Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis.

ACTUS III

Iambici trimetri.

CREON Brevi sciemus vate quovis certius,
O gnate, num degreta cernens coniugi
Proposita moriturae in patrem offensus venis,
An nos opus qoudcunque fabricantes amas.
HAEMON Pater, tuus sum. Tu inclyto sapientiae spacer634
Splendore pollens me regis, quem ego sequar.
Ego nullius tanti aestimo uxore torum,
Quam regia ut tu sceptra venerandus geras.
CRE. Sic, fili, honestum mente complecti decet, ,,
Ut nil voluntati paternae praeferas. ,, spacer640
Idcirco liberos viri exoptant domi
Creareque, et parere susceptos sibi,
Ut vindices ab hoste paenas expetant,
Officio amicum cum patre observent pari.
Quicunque sobolem sibi scelestam procreat, ,,spacer645
Numquid aliud quam pectore aerumnas parit ,,
Suo asperas, risus protervos hostibus? ,,
Ne, gnate, mentem ex sede dimoveas sua
Correptam amoris fervida insani face.
Quamvis voluptas, felle commista est tamen ,,spacer650
Tori mala mulier iugalis particeps. ,,
Ulcus malo nullum est amico tetrius. ,,
Sed impiam hanc sanus puellam respue,
Stygio sine alicui traditam Orco nubere.
Nam iura regni comperi hanc ipsam palam spacer655
Ex omnibus solvisse solam civibus.
Nunquam ore me praestabo mendacem levi,
Verum necabo. Celebret interea Iovem
Fratrem, scelestos si ferat vel Iuppiter.
Mihi qui sacra privatus est iunctus fide, ,,spacer660
Rei quoque apparet fidelis publicae. ,,
Quicunque impudens iustis resistit fascibus, ,,
Non laudis a me gloriam celebrem feret. ,,
Quem civitas praefecit, hunc sequi decet, ,,
Si levia, sive iusta, vel secus imperet. ,, blue spacer665
Tali probe gestam a viro rempublicam, ,,
Posseque bene parere mandato, reor. ,,
Cumque gravis avidi Martis increpuit fremor, ,,
Talis potens et fortis adiutor manet. ,,
Nullum rebellione maius est malum: ,, blue spacer670
Haec integras labefactat urbes, haec domos ,,
Devastat, haecque Marte medio abrumpere ,,
Pugnam fuga facit. Tamen obedentia ,, blue
Viris salutem subditis multam parit. ,,
Ita principes haec maxima observent fide, ,,spacer675
Nec mobilem expugnare mulierem sinant. ,,
Si sit necessae, strenuo praestat viro, ,,
Quam ut muliere dedisse dicamur manus. ,,
CHORUS Ni fallat actae flexus aetatis probe
Recteque quae dicis videris dicere. spacer680
HAEM. Pater, homines mente imbuerunt numina, ,,
Rerum omnium quae principatum solum habet. ,,
Ego quomodo haec non dicta sunt recte neque
Adhuc scio, neque proloqui iam sum potis:
Alterius ore potuit efferri bene. spacer685
In rem tuam reputare cuncta me decet,
Quae quisque fatur, quae agit, et arguere potest. red
Populo loquaci regis aspectus gravis,
Dum fatur ea quae te audientem mordeant,
Audire cuncta clanculum licet mihi, spacer690
Ut tota moeret hanc puellam civitas.
Quod omnium illa mulierum indignissima,
Celeberrime mortem oppetit facti rea.
Quae una ex parente strage germanum impia
Coesum, insepultum, nec canum crudelium spacer695
Morsu perire, nec sinet aves pascere.
Non potius amplum est digna munus consequi?
Obscura tacite haec fama manat undique.
Tuae, pater, si prospero sint res statu,
Mihil nil potest accidere preciosum magis. spacer700
Quis gloriae, florente patre, splendor est
Prolis amplior? Vel prole quis patri bona?
Ne moris huius pertinax sis ut, nisi blue
Quod tu facis, recte nihil factum putes.
Quicunque sese aut sapere solos venditant, spacer705
