Tessera caerulea - commentariolum. Tessera viridis - translatio.

VIRO CLARISSIMO GULIELMO CAMDENO, CLARENTIO,
BENEFACTORI MEO MUNIFICENTISSIMO

UM ad hanc provinciam, cui praesidet Historia, benigno tuo dilectu (vir clarissime) et prompta matris Academiae adstipulatione accesseram, priusquam authorem a te designatum, principi loco, iuventuti academicae legendum aggrederer, praeloquia quaedam ad auditores meos non inutiliter habenda censebam, qua viam ad historiarum lectionem praestruerunt, et intellectionem earum faciliorem redderent. Primo igitur, vocis etymo curiose notato, ipsius rei originem mox diligenter aquisivi; inde naturam eius, et definitiones excussi; postea species varias explicui, tum in membra et partes eam dispertius; de aliis denique plurimis, quae ad antiquitatis et historiae illustrationem facere videbantur, serio atque attentiore animo disserui. Isthaec omnia divino adminiculante favore, prout ingenii nostri paupertini fuere vires, superiore anno duodeviginti lectionibus expedivimus: quarum partem aliquam apud te privatim, meipso recitante, dignatus es audire, atque, erudito insuper calculo tua manu adscripto, probare. Anni demum exordio methodum legendi historias auditoribus meis proposui, non exactam illam (fateor) quam tacitus mecum saepius optavi ut aliquis daret, sed quam pro tempore potui; brevem quidem, perspicuam tamen, soloci contextam filo, sed iuventuti academicae (uti spero) non ingratam, aut inutilem futuram. Qualem qualem, typis nunc excusam et multiplicatam, tuo nomine (vir clarissime) dicandam, consecrandam duxi, inter alias hisce de causis, ut praeliminaris isthaec saltem pagina, tuum erga me meritum notitia lectorum palam obferat, et meae qualiscunque gratitudinis fidem porro propaget: deinde, ut si qua vel istae tenues lucubratiunculae, vel alii post-labores mei, studiosis historiae aliquod attulerint adiumenti. Quicquid id fuerit, secundum Deum tibi acceptum ferant, cuius sola munificentia in immensum iuventutis academicae bonum hanc Spartam instutuit, et mihi ornandam demandavit. Quod ut naviter faciam, atque efficaciter, Deum quaeso venerorque vires mihi praestet, et ingenium par tanto oneri: tibi vero viro clarissimo aetatem senectam adhuc vivacem et valentem, sic ut uberiores indies munificentiae tuae fructus longum videas, eiusque remunerationem aeternam postea in coelis, sed serius accipias.

Hoc votum esto meum; vos hoc, generosa iuventus
Merito lubentes usque comprecamini

Beneficarius tibi aevum devinctissimus

DEGOREUS WHEAR

Scripsi Oxoniae ad 3. Kalend. Octobribus 1623 

 

DE RATIONE ET METHODO LEGENDI HISTORIAS

I.

