Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis.   

ACTUS V

Iambici senarii.

NUNCIUS O incolae Cadmi, domusque Amphionis, ,, blue
Vitam hominis, antequam effluit, nec laudibus ,,
Efferre, nec culpare quis merito potest. ,,
Nam semper et fortuna foelicem erigit, ,,
Et denuo fortuna miserum deprimit, ,, spacer1150
Nec ulla rerum auguria certarum scio. ,,
Mihi beatus visus est olim Creon,
Quando hostium e terra hac cruentam vim expulit.
Obtenta patriae sceptra solus rexerat,
Florens celebri liberum propagine. spacer1155
Nunc cuncta pereunt. Nam voluptates, viri, ,,
Cum deserant, non amplius quenquam aestimo ,, blue
Vitam agere, sed vivum cadaver censeo. ,,
Est domi fortuna, si vis, splendida, ,,
Hoc si absit, his cum gaudio laete frui, ,, spacer1160
Fumi umbra ego reliqua prae voluptate haud emam. ,,
CHORUS Quas afferens iam regis aerumnas venis?
NUNC. Sunt mortui. Sunt causa, qui vivunt, necis.
CHOR. Et quis trucidat explica, et quis occidit?
NUNC. Haemon sua ictus dextera laetho occubat. spacer1165
CHOR. Utrum paterna laesus an propria manu?
NUNC. A se ipse, coniugis ab necem infesus patri.
CHOR. Ut verba, vates, vera es effatus nimis!
NUNC. Sic res habet. Nunc alia meditari licet.
CHOR. At cerno iam miserrimam Eurydicen toro blue spacer1170
Iunctam Creonti, ex aedibus vel mortuo
Quiddam audiit de filio, vel casu adest.
EURYDICE Sermonis, o cive, ego accepi sonum
Aedem Minervae Palladis sacram petens,
Ut veni amaenam precibus appellans deam, spacer1175
Durae recludens ferream portae seram,
Et cladis aures perculit domesticae
Strepitus. Ad imam prona tellurem cado,
Famulae timent, me pavidus oppressit stupor.
Sed rursus expedite quicquid sit mali. spacer1180
Non calamitatum ignara cuncta exaudiam.
NUNC. Ego, o domina regina, coram proloquar,
Nec praeteribo veritatis quippiam.
Mollire te quid moliar, cum postea
Fallax ero? Res recta semper veritas. ,, spacer1185
Ego tui sectabar in campum pedes
Mariti, ubi deforme Polynicis situm
Erat cadaver canibus erosum feris.
Primum triformem Hecaten precati, noctis et
Dirum arbitrum, benevoli ut iras comprimant. spacer1190
Pura hunc aqua lavamus: effractis recens
Ramis necati reliquas exussimus,
Terraque bustum fabricantes eminens,
Rursum ad puellae lapide constructum aspero
Thalamum profanae mortis ingredimur cavum. spacer1195
At vocis altos eiulatus eminus
Quidem prope ad thalamum sepulchralem audiens
Rapido Creonti monstrat adventans pede.
Huic ocyus dum properat, insanae sonus
Vocis strepit, post corde lacrymoso gemens spacer1200
Hoc triste verbum emittit: “O infelix ego;
Sumne ipse vates? Numquid infaustissimam
Hanc omnium, in quas me dedi, ingredior viam?
Vox filii pectus quatit. Sed concito,
Famuli, gradu properate et astantes prope spacer1205
Aspicite saxeam aggeris compaginem,
Limen ineuntis carceris. Vel Haemonis
Vocem audio, vel dii mihi errorem offerunt.,,
Haec conspicati regis ex iussu sumus
Animo cadentis. Hanc recessu in intimo blue spacer1210
Cervice vincta pensilem conspeximus,
Zona tenaci aut sindone obscrictam gulam.
Atqui ille mediam mulierum amplexu iacet, blue
Sponsae gravem pendentis interitum gemens,
Dirique facta patris, et miseros toros. spacer1215
Ut vidit hos planctu aspero exhaustus pater,
Irrumpit intro. Fletu apud sese aedito
Clamat, “Nefas o quale conflasti, miser?
Quid cogitas? Cur clade temet conficis?
Egredere, fili, en supplices tendo manus.,, spacer1220
Illum feroci natus aspectu intuens,
Et respuens vultu, ore compresso truci
Ensem manu distrinxit ancipitem. Patre
Illum fuga vitante, frustratus ferit.
Deinceps sibi infestus miser, medium obvio spacer1225
Immergit ensem latere. Post in flexilem
Adhuc susperstes virgini amplexum ruit,
Ex imo anhelans efflat eductum halitum,
Alto cruentum ex ore sanguinem vomens.
Sic mortuam extinctus premebat, nuptia spacer1230
Cacea miser sortitus inferni domi,
Facto indicans, quam turpe sit, quamque improbum ,,
Praeceps temeritas rebus humanis malum. ,,
CHOR. Quid hinc potes coniicere? Iam mulier abit,
Bonum priusquam effatur aut verbum malum. blue spacer1235
NUNC. Et me quoque invadit stupor. Spe tamen alor,
Quod filii cladem audiens, non publice
Lamenta profundet, sed intus in aedibus
Sobolis acerba fata cum ancillis gemet.
Non tam illa laevae est mentis ut peccet palam. spacer1240
CHOR. Ignoro, mihi nimium silentium grave ,,
Portendit aliquid. Verba frustra hic fundimus. ,,
NUNC. Quin irruamus, ne cor ita percitum
Clam immande quoddam facinus occultet, domum
Totam peragrantes. Ais quidem probe,spacer 1245
Nimii miseria usque est silentii comes. ,,

