Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio.  

AD EUNDEM ILLUSTRISSIMUM ARUNDELLIAE COMITEM OCTASTICHON

Haec mea si quicquam placuit translatio, comes
spacerInclyte, materies aut bona si qua subest,
Haec mea pompa simul placeat prositque legenti,
spacerQuam totam Antigones fabula tristis habet.
Insuper apposui pompis, quae digna notatu, spacer 5
spacerThemata, quoque probes utilitate sua.
Tu dignare igitur vultu lustrare benigno,
spacerQuod dedit ignoti Musa benigna viri.

Vesti honoris studiossimus
THO. WATSONUS

bar

PRIMA POMPA

POETA

Per omne scriptum genus sapientia
Divina serpit: illa communis libro est
Cuique et arti iusta materies. In hac blue
Versantur omnes, et suum studium locant.
Tamen relucet clarius nusquam, bona spacer 5
Quam sub poesi, quae loquens dici potest
Pictura in hominis mente virtutem imprimens,
Quo propius ipsam videris, pulchra est magis.
Speciem bonorum signat in mente, et viae
Rectae magistra corrigit vitae malum. spacer 10
Natum est poema, ut mentibus nostris ferat
Opem, vagosque ut tollat errores, in hoc
Conficta vitae debitum nostrae docet
Persona cursum: quid decet, quid non sequi.
Velut hic acerba clade prostratus Creon blue spacer15
Suis aperte prodit aerumnis, malum
Quam sit nefandum dura mens, animi et rigor
Inflexus; in quem nulla vis, ratio, minae
Valent, sed animo semper incepto tenax blue
Inhaeret. Hanc rem pompa mostrabit sequens. red spacer 20

IUSTITIA, cum sceptro

Iudex habenas solus imperii tenens
Sum pacis author, sumque causarum arbiter. blue
Ego regna et urbes legibus sanctis rego,
Iubente me omnes omnium crescunt opes.
Veteres revello fortis iniurias, graves spacer 25
Compono lites. Regulam scriptam sequor,
Seu exorno honestos, seu malo sontes premo.
Sed saepe ab istis distrahor nolens, volens.
Hinc Aequitas, hinc dirus abducit Rigor,
Ancepsque dubito quid sequi praestet. Sed hic spacer 30
Audire, quae me iam petit ratio, libet.

AEQUITAS, mulierum cum bilance

Ego media inter ius licentiamque eo,
Benignitatis Aequitas semper comes.
Etsi colam ius maxime, recte tamen
De iure summo mitigo quantum licet, blue spacer 35
Et causa quoties flagitat bona. Tempero
Memet ego, et ardens abripit nusquam furor.
Si sit necesse, muto iudicium datum,
Aut si usus aliter postulet rectus. Gravi
Multum remitti leniter paenae decet. spacer 40
Quin domina, famula simi tibi: multum bonus
Iuvabit animus in re iniqua. Patriae
Per me salutem, rebus afflictis opem
Feres, quietam civibus pacem dabis.
Namque ut minister legis est quisquis praeest, spacer 45
Sic dominus: eius subdita est arbitrio.
Haerere scripto mordicus minime licet.

RIGOR, vir cum gladio

Quia lenitas haec mentis est stultiae nota,
Scelusque pravum crescere in peius facit.
Imo tuetur principem inflexus Rigor blue spacer 50
Lingua malumque candido ferro premens.
Custos fidelis servat imperium metus.
Labefactat urbes sola spes veniae: semel blue
Si detur, aliud maius irritat malum.
Quisquis remittit, transgredi leges docet. spacer 55
Fovet scelus qui punit aegre. Iudicis
Boni est severe persequi sententiam,
Normamque scriptae legis. Indulgentia
Quam saepe magnas civitates perdidit!
Quot regna turpi ditia aequavit solo! spacer 60
Parere dicto qui recusat pertinax
Tollatur ense vindice, extinctus cadat.
Exempla cunctis aede. Nullius minis,
Nec te querela vocis inflecti sinas.
Si me Rigore regna confirmes tua. spacer 65

IUSTITIA

Hic sermo praetat. Utar hic ferro tuo,
Tutusque nemo iura calcabit mea.