Aut mente, lingua aut praeditos prae caeteris,
Hoc si explices, prodent ineptos se et leves.
Sed discere virum multa sapientem, neque
Nimium est praefractum, probro non ducitur. blue
Dum flumen imbribus auctum hybernis defluit, spacer710
Arbora decora flexilis surgit coma,
At quae reluctat strata stirpitus iacet.
Sic nauta nil velum relaxans, sed nimis
Pleni strependem carbasi extendens pedem,
Transtris rate eversa supinis navigat. spacer715
Compesce caecas mentis iratae faces.
Sapientiae si pectore insedit meo
Vis aliqua iuvenili, optimum esse hoc autumo.
Virum artium in lucem peritum suscipi;
Sin hoc nequit (nec sic solet id obtingere) spacer720
Etiam a disertis valde honestum est dicere.
CHOR. Rex, si probe hic dicat, decet te discere, blue
Teque a parente. Utrinque iam dictum est bene.
CRE. Nos etiam id aetatis sapere docebimur
Ab homine, cui vix barba decoravit genas? spacer725
HAEM. Non est iniquum, aetate quamvis sim rudi.
Facta potius reputare quam tempus decet. ,,
CRE. Quod factum, honoribus scelestos prosequi?
HAEM. Non grata iubeo officia praestare impiis.
CRE. An non eodem iam illa deprehensa est malo? spacer730
HAEM. Non gentis istud turba Thebanae asserit.
CRE. Num civitas statuenda praescribet mihi?
HAEM. Hoccine vides ut dixeras iuvenis nimis?
CRE. Par alterum imperare, non me, patriae?
HAEM. Ea civitas non est, viri quae unius est. spacer735
CRE. Nonne imperatoris putanda est civitas?
HAEM. Terra imperares solus inculta probe.
CRE. Mulieris insanus stupor pugnam hanc facit.
HAEM. Si tu ipse mulier. Cura me mordet tui.
CRE. Cum patre natus ibis in ius, pessime? spacer740
HAEM. Crudele saevus crimen admittis palam.
CRE. Crimen putas decreta tutari mea?
HAEM. Minime tueris, sacra conculcans deum.
CRE. O indolem impuram, et mulieri subditam!
HAEM. Me a rebus haud cernes subactum turpibus. spacer745
CRE. Hunc coniugis pactae ergo sermonem facis.
HAEM. Immo tui meique causa, et inferum.
CRE. Nunquam haec tibi nubet superstes postea.
HAEM Ergo occidat, certe opprimer aliquam cadens.
CRE. Num sic minatus dira cinfidens venis? blue spacer750
CRE. Quaenam minae, mentes inanes alloqui?
CRE. Plorans scies, mens cum tibi sit impotens.
HAEM. Ni esses pater, te sapere dixissem male.
CRE. Ne mulieris verna dictis imperas.
HAEM. Quidvis loqui, atque audire nil contra velis? spacer755
CRE. Recte, atqui (Olympum iuro) laetus aspera
Nunquam in meum convitia iactabis caput.
Educite illud odium, ut ante oculos statim
Propter maritum debitum fatum ferat.
HAEM. Non ante me, istud semper ut certum tene. spacer760
Neque hanc dabis me propter exitio, neque
Vultum intuens lustrabis aspectu meum, red
Ut hic cum amicis remaneas, qui de volunt.
CHOR. Discessit, o rex, bile acerba concitus.
Talis quidem mens, si doleat, est impotens. spacer765
CRE. Faciat, sapiat, exuperet humanum modum.
Nunquam hs puellas horrida eripiet nece.
CHOR. Utramque ne trudicare confestim studes?
CRE. Non alteram, quae non tetigit, ais probe. blue
CHOR. Quo mortis illam genere tentas caedere? spacer770
CRE. A plebe prorsum inculta qua patet via.
Vivam trahens hinc saxeo includam specu.
Quantum recipiat pugnus apponens cibi,
Ut tota devitet piamen civitas.
Illicque Ditem, quem deum solum colit, spacer775
Precata, rigidae mortis obtineat fugam.
At tunc brevi persuasa momento sciet,
Quod inferos venerari inanis sit labor.

