Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis.


ACTUS IV

Senarii iambici

TIRESIAS Thebane rex, en publica adsumus via, spacer980
Duo unius gradum ferentes lumine.
Caecus viam ignotam ex duce instat praevio.
CREON Quid nuncias, longaeve Tiresia, novi?
TIR. Ego docebo, tuque vati obtempera.
CRE. Unquamne ego consilia reieci tua? spacer985
TIR. Recte igitur ad clavum sedens urbem regis.
CRE. Hercle ipse fateor, me iuvasti plurimum.
TIR. Rursus age, sape, stans in acie novaculae. blue
CRE. Quid? Fare. Vox me horrore perfudit tua.
TIR. Certo scies, signa artis excipiens meae. spacer990
Antiqua in arce dum egerim auguria sedens,
Probus ubi fuit auspicia captandi locus,
Ignotum aves tum voce fundentes sonum
Clanxere tanquam oestro maligno percitae,
Et invicem sese ungue lacerarunt fero. spacer995
Caedem arguebat streipitus alarum evidens.
Pavore quassus cuncta quo vergant timens,
Flagrantibus sacram appuli aris victimam,
Et hostia Vulcanus in tenebras abit.
In cinere tabuit artuum sanies fluens, spacer1000
Flammamque funo respuit surgente, tum
Effusa sparsim humi iacebant viscera.
Adipem labans spernebat iniectam femur,
Monstravit istaec cuncta praecedens puer
Obscura sacri signa monstrosi mihi spacer1005
(Namque hic mihi dux est puer, ego caeteris). ,,
Urbi tua hoc mens prava discrimen parit.
Altaria atque coelitum sacri foci
Scatent comesto vulturum et canum cibo,
Misero Oedipi nondum sepulto filio. spacer1010
Nec dii pias litationes hactenus
Nec artuum flammas nigrantes sustinent.
Maestae nec argutos aves aedunt sonis,
Pastae nefandas caedis humanae dapes.
Haec usque, fili, mente versentur tua: spacer1015
Hominibus est errare commune omnibus, ,,
Sed culpa postquam admittitur, non amplius. ,, red
Stultus nec infoelix homo est, qui noxio ,,
Non pertinax malo mederi nititur. ,,
Nam pertinacia dura stultitiam arguit. ,, spacer1020
Sed cede mortuo, iacentem pungere ,,
Noli. Necare mortuum quae immanitas? ,,
Studens tuae haec dico saluti, a benevelo ,,
Utilia si promas, iuvabit discere. ,,
CRE. Omnes velut scopum petentes, o senex, spacer1025
Iam tela colliniatis in nostrum caput.
Non me ista divinatio expertum latet,
Factioque spretum vestra vendidit diu.
Lucramini, divendite electro hoc caput,
Seu sardico seu auro velitis Indico, spacer1030
Nunquam illum humo condetis iniecta tamen.
Non, si Iovis aquilae velint abreptum eum
Ut praedam ad altos proiicere Iovis thronos,
Nec, ut piaculum hoc pavescens horridum,
Dari ad sepulturam sinam. Scio probe spacer1035
Laedare deos mortalium nemo potest. ,, blue
Multi diserti, o Tiresia, turpissimis ,,
Labant ruinis, quando lucri gratia ,,
Turpem ore sermonem polito fabricant. ,,
TIR. Heu, nemo scit mortalis hoc? Nemo explicat? spacer1040
CRE. Quam rem? Quid hoc commune dictum obnunciat?
TIR. Opulentiam summam est consilium bonum. ,,
CRE. Damnum esse maximum rudem insipientiam. ,,
TIR. Hic te profecto morbus oppressum tenet.
CRE. Acerba nolo obiicere vati opprobria. spacer1045
TIR. Atqui obiicis, me falsa proloqui asserens.
CRE. Vatum omne divitiarum inexplebile genus.
TIR. Tyrannicum genus omne turpi lucro hiat.
CRE. Num principem nosti esse, dicta in quem iacis?
TIR. Novi. Hanc quidem urbem mea ope servasti integram. ,, spacer1050
CRE. Prudens es augur valde, at iniusto favens.
TIR. Me ex pectore haud movenda cogis proloqui. ,,
CRE. Move, loquere, lucri modo haud adigat sitis.
TIR. Siccine lucro me mens tua impulsum aestimat? ,,
CRE. Nunquam animum habebis (scio) venalem meum. spacer1055
TIR. At scito tu: non amplius multos rota ,,
Solis diurnos rapida ducet circulos,
Ex liberis unum antequam ipse mortuum
Invitus in locum peremptorum dabis,
Quod obrutos fossa abdita vivos habes, spacer1060
Animamque tumulo honoris expertum locas.
Tum etiam, inferum quod sorte vacuum debita,
Et funere, et iustis carentem contines.
Quod nec tibi, nec diis supernis fas erat. ,,
Sed, pessime, istaec scelere violantur tuo. spacer1065
Horum ergo tendunt in tuum insidias caput
Ultricium iam turba Furiarum horrida
Ut tete in ipsis obsitum prendant malis.
Tecum haec puta, tentatus an precio fidem
Dico. Haud erit prolixa temporis mora, spacer1070
Cum tua tuorum perstrepet luctu domus.
Infensa valde fiet urbs quaevis tibi,
Quamcunque trux canum aut ferarum polluit
Laniatus, aut rapax volucris putido
Foetore sacros urbis inficiens lares. spacer1075
In te dolentem talia, quasi arcu potens
Emisi acerbi firma cordis spicula.
Quorum haud vales effugere ferventem impetum.
Nos ergo, fili, sine mora hinc abduc domum. blue
Stomachum ferocem in iuniores evomat. blue spacer1080
Linguamque post discat alere protervam minus,
Mentemque, quam nunc, corde meliorem gerat.
CHORUS Discessit, o rex, horridas iactans minas.
Cognovimus certe, capillum ex quo nigrum
Aetas mihi in canos senescens tinxerat, spacer1085
Hunc nunquam in urbem vana praefatum hactenus.
CRE. Novi ipse, et hinc mens trepida turbatur mihi.
Concedere est grave, at reluctanem tamen
Animum aspera clade opprimi gravissimum.
CHO. Imo, o Creon, nunc consilio est opus bono. spacer1090
CRE. Quid exequi ego debeam ostende, obsequar.
CHO. Statim hinc profectus virginem effoso specu
Amitte, tum bustum perempto construe.
CRE. Haeccine probas et author es concedere?
CHO. Quam, rex, celerrime. Incito praeceps gradu ,, spacer1095
Malos deum vindicta concidit viros. ,,
CRE. Heu, vix adhuc a pristina mente abstrahor
Ut hoc agam. At fato haud repugnandum gravi. ,,
CHO. Haec perfice abiens, ne quid inceptes novi.
CRE. Sic gradiar ut possum. Ergo satellites, spacer1100
Quotquot iam adestis, dexteras securibus
Armate, et in locum aeditum procedite.
Quando huc trucis deflexus est animi rigor,
Solvam ipse praesens, qui prius constrinxeram.
Namque vereor ne constituta iura dum spacer1105
Retineo, non sit optimum vitam aedere.

