Latin

Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio  


GENEROSISSIMO VIRO THOMAE WALSINGHAMO ARMIGERO, LAUDATISSIMO VIRTUTIS ET LITTERARUM ASSERTORI THOMAS WATSONUS S. D.

Ad risum faciles soleo cantare Napaeas, blue
spacerEt spumigenitae furta iocosa deae, blue
Et laetas gelida Chrites nymphasque sub umbra,
spacerEt mistos ioculis, illecebrisque sales.
Sed nova iam rerum facies ad seria suadet,spacer5
spacerEt sonat illepida nostra Thalia fide.
Invitos necto numeros, gemituque resolvor
spacerIn tristes elegos, funereumque melos.
Nec solus fundo lacrymae: gemit Anglia tota,
spacerEt luget laceris undique sparsa comis. spacer10
Magnus enim (proh fata) diem Franciscus obivit,
spacerArcadiae nostrae qui Meliboeus erat,
Et mihi subtristes qui (te mediante) procellas
spacerDepulit, hyberno vela ferente Noto.
Officio iubeor miserandos aedere questus, spacer15
spacerEt lacrymis lacrymas accumulare tuis.
Tu clemens dignare pias audire querelas,
spacerDum ego sum Corydon, Tityrus esse voli.
Ereptum nobis Meliboeum flebimus ambo:
spacerFlebimus, ut raptum flevit amicus Hylam. blue spacer20

Dignitatis tuae studiosus,
THOMAS WATSONUS

bar

ECLOGA IN OBITUM HONORATISSIMI VIRI, DOMINI FRANCISCI WALSINGHAMI EQUITIS AURATI, DIVAE ELIZABETHAE A SECRETIS, ET SANCTIORIBUS CONSILIIS

CORYDON

Tityre, iam quoniam prati per amoena vireta
Sparguntur pecudes, et nos consedimus ambo,
Huius (si quid amas) effare sub arboris umbra
Quae nova sollicitos apportent fata dolores.
Cur tua cum molli Zephyro suspiris pugnant, spacer5
Atque serenato minitantur praelia caelo,
Qui tenuem placida Musam meditatus avena
Demulcere soles ventos in bella paratos?
Squalida quid sibi vult curarum conscia vestis?
Pectore cur singultus inest? Cur lumine fletus? spacer10
Quid sedet in vultu macies? Quid in ore querela?
Dic age; moerorem sit fas lenire monendo,
Aut saltem lacrymis nostros connectere planctus.
Non levis est luctus socios habuisse vuluptas.

TITYRUS

O Corydon, Corydon, noli perquirere causas blue spacer15
Altius, et dirum fando renovare dolrem.
Triste recrudescet blando tentamine vulnus,
Nullaque l ugentem comitum lamente iuvabunt.
Immedicabilibus morbis adhibere medelam
Desine. Solus ego per sylvas luce carentes, spacer20
Solus ego miserae flens infortunae vitae,
Ut viduus turtur putri de vimini questus blue
Coelorum contra crudelia sydera fundam.

CORYDON

Te per ego trinas Charites hilaresque Napaeas,
Quae toties choreas istos duxere per agros, spacer25
Per pictum Florae strophium, Cerisque coronam,
Per satyros, Panes, Fauni venerabile numen,
Per vitreas Thamesis lymphas, per lustra Dianae,
Swu mavis, ipsum per sacrae nomen Elisae,
Denique per florem mutati nuper Amyntae, spacer30
Sanguineum florem, synceri pignus amoris, blue
Obtestor, caecum ne celes pectore vulnus. blue
Pande, precor, tanti quae sit tibi causa doloris.
Qui teceum risu sub verno sole fruebar
Nubila nunc hyemis plorabo tempora tecum. spacer35
Una duobus erit sors, et mens una duobus. blue

TITYRUS

Invitum taciti maeroris prodere fontes
Supplicibus votis et amico foedere cogis.
Accipe quid fari gemitus permittet acerbus.
Ante diem (proh fata) diem Meliboeus obivit. spacer40
Ergo, si quid habes, Corydon (quia te quoque vatem
Dicimus Arcadici) numerosos incipe luctus.
Anxia namque mihi sistunt suspiria linguam.