Carmen chori mixtum ex variis metri generibus.

CHOR. O usque invictissime Amor, ,,
Amor lues divitiarum, ,,spacer780
Qui molliculis roseisque ,,
Genis habitas puellae, ,,
Tranas fretum, quique manes ,,
Sedibus agrorum. ,,
Nec te coeligenarum fugit ullus, ,,spacer785
Nec quisquam hominum. Qui habet ,,
Te, percitus est furore. ,,
Tu enim bonorum, ut mali sint, ,,
Tristi quatis pectora clade, ,,
Et tu quoque ad arma fratres ,,spacer790
Atrocia concitasti. ,,
Vincit micans ex oculis ,,
Gratia desponsae ,,
Nymphae, principibus socia, vel ipsas ,,
Leges. Indomita la- ,,spacer795
scivit Venus Aphrodite. ,,
Nunc ista videns praeter leges
Fieri, vexor, nec lachrymarum
Ultra fontem retinere queo.
Dum communem video thalamum bluespacer800
Morte Antigonam subeuntem.
ANTIGONE Videre, cives patriae, videre
Iam me iter ultimum in-
sistentem, atque novissimum intu-
entem solis iubar. spacer805
Post nec unquam, at omnibus aequalis
Me Erebus vivam rapit
Usque Acherontis undas, nec geniali
Iunctam toro. Mihi nec celebrem
Quisquam Hymenaeum spacer810
Decantat, imo Acheronti nuptura.
CHOR. Nempe vel omni laude superior, blue
Squalida mortis tecta subito.
Nec tabifico morbo extincta,
Nec dum gladio transfossa truci, spacer815
Sed viventum libera sola,
Forti pete Tartara gressu.
ANT. Accepi acerbam Nioben periise
Ex Phygia, satam
Tantao, ad Sisymphi cacumen. spacer820
Quam, ut abiens hedera
Domavit marmor rigidum. Quam li-
quescentem imbribus (ut
Fama hominibus est), cana nix deserit nusquam,
Collesque lachrymis distillans spacer825
Irrigat. Huic iam
Fortuna me similem male evertit.
CHOR. Atqui illa dea, et prognata dea,
Nos mortales mortaligenae.
Cum diis paribus, licet extinctam, spacer830
Mirum auditu est, te aequale pati.
ANT. Heu irrideor. Quid mihi per
Deos penates
Non mage iacenti illudas quam superanti?
O patria, o patriae spacer835
Viri valde opulenti,
O Dircaei fontes, et
Thebarum nobilium nemus, vos
Testes miserae mihi appello,
Ipsis ut ab amicis, quibus legibus, spacer840
Infleta, inaudito sepul-
chro, squallido abstrudor specu,
Heu infoelix, nec
Defuncta, nec superstes putanda.
CHOR. Nec inferis, nec cum his qui supersunt spacer845
Habitans, nefandum ausaque scelus,
Poenas luens, ergastulum
Cecidisti in altum, filia,
Patris quandam subis miseriam.
ANT. Attingas (heu) trabificos spacer850
Mihi dolores,
Patris miserasque clades,
Praeteritum quas
Intulerat fatum
Thebanos apud acres. spacer855
Eheu maternum crimen
Lecti, incoestique concubitus
Cum patre miserrimae matris.
Ex quibus ego sata sum, quiondam beata,
Ad quos acerba hospes iam eo spacer860
Innupta et execrabilis.
Heu frater, infoelices
Adeptus thamamos, mihi qui
Tua nece affers necem sorori.
CHOR. Praestare pietatem pium est, ,, spacer865
At sceptra, cui regnum obtigit, ,,
Violare nequaquam licet. ,,
Sed perdidit te affectus amens.
ANT. Inflta solaque sine Hymenaeo
Infoelix rapior spacer870
Mortis ad propatulam viam.
Nec mihi lampadis aetheriae
Iubar hoc videre fas posthac.
Meam nemo flet illacrymatam
Ruinam amicus. spacer875

Iambici trimetri.