Carmen chori, ut aliis in locis, mixtum.

CHORUS Celeberrime, Cadmeiae blue
Nymphae decus summum, Iovis-
que gravisoni genus
Qui nobilem foves spacer1110
Italiam, regisque com-
munem agrum Eleusinium
In Cereris campo; o
Liber Baccantum metropoli Thebis
Habitans, madidum ad Ismeni spacer1115
Fluvium, atque ferox
Iuxta genus dracontis.
Radians bifido Parnas-
so viderat te funus u-
bi Corsyiae nymphae spacer1120
Palare Bacchides
Castaliae ad fluenta, te-
que frondentes hederis
Nissaeae ripae, et florens littus blue
Racemiferum laetis spacer1125
Cantionibus effusis mittunt
Thebani ducem soli potentem,
Quam ex urbibus cunctis
Amas, ictam Semelem
Ob parentem fulmine. spacer1130
Iam ergo quando tota urbs
Violento constringitur
Malo, veni precor
Salutari pede Parnassium
Iugum linquens, aut gemebundum spacer1135
Aequor.
O ignis micantum
Dux syderum, et qui nocturnis
Cantionibus praees,
O Iovis soboles, spacer1140
Properato Naxiis blue
Cum comitibus cito, et
Thyadibus, quae quando furunt,
Nocte te in-
tegra principem celebrant Iacchum. spacer1145

Perge ad actum quintum