CORYDON

Incipio: mecum divae lugere Camaenae,
Et tu, laurigeri collis regnator Apollo. spacer45
Paegaseas ripas lachrymarum flumen inundet. blue
Munere Musarum pennis induta nigellis
Evolitent late totum lamente per orbem.
Nos etiam, quam vis luna stellisque priores blue
Arcades, astricolis et gens charissima divis, spacer50
Obliti solitae pietatis, murmure rauco
Gyrantes flammas alti culpemus Olympi.
Ante diem proh fata) diem Meliboeus obivit.
Tantaene insidunt animis coelestibus irae
Ut neque praecipui pastori candida virtus, spacer55
Nec prudens rebus solertia parta gerendis,
Nec pectus varia suffultum Palladis arte,
Nec suavem referens facundia docta Periclem,
Nec pius et patriae tutandae fervidus ardor,
Nec vigil in nostrae Dictynnae cura salutem, spacer60
Nec magni tituli, seriesque et splendor avorum,
Nec res innumerae, quarum fulgebat honore,
Saturni possent frontem pacare malagnam
Et nocuum lunae frigus, Martisque calorem.
O rigidos ignes, o exitiabile coelum, spacer65
Ante diem (proh fata) diem Meliboeus obivit.
Attamen o iusto maerori parcite, caeli.
Qua non non credideram, misera defectio mentis
Impulit, et pietas, et adurens aestus amoris.
Ah pudet, inque deos prave piget esse loquutum. spacer70
Crimine Parcarum cecidit, non crimine vestro blue
O aeterne parens, nutu qui nubila cogis,
Et fixi rutilos, mundique rotatilis ignes
Officio servire iubes, terramque fovere
Mobilibus radiis, dirarum facta sororum blue spacer75
Inspice, quae nusquam virtuti parcere norunt.
Suppliciis cohibe duris et vindice poena.
Noster enim pastor, nondum poscente senecta,
Ante diem (proh fata) diem Meliboeus obivit.
Sin maiora precor quam sit mortalibus aequum,spacer80
Hoc tamen, hoc unum misero concede petenti:
Ille deus, nostri certissima gloria ruris, blue
Qui tua legatus recte mandata facessit,
In furvos lapsus thalamos Iunonis Avernae, blue
Immites Parcas rapidi Phlegetontis ad undam spacer85
Increpet, et iubeat pastorum absistere fatis,
Tam propero quoniam devolvunt stamine fuso.
Posthac aetherea caelorum fiat in arce
Illud opus, dignum superis. Quid noctis alumnae
Atque Erebi possunt, quam candida rumpere fila? spacer90
Morta rosam piceo vernantem corripit ungue: blue
Ante diem (proh fata) diem Meliboeus obivit.
Invidet (heu) summis pastoribus improba Morta.
Astrophilum pridem rapuit vitalibus auris, blue
Delicias, Melibaee, tuas, Hyalesque maritum spacer95
Candidulae nymphae pulchrum, dum fata sinebant. blue
spacerCum Pyrenaeis leo descendisset Iberus blue
Montibus, et cursu longinqua per aequora vectus,
Belgarum tandem violens armenta voraret,
Astrophilus ferro cinctus sudibusque praeustis blue spacer100
Finibus erupit nostris, validoque furentem
Marte lacessivit solo virtutis amore.
Caetera ne dicam, lacrymae gemitusque fatigant.
Ad socerum redeo, generi certamina lugens.
Ante diem (proh fata) diem Meliboeus obivit. spacer105
Dicite nunc, socii, si dicere forte potestis, blue
Quis vice defuncti crescentes aggere claudet
Montoso rivos, ne pascua picta perrerent?
Quis fossa torrentis aquas prohibebit agello,
Ne simul et laetas messes et pingua late spacer110
Devastent culta, heu miseris ploranda colonis?
Quis pice languiduli scabiem curabit ovilis,
Aut alios vario subeuntes corpore morbos
Tollet, et immundum mersabit flumine vellus?
Quis mollis pratos agnos, agnos trepidantes, spacer115
Et teneros celsis imponet montibus haedos,
Nocteque sub prima saturos in tecta reducet? blue
Ante diem (proh fata) diem Meliboeus obivit.
Quis presso vacuam tellurem findet aratro,
Pinguia dividuis ut sulcis semina mendet, spacer120
Et glebis subigat dentata crate solutis?
Quis metet, et vinctas stridentibus undique plaustris
Exportabit agro, ponetque sub horrea fruges,
Sirius urenti spicas ubi conserit astro?
Quis positis minuet pastorum iurgia saxis, blue spacer125
Consilioque feras lites, privataque bella
Molliet eloquio, dum quisque aliena subintrat
Arva, nec assueto dignatur limite stringi?
Publica quis vidui curabit commoda ruris?
Seria quis ludis miscebut, et utile dulci? blue spacer130
Ante diem (proh fata) diem Meliboeus obivit.