OBSTINATIO, vir cum lorica

Adamante durius cor Obstinatio
Possideo, ferrum temnoque et flammam rigens.
Invia sagittis pectus obstringit meum bluespacer 70
Lorica: non me laethifer domat chalybs,
Nec surda molles ora blandiciae movent.
Saxum resultat, respuitque ictus meos,
Vultusque nostri est semper invictus color.
Proles Rigorem dura genitorem sequor. ,, spacer 75

IMPIETAS, vir cum mucrone

Fas omne rumpo prorsus Impietas furens. ,,
Per omne crimen nostra grassatur manus. ,,
Nec metuo cives, nec propinquos, nec deos. ,, red
In scelera gressu cunta praecipiti feror. ,, red
Hic mucro parcit nemini, quem vis ferit, ,, spacer 80
Ipsique summo vel Iovi vulnus dabit. ,,

FLAGELLUM, vir cum flagello

Iovis flagellum punio iniustos viros,
Ultrixque per me paena crudeles manet.
Immineo semper crimini, et sontem premo,
Peccansque loro caeditur quivis meo,spacer 85
Nec crimen ullum hanc vindicem effugiet manum.
Tardat Iovis, sed tollitur nunquam ultio. ,, blue

SERA POENITENTIA, vir

Heu, sapio tandem Sera Poenitentia. blue
Quis facinavit cor meum insanus furor?
Quae caecitas hoc pectus obsedit mihi? spacer 90
Quod si ante nossem hoc, emori optassem prius blue
Quam perpetrassem tanta. Nunc votum est mori.
Heu mentem inanem! Dira me clades premit.

Hic sequuntur red quaedam themata, ex ipsis huius tragediae praecedentis visceribus derivata.

THEMA PRIMUM

CAECAM PHILAUTIAN MULTARUM CALAMITATUM CAUSAM ESSE EX CREONTIS EXEMPLO DISCIMUS blue

Carmen iambicum, dicolon distrophon.

Nullum secundis insolens foelicitas blue
spacerAdmittit in rebus modum. spacer 95
Multos sui in vesanum amorem compulit
spacerTumida potestas abripi.
Hinc mentis aciem propriae sapientiae
spacerInflatus excaecat stupor.
Recti statim discrimen ac iusti exulat, spacer 100
spacerExercet imperium impetus.
Quodcunque praeceps caeptat affectus, placet,
spacerLibido dominatur furens. blue
Illac voluntatem tyrannis corruit, red
spacerQua fervor effraenis rapit. spacer 105
Virtutis imperium ac honesti solvitur,
spacerIpsa pietas mota est loco.
Remissa habena fertur in praeceps equus,
spacerQuocunque libertas iubet.
Praefracta mens, et duris in malis rigor blue spacer 110
spacerHaec cuncta sectatur comes.
Quem nulla flectit ratio, nec prudentia, ,,
spacerNec turgidae frangunt minae, ,,
Immo usque pertinax in incepto manet, ,, blue
spacerNunquam remittit quod tenet. spacer 115
Non ulla rigidum verba prudentum, aut gravis ,, blue
spacerAuthoritas senum movet. ,,
Vatum piorum temnitur sacrum decus, ,,
spacerEt clara cedit dignitas. ,,
Quin in supremum concita impietas deum ,, spacer 120
spacerProrumpit in tetrum scelus. ,,
Praeterita crimen culpa prolectat novum, ,,
spacer
Nullusque peccandi est modus. ,, blue
Etenim prioris finis infoelix mali ,, blue
spacerPeioris est semper gradus. ,, spacer 125
Tandem severus criminum vindex deus ,, blue
spacerPaenas acerbas expetit. ,,
At qui sapit, non quae libent, sed quae decent ,,
spacerEt recta sunt amplectitur, ,,
Propriis nec ipse blandus ignoscet malis, ,, bluespacer 130
spacerAliena postponens suis. ,,
Sed tetricus ipse mentis est censor suae, ,, blue
spacerDecreta consilio regens. ,,
Quemcunque carpit, arrogat nusquam sibi, ,,
spacerSe noscere imprimis studens. ,, spacer 135
Non sentienti morbus est multum gravis, ,,
spacerUt qui remedium respuit. ,,
Ferrum medentis vulnus obductum fugit, ,,
spacerOpem recusant quae latent. ,,
Parere medico prima curandi est via, ,, spacer 140
spacerQui se optime scit, optimus. ,, blue
Ergo cavendum est, ne tui fallat te amor, ,,
spacerNec mentis elidat statum. ,,
Expende quicquid feceris, si expers mali. ,,
spacerSi vis beate vivere. ,,spacer 145