T fructuosa magis fiat historiarum lectio, et largum sui operis pretium secum ferat, tria imprimis studioso cuique necessaria ducuntur: 1.) Certus ordo, ne confuse, vage, aut desultorie legat; 2.) intelligens iudicium, ut quaecunque legerit, dextre capiat, et quae sunt eligenda probe discernat; 3.) diligens industria, ut electa cuiuscunque generis, velut annonam in horrea quaedam, ordine recondat. Tria itaque hodiernae dissertationis quasi capita statuemus. Primum authores praecipue legendos continebit, eorumque ordinem indicabit. Secundum quis sit habendus historiarum lector idoneus docebit. Tertium viam monstrabit colligendi fructus, eosque tanquam in cella promptaria apte disponendi.
2. Quod primum attinet, talis instituatur authorum series, quae temporum intervalla imperiorumque successiones ἀκριβῶς, atque ad amussim imitetur. Temporum autem intervalla, quatenus historiam respiciunt, ex Varrone notat Censorinus tria: primum, ab hominum principio ad cataclysmum priorem, quod propter ignorantiam (inquit) ἄδηλον vocatur; secundum, a cataclysmo priore, ad Olympiadem primam, quod, quia in eo multa fabulosa referuntur, εὔδηλον nominatur; tertium, a prima Olympiade ad Caesares, et deinceps dicitur μυθικòν, quia res in eo gestae veris historiis continentur. Primum illud intervallum, quod Varroni (doctissimo licet) ἄδηλον videbatur, nobis εὔδηλον est ex sacra pagina, et annos continere 1656, meridiano sole clarius; quorum historiam, primis 6 cc. Geneseos, a Mose breviter descriptam habemus, nec alibi quicquam certi de rebus anti diluvium gestis legendum occurrit. Secundum intervallum a diluvio ad primum Olympiadem (circa 34 Uzzia Iudaeorum) annos complectitur supra mille quingentos; quod, licet mythicon et fabulosum a Varrone non absque ratione dicebatur, nos tamen eius certam, et (quod ad Ecclesiam spectat) amplam satis historiam, a divinis illius sanctis amanuensibus, Mose scilicet et prophetis, literis mandatam: cui etiam, de gentium nationumque imperiis, rebusque gestis non pauca immiscentur, ad quorum veritatem, dubiosa illa et incerta narrationum, quae in profanis quibusdam historicis de iis temporis habentur, examinanda censemus. Tertium intervallum, quod solum volunt historicum esse Censorinus et Varro, ab Olympiade prima ad Censorini aetatem, annos supra mille et quatuordecim comprehendit, ad quos refertur historiae veteris profanae totum illud, quicquid hodie extat integrum, et certa temporum notatione distinctum.
3. Placetne, ut quaenam per haec temporum intervalla summorum imperiorum series fuerit, et successio, proponam? Id pro me faciet nescio quis Aemilius Sura apud Velleium Paterculum. Assyrii (inquit) principes omnium gentium, rerum potiti sunt, deinde Medi, postea Persae, deinde Macedones, deinde duobus regibus Philippo et Antiocho, qui a Macedonibus oriundi erant, haud multo post Carthaginem subactam devinctis, summa imperii ad populum Romanum pervenit .
4. Unde liquido patet, quicquid contra arguet Bodinus, haud nupera authoritate, aut insulsa quorundam neotericorum opinione niti, decantatam illam antiquioris mundi regnorum d
ivisionem in quatour monarchias, sive summa imperia, quorum duo priora in Asia successive floruerunt, ideoque Asiatica dicta; quo reliquia suo ordine in Europa, eadamque ratione Europaea appellata. Has appellationes, ut et imperiorum distinctiones probare, suaque authoritate confirmare paulo superius ipse Velleius: Insequenti tempore [inquit] imperium Asiaticum ab Assyriis, qui id obtinuerant annis mille septuaginta, translatum est at Medos etc. Sed non est tanti, ut de appellatione, sive etiam de distinctione imperiorum ultra litigemus. Illud apud omnem antiquitatem longe testatissimum est, adeo late ubique per totam Asiam dominatos olim Assyrios et Chaldaeos, postea Medos et Persas, ut summa tenuisse totius orbis, qua tunc habitabatur, imperia iure meritoque dicantur; idem etiam de Graecis et Romanis multo magis suo tempore affirmari potest, a quibus subiugatum, non Asiae modo et Europae, sed et Africae quoque partem, si non maximam, certe potiorem, ex historiis novimus.
5. Primum illud Assyriorum imperium durationis erat longissimae, utique per totum fere secundumCensorini intervallum; imo adhuc excurrit ultra (licit revera fractum et imminutum) usque ad annum 246 tertii intervalli, quo capta est Babylonia a Cyro magno et monarchia Persarum inchoata. Non me latet alias multas respublicas et dynastias, alia regna, atque imperia, hinc illinc per orbem terrarum floruisse, etiam tempore horum (quae diximus) summorum imperiorum, e. g. Aegyptorum, Lydorum, Argivorum, aliorum, de quibus mentio frequens habetur apud antiquos; prae caeteris tamen eminuisse istaec quatuor, notius est quam ut probatione longum immoremur.
6. Quapropter si quis horum imperiorum, adeoque totius mundi historias cum fructu percurrere cupiat, antequam immensum illud pelagus aggrediatur, aliquid prius degustet compendium, et a succincta quadam chronologia, seu brevi aliqua historiarum synopsi incipiat: inde enim series temporum, imperiorum successiones, generis humani praecipuas mutationes insimul discat, exemplar denique atque ideam τῆς οἰκονομικῆς ἱστορίας, totius universalis historiae, uno quasi intuitu contemplandam facili negotio (si velit) comparet. Proderit igitur haud parum, vel synopsin Beureri, vel Glaseri syngramma, et narrationem historicam legisse; Sleidani, Melanchthonis, aut alterius alicuius compendium vel chronicon. Inter chronologos Funccium, Buntingum, Bucholcerum, Helvicum, aut denique Sethum Calvitium, qui nuperrima editione suae chronologiae operosam adeo diligentiam adhibuit, ut nihil quicquam omiserit, quo verum historiarum tempus exquisite doceatur. Et si diutius adhuc et plenius in historia universali versari libeat, Iustinus legi potest, inde Herodotus, tum Diodorus Siculus, postea Polybius, et quidam alii recentiores; sed hi omnes post historiam Biblicam, quae omnium antiquissima est, et  ἀναντιρρήτος verissima.