TITYRUS

Saepe meis olim placuit tua stridula canna
Auribus, ad Parios quando cantabat olores,
Sequana divisam qua fluctibus alluit urbem,
Foelicem, licito si regi serviat, urbem. bluespacer135
Tum tua cordatis (memini) iuvenilia plectra
Perplacuere viris, upupisque es visus hyrundo. blue
At nunc, o Corydon, quantum mutatis ab illo
Tempore! Prima novis superatur Musa querelis,
Dumque pio mortem Meliboei carmine defles, spacer140
Arcadiae toti dulcis Philomela videris.
Attamen ut lasso sit respirare facultas,
Raucus ego coeptos augebo carmine cantus.
Ante diem (proh fata) fiem Meliboeus obivit.
Infoelix merso canitur dum naenia versu,spacer145
O quotquot primaevia parens animantia terris blue
Indidit, aut gelido ponto, caeloque patente,
Omnia nunc simul ad maestos concurrite planctus,
Ut pulchella meas mundi totius imago
Testetur lacrymas atque illaetabile murmur. spacer150
spacerPrimum signifero magnus quas fixit in orbe
Arbiter, o mecum cunctae lugere fugurae.
Carcinus ardorem lacrymoso temperet imbre,
Aestivusque Leo rugitibus impleat auram,
Et nolit saltare Aries, fletumque perennem spacer155
Amphora distillet: quid enim nisi flere potestis?
Ante diem (proh fata) diem Meleboeus obivit.
Libra diem tepido non aequet sydere nocti.
Nam magis arridet tenebrosa dolentibus umbra,
Splendida quam lucis facies: lux consona laetis. spacer160
Vulneret Arctitenens infectus cruda sagittis
Numina Parcarum, ut duro cruciata veneno,
Horrendis trepidum turbent ululatibus Orcum.
At piger inducat Capricornus frigora brumae
Mansurae, pluvias et Piscis innatet undas, red blue spacer165
Et feriat cornu Taurus, caudaque minaci
Scorpio, et nusquam Gemini pereuntia fratres blue
Carbasa sustentent. Tu denique, candida Virgo,
Ungue genas lacera. Quid enim nisi triste supersit?
Ante diem (proh fata) diem Meliboeus obivit. spacer170
Lucentis porro sinuosa volumina coeli, blue
O simul ad nostras accedite singula curas,
Ne superum sedes, mundo lacrimante minori,
Diffluat in risum. Sed te, Saturne, precari
Nil opus ad luctum, quoniam nihil es nisi luctus. spacer175
Nam mihi si vates pastorum maximus Orpheus
Veridice motus viresque reduxit Olympi, blue
Plumbeus et gelidus cyclum percurris amaro red blue
Progressu, tardique premunt vestigia calcis
Tristities, gemitus, lacrymae, lamenta, dolores, spacer180
Delirae tenebrae, terror, discordia, pallor,
Perdulces nobis comites in funere, quando
Ante diem (proh fata) diem Meliboaeus obivit.
Tu vero, celebris nymphae Cretensis alumne, blue
Qui laudata tenes in lampade regna sequenti, blue spacer185
Exue nunc veteres animos ad gaudia promptos,
Atque salutaris mutetur gratia stellae, blue
Nec blanda virtute deum compesce furentem.
Diffundunt lites flammata palatia Martis
Pectus in humanum, nec, te miserante, cruenta spacer190
Sistatur caedes, aut fraenos perferat ira.
Auraee sol, mundo non amplius esto benignus.
Quaeque praeis sequerisque (suo sed tempore) solem, blue
Solvare in lacrimas. Et tu, charissime Stilbon,
Opposito Phoebi lucem confunde galero. blue spacer195
Ante diem (proh fata) diem Meliboeus obivit.
Ultima mobilium sphaerum, sed mihi prima,
Dum varios mutata subis fundisque labores, blue
Luna tuo nostros auge conamine questu.
Desine furari Phaebo sub lumina, pennae spacer200
Nocatis ut obvelent densa caligine terram,
Deque polo sperent solatia nulla miselli
Arcades, eximii pastoris morte miselli.
Defectusque tuae doleant mortalia lucis
Omnia: subtimidi reges, populi tremiscant. spacer205
Effigiem noctis quando sine nocte figuras.
Humorum tam larga tuo descendat ab ore
Copia, transiliant omnes ut marmora metas.
Ante diem (proh fata) diem Meliboeus obivit.
Iamque graves audi, spirabilis aura, querelas, spacer210
Et quaecunque tuus, spatio diffusus inani, blue
Continet amplexus, dignentur promere mecum
Funebre lamentum. Radiis ex aequore tracti
Humores, gemitu pulsi mutentur in imbrem.
Efficiant lacrymae nubes, suspiria causas spacer215
Ventorum, varium discordia semina fulmen. blue
Rubrae pyramides, ardens candela, sagittae blue
Accensae, scintilla volans, ignita capella,
Idolum, grando, tonitrus, stellaeque cadentes, red
Cunctaque quae pando generantur in aethere, mira spacer220
Desuper ad nostros aedant potenta dolores.
Ante diem (proh fata) diem Meliboeus obivit.