bar

SECUNDA POMPA blue

POETA

Privata magnus respicit dum animus mala,
Partem in sinistram ductus affectu levi,
Violare tentat publicum ius, propriae
Memor miseriae, in patriam officii immemor.
Contraque faces incito fertur gradu, spacer 150
Facinusque mortem per malum accelerat suam.
Atque haec sepulcrhum flebile Antigones docet,
Palamque faciet iam sequens spectaculum.

MAGNANIMITAS, mulier

Parente claro nobilis Magnanimitas
Prognata, honorem stemmatis iacto mei. spacer 155
Nostrum haud decebit pectus affectus levis.
Immota parvis, non levi irritor malo.
Iacere multum me pudet, multum fero.
Intenta quicquid conor, effectum dabo.
Quam sumo partem, protego vehemens nimis. spacer 160
Incerta dubito saepe quo vertam prius,
Dum patria, nexus sanguinis, princeps vocat.
Parere simul his haud licet, procedite,
Docere quam nunc ingredi praestet viam.

PATRIA, anus

Patriam parentem me tuam constans ama: blue spacer 165
Te gremius iste gessit, et mammam dedi.
Sapiens Ulysses patriam nidum quasi
Saxis repostum aeternitati praetulit.
Praestare nunquam quod mihi debes, potes.
Quisque est beatus, dum mihi est florens salus. spacer 170
Cum pereo, miser est. Emori pro me parum est. blue
Usque est tenendum nostra vox quicquid iubet.
Vis esse faelix? Audiens esto mihi.

COGNATIO, vir squallidus

Cognationem sanguine partem tui
Me deseris? Ab hoste calcari sines? spacer 175
En quanta pacior. Totus infoelix cadam blue
Si prodar a te. Nullus auxilium feret.
Lenimen ullum non erit nostri mali.
Ergo petenti cede iutricem manum,
Et fac quod omnes iura naturae iubent. spacer 180
Natura suadet ferre cognatis opem.

MAGNANIMITAS

Te iam iuvabo, sponteque hac spreta sequar.

TRANSGRESSIO, vir

Transgressio Aequi nomen est mihi, sequor
Quo fert voluntas. Laedo vicinos agros,
Transilio septa, limites demolior. spacer 185
Admotus et obex pectus inflammat magis. blue
Nihil coercet, iura frango publica.
Species honesti si qua, nil quicquam moror.

CONTUMACIA, vir

Istuc rebellis asto Contumacia,
Vultum impudentem, spiritus magnos gero, spacer 190
Nec me timere iudicis vultus facit.
Peccasse quicquam non pudet. Factum scelus blue
Defendo, iacto, florior. Famae quasi
Studens, libenter fata quod statuunt feram.

ODIUM, vir red

Odium scelestos prosequor. Pravos premo spacer 195
Vi ponderosa, nemo me bene sustinet.
Charos amicos ante hac tandem horreo,
Merita et priora prorsus ex animo cadunt.
Me pertinacem nullus damnum movet. red
Cuiusque mordax crimen allatro ut canis. spacer200

SUPPLICIUM, cum securi

Immane recta voce Supplicium vocor.
Ex ore semper iudicantis pendeo.
Exilia, mortem, carcerem hac dextra fero.
Perago imperata, <et> effero abscissum caput. red
Saevam hanc securim nemo declinat reus. spacer205

SECUNDUM THEMA blue

QUAM SIT MALUM PUBLICO MAGISTRATUS EDICTO NON PARERE ANTIGONAE EXEMPLUM DOCET

Carmen anapesticum dimetrum.

