act1lat
Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio  
 

SOPHOCLIS ANTIGONE

INTERPRETE THOMA WATSON
I. V. STUDIOSO

Huic adduntur pompae quaedam ex singulis tragoediae actis derivitae, et post eos totidem themata sententiis refertis‘”””sima, eodem Thoma Watsono authore


VERSUS ALIQUOT DESCRIPTI EX EPISTOLA QUADAM AD THOMAM WATSONUM DATA, DUM ESSET LUTETIAE, UT VARIA SUA POEMATA IN LUCEM EXPONERET blue

Si nostrae tecum preculae, Watsone, valerent,
spacerNon tua tot chartis scrina plena forent:
Sub praelo tua Musa foret, lucemque viderent
spacerIudice quae Phoebo candido metra facis,
Atque ego si quisquam sapio, novique Helicona, 5
spacerCarminis ille tui est ex Helicone liquor.
Classica sive canis, teneros seu dicis amores, blue
spacerMars tumido, tenui carmine gestit Amor.
Thuscanus Petrarcha tuo stat carmine dives: blue
spacerMundo utinam feret notior ille labor! 10
Plebs ignara licet Phaebaeae frondis honores
spacerNegligat, et quicquid clarius esse potest,
Tu tamen a doctis doctus dicere poeta, blue
spacerInque suo precio nobile carmen erit.
Praesertim Antigonen vel Zoilus ipse probabit, blue 15
spacerAd praelum duci si paciaris opus.
Ergo tuum celebris portet super aethera nomen
spacerFama, nec in tenebris amplius esse sinat.
Nam licet es iuvenis, tamen haud iuvenilia pangis:
spacerEt vena polles, ingenioque bono. 20
Ah pudet ulterius iuvenum ladare senili
spacerCarmine, quod nostro carmine maior eas.
Eia age, percolito dulces ante omnia Musas:
spacerUtilis ille labor, dulcis et ille labor.
Sed Venus irata est, dum celas carmine amoris, 25
spacerPhaebus et ipse dolet, dum sua dona tegis.
Si semper Danaen tenuisset ahaenea turris,
spacerAurea non essent pondera nota Iovis.

STEPHANUS BROELMANUS
AGRIPPENSIS POETA

NOBILISSIMO PROCERI, CLAROQUE MULTIS NOMINIBUS PHILIPPO HOWARDO COMITI ARUNDELLAE, THOMAS WATSONUS SOLIDAM FOELICITATEM PRECATUR blue