7. Iam vero si ad partes per imperia summa placeat descendere, qui res Assyrio-Chaldaicas narrant, Berosum habemus, Ctesiam, Metasthenem. Habemus dixi? Imo, quod maxime dolent historiarum cultores, non habemus; fragmenta quaedam Ctesiae habemus, fortasse non notha; paucas Metasthenis lacinias, et adulteratas quasdam Berosi rapsodias, a Viterbiensi monacho suppositas, quibus parum fidei adhibendum censent docti; nosque ideo ad Iosephum, Iustinum Trogi epitomatorem, et Diodori <Siculi>  Antiquitates revocant, praecipue vero ad historiam propheticam, in qua sola eorum pleraque quae certae et indubitatae fidei de Assyriis et Chaldaeis post Sardanapali exitum haberi possunt, reperiuntur. Historiam sacram immediate subsequitur Herodotus, ethnicae pater historiae, idque divina cum bonitate, tum providentia factum, ut fere in eo ipso quasi momento quo desinit prophetica historia, Halicarnassensis Herodotus ordiatur suam: nam cum prophetae in sacris suis scriptis ea quae digniora visa sunt usque ad Cyrum ab ineunte mundo enarrassent, Herodotus a Gyge, Lydorum rege (Manassi Iudaeorum συνχρóνῳ) auspicatus, mox ad Cyrum deveniens, Medorum et Persarum (quorum imperium ab eo, uti dictum est primum, caepit) historiam, stylo sine salebris, sedati amnis instar fluente <(uti loquitur Cicero in Oratore)>, usque ad Xerxis e Graecia fugam deduxit, continuam ducentorum quadriginta iuxta annorum seriem 9 libris complexu
s. Cui etiam intertextuit Egyptiorum, Graecorum, Scytharum, aliarumque nationum res gestas eodem temporis intervallo. Huic succedit Thucidides, dicendi artificio iuxta et fide clarus. Is a Xerxise Graecia discessu usque ad vicesimum primum belli Peloponnesiaci, annorum fere 70 historiam, 8 libris definivit. Etsi enim bellum suo tempore inter Athenienses et Peloponnesios, (cuius et ipse pars magna fuit) ex professo scribendum suscepit, annorum tamen 50 qui inter Xerxis fugam, ubi Herodotus desinit, et belli Peloponnesiaci initium intersunt, historiam, libro 1 a proposito nonnihil digrediens, praemittit. Historiae Thucidideae filum continuit Xenophon, apis Attica ob melleam dicendi suavitatem nuncupatus. Is bella inter Graecas praecipue civitates bellata per 44 annos usque ad praeclarum illud Epaminondae proelum ad Mantineam describit. Expeditionem Cyri quoque iunioris narrat adversus fratrum suum Artaxerxem Mnemonem, cui ipsi interfuit, Graecorumque relliquias post Cyri interitum mira et prudentia et fortitudine per infinita viarum pericula reduxit.
8. Xenophonti succedit Diodorus Siculus, apud quem praeter antiquitates Aegyptiacas, Assyriacas, Lybicas, Graecas, aliarumque nationum res gestas ante bellum Troianum summatim prioribus 6 libris eitas, ab initio libri 11 ad 16 uberiorem reperietis memoriam rerum a Persis, Graecis, Spartanis, Siculis, etiam et Carthaginiensibus gestarum post traiectionem Xerxis in Graeciam, usque ad Olympiadis 104 finem, atque ita liber 16 historiam Xenophonteam quasi pertexit et continuat, Philippi Macedonis gesta narrando. Pergit liber 17 Alexandri Magni egregia facinora explicando, a quo tertia monarcha Graecorum instituitur, Olympiade 112. Horum temporum historiam si (ea quam vobis exhibuit Diodorus) adhuc pleniorem desideretis, Gemistus, Arrianus, Quintus Curtius dabunt; atque adhuc ulterius Plutarchi Demetrius, Aratus, Philopoemen suppediabunt.
9. Post Diodorum Siculum, Polybius (prudens scriptor si quis alius) legendus venit; eorum temporum res gestas hic sibi narrandas proponit, quibus et coepisse et consummata fuisse imperii Romani incrementa affirmat. Ideoque sciatis me iam vos eousque deduxisse, vel Polybium potius vos deducturum, quo digitum intenderat ille quem supra nominavi, nescio quis Aemilius Sura; nempe ad illud aevi, quo populi Romani magnitudo et potentia in tantum creverat, ut penes eos summum totius orbis imperium fuisse iure dicamus. Quapropter, cum inter eminentia illa quatuor mundi summa imperia, de quibus loquuti sumus, maxime eminuisse Romanorum istud constet, cumque eorum respublica (uti prudenter obervat ex Polybio eruditissimus Casaubonus) si qua unquam alia, omnes temporum diversitates secundum naturae communes leges sit experta, conducibile erit nostro historiarum lectori retro hic aliquantum spectare, et ipsa Romanorum primordia repetere, atque inde ad incrementa ascendere, postea inclinationem eorum ad interitum contemplari, recto ordine temporum atque authorum diligenter observato. Tum demum ad exitum illius intervalli pervenimus, quod tertio loco nobis definivit ex Varrone Censorinus.
10. Atque hic Romanorum historicorum fata lugendi iusta nimis praebetur occasio, quorum pars magna penitus interiit, pars reliqua, ut vetustate corrupta, ut sciolorum manibus interpolata, pessimeque tractata fuerit, neminem antiquitatis indagatorem fugere potest. Trogus desideratur totus, Salustii optima periit Historia, de Livio minimum superest, non multum de Tacito, dimitiatus extat Ammianus. Eandem passi sunt iniuriam Graeci rerum Romanorum scriptores, Polybius, Diodorus, Dionysius, Dion Cassius, qui si extarent integri, perfectam haberemus rerum Romanorum memoriam ab urbe condita ad annum paulo minus millesimum. Sed contenti simus hoc Catone. Divina factum providentia est, ut ex iis quae adhuc supersunt reliquis historiae Romanorum corpus concinnari possit satis venustum, cuius imaginem ab authore nostro L. Annaeo Floro, brevi quasi tabella eleganter expressam reperietis.