Melius prorsum nihil invenit ,, blue
Legibus aequis Natura parens. ,,
Pietas clemens, stabilisque fides, ,,
Virtusque gravis nititur illis. ,,
Constans populi norma regendi ,, spacer210
Ipsa est urbs vita quietae. ,,
Qui magnificum gerit imperium ,,
Legum est servus. Non contiget ,,
Tramite recto hoc error eunti. ,,
Quicquid statuit summa potestas, ,, spacer215
Id pro lege est a subiecta ,,
Plebe tenendum. Sitit exhausta ,, blue
Rivulus unda fonte obstructo. ,,
Capite infecto membra soluta ,,
Cito fatali tabe peribunt. ,, spacer220
Spernere nulli licet impune, ,,
Nisi convulsus simul in nihilum ,,
Status effractae concidat urbis. ,,
Niti in vetitum subdola honesti ,, blue
Species magnos incitat animos. ,, spacer225
Dum respiciunt mala privata, ,,
Publica regum iussa effringunt. ,, blue
Propriae maeror cladis acerbus ,,
Omnem officii removet curam. ,,
Pessima virtus animosa sui ,, blue spacer230
In perniciem facta attentat. ,,
Pugnat in undas ire adversas, ,,
Rapidi cursum fluminis acrem ,,
Obice admoto frustra coercet. ,,
Nulla doloris vis privati ,, spacer235
Iustis merito fascibus obstat. ,,
His et amici ratio et fratrum ,,
Gratia, summa et cura parentum ,,
Cedere debet. Sontes pelagus ,,
Gravat immensum, Laerna malorum ,, blue spacer240
Vetera incassum recidunt merita. ,,
Animus chari gratus amici ,,
Pravum exemplum laesus abhorret, ,,
Atque efficitur ferus ex fido ,,
Hostis amico. Gravis est regis ,, blue spacer245
Ira offensi. Flexile vimen ,,
Onus immensum non sustentat, ,,
Imo iniecto pondere sedit. ,,
Carcer, egestas, paedorque domant, ,,
Cladesque modum patitur nullum. ,, spacer250
Aspera fati vis funesti ,,
Ultima tandem paena sequetur. ,,
Fatuus stimulum qui ferit acrem, ,,
Pede nequicquam promovet icto. ,,
Plaga authori nocet imposita. ,, blue spacer255
Res grata quies. Discere nimis est ,,
Sapere accepto vulnere serum. ,,
Ergo corpus florere diu
Validum exoptas? Capiti pari.
Longum foelix gerat imperium. spacer260
Sic perpetuo bene procedunt
Omnia cursu.

bar

TERTIA POMPA

POETA

Iuvenile pectus fervidus penetrans amor
Statum priorem mutat atque alium facit.
Adversa si res accidat, nescit regi. spacer265
Exutus animo, pronus in artes malas
Fertur, salutem negligit. Verbum est vetus,
Sapere et amare vix Iovi iunctim datur. blue
Haemonis hoc, se dum necat, fatum docet,
Idemque monstrat ordo qui prodit novus. spacer270

CUPIDO, puer cum arcu et sagittis

Adsum Cupido, dictus infamis deus. blue
Quamvis utroque lumine orbatus, tamen
Sagitta metam tangit haec: quodvis iecur blue
Emissa penetrat, et loco in iusto manet.
Vagor per omnes impiger mundi plagas, spacer275
Semper secundis rebus insidias loco.
Vel fulminantem nostra fax torret Iovem.
Haec me furentem turba sectatur comes.

TEMERITAS, vir

Lingua proterva futilis sum Temeritas. blue
Incerta me sors, nulla sed ratio regit. spacer280
Praevideo prudens nulla; quae casus feret,
Sequor; fidele sperno consilium; obstrepo
Procax et amens: ducit error de via.

