit. Eum demum sapientem esse statuunt, qui (ut poetarum verbis utar) blue nec doluit miserans inopem, nec invidit habenti, quemque etiam, si fractus illabitur orbis, impavidum feriant ruinae.
spacer
FRANC. Haec saxi aut stipitis, vel certe dei cuiuspiam, non hominis esse apparent. Christus unus procul dubio omnis offici atque sanctitatis magister vult nos more patris nostri, hoc est Dei, rerum omniumregis et domini, misericordes esse atque reverentia tum adversus se, tum adversus homines uti.
spacer 47. FLOR. Quaedam hic paullo altius repetenda sunt. Plotinus ex Platonis familia philosophus non ignobilis quatuor constituit virtutum ordines. Primus est civilium, quarum officium est affectus moderatiores reddere. Alter est τὼν καθαρτικῶν, hoc est earum quae purgatrices dicuntur, quarum munus est omnes cupiditatum flammas prorsus extinguere. Tertium genus est animorum usque adeo purgatorum ut ne memoria quidem cupiditatum supersit. Postremae dicuntur exemplar quoddam divinitatis exhibere, et individuam cum Deo praestare coniunctionem. Magnifica sane est haec oratio et satis consentanea iis quae a Paulo nostro de futurae vitae conditione ac dignitate disseruntur, quo fore ait ut animale hoc corpus aliquando sit πνευματικόν, hoc est subtilioris atque divinioris cuiusdam naturae. blue Apparet hunc Plotinum aut Christiane doctrinae codices evolvisse, aut certe a religionis antistitibus multa didicisse, neque temporum ratio repugnant, ut qui Galieni, Claudii, Taciti et Probi temporibus floruerit. Vir fuit singular continentia, adeoque, Porphyrio eius auditore teste, quaecunque ad corpus pertinerent est adversatus, adeo huius vitae illum puduit ut nunquam aequo animo sit passus exaudire parentes aut patriam se in terris habere, quippe qui se totum ad animorum dignitatem converterat. Inerat sane in eiusmodi instituo rarae cuiusdam excellentiae species, sed quae, me iudice, multum habuerit delirii admistum.Postquam enim ita divinae providentiae ordo sanxit ut animus hic noster aliquandiu in hoc corpore vel exulet vel habitet, nostrum est ubique aequanimitatem praestare, toleranterque ferre quae praesentis vitae conditio affert, ne munus humanum assignatum a Deo defugisse videamur. Quicunque nos ille mittat, ubicunque collocet, nihil est mussitandum, imo ingentes illi semper non solum pro prosperis et ad votum fluentibus, sed etiam pro adversis gratiae sunt agendae. Etenim ille pro sua immensa tum sapienstia, tum bonitate, rebus nostris longe melius prospicit quam ipsi vel cogitare vel exspectare possimus. Sapientius igitur multo fecit ille nostrae, hoc est verae pietatis signifer Paulus, qui quamvis ad Christum abeundi desiderio vehementissime flagraret, neque illius spes ullam haesitationem in se clauderent, tamen prae humanae salutis atque propagandae religionis studio dubius animi fuit, essetne hic in terris sibi diutius commorandum ad abeundum extemplo ad Christum, καὶ τί αἱρήσομαι οὐ γνωρίζω inquit, hoc est, utrum eligendum sit non possum satis constituere. blue
spacer 48. Sed iam aberrans red ad suum callem est oratio revocanda. Hominem ab animali (ut satis constat iis qui vel primis philosophiae rudimentis imbuti sunt) ne cogitatione quidem distraxeris. (Sciunt enim et pueri hominem esse ζῶον λογικὸν) ex animali autem natura necessario suppullulant affectus. Quamobrem tres posteriores illius Plotinicae distinctionis ordines huius vitae non sunt. Neque ipsi Stoici negare possunt visiones et subitarios formidabilium rerum occursus nonnihil concutere etiam sapientem. Non enim ex silice nati sumus, et, ut ait Pindarus, blue ἐν γὰρ δαιμονίοις φόβοις φεύγουσι καὶ παίδες θεῶν, quod est in panicis terroribus fugiunt et divorum filii. Ἀδύνατον ergo est, ut inquit Plutarchus, τὸ ἀπαθὲς ἐπὶ ἀνθρώποις. blue Non est inficiandum tamen extitisse aliquot heroas qui vel divinitus adiuti vel rara quadam naturae felicitate praediti etiam primos illos concitati animi motus (quod ad secundum supra allatae distinctionis ordinem quidem pertinere volunt) multo tardiores reddiderint. Ad heroicam hoc arbitror pertinere virtutem, cui et Aristoteles immanitatem vel feritatem contrariam facit, medium idem locum dat virtutibus humanis. Supergreditur ergo aliquando homo communes humanae facultatis metas, dum mirifice studet iam excolere partem qua nobis est cum superis cognatio. Attamen ex eiusmodihominum praerogativa et laude singulari, non sequitur vituperatio eorum qui moderate civiliterque vivunt.Etenim naturae ingenium exuere, hoc est primos animorum praestare impetus, ne commotiunculas quidem ullas sentire, divinae cuiusdam facultatis res est. Sed cum iam satis superque Peripateticorum disputationibus explosa atque profligata sit haec ἀπάθεια, supervacaneum erit contra hanc diutius pugnare.
spacerFRANC. Si vera sunt ista, non est (ut apparet) quod speremus animi tranquillitatem.
spacerFLOR. Quamobrem?
spacer 49. FRANC. Tranquillitas mentis quaedam est quies, ex quietis autem ratione potius esse videtur prorsus non commoveri quam aliquousquam commoveri. Adde quod aegritudo, blue metus, et reliqui affectus morbi mentis esse dicuntur, et, ut morbi non sint, certe mens tranquilla non est quae in metu aut moerore est. Si mihi das affectus morbos esse (quod vel gallus Aesculapio a Socrate persolvi iussus ostendit), quis non vident vel levissimum morbum accurate depellendum, et multo satius esse omnino non aegrotare quam leviter et ad praescriptum aliquem terminum aegrotare? Quaecunque enim crescentia perniciosa sunt, eadem sunt et vitiosa nascentia. Aegritudo ergo caeteraeque perturbationes cum amplificatae pestiferae sunt, etiam susceptae continuo in pestis parte versantur. Neque unquam is sanus dicendus erit qui vel leviter aegrotat. Dicitur enim ira insaniae initium. blue Ergo qui irascitur insanitatis aliquid habet. Hic tibi vigilandum est ne susceptam Peripaeticorum caussam deseras vel amittas, intelligis tibi cum valentissimis philosophis, hoc est Stoicis, esse luctationem.
spacer 50. FLOR. Attigisti tu quidem beviter pene quicquid pro Stoicis dici potest. Verum praecipua propositio, qua totius pene argumentationis ductus nititur, veritate subnixa non est. Sic enim eorum incedit argumentatio tanquam confessum sit affectus omnes morbos, hic est vitia esse. Ita enim si haberet se res, esset illis victoria in manu. Quocirca ut res omnis sit dilucidior, quaedam altius paulo sunt repetenda. Hoc itaque in primis nobis constituendum est, vitii aut virtutis rationem non cadere nisi in actiones humanas. Actio autem humana censeri ea nequit, ubi nullum potuit rationis (quae homini propia est) officium intervenire. Nunc illud assumendum est, eum esse in appetitionibus ordinem a natura inductum, ut prius res in sensum quam in rationem incurrant. Ex eo autem incursu statim excitatur animalis appetitus, et quamvis mens ipsa natura sua sit velocissima, propter tamen imaginum quae in sensibus sunt conformationem, sine qua iudicium a ratione reddi non potest, morae aliquid omnino interponitur priusquam quid facto opus sit mens constituere possit. Offert se oculis (ut res exemplo colliquescat) blanda aliqua species, quae tamen nisi cum dedecore appeti non potest, ea ad se pellicit. Inimicus a quo insigniter laesus sis occurrit, statim sequitur sanguinis quaedam commotio, verum non haec commotio, nec celer ille animi ad rem blandam appulsus, ante natus quam deliberationi locus esset, humana, hoc est volunatria actio esse dicetur, cum nihil, ut iam dictum est, voluntarium sit censendum de quo ratio ante cognoscere nequivit. Sed faciamus esse rationi spatium se colligendi atque diiudicandi otium, adhuc tamen nec voluntatis nec animalis facultatis appetitiones vitii rationem accipient nisi adsit rationis aspernatio. Rationem autem affectus dicitur aspernari vel cum ad res turpes se accommodant vel cum negliguntur tempora, vel cum animi consilium sine aliquo inhonesto proposito est corruptum. Si propter amorem puellam ad stuprum sollicitas, amor turpis est. Si amicum aut sodalem beneficio afficis ut tibi sit socius vel adiutor in aliquo scelere, amicitia abuteris. Si propter metum enuntias commissum aut in generoso incepto conscios, vel officium quidcunqueprodis, etiam ut capite pericliteris, metus in vitio est. Et contra, affectus si ad res honestas observatis temporibus se applicant, quantumlibet intenti etiam sensiles illi cordis mortus sint, in laude ponentur.
spacerFRANC. Si intensionem affectuum in rebus honestis recipis, fieri posse videtur ut metus magnitudine oblivio quaedam adducatur officii, et caeco quodam velut impetu raptatus rationis terminos vel invitus vel insciens praetervehare.
spacer 51. FLOR. Et haec Stoicorum est obiectio, quam Plutarchus exemplo diluit, hoc perinde esse dicens ac si quis cursum vituperaret, quia posset intervenire lapsus; ac iactum, quia contingat ultra scopulum iaculari. Voluerunt quidem Stoici nos, cum irae aut cuicunque perturbationi indulgemus, non amplius esse spontis nostrae. Nam lapis (inquiunt) ubi semel proiectus est potest revocari? Aut ubi quis se ex edito loco praecipitem dedit, se cum velit sustinere? Sed non sunt satis aptae huiusmodi similitudines. Feruntur gravia natura sua deorsum, neque rationis aut voluntatis imperium exaudire nata sunt, motus vero omnes cordis nostri et in nobis insunt, et ex opinionibus nostris manant.Et quoniam integrum est rationi opinionum pravitatem cum volet corrigere, semper sub rationis ditionem cadunt affectus. Atque, ut qui equo insidet currenti freni adductione cursum inibere potest, sic perturbationum impetum semper poterit ratio ipsa comprimere. Non me praeterit supra cum de habitus viribus mentio fieret, illud de lapidis (postquam semel e manu emissus esset) iactu necessario etiam ex Aristotelis sententia allatum esse, verum quomodo illa necessitas temperanda sit, eo ipso in loco est demonstratum, et infra, cum res postulabit, finitimum quidam tractabitur. Ergo ut tota haec ratiocinatio concludatur, soli illi affectus qui turpes sunt in morbis sunt numerandi, quod iis solis violetur illa mentis integritas quae in hoc posita est, ut nihil nisi quod honestum est, saltem consulto et cogitato, vel geramus vel appetamus. Quocira si turpitudo abest, semper pacati esse intelliguntur animorum motus.Porro autem tranquillitati non officere leniores flatus satis nos docet hic suaviter inter has quae nos tegunt frondes spirans Favonius, qui lucis huius iucunditatem non imminuit quidem sed, ut videtis, exauget. Elysii illi campi, quos Homerus ingeniorum fons habitus beatitudinis voluit esse domicilium non norunt nivem aut hiemem aut imbres, blue ἀλλ᾿ ἀεὶ ζεφύροιο λυγυπνείοντας ἀήτας, hoc est sed semper zephyri spirantes molliter auras.