Anapestici

CHOR. Atque en, fert hic rex ipse gradum,
Gnatum exanimem dextra apportans.
Dicere si fas, non ex alio est
Clades, culpa at penes ipsum est. spacer1250

Carmen choricum varie mixtum ad finem usque gtragediae, insertis et senariis, et iambicis et anapesticis.

spacerspacerCREON Heu mentis incallidae blue
spacerspacerEt errata pergravia
spacerspacerEt exitalia. Heu qui necant,
spacerspacerNecatosque qui cog-
spacerspacernatos vident. spacer1255
spacerspacerO incepta iam meis in-
spacerspacerfaustissima.
spacerspacerO fili tener tenellae adiacens
spacerspacer(Heu, ohe),
spacerspacerMoreris, occidis,spacer 1260
spacerspacerMea, non tua, truci amentia.
CHOR. Ut sero quid iustum est videris cernere!
CRE. Tandem miser cognosco. Iam nostrum in caput
Deus, calamitate me grave premens,
Intonuit, et me clade concussit mala. spacer 1265
Heu, civium commune removens gaudium,
spacerspacerEheu.
spacerspacerO asperi labores virum! ,,
FAMULUS Rex, advenis quasi malorum possidens,
Partim in manu, partim afferens, partim aedibus, spacer 1270
Redis miser, novaque illa visurus mala.
CRE. Num peius etiamnunc, aut malorum est amplius?
FAM. Uxor necatae prolis infoelix parens
Extincta dudum vulnere inflicto iacet.
spacerspacer CRE. O, o domus Tartari spacer 1275
spacerspacerNefanda, quid me conficis luctu senem?
spacerspacerEho dolores mihi af-
spacerspacerferens pessimos, quid affers mali?
spacerspacerVae, perditum antea necasti virum.
Profare, o serve, quid hoc quod nuncias novi est? spacer 1280
spacerspacerVae, vae, vae,
spacerspacerSobolis ad necem
spacerspacerFerox coniugis fatum esse additum?
CHOR. Cernere licet. Nam non humata est hactenus.
CRE. Hei mihi! Etiam secundus aliud malum cerno miser. spacer 1285
Quod ergo, quod me iam manet fati genus?
Natum cruenta defero infaelix manu,
Ipsamque video flebili extinctam nece.
spacerspacerHeu mater misera, heu fili.
FAM. Illa ense transfossa, illa circum altaria spacer 1290
Premit venustas palpebras. Lugens quidem
Prius celebrem Megarei absumpti torum
Post huius obitum, dira postremo tibi blue
Fata imprecatur prolis extinctae reo.
spacerspacerCRE. Heu, heu, eheu. spacer 1295
spacerspacerMetu distrahor.
spacerspacerQuid hoc pectus ne-
spacerspacermo mortifero ense traiecit? Ae-
spacerspacerrumnosus ego. Heu heu.
spacerspacerAerumnosa me calamitas premit. spacer 1300
FAM. Horum quasi culpam malorum sustinens,
Ob virginis fatum impium paenas luis.
CRE. Quoi dissoluta in caede coniux est modo?
FAM. Ipsa proprium mucrone transfixit iecur,
Ut filii lacrimabilem accepit necem. spacer 1305
spacerspacerCRE. Heu. Harum foeda cladium a me nota red
spacerspacerIn alium nequit referri virum.
spacerspacerEgo te, ipse ego peremi, o miser.
spacerspacerRatum ipse eloquor. Eho, servuli,
spacerspacerRapite me cito, abripite me hinc procul, spacer 1310
spacerspacerQui non sum magis, quam qui nullus est.
CHOR. Lucrum imperas, si quid lucri sit in malis.
Nam quae brevissima in malis, sunt optima. ,,
spacerspacerCRE. Veni, veni,
spacerspacerO optata mors, meorum optime, spacer 1315
spacerspacerFerens ultimum malorum diem,
spacerspacerUt haud alia lux mihi appareat.
FAM. Sunt haec futura. At iam quid haec facere est opus?
Curent quidem, curare quos istaec decet.
CRE. Sed quae loquir, sunt maxime in votis mihi. spacer 1320
FAM. Ne nunc preceris quippiam, nunquam malum. ,,
Tandem veni, veni.
CRE. Virum abripite perditum me hinc procul,
Qui te, o gnate, non volens neci dedi,
Teque, coniux. Heu me miserum, nescio spacer 1325
Fatale quisquam effugere mortalis potest, ,,
Prius quem aspiciam, aut quo cursu properem.
Nam cuncta ceciderunt mihi partim in manus
Oblique, et hoc partim in caput,
Totumque divi sorte me mactant grave. spacer 1330
spacerspacerCHOR. Prima beatae pars est vitae ,,
spacerspacerMultum sapere. Valde in divos ,,
spacerspacerNocet impietas, magnam elati ,,
spacerspacerPaenam ob grandia verba luentes, ,,
spacerspacerSapere extrema ,,spacer 1335
spacerspacerTandem didicere senecta. ,, blue

Perge ad pompas