Nobilibus praedivis avis, virtutibus aucte,
spacerDotibus Aoniis nobilitate comes, blue
Accipe tantilli iuvenilia carmina vatis,
spacerEt multi modicum volve laboris opus.
Nec mea Callimachi, neque Coi Musa Philaetae est. blue5
spacerQuodque ferat, vulpis nil nisi tegmen habet. red blue
Sed curant hominum mentes, non munera divi.
spacerErgo age, coelitibus par, imitare deos.
Quid si mendosus fuerit meus iste libellus?
spacerQuid si neglecto carmine culpa subest? 10
Candida et atra sui perlustrat Cynthia vultu,
spacerPhoebus adit radiis candida et atra suis.
Marsiae, Arachnae, Iri, Smyntheus, Tritonia, Croesus,
spacerCantus, fila, stipem postulat, optat, ament.
Cantus, fila, stipem, Smyntheus, Tritonia, Croesus blue15
spacerNec dedignatur, musicus, alma, potens.
Tuque minora meis (recinit si vera popellus)
spacerCarmina carminibus muneris instar habes.
Atque ego non tanti primaevos duco poetas,
spacerUt nihil in nostris laudibus esse velim. 20
Forsitan et Phoebo, fecique volente Minerva,
spacerUnde meo partus Marte triumphus eat.
Tu bene si censes, ego te censore beatus
spacerApponam stimulos viribus ipse meis,
Et faciam laetus quod multi saepe rogarunt, spacer25
spacerPlura ut sub praeli pondere scripta crepent.
Ipse licet Momus vano submurmuret ore, blue
spacerInvidus et piceo Zoilus ungue premat,
Iudicii censura tui superabit utrumque
spacerEt capiti ponet laura serta meo. spacer30
Inde satis foelix, dicar tuus esse poeta,
spacerEt famulus fieri cum Ganymede Iovis.
spacerScilicet hoc olim coepi sperare lucellum,
spacerDum studiis totus tempora prima dedi,
Dumque procul patria lustrum mediumque peregi, spacer35
spacerDiscere diversis aedere verba sonis,
Tum satis Italiae linguas moresque notabam,
spacerEt linguam et mores, Gallia docta, tuos.
Ut potui, colui Musas quicunque ferebar,
spacerCharus et imprimis Iustinianus erat. bluespacer40
Saepe sed invitam turbavit Pallada Mavors,
spacerSaepe meo studio bella fuere morae.
Castra tamen fugi, nisi quae Phoebeia castra
spacerCum Musis Charites continuere pias.
Bartole, magnus eras, neque circumferre licebat, blue spacer45
spacerNec legum modos, Balde diserte, tuos.
Arripui Sophoclem, docui Musas,
spacerE Graecis pepigi metra Latina modis.
Taliter absumens turbatus utilis horas,
spacerAntigonen docui verba Latina loqui. spacer50
Momenti res magna, meis quoque viribus impar,
spacerNi daret ipsa mihi sedula Pallas opem.
Tandem opus exactum volui lacerare, vel igni
spacerTradere, quod Latio Graecia maior erat.
Plurima sed vetuit prudentum turba virorum, spacer55
spacerMe simul eulogiis concelebrare suis. blue
Inde rudis iterum coepi limare Comoenis,
spacerEt magis intenta consolidare manu.
spacerTum quaerendus erat mihi qui patronus adesset,
spacerEt mea qui tegeret numine scripta suo; spacer60
Qui Phoebo charus, Musis qui charus alumnus
spacerEsset, et Aonii fontis amaret aquas;
Qui claris ortus proavis, pietatis amicus
spacerEsset, et ipsius candida cura Iovis.
Tu quia talis eris, et mascula gloria regni, spacer65
spacerSupplice Maecenas voce vocandus eras. blue
Ergo tantilli non aspernare clientis,
spacerQuod tua iam virtus sola poposcit opus.
Fabula trita, olim murem fecisse, leoni
spacerQuod satis acceptum, quod salubre fuit. spacer70
Quamvis indignus, quamvis ignotus adesset,
spacerSumpsit ab infirmo paupere Pyrrhus aquam. blue
Sic mihi sit facilis cultura potentis amici,
spacerSim licet ignotus, nec metuisse queam.
Velle meum pro posse datur, pro munere carmen, spacer75
spacerEt cupit Antigone charior esse tibi.
Charior esse tibi sperat, quam chara Creonti,
spacerQuam fuerit patrio vel peramata solo.
Iamque reviviscens, et Musis ducta Latinis
spacerHuc venit, et Thoebis amplius esse timet.
Mira tibi referet, si vis miracula nosse,
spacerAtque pium faceret, ni pius ante fores.
Illicitam legem timidis mordebit iambis,
spacerFascibus impavido proferet ore deos.
Tum quid sit pulchrum, quid turpe, quid utile, quid non, spacer85
spacerDicet, et imperii quam sit amarus amor;
Quam noceat veri monitus contemnere vatis;
spacerQuam vertat celerm sors malesana rotam;
Principis et placitum quam pendula turba sequatur; blue
spacerEt quanti faciant caetera membra caput. spacer90
Haec et plura tuis plane praefiget ocellis
spacerAntigone, studio docta docere meo.
Vive, vale, generose comes. Quot saecula cervus blue
spacerVivit, tot foelix saecula vive, vale.