spacer
FRANC. Ego quidem manibus pedibusque, quod aiunt, in sententiam tuam eo, verum (ut credere convenit) non de nihilo est quod tot praestantes viri deinceps rem supra hominum captum tam studiose nobis commendarint. Neque enim credibile est eos fugisse quanta esset humanarum virium infirmitas. quid hic caussae fuisse putas?
spacer 52. FLOR. Nulla unquam extitit philosophorum factio cuius doctina non fuerit suis quibusdam tanquam maculis respersa, imo et gravium quorundam errorum denigrata lapsionibus. Pythagorici suam habent μετεμψύψωσιν; Platonici ideas, numerorum compositionem, et monstrosas reipublicae formas; Peripatetici infinitam seculorum aeternitatem et vacillantes de animorum duratione sententias; Academici in contrarias partes de omni re disputant, ridicule etiam a manifeste veris assensionem abstinentes, σκεπτικοὶ idcirco dicti. Nec ego nunc de his loquor philosophis, quorum dogmata cum natura aut virtutis dignitate pugnant, cuiusmodi fuerunt ex voluptariis illis philosophis nonnulli, blue sed de iis qui praecipuae sunt apud omnes dignationis. Nihil ergo mirum videri debet, si et Stoici, sanctum sane philosophorum genus, suas habeant doctrinae absurditates. Sed cum complures insignes viri ex ea familia extiterint, in quibus sunt Zeno, Cleanthes, Cato Uticensis, Epictetus, et gravissimus ille morum magister Seneca, insignium autem virorum errores et lapsus semper sint cum aliqua honoris ac reverentiae significatione refellendi, imo ubi pietatis non interest id aliter fieri, excusatione aliqua liberali elevandi. Quid eos in eam sententiam adduxerit breviter (ut mihi quidem videtur) aperiam, et eum me in praesentia esse facio cui illi caussam suam agendam vel ludo permittant.
spacerFRANC. Rem et nobis gratam, et ingenio atque consuetudine tua dignam facies.
spacer 53. FLOR. Mediocritas ista quae a Peripateticis in perturbationibus praecipitur signum est ad quod perpetuo est collimandum, et scopus ad quem omnis morum disciplina studia sua dirigit, nam in eo attingendo virtutis perfectio consistit. Verum quum medium illud punctum inter duo extrema, hoc est inter plus et minus positum, indivisum sit, atque ex accurata rerum circumstantium expensione aestimandum, aberratio (ut quae ultra citraque late pateat) facilis est, scopi vero attactus difficilis, non secus ac in iis videmus qui sagittas dirigunt aut iacula ad signum aliquod contorquent.Abiectis armis mortis metu signa deserere in proclivi est. Multi sunt qui rabiosa feritate in nihil commeritos incurrant, sed animo praesenti, ubi quantum et quando ratio postulat (quod ad fortitudinis laudem pertinet) pauci sunt qui utantur. Praeter vero communem hanc difficultatem, ex indivisa medii puncti ratione magna ex parte ortam, accedit alia ex eo quod nemo nostrum non sit in alterutram partem pro ingenii qualitate propensior. Quamobrem si eodem voluntas tendit quo naturae fert impetus, facile (quod aiunt) ὑπέρ τὰ ἐσκάμμενα πηδῶμεν, blue hoc est ultra septa transilimus: iam enim inclinatis adventitia vis incumbit. Sic iracundus, quum non ira sibi interdictum sed nimietate eiusdem intellexerit, ingenio fretus ultra punctum medium, hoc est rationis metas effertur, et pro virtute vitium amplexatur. Quod si quis ita esset a natura factus ut quoties inambulare instituisset, ad cursus raperetur celeritatem, huic haud dubie perpetuo testudineus quidam gradus esset conandus. Profuerit igitur non mediocriter ei qui iracundo se esse sentit ingenio, cum lacessitur iniuriis, stupiditatem aut lenitudinem conari; ei qui in amores est proclivior non modo formarum vitare aspectus, sed etiam se in formarum odium adducere tentare; ei qui liguritionibus, temulentiis et cupediis est deditus se fame atque siti interdum excruciare.
spacer 54. His rationibus fiet ut dum ratio a complacitis rebus prorsus avocat, et affectus alio nos vehit (nam affectus aliquid interea lucrifacit) medium a ratione propositum assequamur. Est et haec disciplina Aristotelis, qui in cupiditatibus moderandis nos idem facere vult, quod ille, qui (ut illius verbis utar) blue τὰ διαστραμμένα τῶν ξύλων ὀρθοῦντες ποιοῦσιν. Hic enim ligna incurva in contrariam partem deflectunt ut tandem in medio, unde figurae aequabilitas est, cum id ad extremis non extumescit, consistatur. Plus enim nimio semper nos ad enervatas et eas quae affectibus nostris blandiuntur sententias nos dociles praebemus, et multo facillime in hac parte quae cum natura nostra conspirat peccamus. Sed quorsum haec? aies. Audite: hoc mihi et Stoici dabunt, affectus quo vehementiores fuerint, hoc periculosiores esse, et quo turpiores fuerint, hoc sollicitius tollendos. Illud rursus satis constat, flagrantiores in nobis esse eas quas affert temperatio, et nos in illis dirigendis potissimum delinquere solere. His iam addamus id quod ab Aristotele de deflexione ad alterum extremum est consultum: aliis verbis, sed pari pene sensu a Stoicis praecipi, dum perturbationes has prorsus exterminatas volunt. Natura tibi indidit perpetuam cursus celeritatem, quae tamen sit refrenanda. Aristoteles vult ut tarde incedas, Stoici volunt te quiescere, ut acerbitate quadam praeceptionis augeatur in praecavendis vitiis industria. Verum hanc excusationem fortasse non omnes accipient, quamobrem aliam asseram, quam fortasse Stoici ipsi non repudiarent, sed eget illa subtilioris atque longioris explicationis.
spacerFRANC. Nos eiusmodi de rebus percupide, ut vides, audimus. Tuum erit pro ingenii dexeritate perficere ut ne rebus vel obscuris lux, vel prolixis compendium desit.
spacer 55. FLOR. Faciam equidem, non quantum vos petitis, id enim maioris est cuiusdam facultatis, sed quoad ipse possum et temporis ratio sinit, vel quod in buccam venit effutiens. Nam si occasio sineret ut studiosius in caussam incumbam, et qualiscunque industriae vires in rem intendam, satisfacerem vobis plenius. Igitur, ut ad rem aggrediamur, sic statuo: si quod Stoici de ponendis omnino affectibus praecipunt de animalibus illis perturbationibus accipiatur, plus habet illorum caussa aequitatis quam vulgo existimetur. Et profecto dum ipse mecum rem totam reputo, perpauculis me sentio passibus in eorum academiam deductum. Subest autem hic ratio duplex, quarum tamen utraque aurificis ipsius potius quam populari statera (ut Ciceronis verbis utar) blue sit examinanda. Prior in hoc posita est quod quo minus affuerit eiusmodi perturbationum, hoc minus in ipso rerum delectu erroris soleat intervenire. Altera huiusmodi est, tum maiorem esse officii et puritatem et laudem, cum abest in officio praestando ille commoti corporis impetus.
spacer 56. Haec ut dilucidiora faciamus, mutuanda sunt nobis quaedam ex instructissima illa Peripateticorum officina. Neque vos habeat admiratio ulla si me videtis frequentem in citando Aristotele. Non nego illum interdum lubricum et obscurum, interdum redundantem, interdum vanum denique deprehendi, sed certe acumine atque methodo in excutiendis subtiliter rerum naturis longe omnibus qui hactenus vel in Graeca vel in Romana lingua sunt exorti (nescio quid habeat ultima Indorum barbaria) praestitit. Huic, in de Anima commentariis, et in eis libris qui principem philosophiae partem quam ille  τὰ μετὰ φυσικὰ vocat, tractant, νοῦς πᾶς ὀρθός εστιν, ὀρέξις δὲ καὶ φαντασία καὶ ὀρθὴ καὶ οὐκ ὀρθή, blue hoc est, intellectus ubique rectus est, appetitionem vero et imaginationem contigit et rectam esse est secus. Quae sane verba (ut Themistius et Ioannes Grammaticus celeberrimi eiusdem interpres enarrant) huc tendunt, ut intelligamus intelligendi vim suapte natura erroris non esse affinitem, adeoque quicquid uspiam ab homine delinquitur, corpori ac sensibus, quibus intellectus alligatus est, assignandum esse, siquidem assidue suffitum quendam noxium et tenebricosum ad mentem usque exhalat corpus, cuius interventu livescit plurimum ingenii vigor et iudicii acies hebetatur. Sed hic intelligendum est hanc perturbationum vehementiam interdum consequi solere mentis deliberationes. Quod dum fit, hominem duntaxat in pristina sentia, sive ea studiosa sive prava fuerit, confirmat affectus, itaque ab hac parte minus est periculi. Eadem interdum antecedit consilium, et tum dupliciter animo noceri contingit: hoc est, tam in ipso iudicationis initio quam progressu. In initio quidem, quia semel excitati hi motus animantis corpus varie afficiunt, animanti vero aliter affectae alia conveniunt. Num nunc flagrante canicula umbram quaerimus, frigidis potionibus indulgemus, qui dum sol in brumali fertur signo focum accendimus copiosum, parcius, quod sitis absit, bibentes. Et cum plurimum ex praesente corporis affectione ratio, dum commoditates vitae quaerit, bonam iudicii partem mutuetur, fit ut ea pene semper amplectamur ad quae nos propellit ipsa corporis affectio. Iuveni tibi (verbi gratia) se offert insignis aliqua forma, vel iam rem attentius curanti aurum aut amoenus atque fructuosus ager. Hic protinus pro temperationis modo celerius aut tardius saepe, vel ex sola ea vi quae φαντασία dicitur, existunt animales illi motus qui rationem, iam tum de opinione ambigere incipientem, ad sententiam a se absque prorogatione dicendam importunis advocationibus sollicitant.
spacer 57. Itaque, ut quod per vitrum colore aliquo infectum conspictur, citro concolor apparet (hinc pupillae nullus est suus color, qui si esset, unius omnia viderentur coloris), sic nos res illae fallere solent de quibus cum vehementer affecti sumus et velut praeiudiciis corrupti statuimus. Hic pertinet illud Charini adolescentis apud Terentium, blue facile omnes cum valemus recta consilia aegrotis damus, Tu si hic sis, aliter sentias. Quoties ergo cunque externa rerum species nos afficit et delectat, omnia nobis suspecta esse debent, tantisper dum maturrima accedat iudicatio, ipsique nobis interea subinde sumus admonendi notis illis Virgilii versibus, blue