IMPUDENTIA, vir ferreum os

Succedo vultus ferrei Impudentia.
Perfricta frons haec neminem prorsus fugit, spacer285
Pudor nec unquam conscius vultum notat.
Prorsus decorum negligo officium insolens.
Non cedo patri, sed lacesso opprobriis. blue
Innata talis pectori est audacia.

IMPETUS

Praeceps vagusque et pronus ad casum Impetus. spacer290
Nostros amores si quid adversum premit,
Vel si dolores bile cor pungant meum, blue
Quo timeo ferri? Nil moror, sed quodlibet
Attento facinus, exul it ratio. Quasi
Rabie maligna percitus, morti obvium spacer295
Do saepe memet, fata praevertens mea.

INTERITUS

Interitus adsum, memet et laedo furens.
Nullus cadentis ordo naturae huc trahit,
Sed vis refringens caeca vitae stamina, blue
Manumque propriam in funus armavit meum. spacer300
Vitam hanc ademit mens mea impaciens mihi,
Raptique amoris luctus affligens. Comes
Huic fio, sequitur Impetum quisque ducem.

TERTIUM THEMA red

AMARE SIMUL ET SAPERE VIX CUIQUAM DARI INTERITUS HAEMONIS DOCET

Choriambici Asclepiadaei.

Nec flammae rapidae, nec Boreae trucis ,, blue
Vis tanta, aut validi fulminis, aut maris ,, spacer305
Vasti, mali quando Cupidinis ,, blue
Venas aestus edax occupat intimas, ,,
Et torret cupidum flammea fax iecur. ,, blue
Ut fervor iuvenis cor penetraverit, ,,
Artes ingenium labitur in malas. ,, spacer310
Iactatur varie, nec Cereris subit ,,
Nec Bacchi studium. Pervigiles trahit ,, blue
Noctes; cura animum solicita atterit; ,,
Absumptus decor est pristinus, et vigor; ,,
Incessus varius saepe tremens labat ,, spacer315
Recta a mente miser deseritur; salus ,,
Spreta est, et rabies faeda cor occupat; ,,
Nec flectit ratio, nec sapientia. ,,
Ut lambens solidas flamma trabes vorat, ,,blue
Et parvum in cinerem robora concidunt; ,,spacer320
Ut rauci validus turbinis impetus ,,
Quodcunque obstiterit funditus abripit, ,,
Sic crudelis Amor visceribus latens ,,
Conquassat penitus rectum animi statum. ,,
Secum cuncta rapit, consilium exulat ,, blue spacer325
Sanum, sese animus praecipitat sciens, ,,
Discedunt pietas, ius, decus, aequitas, ,, blue
Virtus, sancta fides, et roseus pudor. ,,
Mens quae pessima sunt fertur in laec libens, ,,
Nec froenos patitur, nec poterit regi. ,, blue spacer330
Verum fata furens accelerat sua, ,,
Morti saepe avidae se ingerit obviam. ,,
Ergo cedat amor, si sapis, improbus,
Dum sanus poteris, nam levis est deus.
Tam vesana animus ne caleat face, spacer335
Sed primum prohibe strenuus impetum.
Ad laudem celebrem sic via sternitur.

bar

POMPA QUARTA ET ULTIMA

POETA

Foelix putandus, mente qui prudens agit.
Gratus piusque est in suos; legi datae
Parere novit; semper illaesus manet; spacer340
Omni ex periculo liber evadit; bono
Fert placidus animo quicquid adversi venit.
Illuc aperte mitis Ismene docet,
Et ista quae iam turba postremo venit.

RATIO

En Ratio viae lumen humanae unicum: spacer345
Monstrare rectum muneris pars est mei.
Affectus ore cedit obliquo mihi.
Consilia laudo sane, nil praeceps ago.
Mores viciaque trutinam subeunt meam.
Rectum capesso, respuo quicquid malum est. red blue spacer350
Fortuna quam vis duplici includat malo,
Persisto placida. Recta mens semper manet.