11. Hanc igitur historiae Romanae studiosum, intentis oculis atque animo, primo intueri suadent doctissimi viri, e rei historicae peritissimi, quam merito suo loco dicetur. Post imaginem, corpus ipsum per partes lustrare pergat. Quod hoc ordine (si mi audiat) diligenter faciet. Dionysius Halicarnassaeus, scriptor omnium confessione gravissimus, et in Romanis antiquitatibus pervestigandis, et describendis accuratissimis, 11 libris qui supersunt Romanorum originem, et 312 annorum historiam multa fide prosequitur. Hic mea mente ducat agmen, et post hunc sequatur Latinae princeps historiae, T. Livius. Primis tribus libris multa habet cum Dionysio communia (quae dum tanta sermonis suavitate atque eloquentia profert, repetere non pigebit), reliquis septem libris decadis primae continuat historiam ad annum U. C. 461. Secunda decas tota desideratur, hoc est, a libro 10 ad 20, historia scilicet annorum 70. Cui defectui supplendo inserviunt epitomastis illius (authoris nostri cognominis) argumenta. Ad consummandum igitur istorum temporum historiam adsciscendus est Plutarchi Pyrrhus, Polybii 1 et 3, et si placet, Orosii 4., Eutropii 3. A libro 20 ad 45, hoc est, per duas decades et dimidiatam, continuam habemus historiam annorum 56. Novem decades cum dimidia (quatuordecim enim scripserat Livius), hoc est 95 libri prosus periere, historia scilicet 158 annorum. Horum librorum periochae ab Epitomatore predicto extant collectae, quibus amplificandis legendus est Appianus Alexandrinus, Plutarchi Aemilius, Flaminius, Catones duo, duo Gracchi, duo Scipiones, Marius, Scilla, Lucullus, Crassus, Sertorius, Pompeius, Caesar, Cicero, Antonius, suo quisque tempore. Hos inter, Salustii bellum Iugurthinum ponat, Catilinium etiam adiungat, et Caesaris commentarios.
12. Denique pergat ad Caesariorum temporum scriptores. Incipiat a Suetonio Tranquillo, emendatissimo scriptore: duodecim primorum Caesarum vitas optima fide descripsit, usque ad mortem Domitiani. Post quem si Nervae Cocceii et Traiani, duorum insignium bonitate principum, vitas, e Dione, Aurelio Victore, Xiphilino, aut alio quopiam ἐν τῷ βιογράφῳ adnectat, immediate et recto ordine sequetur Spartiani Hadrianus, Capitolini Antoninus, caeterique imperatores, quorum vitae et res gestae a sex illis historiae Augustae scriptoribus in literas referuntur, quos accurate emendatos atque illustratos Isaacus Casaubonus, novissimi huius seculi immortale decus, et Claudius Salmasius, rerum literarumque veterum impense doctus, haud ita pridem nobis dederunt.
13. Hi lectorem nostrum ultra anno 1036 ab urbe condita deducent, nempe ad mortem Carini imperatoris, cui successit Diocletianus. Fatendum est, in hac serie, quam nobis exhibent authores isti ultimo nominati, hiatum quendam esse inter Gordianum tertium et Valerianum imperatorem. Gordiano enim non successit immediate Valerianus, sed duo Philippi, iis Decii, deinde alii. Huic itaque defectui supplementum quaeratur ab Aurelio Victore aut, si placeat, a Pomponio Lato, qui Romanae historiae compendium ab interitu Gordiani iunioris usque ad Heraclium concinnavit. Ab his etiam, vel ab Eusebio, Sozomeno, Zonara, aliove Graeco, Diocletiani, Constanii Cholori, Galerii et Constantini Magni historiae petantur. Atque hinc recte adeat lector Ammianum Marcellinum, qui res gestas sequentium imperatorum paulo ultra Valentis mortem prolixe et splendide narrabat, usque ad annum ab u. c. 1130.
14. Post hunc si Pauli Diaconi historiam miscellam accersat, eique adiunget Iordanem de regnorum ac temporum successione, et de rebus Geticis, non inclinationem modo, sed interitum Romani imperii videbit. De imperii inclinatione ex professo scripsit Zosimus, ita ipse de se testatur. Atque a Caesare Octaviano exorsus ad urbem ab Alarico duce captam, perpetua serie libris 6 historiam contexuit. Ab eo ipso tempore pergit Blondus Forliniensis, et rerum gestarum seriem post inclinationem imperii, Gothorum, Vandalorum, Longobardorum, aliarumque gentium facta narrans, continuat usque in annum Christi 1400. Breviter historiam Caesaream scripsit Ioannes Cuspianus usque ad 1 annum Maximiliani I, unde orditur P. Iovius, et historiam universalem splendide satis et ornate per 50 annorum spatium continuat. Eum excipit praeses ille celeberrimus Parisiensis Iacobus Augustus Thuanus, qui inter historicos suae aetatis facile principatum obtinuit, historiamque rerum per totum orbem gestarum ab anno Christi 1545 usque ad annum 1608 stilo perquam luculento propagavit.
15. Non sum nescius alios multos esse authores, qui nationum quarundam particularium gesta stilo sunt prosecuti, non antiquos modo, sed et recentiores quoque suo tempore lectu dignisisimos; quales sunt<Franciscus> Guicciardinus inter Italos, <Paulus> Aemilius et <Philippus> Commineus apud Gallos, de rebus Belgicis Emmanuel Meteranus, et inter nostrates, quem cum quolibet antiquorum compono, clarissimus Gulielmus Camdenus, munificentissimus huius Spartae nostrae conditor et patronus. Sed mihi animus non est omnes recensere. Aut quis unus potest, nedum legere? Id vero operam dedi, ut auditoribus meis, praesertim iunioribus, authorum classem quandem, recto ordine dispositam, proponerem, unde temporum varietates ac rerum gestarum series, usque ad hoc nostrum seculum distincte habere possint. Atque hactenus de primo capite.