Qui legitis flores et humi nascentia fraga,
Frigidus (o pueri! fugite hinc) latet anguis in herba.

In progressu vero nocent affectiones, propterea quod, cum vehementes sunt adeo hominem sibi surripiunt, ut aliam rem nullam extra eam ad quam illi ferunt affecto cogitare libeat. Hinc temporum et eorum quae ad officii integritatem concurrunt negligitur ponderatio, et omnia inconsiderata temeritate geruntur. Faceti sunt illi Martialis versiculi de Rufo quodam Naeviam efflictim depereunte, et quia ad propositum nostrum faciant, afferre non gravabor: blue

Quicquid agit Rufus, nihil est nisi Naevia Rufo
spacerSi gaudet, si flet, si tacet, hanc loquitur.
Coenat, propinat, poscit, negat, innuit, una est
spacerNaevia. Si non sit Naevia, mutus erit.
Scriberet hesterna patri cum luce salutem,
spacer“Naevia lux,” inquit, “Naevia lumen, ave.”

Hinc sunt et apud Virgilium incensae illius Didus sollicitae cogitationes, dum, blue

Multa viri virtus animo, multusque recursat
Gentis honos, haerent infixi pectore vultus
Verbaque, nec placidam membris dat cura quietem.

Huius rei gratia rhetores praecepta tradunt de perturbandisiudicum animis, maxime si orator cauussae eius quam agendam suscepit aequitati diffidit. Sic enim fiet ut in iudicibus perpaullulum loci sit rationi, et veritas ante praeterlabatur quam sit recepta. An autem id fiat oratori ex aequo et bono, non est praesentis disquisitionis. Hoc satis constat, omnes qui de rebus dubiis consultant hoc melius munero suo functuros quo longius ab irae, amoris, odii, gratiae et simultatum vehementia abfuerint.
spacer 58. Iam quod de officii puritate dixi (fit enim haec altera extirpandorum affectuum ratio) hoc nititur fundamento, quod postquam iudicium illud de re gerenda est non prorsus (ut ita dicam) indigenum, hoc est non totum a ratione proficiscitur, sed partim a corporis affectu, et perinde ab adventitio eoque bruto impulsore, minorem obtinet dignitatem, et propter nonnullum corporaturae interventum impurius esse censetur. Haec autem ipsa iudicii impuritas deinceps redundat in delectum, sic ut minus liberum habeatur illud quod non est ex pura ratione profectum, unde manifeste in actione tum bonitatis tum malitiae, adeoque et laudis et vituperii, imminutio quaedam consequitur. Finitimum quiddam huic sententiae versabat (ut opinor) in animo Cicero, blue cum statueret ea beneficia quae temeritate et repentino quodam quasi vento atque impetu incitati animi in aliquem conferuntur minoris aestimanda esse quam ea quae iudicio et constanter considerateque sunt delata. Et ut ratio omnis paucis concludatur verbis, non possum vituperare virilem atque animosam Stoicorum sententiam qui volunt ut, postquam divinitatis non mediocriter sumus participes, perpetuo studio conemur deserere id quod nobis cum belluis est commune corpus, et divorum consortionem atque similitudinem perpetuo meditare.
spacerFRANC. Sane aequitatis aliquid habet tam generosa excusatio, attamen cum permulta sint, cur eam non accipiam, ex permultis pauca quaedam commemorabo. Si affectus antecedens iudicii puritatem atqueadeo arbitrii (ut tu mihi statuisse visus es) libertatem impedit, apparet, nec mala vitio nobis verti debere, nec bona laudi esse, quae affectibus impulsi gerimus. Tum enim vel te vel cete Stoicis auctoribus non ire sed protrudi videmur. Huc accedit quod in hominum more positum est, voluntatis, adeoque et facinoris magnitudinem, ex illis indiciis quae affectus intensionem indicant metiri. Ex vultus enim inflammatione ac torva figura colligitur ardor voluntatis; es eiusdem deiectione perpetua desperationis cuiusdam offensio. Et fortasse vocis ἐτυμολογίαν si perscrutemur, vultus vocem a volendo ductam inveniemus, quando et Cicero blue vultum tacitum quendam mentis sermonem appellat, quod sane constare non posset si affectus ex quibus vultus varietas existit voluntatis rationem impedirent.
spacer 59. FLOR. Affectus, qui sequuntur consilia et deliberationes, non adeo (ut iam dixi) iudicii puritati officiunt, ex eo quod iam superveniant iudicio facto, verum ex iis documentum capitur et pravae et studiosae voluntatis, propterea quod voluntas flagrantior etiam in animalem partem aliquid fervoris sui infundere soleat. Qui vero antegreduintur, si adeo vehementes sunt, ut prorsus omnem mentis usum tollant (quo in furoris ac mente captis usu venit) adimunt pariter et laudis et reprehensionis rationem, siquidem qui ita affectus sit, eum dominum esse rerum suarum xij tabulae (ut ait Cicero) blue vetant, et leges plurimum culpa liberant. Potest et haec nimia atque monstrosa inflammati animi potentia etiam post consilia exurgere, sed semper eius vis fere uniusmodi est, hoc est ut ex homine pene belluam factam intelligamus. Sed quoniam plurimum interest an lucidum fontem immanis saxi iniectu funditus conturbes, an lapillo leviter demisso undam ad tardos quosdam circulos adigas, ita multum est discriminis inter eam mentem, cuius tota lux sit exincta, et functio ingenii omnis impedita, et eam, cui offusa sit duntaxat nubecula quaedam praetenuis, et nullius prope corpulentiae. Et certe, ut doctissimis quibusque placere video, mitiores hae perturbationes, quae paullum ingenii luminibus officiunt, si non sint de industria arcessitae, quamvis libertatem prorsus non tollant, detrahunt tamen aliquid ponderis crimini, et veniae aliquid delinquentibus conciliant. Itaque eorum, qui perturbatione victi peccarunt, facilius miseremur. Non enim in caede par esset Aiacis et Ulyssis conditio, blue et in iis ipsis quoque qui animi sunt impotes, naturae impetus maior expendi solet. Verum cum humana coniectura non semper ad amussim assequi queat antegressane sit perturbatio consilium, an post accesserit (Deo enim soli haec nota sunt) certum de principio flagrantis voluntatis documentum non semper ex ea, aut eiusdem indiciis capi potest.
60. Hoc tamen satis confessum est, in eo qui a natura insigniter factus est ad perturbationem aliquam, solere illam non solum consequi, sed etiam antevertere iudicium, unde est illa libertatis supra commemorata imminutio. Sed et in officio quoque praestando, qui puro mentis ductu et non suavitate temperaturae ad humanitatem fertur, egregiam sane et singiularem meretur laudem, et praestantior (ut videtur) est eo habendus quem natura prope officiosum fecit. Nam videas quosdam tanta ingenii bonitate ut simul atque aspexerint aliquem in calamitate positum, humanitus condolescant et quamprimum subvenire cupiant, more illius Menedemi Terentiani, blue qui hominem se esse meminit et humani a se nihil alienum putavit. Alios cernere est qui ad aerumnas alienas ne hilum quidem commoveantur. Hi si ratione alio non ducuntur, sed ingenio obsequi pergunt et miseris aut victis insultant, immanis et deterrimae sunt naturae homines. Possem hic ad confirmandam hanc sententiam de imminuta per perturbationem libertate afferre acutos aliquos theologos qui ideo censeant actiones ex habitu profectas minus esse liberas, quod habitus naturae instar sit at turpia vel honesta ferentis. Sed modus est rebus omnibus adhibendus.