PIETAS

Pietas inermis, patriam et divos colo, blue
Propensam in omnes mentem ego afflictos gero.
Pars nulla vitae debito officio vacat. spacer355
Fratres, parentes integra observo fide,
Semperque refero gratiam cunctis parem.
Sum chara semper omnibus quoquo feror,
Et quicquid usquam molior, cunctis placet.

OBEDIENTIA

Clemens remisso pectore Obedientia, blue spacer360
Non ambio alta. Sorte contentor mea.
Quiquid potestas imperat, servo libens.
Recte pusillam ferre fortunam scio.
Appetere nolo magna. Nam quisquis bene blue
Latet, bene etiam vivit. In plano levis spacer365
Est lapsus. Unquam paruisse haud poenitet.

INCOLUMITAS

Accedo membris integris Incolumitas.
Quodcunque capiti crimen illatum est meo,
Virtute forti pellit integritas statim.
Namque innocens haud haeret in culpa diu. spacer370
Non subita me mors pellit, aut fallax permit.
Vita at capillos candida ad canos manet.

FOELICITAS cum corona

Foelicitatem quique me longae viae
Metam requirit. Sum laboris terminus.
Virtutis almae praemium, finis, comes. spacer375
Me praepotentes, splendidi et regno ambiunt,
Sanaque quotquot mente sunt. Frustra tamen.
Fortuna non me caeca sublimem capit,
Sed sola virtus, arduam scandens viam.
Ad hanc coronam tendit, et partam tenet. spacer380

POETA

Ista dicuntur pro epilogo

Ex rebus igtis hoc minutis ordine,
Quantus metatur fructus apparet satis.

QUARTUM THEMA red blue

QUAE CORRIGERE NON POSSUMUS, EA ATTENTARE NE VELIMUS DOCET ISMENE, VITAE QUIETAE FORMAM TRADENS

Carmen Sapphicum.

Summa si legem iubeat potestas ,,
Impiam, vel si violet benignae ,,
Iura naturae, minime cuivis ,,spacer385
spacerFrangere fas est. ,,

Arduis sese sapiens dolebit ,,
Rebus intrudi: studet ut latescat ,,
Ingrata libertas. Bene qui latebat, ,,
spacerIs bene vixit. ,,spacer390

Abstinet magnis, animoque parvam ,, blue
Ferre fortunam bene discit aequo. ,,
Utitur parvis sapiens, suaque ,,
spacerPelle quiescit. ,,

Ponderi cedunt nimio libenter ,,spacer395
Quod pati molles nequeunt lacerti. ,,
Nec sinunt vires onus impotentes ,,
spacerFrangere durum. ,,

Mobiles rerum dubiique casus, ,, blue
Quod statu durat nihil est eodem. ,,spacer400
Invicem recta et mala cuncta certo ,, blue
spacerOrdine cedunt. ,,

Quae minor prave statuit potestas, ,,
Maior adventans eadem revellit. ,,
Ipse quod captas male, saepe praeceps ,, red spacer405
spacerEfficit aetas. ,,

Quicquid excelsum est, dubia locatur blue
Sede, nymboso Borea superbae ,,
Vappulant turres, feriunt nivosos ,,
spacerFulmina montes. ,,spacer410

Vulnus evitat macilenta cervix, ,,
Seque res recte modicae coercent. ,,
Turbidi parvae rabies carinae ,,
spacerNon nocet Austri. ,,

Quem levat culmen rota versa in altum, ,, blue spacer415
Ne ruat praeceps pavet usque. Terra ,,
Lapsus in plana levis, et sine ullo
spacerVulnere surgit. ,,

Tutus angusta cibus usque mensa ,, blue
Carpitur. Cespes viridis profundos ,, blue spacer420
Provocat somnos. Casa pellit omnem blue
spacerParva timorem. ,,

Quae supra vires mala sunt, relinquas.
Semper expectes meliora. Temet
Interim froena, et propria beatus spacer425
spacerSorte quiesce.

Finis

i