CORYDON

Nunc mihi cessatum satis est. Tu, Tityre, paulum,
Dum positos iterum tento depromere luctus,
Respira, gravibusque modum concede querelis. spacer225
Alternis flentes vicibus cantabimus ambo,
Cervicesque iugo parili subdemus uterque.
Tu (fateor) grandi tetigisti magna cothurno,
Aethereos tractus numerans, orbisque remoti
Virtutes, at humi tandem mea Musula serpet, spacer230
Ac humili texet nisi pastoralia cantu.
Est mea simplictas rudibus contenta Camaenis.
Attamen o utinam sacro de fonte bibissem
Dignos perpetua Meliboei laude liquores
Et solidas possem rupes mollire candendo! spacer235
Ante diem (proh fata) diem Meliboeus obivit.
Omnia nunc istuc spaciosi numina rurus
Accelerate gradus, viridique in cespite divi
Cumbentes, sparsisque genas humoribus alto
Defluxis cerebro, variato murmure nostras spacer240
(Nam vester Meliboeus erat) fulcite Camaenas,
Et cultae Charites, paulisper mittite lucos
Suavibus exhilarare sonis, aut sole sereno
Pectere flaventes per eburnea colla capillos.
Dulcis ad ascaulae numeros non motibus usquam spacer245
Saltetur levibus, desistant ludere nymphis
Permisti satyri: lacrymae sint sola voluptas.
Ista novos etenim deposcunt tempora mores.
Ante diem (proh fata) diem Meliboeus obivit.
In sylvis, exuta suis iam quaelibet arbos spacer250
Frondibus, amissum doleat nudata virorem.
Iuniperi vernis exudet corpore secto, blue
Et spissi myrrhae foecundo cortice rores.
In sylvis corvi crocitent, et bubo strygesque,
Vulturiusque gemant, strepitent sturni graculique, spacer255
Unisonas rudibus cuculis geminantibus odas.
Sed turdus, fringilla, rubella, et alauda, et acanthis, blue
Et reliquae taceant volucres quae dulce susurrant.
In sylvis uri, vulpes, ursique lupique,
Et frendens aper, et catulis comitata leaena, spacer260
Vicinas feriant metuendis questibus auras.
Ante diem (proh fata) diem Meliboeus obivit.
Iam viduis in agris, segetes, capita inclinate,
Nec tenuis gravidam spicam sustentet arista. red
Agricola rapto, qui vos runcare solebat. spacer265
Iam viduis in agris tenerae marcescite vites,
Inque novo crescens moriatur palmite gemma, blue
Quandoquidem periit qui vinitor esse solebat.
Iam viduis in agris crudi putrescite fructus,
Castaneae, pyra, pruna, nuces, et citrea mala. spacer270
Insitor occubuit mala qui castrare solebat.
Iam viduis ab agris pulchri discedite flores,
Lilia, narcissi, calthae, violaeque, rosaeque. blue
Qui dudum noster topiarius esse solebat
Ante diem (proh fata) diem Meliboeus obivit. spacer275
O vidui ruris vepres, viburna, rubeta,
O valles, campi, montes, o flebilis Eccho, blue
O quae lugetis defunctum examina regem,
O fontes, rivi, vada, flumina, stagna, paludes,
Tuque coaxatrix ad crassas rana lacunas, bluespacer280
Et nymphae gelidis habitantes antra sub undis
Saxea, sed molli semper viridantia musco,
O armenta, sues, et oves, oviumque magistri,
Infantes, pueri, iuvenesque, virique, senesque,
Matronaeque graves, nuptae, innuptaeque puellae, spacer285
Quotquot in Arcadia vitalem ducitis auram,
O simul, o mecum miseros effundite questus.
Ante diem (proh vata) diem Meliboeus obivit.