spacerDEM. Si recte observavi quae tibi proxime dicta sunt, vitandi sunt (ut apparet) hi sensiles cordis motus et ratione duntaxat pura utendum est, cum succurrendum est afflictis, vel pie aut humaniter aliquid faciundum. Siquidem liberales esse possumus et opem ferre sine illa tali qualis inter miserandum intervenit aegritudine. Quorsum enim ipsi propter alios suscipiamus inutiles aegritudines, si in promtu sit sine aegritudine subvenire, praesertim cum et alios, si possimus, levare aegritudine debeamus?
spacer 61. FLOR. Subit animum recordatio dicti cuiusdam nobilis in primis et equestris ordinis viri Francisci Briami, blue quod quidem mihi acutum visum est et cum argumentatione tua concordare. Cum Christi celebratur natalis dies, luditur alea apud Britannos prolixius, iam sors ipsa (ut interdum fit adversante fortuna) Guilielmo cuidam Picringo, homine sane generoso et qui regi ipsi merito charus erat, perierat. Hoc rex ubi rescivit agre sibi esse atque se Picringi dolere vicem dixit. Tum Briamus, qui cum rege familiariter colloqui consueverat (est enim rex ipse, ut omnibus aliis virtutibus, ita et comitate affabilitateque ornatus), “Nostrum,” inquit, “o rex, est qui cupientes subvenire non possumus, non tuum, condolescere, neque tibi ob aurum illi deperditum tristitia ulla suscipienda est, cui in promtu sit illum vel Croesum quendam iam nunc efficere. Aurum ubi illi largitus fueris, sublata erit aegritudinis caussa.” Probat rex, ut est prudentissimus, Briami ingenium, et Picringum paullo post munificentissime et ad honores et opes evexit.
spacer 62. Nunc (ut ad institutum redeam) huiusmodi curiositatis me nec auctorem nec suasorem habebitis. De re ipsa cum utramque partem disputari posse vidissem, tantumos tendere volui Stoicos non omnino temere rigidum illud τὸ ἀπαθὲς in hominum sermonum invexisse, quamobrem quae pro illis a me dicta sunt definitionis aut sententiae vim ut habeant non postulo.Leniorem illam viam tenendam arbitror, et cum vestro nutu in laudatam aliquam rem propendebitis, accipite quod natura dat, remittite fidenter frenum, exultate audacius, et ad illud unde flatus ostenditur vela dare ne formidetis. Qui pura ratione in singulis electionibus utatur, equidem phoenice rariorem existimo. Atque utinam mihi natura copiosissime largita esset illam ingenii suavitatem ac φιλανθρωπίαν illam, quae etiam corporis temperatione adiuvatur, ut facile alios perferam, nemini temere sim adversus, nemini me invidiose praeferam. Amabo me et misericordia deliquescere, et opitulandi omnibus pro virili <parte> studio me capi mihi multo erit iucundissimum. Tanta enim est in officiis praestandis nostra infirmitas ut numquam nimium multis vel rationibus excitari, vel excitati praesidiis confirmari possimus. Habeat itaque nos amor quamlibet vehemens, dummodo sit rerum praestantium atque honestatum. Expavescamus, sed id potissimum, ne in turpitudinem aliquam delabamur. Irascamur item, sed nobis ipsis, si quando nos sentimus scelerum blanditiis ignavius obsistere, aut ea cupide consectari quae cum hominis dignitate pugnent. Hac enim ratione tandem aliquando fiet ut omnes affectuum cohortes, qui libentius fortasse in turpitudinis castris militant, ad honestum transfugiant atque sub virtutum signis faciant stipendia. De Xenophonte quodam Lagi, si bene memini, filio proditum est ut cuidam timiditatem exprobanti, quod secum tesseris decertare non auderet, responderit se nihil laborare quam timidus esset ad eiusmodi res aggrediendas quae vel inutiles vel indignae essent, imo id sibi unice in votis esse. Quam praeclarum est illud Agesilaei, qui cum maleficum constanter tolerasse cruciatus intellexisset, perquam miserum eum hominem esse pronunciavit, qui eiusmodi animi vigorem non in patriae aliquod tempus et res honestas sed in flagitiosas consumsisset. Quae ideo recitavi ut liquido constare possit, affectus plerosque non suo sibi ingenio sed nostra culpa exitiosos et vituperabiles esse.
spacer 63. FRANC. Isthaec si ut tu dicis se habent, eodem, ut apparet, identidem revolvimur, eodem urgebimur incommodo, ac in id quod remis velisque (quod aiunt) effugere studemus perpetuo incidemus. Nam ishac ratione non modo non tollunter perturbationes, imo ne imminuuntur quidem, sed in eo ipso quo esse solent intensionis gradu atque magnitudine alio derivantur. Permittis mihi ut meis ipsius vitiis irascar, ut extimescam ne quando mihi laedatur officum, ut honesti conscientia gaudeam et exultem. Iustiores, fateor, sunt hic multo irarum, formidinum et exultationum caussae. Interea tamen in iris atque formidinibus non desunt molestae illae contractiones et angores quibuscum mentis otium commode copulari nequit. Siquidem et vulnus fortiter et pro patria acceptum ingratum quendam doloris sensum secum affert. Improbabilis ergo apparet hic quem tu instituis perturbationum usus.
spacer 64. FLOR. Ego te eo ingenii acumine et memoriae fidelitate praeditum scio ut ipse tuam obiectionem, licet acuta sit, ex iis quae nobis supra dicta sunt facile, si velis, queas infringere. Sed fortasse extrahendae disputationis gratia novos semper argumentationum nodos innectis. Dicendum ergo et hic erit aliquid, praesertim cum obiectio tua occasionem praebeat explicandae cuiusdam scitu atque explicatu profecto non indignae difficultatis. Atqui voluntatis bene institutae hoc proprium est, quae honesta sunt propter se vel certe ideo ut Dei immortalis voluntati mos geratur, et non propter utilitatem aut voluptatem aliquam adiunctam complecti (quanquam ita a natura cautum est ut nunquam solida et confirmata bonitas animi iucunditate vacet, nec vera iucunditas a bonitae sit divulsa) et contra, turpitudinem fugere non damni aut doloris metu, sed quia ipsa per se fugienda sit, vel potius quia cum eis, quae divinitus sancitae sunt legibus, quibus nosomnino parere convenit, ex diametro pugnat. Ita secum statuat oportet cuicunque solida probitas cordi est. Hic enim est omnium officorum fons, hoc fundamentum est omnium quaecunque ex aequo et bono fiunt, adeo stabile et illustre ut nemini vel exiliter erudito ignotum sit illud, blue

Oderunt peccare boni virtutis amore,
Oderunt peccare mali formidine poenae.