CREON Non scitis, ante funus ut moestos modos
Luctusque nemo comprimat, si fas loqui? blue
Quin hanc mora rapitis remota, et abdito
Circumplicantes undeque (ut fatus) specu,
Ibique solam linquitis, sive occidat, spacer880
Seu vitam eo conclusa monumento colat.
Sic, quantum ad hanc, nos labe pura noxia, blue
Nec illa post sedes supernas incolet.
ANT. O tumule, o antrum, o lapide perfosso domus,
Custos perennis, quo semel gressum ferens, spacer885
Meis fruar, iam clade quorum maximum
Torva numerum deglutiit Prosperpina,
Quorum ultima ego sum, quae (malum) diem antea
Claudo supremum, fagta quam vitae exeant.
Spes firma, si abeam, pectus invasit meum, spacer890
Charam profecturam patri, et charam tibi,
Mater,.tibi charamque, germanum caput.
Nam mortuos vos propria lavi manu,
Magnificum et ornatum dedi, tum funebres
Moesta attuli inferias. At, o Polynices, hoc spacer895
Iam praemium habeo funus exornans tuum.
Recte hoc decus tulisse sapientes putant.
Soboles mihi si adsit parenti plurima,
Si mihi maritus lue perisset tabida,
Nunquam istud invitis periclum civibus spacer900
Ingrederer. Haec quae ratio prolectat loqui?
Nam mihi marito adesset extincto novus,
Proleque vir alius sereret ablata novam. At
Parente utroque Orco receptis, quis novum
In posterum generare germanum potest? spacer905
Tali te honorans fratris occisum manu
Pacto, Creonti immane flagitium putor
Crimenque dirum ausa esse, germanum caput.
Nuncque ad necem sic manibus apprensis rapit,
Sine thalamis toroque nec iunctam viro, spacer910
Nec laeta sobolis turba matrem amplectitur,
Sed orbata amicis sic miseriis obruta,
Vivens ad ima trudor inferni loca,
Quam ex legibus transgressa divinis nihil?
Quid ad deos misera allevarem lumina? spacer915
Quemve sociorum iure posthac alloquar?
Etenim reporto iniqua pietatem colens.
Quod si deum censura iusta esse haec probat,
Veniam libenter crimine obstrictae damus. red
Sin crimen horum est, plura caveant ne mala, spacer920
Quam in me intulerunt, iure cogantur pati.

Anapestici.

CHOR. Egtiamnum animos servat eosdem?
Veteraque minax fundit stomachus?
CRE. Certe famulis, hanc qui abriperent,
Tarda excutier mora ploratum. spacer925
ANT. Hei mihi, morti proxima vox haec
Pectus penetrat.
CHOR. Vos nequaquam sperare hortor,
Non supplicium hoc sic constituendum.
ANT. O Thebanae terrae urbs patria, spacer930
Et penates patrii,
Raptor, mora nulla retardat. blue
O Thebarum perspicite duces
Me reginam solam reliquam,
Quae perpetior, cuiusque manet spacer935
Iustam propter pietatem.

Carmen chori, ut solet, varium.

CHOR. Tulit infirmum Danaes corpus blue
Mutare iubar carcere ahaeneo
Solis. Namque ligatur
Clam tumulari inclusa recessu spacer940
Atqui et clara est stirpe profecta,
Et praegnans Iovis auri
Sobolem alvo condidit.
Fati maxima virtus, validae et vires: ,,
Nec imber ipsam, aut Mars ferox, ,, spacer945
Nec turris alta, nec ratis ,,
Salo incedens vitare possit. ,,
Lycurgusque satus stirpe Driantis blue
Thracum rex, graviter fulminea
Bacchi plectitur ira, spacer950
Passim carcere saxeo septus,
Crescens et vehemens sic animi fervor
Consedit rabie. Illum
Rabies corripuit,
Cum Bacchum impeterat convitiis pravis. spacer955
Cessare fecit Maenades,
Bacchique restinxit faces.
Canoras quoque Musas lacessit,
Tum prope Cyaneas maritimas petras,
Gemini et maris spacer960
Littus Bosphorium,
Atque Thracum Salmydessus.
Ibi Threicius Mars tum utrisque Phinidis blue
Viderant grave vulnus
A coniuge impositum feroci, spacer965
Orbatum utrisque luminum iure orbibus,
Proiectione hastilium cruenta,
Atque radiorum impetu disruptum.
Postea liquefacti miseri
Miserum statum spacer970
Flebant matris avem red blue
Thalamis iunctae sinistram. red
Quaeque ex veteri ortum genere
Duxit Erechthidum
Umbriferis in antris, spacer975
Et alta iuxta est patris procellas,
Nata Boreae, qui est rupe declivi celer,
Satus diis. Fata quin et illam
Longaeva complexa sunt latentem.

Perge ad actum quartum