TITYRUS

Isthaec mitte mihi: me, me magis ista decebunt
Quem dolor augescens curis mordacibus urit. blue spacer290
Occidis, o dulcis Meliboae, o patrue dulcis,
O pater, o quid non? O nostri gloria ruris blue
Mascula, firmatum divae munimen Elisae.
Sicut enim robor, vel quae supereminet ingens red
Ornus, in excelsas dum surgit vertice nubes, spacer295
Perferat ipsa licet volenti fulminis ictus,
Luctantesque ruant venti circumque supraque.
Perque comas, perque ora imber fluat, illa nec atro
Fulmine, nec vento luctante, nec imbre fatiscit.
Haud secus ille vices fortunae pertulit omnes, spacer300
Sed semper constans et Elizae fidus. At eheu,
Ante diem (pro fata) diem Meliboeus obivit.
Tu recte, Corydon, ad nostras rura querelas
Impellis clamore tuo. Sed totus ut orbis
Nobiscum rapti deploret solis acerbum spacer305
Occasum, salso regnantia numina campo
Compellare libet, luctuque subire profundum.
Omnis nam gremio complectitur Amphitrite.
Huc ades, o Neptune pater, furcaque tridenti
Ignavo minitare polo, qui sydere nullo spacer310
Immites Erebi, fatique coercuit iras.
Non impune ferat tantum patientia caeli
Delictum. Sub aquis cogatur vivere magnus
Iuppiter, et supra tu fati dirige leges.
Ante diem (proh fata) diem Meliboeus obivit. spacer315
Huc ades, o Nerei nunquam nisi vera canentis,
Glauce, senex vates. Et tu, terraeque marisque blue
Fili, Phorce, veni, Ceto comitante marita,
Quae servaturum fulvo pomaria fructu blue
Consita serpentem peperit, mirable monstrum. spacer320
Tuque, novis dudum titulis imbute, Palaemon, blue
Et tot diversas olim mentite figuras, blue
Ad nos Carpatho vates e gurgite prodi, blue
Et Tethis, natuque minor Thetis. Ilicet omnes red
Diique deaeque maris, nymphaeque, Pherusia, Ligaea, spacer325
Lamprothoe, Melite, Galataeaque, Cymothoeque,
Nobiscum flentes totos insumite rivos.
Ante diem (proh fata) diem Meliboeus obivit.
Interea Triton stridenti marmora concha blue
Personet extremas praeterlabentia terras, spacer330
Et rauco celebret Meliboei funera cantu,
Lugibri cantu, quem caerula deferat unda
In varias oras Phoebo sub utroque iacentes,
Et tristi praeter solutum rumore susurrans,
Innumeros volvat per inania littora planctus. spacer335
Non ita lascivi surgant delphines in altum, blue
Ut capiant pueros, cythara vel Arionis ipsi
Sint iterum capti. Sed abundent lumina fletu,
Et tepidum, sed syncerum nunc improba syren
Exundet rorem, sparsos laniata capillos. bluespacer340
Ante diem (proh fata) diem Meliboeus obivit.