Hoc patrium est potius (ut est apud Terentium) blue consuefacere filium sua sponte recte facere quam alieno metu. Et Seneca timidos, non innocentes vocandos censet qui propter timorem cessent a malis. Idemque vult nos colere amicos, non ut habeamus qui nobis infirmis assideant et succurrant, sed potius ut int quibus a nobis assideatur et succurratur. Semper enim virtus magis propter suam dignitatem, splendorem et puritatem, quam propter fructum, voluptatem aut mercedis aliquod lenocinium expetitur.
spacer 65. Et, ut exemplo res prope manu tentetur, tu patrem tuum praestantissimum civem et magnum reipublicae vestrae ornamentem Bonaventuram non tam studiose colis propter commodum ullum ac tam amanter observas, nec quam diutissime salvum vis et incolumem quia ille longiore vita rem familiarem auctiorem aut patrimonium locupletius sit reliciturus, aut quia ex domestica cum illo consuetudine sis percepturus voluptatem.Sane Ἐπικούρειον quidam esset hoc, et tuum agere negotium, teipsum, non patrem adamare, et tuis tandem velificari commodis, quae omnia nefarie fierent et accusabilem quandam turpitudinem continent. Cur ergo? Quia officii et pietatis fructus in ea re positus est dum illam virtutum quae in eo inest praestantiam, in quoqcunque inveniatur admirandum, veneras, dum suus origini habitur honos et divinis obtemperatur legibus. Sed quorsum, aies, tam longa propositio? Ut intelligatur pari ratione voluntates et animi studia aut res ad quas illa ferunt nec persequendas propter utilitates aut laetitiam, quae in suavi cordis motu consequi solet, nec fugiendas propter doloris quosdam morsus, quos praecordiorum affert contractio.Resipit enim hoc (ut diximus) delicatam Epicureorum disciplinam atque animi mollitiem ab ipsa virtutis dignitate maximopere abhorrentem. Erit ergo et ratio cur refugiendae sint hae corporum commotiones non molestia aliqua corporis quam illae afferre queant, sed quod nos sollicent interdum ut flagitose ab honesto desciscamus, quod nos ad turpitudinem, nisi vigilemus, adducant. Itaque quantaecunque sint, si absit turpitudo, intelligendum esst commotiunculas illas esse nihil quicquam tranquillitati illi, quae humanitus parari potest, officientes.
spacer 66. Sed hic operae pretium est observare quam benigne nobiscum hac in parte natura egerit. Hic vos ut attentiores sitis et animum diligentius advertatis, nisi id iam sponte vestra faceretis, maiorem in modum adhortarer. Dixi extimescendas esse turpitudines; dixi irascendum nobismetipsis si ad officium desides inveniamur; concessi aegritudinem suscipiendam cum nobis incuria nostra aliqua turpitudinis macula inusa est aut accrevit; porro metus, ira, aegritudo affectus sunt quicum tranquillitate manifestius pugnant. Verum si ob eiusmodi res duntaxat, quae sane solae sunt propter quas merito suscipiendae sunt quas recensi perturbationes, perturbemur, nunquam profecto erit usus ut vel diu id vel magnopere fiat. Et cur ita, inquies? Quoniam semper in nobis situm erit primo quoque tempore arbitratu nostro eiusmodi affectiones, adeoque et molestias cordis ex eis prognatas deponere. Ratio locuples et firma admodum in promtu est, cum, ut in te haereat turpitudo vel honestate spolieris, ex voluntate tua proficiscatur. Siquidem in voluntatem, ad quam unam proprie et virtus et vitium pertinent, nulla cadit coactio. Nam, ut est apud Horatium, blue

Iustum et tenacem propositi virum
Non civium ardor prava iubentium,
spacerNon vultus instantis tyranni
spacerspacerMente quatit solida, neque Auster

Dux inquieti turbidus Adriae,
Nec fulminantis magna Iovis manus,
spacerSi fractus illabitur orbis
spacerspacerImpavidus ferient ruinae.

Ergo, ut ratio concludatur, eiusmodi dolores honesti nostrae sunt ditionis, et nostro tum accipiuntur tum deponuntur arbitrio, unde nihil est ab illis animi tranquillitati impedimenti.
spacer 67. Multo secus est in tristia, temere et praeter rationem suscepta. Nam si amissam defles pecuniam, id defles quod non potes ipse tibi, cum voles, vel dare vel adimere. Hic tibi negotium est cum fortuna atque eis rebus quae non cadunt intra fines ditionis tuae. Hic alia quaedam medicina adhibenda est, de qua nobis infra dicetur. His ipsis de rebus in Epicteti Enchiridio, quod Arrianus conscripsit, utiliter quidem sed nimis concisim disputatur. Quapropter volo ipse vobis in praesentia locum quendam eius libelli, qυi statim a principio occurrit, quadam explicationis luce illustrare: blue ἂν μὲν οὖν μόνα ἐκκλίνῃς τὰ παρὰ φύσιν τῶν ἐπὶ σοί, οὐδενί, ὧν ἐκκλίνεις, περιπεσῇ· νόσον δ’ ἂν ἐκκλίνῃς ἢ θάνατον ἢ πενίαν, δυστυχήσεις. ἆρον οὖν τὴν ἔκκλισιν ἀπὸ πάντων τῶν οὐκ ἐφ’ ἡμῖν. Haec ut perspecua sint opus est illud meminisse, quod idem in capite statuit: eorum quae sunt, alia in nobis esse, alia non item. In nobis esse dicit (hoc est, in nostra esse potestate) opiniones et appetitiones, atque declinationes rerum quae sunt functiones animi, quarum alterae sunt ingenii, alterae voluntatis. Quicquid est praeter has, hoc est quaecunque vel ad corpus pertinent vel a fortuna dependunt, extra nos sunt, neque cuicquam mancipio dantur. Nunc Epictetum Latine explicemus: Si igitur dea sola declinas quae sunt praeter naturam eorum quae sunt in te, hoc est si solum fugis atque extimescis opiniones depravatas atque indecoras appetitiones(sunt enim hae utraeque praeter naturam, cum eius integritatem dissolvant; sunt item et ex numero eorum quae in nobis sunt) nunquam futurum est ut in illorum aliquod incidas, propterea quod tibi sit in eas res imperium. Quod si morbum, mortem, vel paupertatem fugis, continuo es infortunatus, nam haec cum sub dominatum tuum non cadant, tibi vel invito accidere possunt. Aufer igitur declinationem ab omnibus quae in nobis non sunt, hoc est ne magnopere fuge aut extimesce haec externa, quoniam sic eris in perpetuo metu et tibi ipsi struis iter ad miseriam, cum illa perpetuo impendeant atque accidant vel nolentibus nobis, et transfer eam ad ea quae sunt adversaria naturae eorum quae in nobis sunt, hoc est turpes appetitiones et perversam rerum aestimationem devita.
spacer 68. Sed video me iam in illud Chrysippi et Stoicorum incidisse vitium, qui (ut scribit Cicero) blue de animi perturbationibus disputantes magnam partem in iis definiendas ac partiendis sunt occupati, orationis paullum admodum ad animorum curationem, quae sola in morali disputatione quaerenda videtur, accommodantes. Cursum igitur nunc flectamus et ad tertiam totius tractationis partem aggrediamur,quae tota compescendis ac moderandis his quos iam definivimus atque distinximus animi tumultibus iure erit tribuenda. Ineptum sane est illud medicorum gentis, quod coram aegroto flente lachrymoseque levationem poscente subtiliter de morbodisputat eruditionis venditandae gratia, et in Hippocrate, Galeno, Paullo, Celso et Avicenna citandis tempus consumit quod fuit in adhibenda medicina terendum. Verum in hac de curandis animis disciplina prodest proprio cursus excuti atque a scopo remotiora quaedam tractare, quod hic, secus atque est in corporum morbis, quisque sibi medicus est, nosque ipsi necesse est ut teneamus artis praecepta si animos probe curatos volumus.
spacerFRANC. Non est quod te excursionis cuiusquam poeniteat. Nam sic semper in excutienda perturbationum natura et caussis es versatus ut oratio tua perpetuo ethologiam resipuerit, neque mihi unquam vel argumenti vel personae immemor es visus. Perge itaque ad extremam hanc partem absolvendam, in qua si talem te praestiteris qualis es in superioribus visus, certe (ne quid amplius dicam) nobis abunde satisfeceris.
spacerFLOR. Multi sunt (ut constat) vitiosi affectus, quorum quisque suam medicinam exposcat. Porro de singulorum remediis separatim scribere esset operis propemodum infiniti, nec nos provinciae huic idonei sumus.Generatim vero ea ipsa de re praecipere et utiliter simul multo est difficillimum. Quis enim uno pharmaco cuiuscunque generis morbis medeatur, nisi forte se hic nobis offert herba illa Ulyssi a Mercurio contra omnia Circes veneficia data, quam, ut est apud Homerum, blue μῶλυ δέ μιν καλέουσι θεοί, aut tale aliquid quale est apud Galenum illud philonium ad tot usus accommodum, pharmacum invenire possimus?
spacerFRANC. Quis est qui non mallet illo quo cupit compendio quam longo itinere, modo periculum absit, pervenire? Quamobrem oramus ut, si tibi sit communis aliqua ratio qua omnes animi morbi depelli possint, ne istam diutius clam nobis habeas.
spacer 69. FLOR. Ne gratis expectationem vestram producam, iamiam vobis compendium citra anxiam disputationis partitionem, cui etiam nec lux desit,commonstrabo. Pleuritis morbus est vulgo satis notus, in hoc qui costarum imflammationem (ut a medicis accepi) morbi caussam sustulerit, una eademque opera et  δύσπνειαν, hoc est respirandi difficultatem, et febrem et tussum agnatos et appendices morbos profligabit.Non secus in affectibus (animum huc advertite studiosius) qui unum amorem ad rationis normam direxerit, in reliquis omnibus moderandis paullum admodum aut nihil prorsus est habiturus negotii. Ex amore enim alii omnes, quotquot sunt, non aliter atque rivuli ex fonte oriuntur.Desideramus bonum, sed quod antea sit complacitum, hoc est adamatum; fugimus et extimescmus mala et irascimur iisdem, propterea quod sint inimica et contraria bono adamato, aut quia ab eiusdem adeptione nos prohibeant. Speramus bonum adamatum, moeremus et in luctu sumus abducto aut oblaeso bono adamato, exultamus vel sola spe potiundi bonum adamatum. In summa, insanimus et usque fatigamur non ob aliud quam bonum adamatum, neque malum ipsum nobis displiceret nisi in natura positum esset ut placeat bonum. Quisquis igitur rivos in canales excurrentes purgatos cupit, necesse est ut a fonte incipiat, et profecto illud hoc in loco non ab re usurpatur: blue