Vesti honoris observantissimus,
THOMAS WATSONUS LONDINENSIS

ΤΟ ΤΗΣ ΑΝΤΙΓΟΝΗΣ ΣΟΦΟΚΛΕΙΑΣ ΜΕΤΑΦΡΑΣΘΕΙΣΗΣ ΥΠΟ ΘΩΜΑ ΟΥΑΤΣΩΝΟΥ ΕΚ ΤΗΣ ΕΛΛΕΝΙΚΗΣ ΕΙΣ ΤΗΝ ΡΩΜΑΙΚΗΝ ΓΛΩΣΣΑΝ, ΥΠ᾿ ΙΩΑΝΝΟΥ red ΚΟΚΟΥ ΕΓΚΟΜΙΟΝ ΗΡΩΙΚΩΙ ΤΡΙΑΚΑΙΔΕΚΑΣΤΙΚΩΙ ΕΚΠΕΠΕΝΟΝΗΜΕΝΟΝ blue

Ὡς φάος ἡελίοιο τὰ ἄστρα μὲν ἄλλ᾿ ἐπιβαίνει,
Καὶ τραγικῶν οὕτω πολὺ φέρτερός ἐστι Σοφοκλῆς,
Ὥστε Οὐατσώνου πόνος ἄξιος ἐστὶν ἐπαίνου,
Ὥς γε καὶ Ἀντιγόνην Σοφοκλοῦς ἐδίδαξε λαλῆσαι blue
Τῷ λόγῳ ἡμετέρῳ, Χαρίτων τοι τ᾿ ἄγκαα δῶρα, spacer5
Τὴν μὲν ἕην, Μουσῶν τε τὰ ἁβρὰ περ οὔατα θέλγειν.
Ἀντὶ ὅτων αἴνειτε θεὸν ὂς ἔδωκε Βριτάννοις
Τόνδε νέον, τέχνης πρῶτον τοίησδε διδακτήν. blue
Ὡς καλῶς ἦρξ᾿ οὖν, οὕτω καὶ τ᾿ ἔργα τελέσαι
Αὐτῷ μὲν δοίη θεός, ὅσπερ ὑπέρτατα ναίει spacer10
Δώματα, καὶ ἄνδρων ἵλεως τὸ πρᾶγμα κυβερνᾷ,
Οὐ γὰρ τοῦτο μόνον τὸ δρᾶμα μιν ἐργοπόνησε, red
Ἀλλὰ ἕοις ἐργάσει πάμπολλα βροτοῖσι.

AD LECTOREM blue

Ergo non solae laudem meruere Mycenae blue
spacerCarminis, et tripodem mentis Apolliniae: red
Fas quoque divisis famam sperare Britannis, blue
spacerFrigida ubi tardus plaustra Bootes agit.
Fabula, quam fecit sublimi digna cothurno spacer5
spacerGraecia, fit Latium, parque in utraque decus.
Musa Sophoclaeas Watsoni imitata Camoena
spacerIsmenidem Latio reddidit ore loqui. blue
Lector amice, pudet charum laudare sodalem:
spacerTu supple nostrae crimen amicitiae. spacer10

PHILIPPUS HARRISONUS
Iuris utriusque licentarius

IN THOMAE WATSONI ANTIGONEN blue

Si sua Romano spaciari carmina campo
spacerIam vivus Sophocles optaret,
Te cuperet, Watsone, dari, Phoebo unica cura,
spacerQui Sophoclem faceres Romanum.
“O magnam, si vera,” inquit turba invida, “laudem. spacer5
spacerAt iuveni has contingere dotes?”
Quid vetat? Et minime mentitae laudis apertum
spacerHaec erit Antigone argumentum:
Quae si Graeca fuit Sophoclaeo digna cothurno,
spacerProdit non indigna Latina. spacer10

FRANCISCUS YOMANS blue

Dum parat Antigone Polynices funera fratris,
spacerVirginis aspergit sanguine busta Creon.
Exhibet haec Graio Sophocles spectanda cothurno,
spacerNon satis ast Graia fabula voce placet.
Ne senis ergo foret Sophoclis labor irritus, ecce spacer5
spacerWatsoni est Latio Musa legenda sono.
O utinam tam posse mihi quam velle daretur,
spacerEvehere exuvias plenius ore tuas! red blue