CORYDON

Iam satis est lacrymis indultum, Tityre. Paulum
Ausculta, et compone meis sermonibus ora,
Dum meliora loquar caelesti numine doctus.
Nam mihi, nescio quo, plenum spiramine pectus spacer345
Laetitias ardet muliebria post lamenta.
Tu mecum laetare simul, quia nubila tecum
Unanimis luxi: sit tempus utrique serenum.
Non ita multa subest ita longi causa doloris.
Ah falso querimur Meliboeum fata subisse spacer350
Lurida, cum dirae molis compage solutus,
Et maestam placido commutans sydera terram,
Aeternas luces oculis miratur apertis.
Ille supra caelos (quisquis fuit ille deorum
Qui mihi suggessit) virtuti praemia livor spacer355
Ne raperet, vitam firmantis pocula sumpsit
Nectaris, et nostras ridet super astra querelas.
Tityre, felici laetum paeana canamus.
Coelestes inter turmas, quas ordo novenus blue
Dividit (antiquo si fas est credere vati), spacer360
Iam noster Meliboeus agit, qua flammea late
Collucent Seraphin, et sacro plena liquore
Plus sapiunt Cherubin, et qua censura potentis
Iusta Thronos intrans mortalia singula librat,
Qua simul a sacro Dominantia numina nomen spacer365
Officio capiunt, multum parentque iubentque,
Qua Princeps Numerus subiectis mystica pandit blue
Civibus, et semper superantibus utitur armis
Turba Potestatum, Virtutes mira facecssunt,
Denique qua maiora ferens Archangelus orbi spacer370
Cantat, et Angelicus qui nunciat ordo minor.
Tityre, foelici laetum paeana canamus.
Cum superis divis divinas incolit arces
Ambrosiis epulis pastus Meliboeus, et alto
Culmine despiciens per tralucentis Olimpi spacer375
Stellas, Arcadiam vultu solatur amico.
Nos ex officio, dum spiritus incolit astra,
Spargamus violis et olenti corpus acantho, blue
Purpureisque rosis, casiaque, thymoque, et amomo,
Et merito tantum careat ne funus honore, spacer380
Ornemus velo, pulchrisque tapetibus artus,
O praeclare, tuo signos, Mausole, sepulchro.
Ducamus vigiles noctes ad triste cadaver,
Eulogiis plenos recitantes undique versus.
Tityre, foelici laetum paeana canamus. spacer385
spacerSolemur Dryaden, nimio quae victa dolore blue
(Heu vereor), sicut quondam Philacia coniux, blue
Amplectans gracilem defuncti coniugis umbram, blue
Expirabat amans. Hyalan solemur honore blue
Matris adhaerentem lateri, iunctisque querelis spacer390
Mollia ad immites tendentem brachia coelos,
Brachia Sithoniis nivbus mage candida, quorum blue
Astrophilus toties in vincula grata cucurrit,
Ut cingi cupidae sinuosis vitibus ulmi. blue
Denique vexillis nigrum parmisque feretrum spacer395
Condamus, furvos insignia debita pannos
Tigridis ut vultu decorent, et fronte minaci. blue
Tityre, foelici laetum paeana canamus.
Imprimis autem sacram conemur uterque,
Totaque solari nobiscum rura Dianam, spacer400
Quae caput est huius regni, quae gloria regni,
Qua Cybile caeli nostri, quae nostra Sybilla, blue
Quae pietatis amans, placidae quae pacis amica,
Quae genus et proavos propriis virtutibus ornat,
Quae variis loquitur linguis, quae vatibus ipsa bluespacer405
Indulget vates, et doctis doctior ipsa,
Quae Iunonis habet gestum moresque Minervae blue
Et Veneris formam, quae, sit licet innuba virgo,
Exupoerat reges quantum querceta myricas.
Sed quid eam refero, quae nostro carmine maior spacer410
Est canenda tuo, dulcis Spencere, cothurno, blue
Cuius inest numeris Hiblaei copia mellis.
Tu quoque nobiscum (quoniam tu noster Apollo)
Legentem solare deam, quoties Meliboei
Tristia lacrymulis preciosis funera deflet. spacer415
Dic illi (tu namque potes foelice Camaena) blue
Arcadas innumeros, quanquam Meliboeus obivit,
Praestantes superesse viros, similes Meliboei.
Damoetam memora, quo non praeclarior alter,
Non quisquam ingenio melior, non promptior ore, spacer420
Non gravior vultu, nec ad arma paratior extat.
Ille est Damoetas qui iuris corrigit iram,
Quem vocat Hattonum Triviae venerabile numen.
Damonem memora, qui Nestoris luribus annis blue
Consilioque refert nunquam nisi vera monenti. spacer425
Nam quod erat magno maturus Nestor Atridae,
Qui patrem patriae multis Aiacibus unum
Praetulit, id nostrae Damon longaevus Elisae.
Regales gazas rectos conservat in usus
Damon, Caecilium quem diximus Arcades olim. spacer430
Aegonem memora, vicinas lintribus undas blue
Qui tegit et validi Neptuni munere fungens
Ingentes nostro proiligat littore phocas.
Howardum veteres saeclo dixere priori.
Denique tu Mopsum, tu Daphnim, tu Alphesibaeum, spacer435
Sylvanum, faustum et sapientem multa Menalcam,
Et reliquos numera pastores, quotquot Elisam
Pectore syncero nullam passis quietem
Luminibus vigiles avido tutantur ab hoste.
Ambrosios illi sistent haec nomina fletus. spacer440

Finis