Arte leves currus, arte regendus amor.

spacerFRANC. Tu sic amoris huius leges et disciplinam trade, ut cum eo ipso poeta, quid ille dixit in re infami et vetita, ipse in laudata dicere queas,

Typhis et Automedon dicar amoris ego.

spacer 70. FLOR. Ei, qui non suo sibi ductu et consilio sed aliena sententia fretus rem aliquam est gesturus, opus est eo duce atque consiliario qui in eo genere, cuiuscuius modi sit, sit sapiens et fidus, quique caecior est qui ducitur, hoc oculatiorem oportet esse ducem. Nunc cum voluntas per se bruta sit omnisque cognitionis expers, eius directio atque ductus neccessario pendet a ratione, atque ut appetitus animalis est duntaxat animantis propensio ad res sensibus arridentes, ita voluntas hominis est propensio ad id quod rationi placet. Quapropter, si volumus ut ad nihil voluntas feratur, hoc est ut nihil adametur, nisi quod re vera bonum est, gnaviter ad hoc incumbendum ut nihil probetur a ratione pro bono nisi quod re vera bonum est, et ut nulla interveniat caligo aut infirmitas aciei quae efficiat ut id quod malum est bonum videatur. Ex rationis enim incolumitate tota prope salus actionum humanarum existit, neque hic incommode illud Virgilii dici potest, blue

spacerRege incolumi mens omnibus una est,
Amisso rupere fidem
.

Nam menti et rationi totius animi regnum a natura tributum est, ideo qui exisse e potestate dicuntur idcirco dicuntur qui mentis iudicio atque sapientia non regantur. Quod si ratio in diiudicando non aberraverit, nunquam (ut Aristoteli et Peripateticorum doctissimis placere video) a voluntate peccabitur, nunquam se voluntas ad rem turpem applicabit. Atque, ut cum sanguis est corruptus, aut pituita redundat, aut bilis nondum est extracta, morbi aegrotationesque in corpore nascuntur, sic opinionum pravitas atque repugnantia est quae animum spoliat sanitate. Opinionum ergo vel prima debet esse cura.
spacer 71. FRANC. Dixisse mihi visus es voluntatem nunquam discrepare a sententia rationis. Quid ergo hic audio? Quomodo tunc voluntas libera dici potest et sui iuris, se ea solum imprimat vestigia quae sunt a ratione praescripta, si se non possit etiam contra rationis iudicium tam ad malum quam ad bonum applicare? Nullum hoc pacto apparet esse voluntatis regnum, imo servitus et necessitatis cuiusdam angustia in illius rationibus versatur. Illane tibi contra quam sentire velle videtur, cui dictum est, blue

spacerAliud<que> cupido,
Mens aliud suadet. Video meliora proboque,
Deteriora sequor
?