II.

1. De lectore idoneo secundo loco disquirendum est, quod faciemus breviter. Si recte Aristotles, I Ethica cap.3, τῆς πολιτικῆς οὐκ ἔστιν οἰκεῖος ἀκροατὴς ὁ νέος, iuvenis non est civilis philosophiae idoneus auditor, quid prohibet quo minus nos etiam de congruo historiarum lectore idem sciscamus scitem? Quandoquidem historiam nihil aliud esse quam philosophiam exemplis utentem sapientes pronunciarunt, auditori ethico, sive politico, requiritur primo iudicium, ut rerum agendarum praecepta internoscat; deinde requiritur animus probe affectus, ut praecepta quae traduntur ad usum transferre cupiat. Ita historiarum lectori adsit facultas discernendi exempla, et de iis recte iudicandi: tum lubido adsit, quae proba sunt imitandi, quae secus fugiendi, omnia denique in usum suum convertendi. Finis enim principalis τῆς παρούσης πραγματείας ἐστὶν οὐ γνῶσις ἀλλὰ πράξις.  Atque ideo discendum, non ut sciamus tantum, sed ut bene etiam agamus, ut honeste vivamus. Unde nec desunt qui asserunt haud ullum esse studii genus, in quo plus solertiae, plus iudicii usus et prudentiae postulari videatur, quam in historia, vitae civilioris magistra. Quo magis subvenit mirare Iohannem Gerardum Vossium, virum insigniter doctum, in libello quodam De Arte Historiae nuperrime edito, firmiter tenere hoc studium primae etiam convenire aetati. Keckermanni aliorumque contra sentientium opinionem reiicit, et argumenta elevat: Nihil (inquit) absurde habet (uti vult Keckermannus) si exempla ante praecepta addiscamus. Linguas enim optime absque praeceptis addisci possum notum est. Deinde non parvum eos errorem committere dicit, quod non satis distinguant inter lectionem historiae alicuius, ac historiam scribendi munus. Denique confundere eos ait nudam et simplicem rerum omnium historiam, cum ἱστορικῇ πραγματείᾳ, quae curate in circumstantias et eventuum causas inquirit. Haec Iohannes Gerardus Vossius.
2. Sed Keckermanni hic partes libenter defendimus, et respondemus: primo, fatemur linguas posse disci absque praeceptis, sed optime posse disci negamus; inde, quamvis loqui discat quis absque praeceptis, de loqueliae sive congruitate, sive proprietate iudicare, et rationem reddere, nequaquam potest nisi per praecepta. Denique de iis loquitur Keckermannus, qui serio, et ex professo velint legere et notare politica, ethica, oeconomica exempla, ut inde prudentes evadant, et verum historiae fructum reportent. Secundo, aut fallit, aut fallitur Vossius, dum philosophiam practicam necessariam concedit historiam scribenti, legenti negat, cum idem sit utrique finis propositus: huic, ut vivendi rationem exemplis discat, illi, ut eandem exemplis doceat; illi, ut prudentiam mortalibus, alienos repetendo casus, insinuet, huic, ut sibi eosdem observando eandemcomparet. Dissentit a Vosii mente vir doctrina, iudicio, et eloquentia suo tempore praestans, Sebastianus Foxius. Is enim sic: Qui accurate (inquit) historiam velit legere, quo modo sit ea scribenda noscat necesse est, etc. Et postea rationem reddit quod artifices et eruditiartificiosa et erudita tantum noscunt, non rudes et imperiti. Dissentit Iohannes Viperanus, vir etiam literaturae haud contemnendum: Et magni quoque viri est, (inquit) prudentis et boni veros fructus ex historiarum lectione colligere. Et mox, Qui ad philosophiae praecepta exempla adiunget, is magnos fructus ex historia capiet, ac perfectam et absolutam sapientiam consequetur. Quid quod ipse Vossius eodem libro <cap. 5> Sic, inquit, statuendum, vel praecipuum esse hunc historiae fructum, ut ex similibus vel contariis colligamus, quid privatim aut publice expediat, nam prudens qui esse volet, debet observandi esse studiosus? Quod cum pueri, atque artium ignari esse nequeant, praecipuo historiarum fructu legendo privantur.
3. Denique ad tertium argumentum dicimus, lectori, quem hic cupimus, non sufficere nudam ac simplicem omnium rerum historiam, sed quod inquit Dionysius Halicarnasseus ἀπαιτεῖ δ῾ ἕκαστος καὶ τὰς αἰτίας ἱστορῆσαι τῶν γινομένων καὶ τοὺς τρóπους τῶν πράξεων καὶ τὰς διανοίας τῶν πραξάντων,  Unusquisque vult ipsas etiam causas quaerere, et modosquibus res peracta sit, et consilium eorum qui negiotia sunt aggressi. At nunquid isthaec pueri satagunt? Numquid illiterati, et rudes artium viri haec perquirunt? Aut cui bono, si de causis, consiliis, circumstantiisvenesciant iudicare, aut in utilitatem suam convertere? Ut puellae flores tantum excerpunt ad oculos et sensus corporis exhilirandos, pharmacopolae vero universa herbarum folia, flores singulos, minutissimas plantarum fibras et radices ad medendum et hominum sanitatem referunt, sic pueri libris historicis quasi trocho et astragalia ad ludendum utuntur, auditaque vel inspecta rerum gestarum magnitudine aut novitate, laetitia incredibili gestiunt, aut pavore exanimantur; qui autem artibus mediocriter versati sunt, experientiaque aliquali ac iudicio exornantur, eos (legendo historias) pauca effugiunt, divina instituta, iura humana, consilia universa, varia rerum eventa, domestica, politica, bellica, pacifica, omnia magno cum fructu et voluptate ad civilissocietatis et prudentiae usum referre solent. Quare ut hoc etiam caput concludamus, dicimus primo, lectorem studiosum, serium, honestum requiri; deinde, cum sic probamus, siphilosophiae practicae praecepta degustaverit, si chronologiae et geographiae notitiam, saltem communem illamimbiberit, si denique, aliarum artium cognitione mediocri, rerumque experentia nonnulla fuerit ornatus, hunc idoneum historiarum lectorem tandem censemus.