CHRISTOFERUS ATKINSONUS MEDICUS blue

AD THOMAM WATSONUM DE SUA SOPHOCLEA ANTIGONE blue

Antigonem laudare tuam, Watsone, volenti
spacerAspice quae dubia sit mihi causa morae.
Cogito cui laudem, ne frustra denique laudem:
spacerNam non lecturo laus erit omnis iners,
Vanus at multo fuerit laudare legenti, spacer5
spacerUt potior multo est ars tua laude mea.
Ergo ego non laudem, quod non laudare scelus sit?
spacerAbsit: erit scelere hoc crimen inane minus.
Hanc si nemo legat, nulli laus nostra molesta est.
spacerSi sua sufficiat laus, mea nulla nocet. spacer10
Antigone laudes, laudes Natura meretur
spacerPraefatrix, laudes addita pompa suas.
Antigones tecum Sophocles partitur honores,
spacerIntegra sunt laudis posteria tuae.
Et mea si quod habet iuvenilis opinio pondus, spacer15
spacerQui tua non laudat, deteriora dabit.

C. DOWNHALUS

IN THOMAE WATSONI ANTIGONEM blue

Anne Sophocleo genio fas laude litare?
spacerFas est thure deo, laude litare viro.
Tum, Watsone, tibi victura laude litandum:
spacerLaus tua sitque tibi quod sua thura Iovi.
Namque Sophoclaeus genius tibi mente receptus spacer5
spacerInsidet, Ausonium seque subinde stupet.
Antigonem quicunque legit, sic iudicat. Illam
spacerQui leget, relegit, quique relegit amat.
Unius in alterutro genius sic eminet, uno
spacerAlterutro, tragis unus uterque modis. spacer10
Perculit ille suis numeris orchestra Pelasgum,
spacerTu pompis Latiis nostra theatra quatis.
Verba illi Graeco, vernant tibi flore Latino,
spacerVenaque dicendi dives utrique fluit.
Sed tibi quid laudes vena de paupere promo? spacer15
spacerSic solem furnis irradiare paro.
En victura comas Phaebi tibi laurus obumbret,
spacerEt decus hoc minus est, quam meruisse decus.

GUIL. CAMDEN

bar

VITA SOPHOCLIS EX SUIDA blue

spacerSophocles Sophili filius, Colonaeus, Athaeniensis, poeta tragicus, natus est circitur septuagesimam tertiam Olympiadum, ut Socrate maior natu sit annis xvij. Hic primus tribus usus ex actoribus, eoque appellebatur τριαγωνιστής, primum etiam chorum introduxit ex iuvenibus quindecim constitutum, quum antea solum ex duodecim fuisset. Appellatus est autem Apis propter eloquii dulcedinem. Ipse etiam incepit oppositis eiusdem argumenti fabulis certare. blue Scripsit etiam elegia ac paeanas, solutamque orationem in qua de choro adversus Thespin ac Chaerilum certavit. Filios autem habuit Iophontem, Leosthenem, Aristonem, Stephanum, et Menecliden. Mortuus est post Euripidis obitum anno sexto, porro fabulas docuit 123 et, ut quidam ferunt, multo etiam plures. victias autem retulit viginti tres.