Deinde, qui potuit existere in coelestibus illis animis quos angelos vocamus illud execrabilis superbiae vitium, si peccatum omne ab ignoratione vel a depravata opinione proficiscitur? Quomodo potuit coelistis illius ingenii splendor ad eam mentis perduci obscuritatem ut sperare posset rem cum tota natura manifeste pugnantem, hoc est parem cum immensa illa divinitatis infinitate dignitatem? Unde tam superba rivalitas? Quomodo cecidisti de coelo, Lucifer, qui mane oriebaris? Certe non, ut apparet, ignoratione id factum est. Et si tu tibi constare vis, necesse est hoc fateare, qui supra ex Aristotele tuo docueris, in intellectum illum qui a corpore sit segregatus nullum cadere erroris genus. Postremo, ut a doctis accepimus, scelerum alia sunt quae in ignorationem, alia quae in perturbationem, alia quae in malitiam conferantur. Quae sane distinctio locum (ut videtur) non haberet, si in omni peccato interveniret ignoratio. Neque ergo omnis voluntatis error est ex ratione, neque voluntas sic rationi est obstricta ut non possit aliorsum ab ea deflectere. Hac tibi ante explicanda sunt quam ad illud quo intendis proficiscare.
spacer 72. FLOR. Vos, molibus quibusdam in via quas necesse sit superare dispositis, properationem meam impeditis. Se quia ad fidem meam pertinet boni istam vestram industriam consulere, locum hunc ignorationis, quo vix alius in morali philosophia vel uberius vel acutius tractari postulat, cursum attingam. Prius tamen sententia nostrae rationem afferam, mox a ea quae obiecta sunt breviter respondebo. Sed et hic fundamenta quaedam iacienda sunt, quorum hoc sit caput: neminem quicquam appetere posse a quo non vel vere vel opinionis errore perfici posse videatur. A natura enim nobis tributum est illud quaerere quod conveniat et incolumitatem tueatur, et fugere id quod corruptionem aut interitum afferat. Hoc naturae ingenium non citius quam naturam ipsam exuereis.Nunc, cum a malo nihil perfici possit(nisi forte tam plumbei aut stipites sumus ut credamus nos ab ipso frigore calescere aut nigrescere ab albore) malum, cur appetatur, nihil quicquam in se claudit quin potius tanta eius est indignitas ut procul ab se appetentiam omnem absterreat. Hoc Plato in Phaedro ex Socratis sententia prolixe demonstrat, qui vocis ἔτυμον curiose exquirens καλὸν, id est bonum vel pulchrum a καλέω, quod voco, vel κηλέω, quod mulceo significat, dictum putat. Unde est proverbium κόρος οὐδεὶς τῶν καλῶν. Magna enim bono, magna item et pulchro, et in pelliciendo et in deliniendo incantationis vis inest, imo incredibilis, nisi nos usus doceret, in quae se dent pericula qui vehementius aliquid amant vel oderunt. Idcirco apud philosophos εφετὸν καὶ ἀγαθόν, hoc est expetendum et bonum aequabiliter diffunduntur, et mutuam atque reciprocam quandam obtinent conversionem, sic ut quicquid bonum et pulchrum est, idem continuo expetendum sit et contra. Epictetus cum vellet commonstrare in rerum natura non inesse malum, sed solum in nostris perversis voluntatibus, hac usus est similitudine, blue ὥσπερ σκοπὸς πρὸς τὸ ἀποτυχεῖν οὐ τίθεται, οὕτως οὐδὲ κακοῦ φύσις ἐν κόσμῳ γίνεται, hoc est, quemadmodum scopus non figitur ut ab eo deficiatur, ita nec mali natura in mundo est. Quicquid enim fit in rerum orbe, fit in usum aliquem, adeoque ad illud tanquam ad scopum aliquem aliquo modo collimandum est. Et cum res se ad hunc modum habeat, perridicula est illorum doctrina qui hic ingenio et literis abuntur tum captiosius quam verius ostendere conantur, voluntatem etiam ad malitiae amplexus se extendere posse. Quisnam illud appetit quod non aliquo modo iudicet appetendum? Si appetendum videtur, certe continuo idem et bonum (quemadmodum ex superioribus liquet) apparet.
spacerDEM. Quid ergo eligunt illi qui peccare red eligunt, qui furta, qui fraudes, qui interdictas libidines moliuntur, qui impietaes meditantur? Haec si mala non sunt, quid quaeso malum est?Non deesse autem qui eiusmodi implicati sunt cupiditatibus quis ignorat?
spacer 73. FLOR. Haec obiectio et Francisco, verbis paullum mutatis, est commemorata, quamobrem commune erit responsum. Nemo adhuc post homines natos neque impos neque compos animi conspectus est qui gratis omnino peccavit, hoc est qui nullo adductus emolumento aut nulla evocatus suavitate animum atque consilia ab honestarum rerum cursu ad improbitatem et scelera traduxerit. Non enim avarus quaerit fraudem quae est in turpi quaestu, sed aurum aut facultates quod ex illis adeptis copiam sibi quandam atque quietem, licet falso, polliceatur. Nec adulter aut scortator turpitudinem quae est in stupris et libidinibus, sed sensuum voluptates requirit, quas licere vellet, atque improbitate, si fieri posset, vacare. Itaque quicunque se ad improbitates applicant hoc faciunt propter utilitates aut suavitates quasdam, res sane per se bonas, sed quibus sit aliqua turpitudo adiuncta. Cernere est, fateor, quosdam qui gaudeant inferendis iniuriiis etiam gratis, sed inde voluptatem capiuntdum depravatione quadam naturae fit inferenti opinio excellentiae cuiusdam dum videt se alium impune concalcere, cum tamen ad veram magnitudinem non obesse alii sed prodesse pertineat. Neque hoc est ex ratione libertatis, ut possit voluntas in bonitatem et malitiam iuxta ferri, sed quod, infinita bonorum varietate proposita, ad id quod lubet se accommodat, nulli uni rei (ut nobis ante est explicatatum) addicta. Rem exemplo declarari si requiritis, videte ut gustus praeter saporem nihil agnoscit, variae tamen sunt saporis species quarum discretio ad gustum pertinet, cuiusmodi sunt dulce, amarum, acerbum, salsum, austerum, acre, acidum, unctuosum. Par ratio est in visu, qui non nisi lucem aut colores cernit, at colorum variae sunt formae. Verum id quod nec lucidum est nec coloratum, ut videatur est ineptum. Solum ergo quod vel vere bonum est vel boni specie vestitum nos permovet.
spacerDEM. Cur ergo voluntas prava dicitur, si semper bonum appetit? Non enim malum est appetere bonum cum in natura positum sit ut bonum appetatur et ut voluntas id quod bonum est appetat.
spacer 74. FLOR. Voluntas dum peccat in actionibus fertur in rem malam, sed non quatenus mala est. Malum enim in moribus plurimum nihil aliud est nisi claudicatio quaedam in actione quae si esset directa ad officium pertineret. Haec autem claudicatio, hoc est defectus eius ordinis qui fuit adhibendus, tanti est momenti ut actio ipsa, quae in se alioqui bona est, nunc mala censeatur. Certe et honores et facultates et coniunctiones naturales expetere contigit citra vitium, sed cum praetermittitur ordo quem honestatis leges instituerunt, turpitudinem et clauditates accipiunt actiones. Expetit ergo voluntas, etiam dum deliquit, res quae bonitatis aliquid habent, quae tamen propter adiunctas foeditates malae sunt et respuendae. Quod vero voluntas in ea re non omnino discrepet a iudicio rationis, nec prius in voluntatem quam in rationem cadat error vel inde agnoscere potes, quod nihil amplectimur nisi quod aliquo modo placet, quicquid autem placet boni rationem quandam accipit, neque quicquam usquam expetimus quod non prius, ut iam dixi, expetendum videatur. Sed operae pretium est hic considerare errorem iudicii qui inter peccandum intervenit non esse uniusmodi. Alia enim est ignoratio, quae vulgo iuris dicitur, cum quis inscius est et rudis praeceptorum, quae necessaria sunt ad vitam honeste degendam, ut si quis nescit scortationem in turpibus esse. Et haec bimembris est: nam interdum adest quaedam pervicacia animi contemnentis inquirere quid ad officium pertineat. Hoc ignorationis genus, quod affectatum aut sponte arcessitum dicitur, haud dubie criminis rationem exauget. Interdum ignoratio a desidia quadam animi ab eo labore qui est in veri inquisitione abhorrentis, proficiscitur. Atqui haec supina ignorationis forma non prorsus culpam tollit, cum honestarum rerum scientia in primis sit accuranda, tamen aliquid de pondere crimini adimit, et paullum veniae maleficio impetrat.
spacer 75. Alia est ignoratio quae quidem non fit iuris sed facti, quae quidem in optimum et sapientissimum quemque cadere potest, cum nulla hominum diligentia sit tanta ut eventum praestare queat aut omnium meminisse. Haec erat ignorantia Aemylii (ut est apud Plutarchum) blue adolescentis, qui delitescentem inter vepres uxorem cervum suspicatus esse sagitta confixit. Hac ignoratione tenetur qui oblitus diem esse eum qui Veneris dicitur, avem esitat inter nos Christianos. Quod ab hac ignoratione manat factu, nunquam cuiquam ponitur in fraude capitali, eo quod invitus fecisse existimaris, quicquid non fecissis si affuisset rei gerendae cognitio, qua tamen nulla tua supinitate aut culpa caruisti. Argumentum autem locuples eas actiones non esse voluntarias hoc est, quod simul atque constat de errore in poenitatias incidimus.Siquidem Aemylius ille, ipse sibi prae moerore ubi quid accidisset rescivit manus intulit. Caeterum qui perturbationibus impulsi delinquunt, praediti esse possunt omni et iuris et facti agnitione. Consilia item iisdem recta et deliberationes honestae sunt, sed cum ventum est ad usum labascunt, propterea red quod superveniens perturbatio iudicium corrumpat. Eiiciunda hercle haec mollities animi, nimis me indulgeo. Tandem ego non illa caream, si sit opus, vel totum triduum? ait Phaedria apud Terentium. blue Egone illam? Quae illum? Quae me? Quae non? Sine modo, mori me malim. Sentiet qui vir siem. Sed haec verba una falsa restinxit lacrumula, totusque tremit atque horret ubi aspexit hanc, mosque continuo gerundus fuit Thaidi. Sic et Medea, cuius verba recistati: blue

Dixit, et ante oculos rectum, pietasque, pudorque
Constiterant, et victa dabat iam terga Cupido,
Et iam fractus erat pulsusque residerat ardor,
Cum videt Aesonidem, extinctaque flamma reluxit.