III.

1. Superest iam caput ultimum, inter legendum quaenam sunt eligenda, et quo modo. Paucis hoc valde possem conficere, si tantum ad Augusti imperatoris exemplum imitandum meum vocarem historiarum lectorem. De eo Suetonius In evolvendis (inquit) utriusque linguae authoribus nihil aeque sectabatur, quam praecepta et exempla publice vel priuatim salubria, eaque ad verbum excerpta aut ad domesticos aut ad exercituum provinciarumque rectores aut ad urbis magistratus plerumque mittebat, prout quique monitione indigerent. Sed latius paulo extendimus historiarum usum; neque tandem prolixi erimus. Apud historicos alia sunt quae ad doctrinam magis faciunt, alia quae ad prudentiam, alia quae linguam formant, et dicendi facultatem perficiunt, alia vero quae ad vitam potiusinstituendam, et ad mores effingendos conducunt.
2. Quare duo excerpendorum genera in universum statuimus, philologica et philosophica. Sub phililogia non solum, quae ad sermonis elegantiam, linguae politiem, phrasin, aut verborum proprietatem spectant, sed omnes etiam veterum consuetudines, omnes ritus, ceremonias, sollenia cuiuscunque generis, siveverba, sive facta, sive loca, sacra vel profana comprehendimus. Praeterea, monarchiarum et praecipuourum in mundo regnorum series, gentium familiarumque origines, urbium conditus, colonarum deductus, tum opera quaevis magnifica, ingentes opes, potentiam ultra modum immensam, stupenda prodigia; denique quicquid cumadmiratione legendum, et quod meritodicatur memorabile; huc referimus. Sub philosophicis autem (ut compendio dicamus) ea complectimur omnia, sive dicta sive facta, sive consilia, quae suicultoribus affatim ministrat historia, ut documenta sint ad instructionem vitae humane, publicae et privatae, toga vel sago. Haec, inquam, dum legimus sunt observanda, haecsunt excerpenda, et in locos quosdam communes ordine disponenda, quorum titulis, sicut imaginibus caecis (uti loquitur nescio quis) torpentes et languentes memorias adiuvare, excitare, irritare possimus; unde salutaribus consiliis, infinitissimilium aut dissimilium, parium aut imparium, exemplis abundemus; agenda fugiendave, dicenda et tacenda percalleamus, varia rerum eventa praesentiamus, causas rerum teneamus, et malis imminentibus prateritorum recordatione occurramus. Nimius forem, si locorum communium formam hic et methodum instituere, aut plenam materiam, quae in historia continentur, indicem formare conarer. Id dudum a multis et accurate factum, a Bodino, Beurero, Glasero, aliis, accuratissime vero ac Bartholomaeo Keckermannus, in apparatu suo ad philosophiam practicam.
3. Modus tamen excerpendi, et in usum transferendi ea quae notatu sunt digniora, in gravidono aliquibus fortassis erit, a me si breviter hic proponetur. Neque tamen a meipso erit, sed ab ipso Seneca, quanto viro! Non est (inquit) quod mireris, ex eadem materia suis quemque studiis apta colligere. In eodem prato bos herbam quaerit, canis leporem, ciconia lacertam. Cum Ciceronis libros prendit hinc philologus aliquis, hinc grammaticus, hinc philosophiae deditus, alius alio curam suam mittit. Philosophus admiratur contra iustitiam dici tam multa potuisse. Cum ad hanc eandem lectionem philologus accessit, hoc subnotat: duos Roma reges esse quorum alter patrem non habet, alter matrem. Nam de Servi matre dubitatur, Anci pater nullus, Numae nepos dicitur. Moxaeque notat Romulum perisse solis defectione, provocationem ad populum a regibus fuisse. Eosdem libros cum grammaticus explicuit, primum ’reapse’ dici a Cicerone, id est ’re ipsa’, in commentarium refert, nec minus ’sepse’, id est ’se ipse’. Deinde transit ad ea quae consuetudo saeculi mutavit, tamquam ait Cicero ’quoniam sumus ab ipsa calce eius interpellatione revocati.’ Hanc quam nunc in circo metam vocamus ’calcem’ antiqui dicebant. Haec Seneca, atque alia plura, quibus nihil luculentius, nihil disertius, aut ad nostrum propositum magis dici potuit.
4. Addam tamen ex mea ipsius observatione, unum atque alterum exemplum, ut quid auditores meos facere velim, ipse faciendo demonstrem. Primum in philologicis locum suppeditabit Velleius libro primo, Eodem (inquit) anno quo Carthago concidit (a Scipione sublata), L. Mummius Corinthum post annos octagintos quinquaginta duos, quam ab Alete, Hippotis filio, erat condita, funditus eruit.Vterque imperator devictae a se gentis nomine honoratus, alter Africanus, alter appellatus est Achaicus; nec quisquam ex novis hominibus prior Mummio cognomen virtute partum vindicavit. Hactenus Velleius: quibus plurima habet observare philologicus. 1o Fatale quasi fuisse urbibus evertendis id aevum. Duosque illos orae maritimae oculos (ita appellat Cicero) uno eodem anno effossos. 2o Harum urbium rerumque publicarum periodos notet. Carthaginis annorum sexcentorum sexaginta septem, vel (ut Livii epitomator computat) septingentorum. Corinthi, octingentorum quinquaginta duorum. Unde axioma illud Pencerianum  clarescit, nempe periodos septigentorum annorum mutationes regnis et rebuspublicis attulisse insignes, quod pluribus etiam confirmari posset exemplis. 3o Cives Romane in triplici fuisse discrimine, nobiles, novi, ignobiles: nam qui maiorum suorum habuerunt imagines, hi nobiles, qui suas tantum novi, qui nec maiorum nec suas, illi demum ignobiles sunt appellati. 