ARGUMENTUM ANTIGONES PER THOMAM WATSONUM

spacerPolynicen a fratre singulari certamine interemptum, Creon inhumatum proiiciens edicit ne quis eum sepultura afficiat, mortem sepelienti paenam minitatus. Illum germana soror Antigone sepelire aggressa est, et clam custodibus redex pulvere tumulum ingessit. Custodibus mortem Creon minitatur, nisi sepulturae authorem deprehensum daret. Illi pulverem congestum amoventes in speculis adhuc excubabant. Accedens Antigone et nudatum cadaver inveniens, eiulatu seipsam indicat. Quam a custodibus traditam Creon condemnat, unamque effuso monumento includi iubet. Ob haec Haemon Creontis filius, qui virginem sibi desponderat, seipsum iuxta puellam suspendio pereuntem gladio trucidat, cuius interitum graviter et acerbe ferens Creontis coniux Eurydice seipsam interficit. Postremo Creon filii et uxoris fata miseranda luget.

bar

spacerScena huius fabulae blue constituitur Thebis Boeoticis, et scribut aliquo Sophoclem Sami praefectum adeptum, quod Antigonen optime docuisset. In scenam vero bis et tricies relata et acta est.

PERSONAE blue

ANTIGONE
ISMENE
CHORUS senum Thebanorum
CREON rex Thebarum
NUNCIUS unus ex custodibus cadaveris
HAEMON filius Creontis
TYRESIAS augur seu vates
EURYDICE uxor Creontis
FAMULUS

bar

<ACTUS PRIMUS>

bar

NATURA ARGUMENTUM FABULAE HIC ITERUM RETEXIT
iambico trimetro
THOMA WATSONO AUTHORE

Natura mundi domina sublimis vocor,
Vitaeque rectrix integrae, et rerum parens.
Vigent et extant omnia officio meo,
Impia novercam monstra me solam sciunt.
Flammantis aethrae circuli, et geminus polus spacer5
Virtute pendent, eminent, durant mea.
Immota cedo nemini, sum aequa omnibus.
Nil, si reluctem, prorsus ex voto cadit.
Pictura vultus saepe mentitur meos,
Sequiturque, sed non assequi quicquam valet. spacer10
Sua colores arte qui pingit meos.
Sum aequi columna, iuris et legum basis. blue
Vis esse foelix? Vive Natura duce. blue
Tanta est potestas nostra. Sed spernor tamen,
Measque leges plurimi frangunt mali. spacer15
Periit sacratum iuris humani decus, blue
Pietas, pudorque, ac exulat mundo fides.
spacerThaebana quoties ista iam nostrum domus
Exosa numen, debitas paenas dedit! blue
Quod praemonenti non mihi fecit malum? spacer20
Hic, cui pedalis nomen adiecet tumor, blue
Rex Oedipus, quae monstra saevus protulit?
Suum necavit stipite infausto patrem?
Nefasque maius fecit (effari pudet),
Invisa proles iunxit incaestos toros blue spacer25
Cum matre, diro miscuit caedem stupro,
Quod bruta abhorrent, fecit et fratres sibi.
Impunis autem iura non laesit mea.
Animus remordens impias in se manus blue
Intulit, et oculos dextera evulsit truces. spacer30
Erratque pulsus iam procul patria sua.
Comitantur illum mors, tremor, tabes, dolor. blue
Genetrix et uxor hinc mariti et filii blue
Percussa dira clade, naturae suae
Invidit, arcto strinxit et laqueo gulam. spacer35
Posthaec paternum ad filios sceptrum venit. blue
Foedusque firmant, regni ut observent vices,
Sibique cedant mutuo. Sed (proh nefas!)
Statim soluta est foederis pacti fides.
Nam iure pacto primus accepto negat spacer40
Cedere. Meum ius temnat (at fratrum fides
Quam rara), regnat nobilis periurio.
At regna repetens frater, et sceptum patris, blue
Exiliaque aegre dura Polynices ferens,
In arma populos Graeciae cunctos movet. spacer45
Ferox ruinam patriae ferro struit, blue
Deos penates igne funesto petit,
Ius omne frangens, hostis infestus sibi,
Laeditque regnum quod sibi quaerit dari.
Sed mox scelestas invicem armati manus spacer50
Vulneribus ambo mutuis caesi cadunt. blue
Iamque insepultus alter, eiectus feris,
Fit praeda canibus, vulturi obscaeno, et lupis. blue
spacerQuin scelera vel adhuc ista molitur domus
(Solae futura scire concessum est mihi), red spacer55
Prodibit en iam tristis Antigone, et dolens blue
Nondum sepultum; pulvere iniecto teget
Animosa fratrem, victa et affecto pio, blue
Idem rogabit iuncta ut efficiat soror.
Sed misera nondum cernit affectum rudem spacer60
Debere patriae legibus locum dare.
Mox ergo regis iussa perfringens palam
Inclusa tumulo saxeo paenas dabit.
Creonque porro sceptra crudelis tenens
Dum vult remittere de summo nihil, blue spacer65
Sed usque durus mente in incepta manet,
Nec sanguinis, nec liberum, nec coniugis,
Nec vatis aequum praedicantis publice,
Nec civitatis curam habens, iras meas
Sentiet acerbas. Namque luctu flebili spacer70
Replebo, et omnem clade confundam domum.
Nati videbit funera et sponsae simul,
Namque hic puellae, ast illa fato filii
Percussa, uterque sanguinem perdent suum.
Senex misellam vitam in aerumnis aget. spacer75
Vos ergo,f amuli, discite ex tantis malis
Quam sit salubre iura Naturae sequi.
Invita si sim, rite procedet nihil.