spacer 76. Hoc genus errantem Aristoteles ἀκρατῆ, hoc est impotentem vocat, quod nequeat affectibus imperare. Sed ubi, dices, intervenit error? Habet hic multiplices atque involutos, imo et contrarios syllogismos, atque animum (ut poetae verbis utar) blue nunc huc celerem, nunc dividit illuc. Scit fugiendum esse stuprum, eoque et illud quod in praesentia offertur, cum ad stuprum pertineat, omnino devitantum esse. Sed hic occurrit protinus alia quaedam ratiocinatio adversaria, dum statuitur quaecunque suavia sunt convenire naturae, adeoque et praesentem stupri voluptatem amplectandam. Hic affactus, qui interea in homine dominatur, efficiet ut illo syllogismo de fugiendis turpibus omisso, assumptio ad eam propositionem pertineat, quae statuit suavia convenire, dum statim colligitur hoc stuprum in suavibus esse, adeoque persequendum. Quae syllogismi complexio est postrema, a qua statim ad facinus prosilitur.
spacerFRANC. Hic, ut apparet, in eodem insunt contrariae et pugnantes assensiones, quod tamen non posse usu venire ratio ipsa docet. Nemo enim eundem hominem et sanum et aegrotum una esse fatebitur, aut eandem aquam calidam et frigidam. Hic tamen impotens hoc facinus turpe esse statuit, quia stuprum sit, eoque fugiendum, et bonum esse statuet idem, adeoque persequendum, quod fit voluptarium.
spacer 77. FLOR. Vera contradictio et pugnantia esset si in eodem temporis puncto animus apud se statueret eandem rem aut actionem, nihil immutatam, et bonam et malam esse. Verum hoc nusqum accidit. Nam dum is fluctuat et imagines celeriter mentem percutiunt, nunc hanc, nunc in illam partem inclinat victoria: itaque non nisi post intervallum aliquod contingit contraria statuere. Sed quia celerrimus est cogitationum ultro citroque discursus, haec temporis intercapedo non apparet. Atque Aritoteles confitentes se improbe facere, et res pravas sectare, eo ipso momento quo prave eligunt, deliros esse censet et eorum instar facere blue οἱ ἐν τοῖς πάθεσι ὄντες ἀποδείξεις καὶ ἔπη λέγουσιν Ἐμπεδοκλέους. Ergo illo auctore non serio et ex animo sentiunt ad malas se res applicare, sed contra statuunt pro eo tempore bona et expetenda esse quae expetunt, quod cum secus sit, manifestum est mentis intervenire errorem. Hi eidem non plane improbi sunt quod, etsi patiuntur humanum quiddam tantisper dum affectus remittant, facile tamen, ubi fractus erit perturbationis impetus, ad se redeant et lapsiones suas detestentur, et generalia honestatis praecepta cum fide aliqua atque observantia colant. Maltiose vero peccare censentur aliqui, non quod per se malitia placeat (ostensum est enim rerum naturam hoc non pati) sed quia apud se, nullo in praesentia perturbationis exortu perpulsi, constituerunt persequi res quas malas esse aut legibus vetitas norunt. Verum horum mihi videtur biformis esse ratio. Deteriores sunt illi quibus certum est per omnem vitam, quo iure qua iniuria, quod ipsis videbitur utile procurare. Nihil hi, vel perpaulum, virtutis aut religionis auctoritatem reverentur, dummodo id clam aliis fore et se impune ablaturos sperent.Apparent hi perditissime, hoc est circa ipsa salutis principia, errare. Nam plurimum Deo non esse res mortalium curae, animos totos interire, et virtutem denique nomen esse inane credunt, et his freti tenebris in animum induxerunt perinde esse utut vivas, dummodo legum humanarum multas effugere possis. Longe minus mali sunt alteri qui habitu et depravata consuetudine tracti vitae huius iucunditates, etiam cum iniuria coniunctas, assidue consectantur, vacant tamen illis pestiferis erroribus et a maximis sceleribus temperant, nec omnem honestatis speciem aut rationem abiecerunt, imo interdum ingemiscunt se non posse ex illa dissolutae vitae ratione et vitiorum coeno emergere.
spacer 78. Hi proximi sunt ab illis qui impotentes vocantur et Aristoteli sunt (ut opinor) ἀκολάστοι, hoc est intemperantes. Hos habet hic error pene perpetuus, quod plus tribuendum voluptatibus aut utilitatibus censeant quam honesto, et sunt multo difficiliores curatu quam impotentes, tum propter iudicium perversius, tum propter habitus necessitatem quandam. Siquidem in his pravitas est velut παθετικὴ ποιότης, hoc est durabilis affectio aut qualitas quae in impotentibus πάθους hoc est effluentis et minime diuturnae commotionis habet rationem. Videtur mihi poeta sane elegans et sententiosus, utrumque hoc proximum genus hisce versibus complexus: blue

Sunt in fortunae qui casibus omnia ponant
Et nullo credant mundum rectore moueri
Natura volvente vices et lucis et anni,
Atque ideo intrepidi quaecumque altaria tangunt.
Est alius metuens ne crimen poena sequatur.
Hic putat esse deos et peierat, atque ita secum:
‘Decernat quodcumque volet de corpore nostro
Isis et irato feriat mea lumina sistro,
Dummodo vel caecus teneam quos abnego nummos.’
Ut sit magna, tamen certe lenta ira deorum est;
Sic animum dirae trepidum formidine culpae
Confirmat.

Iam ex his quae nobis dicta sunt liquere arbitror periculosiorem esse inscientiam eius qui malitiosus est quam eius qui vel per impotentiam vel etiam per ignorationem labitur. Itaque vel nullum vel leve est eorum crimen qui per ignorantiam non arcessitam aut eam quae facti est delinquunt. Perturbatis item ignoscitur facile. Sed malitia illa quae plurimum contemtum adiunctum habet severiter et gravissime est vindicanda.Et sane hic contemtus videtur esse illud quod malitiosum ab impotente disseperat, etsi a malitia absit etiam subito nata illa perturbationis furia. Hanc ignorantiae distinctionem facile ego praeterissem, nisi vos mihi principes atque auctores fuissetis huiusmodi sermonis ordiendi.
spacer 79. FRANC. Postquam passim intervenit iudicii error, cur non, ut his qui impotenter labuntur in errore est aliquid praesidii, itidem et illis sit quos malitia occaecat?
spacerFLOR. Non potest, ut saepe iam diximus, industria nostra praestare ne cooriantur perturbationes, nec ubi coortae fuerint derepente cohibere. Itaque cum ante natum motum deliberatio esset honesta, et eo abeunte ad honestum facile redeatur, ab illa rationis caligine aliquid est auxilii lapso. Verum secus se res habet in eo qui meditatus et cogitato turpis sit. Abest ab hoc perturbatio, et ad rem sceleratam non protrudi ut ille, sed ire sua sponte quodammodo videtur.
spacerFRANC. Perturbatio omnis quasi ebrietas quaedam apparet rationis. Hic (ut opinor) admonemur de sicca ebrietate blue cavenda. Verum si ebrietas ad punctum temporis durans maleficio nonnihil patrocinatur, videtur illud ipsum maiore de caussa convenire debere ebrietati quae sit perpetua. Iam is qui malitia fretus delinquit videtur perpetuo et assidue perturbari nimio amore sui, et quadam temperaturae perversitate. Praeterea adest illi et habitus, qui novae perturbationis vice esse possit.
spacer 80. FLOR. Et immodicus sui amor et temperationis pravitas etiam in illo impotente inest. Sed fortasse instabis ut inaequabiliter statuantur esse participes prave temperationis. Ad haec dico condonari nonnihil posse pravitati naturae: miseretur enim et nostri Deus, non ignarus cuiusmodi figmentum sumus. Sed quia temperatura non adeo nobis molesta est ut perturbationum vehementium more tollat pene mentis usum (vides ingeniosissimos esse malitiosos, atque acutissima mente uti in studiis suis) et semper resideant in animo generales quaedam sententiae de honesto, unde eliciendi veri copia sit prolixa, non potest hic interveniens ignoratio sceleri suffragari. Quod de habitu vitioso additum est satis ex superioribus constat, quonam sit pacto dissolvendum. Hic ego non nego, ab una pietate Christiana corruptae naturae purgationem exspectandam, tantum id obiter attingo, quod contra desidiam nostram afferri possit dum naturam nostram potius quam voluntatem aut rationem gravius quam par sit accusamus.
spacer 81. Sed iam veniendum est ad malum illud angelorum facinus, cuius ut modum et rationem explicent mirifice se torquent theologi nostri, qui Peripateticam philosophiam rum religione copulare conantur. Turbidum aliquem aut crassum errorem illis non largiuntur, sed tantum inconsiderantiam quandam qua effectum est non ut omnino Deo pares esse concupierint (nam hoc erat nimum absurde sentire), sed ut coniecti sint in quandam mentis elationem sua ipsorum specie ac dignitate expendenda, absque hoc, quod quam primum Deo auctori quod acceptum est sit. relatum. Hisce de rebus si curiosius scire vultis, adite theologos ipsos. In huiusmodi enim altissimis atque difficillimis questionibus, cuiusmodi sunt et illae de ineffabili Triade, de aeterna immutabilitate divinorum consiliorum circa salutem hominum quam praedestinationem populariter vocan,t de modo quo humana natura sit in Christo divinitati coniuncta, qua ratione animi corporum expertes torqueantur ab ignibus, aliisque huius generis compluribus libenter me cum Paulo blue abdo in illam ignorationis confessionem et exclamo, o altitudo red divitiarum sapientiae et scientiae Dei! Quam incomprehensibilia sunt iudicia eius eet viae nulli pervestigabiles! Hoc nobis satis sit in praesentia, illud solius eius rei quae ipsa norma est (nec erubesco bis dicere quod nunquam satis dici potest) id esse proprium, ut a recto nusquam deflectat. Norma enim si enormis sit, iam non amplius norma est. At Deus ipse norma est, caetera autem omnia, cum ex iis nihil sit ipsa norma, neque eiusmodi sunt, neque eiusmodi esse aut fingi possunt ut non suapte natura sint labentia et caduca. Eatenus ergo integra consistunt et recta permanent caetera omnia, quatenus ab ipso Deo, nunquam sine religiosissimo tremore nominando rerum principe, et conservantur et diriguntur.

Perge ad partem alteram