14o Denique Mummium primum ex novis devictae gentis appellationem adeptum, vel Martius Corolianus ex patriicis et nobilibus fuit primus, qui captum oppidum suo nomine induerit. Huc adnectat observationem Plutarchi, rationem scilicet cognomentorum apud Graecos et Latinos frequenter ductam esse ab actione notabili, aut a casu, aut a forma corporis, aut a virtute aliqua singulari, ut Soteris, Callinici, Grypi, quorumhoc naso adunco praeditum, illud servatorem, istud egregia victoria potitum  significat. Secundum locum Cornelius Tacitus suggerit Is, quam corrupta fuerint tempora sub Tiberio Caesare narrans, hunc in modum loquitur: Caeterum tempora illa adeo infecta et adulatione sordida fuere ut non modo primores civitatis, quibus claritudo sua obsequiis protegenda erat, sed omnes consulares, magna pars eorum qui praetura functi multique etiam pedarii senatores certatim exsurgerent foedaque et nimia censerent. Haec Tacitus. Unde grammaticorum, philologorumque filii observent, primores civitatis hic vocatos, quos optimates Capitolinus; Aurelius Victor nobilium optimos, et ipse Tacitus non raro proceres nuncupat. Aliquibus etiam principes civitatis et  πρωτοπολίται sunt dicti. Deinde consulares esse, quos ex consulibus viros, sive viros exconsules dicimus, qui consulatu iam functi essent, eosdemque iuxta et expraetores, sive viros praetorios, caeterosque quicunque magistratus curules gessissent, veniendi in senatum, et sententiam dicendi ius habuerit. Ultimo senatorum distinctionem hinc notent; alios patricios, conscriptos sive adlectos alios, alios pedarios: illos a centum patribus, quos Romulus urbis parens et conditor elegit oriundos, istos regum, consulum, censorumve decreto lectos, hos quod ubi reliqui sella curuli in senatum veherentur, hi pedibus iter facerent (ut nonnulli censent), vel quod pedibus irent in sententiam aliorum: sententia, non verbis, sed transitione professa, vel discessione (ut alii) olim sic dictos.
5. Iam vero in philosophicis hanc normam sequatur lector: omnia exempla, sive ethica, sive politica, sive oeconomica, tam virtutum, quam vitiorum, ex historiis, non observet modo, deducat, et undique colligat, sed ad leges etiam, et regulas vitae, artisque principia prudenter accommodet. Iuxta illud Plutarchi πρὸς στάθμῃ πέτρον τίθεσθα, μή τι πρὸς πέτρῳ στάθμην, applicandus lapis amussi, non ad lapidem amussis est. Authores ipsi non raro faciunt. Herodotus totam belli Troiani historiam ad communem iustitiae regulam refert, dicendo ὅτι τῶν μεγάλων ἀδικημάτων μεγάλαι εἰσὶ καὶ αἱ τιμωρίσαι παρὰ τῶν θεων, agnarum iniuriarum magnas a Deo ultiones esse. Ita etiam Polybius exemplo M. Attilii docet, καὶ γὰρ τὸ διαπιστεῖν τῇ τύχῃ, καὶ μάλιστα κατὰ τὰς εὐπραγίας,  Fortunae non fidendum, praecipue in rebus laetis, eo quod Atillius, qui paulo ante nullum misericordiae locum dabat, neque ullam afflictis Carthaginiensibus veniam concedebat, mox ductus ipse est, iisdem pro salute sua supplicaturus. Eodem in loco ostendit verificatum Euripidis dictum,
σοφὸν γὰρ ἓν βουλεύμα τὰς πολλὰς χέρας νικᾷ, exemplo Xanthippi Lacedaemonii qui unus unica sententiantea invictas habitas atque insuperabiles, vicit ac superavit; urbemque profligatam, et collapsos tot virorum animos instauravit atque erexit. Hoc igitur ut exactius faciat lector noster, cuiuslibet facti sive etiam consilii causas inquirat, circumstantias adpellet, successi ponderet, singulatimque in quo quid bene ac prudenter, quid male imprudenterque gestum sit, spectet. Inde praeceptum, monitum, sive regulam universalem ipse etiam eliciat licet, eamque sententiis pluribus comprobet, exemplisve illustret. Specimem unum atque alterum accipite. Ex supra citato Taciti loco, prudentiae civilis studiosus hunc elicere potest aphorismum, viz. ubi libertas pristina est extincta, et fides in obsequium submissa, plerique omnes etiam magnates viri in praeceps aguntur, adulandi fit certamen, et una est contentio dicta et facta omnia ad alienum fingere arbitrium. Aulicus politicus hunc: viri clarissimi, quorum verba et vultus princeps diligentissime observat, eaque saepius in crimen detorquet, promptis in illum obsequiis dignitatem suam protegere opus habent. Accipite alterum ex authore nostro, Lucio Annaeo Flori deductum, qui Camilli victoriam in Faliscos paucissimis quidem verbis, at sensibus plenis eleganter sic narrat: Falisci cum obsiderentur, mira est visa fides imperatoris, nec inmerito, quod ludi magistrum, urbis proditorem, cum his quos adduxerat pueris vinctum sibi ultro remisisset. [Quid sit?] Se sponte Falisci dediderunt.. Huic geminum est praeclarum illud Fabricii factum erga Pyrrhum: Frontini verbis repetam. Ad Fabricium, ducem Romanorum, medicus Pyrrhi, Epirotarum regis, pervenit pollicitusque est daturum se Pyrrho venenum, si merces sibi, in qua operae pretium foret, constitueretur. Quo facinore Fabricius, egere victoriam suam non arbitratus, regi medicum detexit atque ea fide meruit, ut ad petendam amicitiam Romanorum compelleret Pyrrhum. Nos hinc quid aestimemus? Regulam scilicet universalem, quantivis pretii, ab authore nostro disertia verba expressant hoc modo: ea tandem vera est habenda victoria, quae salva fide et integra dignitate parari potest. Valerius Maximus ad parem sensum: Tum demum victoria apud deos et apud homines minimum invidiae habitura est, cum plurimim humanitatis habuerit. Nos vero sic eandem regulam proposimus: vera si quis grassari via desiderat ad compendiosamvictoriam, noverit erga ipsos hostes prompta uti clementia.  Porro, hinc discamus licet, viros prudentes et sapientiae plenos, moderatione plura quam vi componere. Item, res consilio peragi et moderatione, de quibus vis desperaverat: iuxta illud Claudiani:

peragit tranquilla potestas
Quod violentia nequit.

6. Frequens in hisce usibus est Polybius (uti antea audivistis) et lectorem suum plerunque labore levat; neque enim docet solum, quam uberes fructus ad rationes vitae gesta maiorum sint allatura, sed etiam quo pacto illos percipere quis queat, semper fere demonstrat. Servius Sulpitius, ut M. Ciceronem filiae suae mortem graviter dolentem consolaretur, meditationem quandam plane divinam, quam secum quondam ipse habuerat, ei commemorat. Eam huc adiicere libet: est enim auro contra non cara, et ad nostrum hoc negotium illustrandum maxime apposita. Ex Asia rediens, cum ab Egina Megaram versus navigarem, coepi regiones circum circa prospicere. Post me erat Egina, ante me Megara, dextra Piraeus, sinistra Corinthus, quae oppida quodam tempore florentissima fuerunt, nunc prostrata et diruta ante oculos iacent. Coepi egomet mecum sic cogitare: ‘Hem! nos homunculi indignamur si quis nostrum interiit aut occisus est, quorum vita brevior esse debet, cum uno loco tot oppidum cadavera proiecta iacent? Visne tu te, Servi, cohibere et meminisse hominem te esse natum?’ Crede mihi, cogitatione ea non mediocriter sum confirmatus. Idem, si tibi videtur, fac ante oculos tibi proponas. Atque hoc idem Sulpitii exemplum si noster historiarum studiosus legendo diligenter fuerit imitatus, largos indubie, et veros laboris sui fructus secum reportabit.

Finis