bar

Praefatur autem Antigone.

<ANTIGONE> O stirpe eadem Ismene, germanum caput,
Superatne nunc ex Oedipi quicquam malis
Quod non adhuc effudit in nos Iuppiter?
Nil nec doloris, nec calamitatis capax,
Nec turpe, nec nota est inustum infamiae spacer5
Quod non ego utriusque conspexi malis.
Nunc civibus (sic fama) regno qui praeest
Hoc universis nuper edictum tulit.
Nostine quodnam edocta? Num, quae ab hostibus
Nefanda amicis accidunt, nescis mala? spacer10
ISMENE Sermo de amicis nulla, Antigone, mihi
Nec laetus accessit nec ingratus, duae
Ex quo sumus duobus orbae fratribus
Una die manu peremptis mutua.
Post nocte in hac fractas Achivum copias spacer15
Quae contigerunt, ipsa sum rudis, magis
Miserone sint res, an bono positae statu.
ANT. Istuc satis cognovi, et e porta pedem
Hac gratia tecum extuli, ut sola audias.
IS. Quid est? Aliquid agitata pruris eloqui, spacer20
ANT. En fratribus dirus Cleon tumulum invidet:
Huic honorem, at alteri probrum intulit.
Namque Eteoclem, ut praedicant, iniecta humo
(Aequi sequutus debitum et iuris modum)
Obduxit, inferis probandum manibus. spacer25
Polynicis occisi cadaver flebile
(Ut dicitur) proposuit edictum omnibus,
Ne defleat quisquam, sepulchro nec tegat.
Infletum et inhumatum in solo aprico sinant
Dulcem famelicis esse vulturibus cibum. spacer30
Talia mihi (me memoro maxime) et tibi
Bonus ille promulgasse perhibetur Creon.
Palam huc quoque eadem expromet adventans, rei
Gestae imperitis; remque non ut nullius
Existimabit ponderis, porro est reo spacer35
Decreta mors, a plebe saxis obrui.
Sunt hoc loco res constituta. Ergo cito
Patefacies sis nobilisne an improba.
IS. Quidnam, o misera (sic huc res redit) germanum
Ego soluta lege proficerem amplius? spacer40
ANT. An sis opere futura communi, vide.
IS. Quale istud inceptum est? Quid es sententiae?
ANT. Mecum levare hoc num cadaver tu velis?
IS. Num civibus sepelire eum invitis studes?
ANT. Fratrem meum tuumque, si tu negligas, spacer45
Nunquam ut putarer prodidisse perferam.
IS. O misera, si contrarium iubet Creon?
ANT. Illi nefas est me a meis praecludere.
IS. Eheu mihi, tecum haec, soror, puta, pater
Ut noster humilis periit, invisus, miser. spacer50
Scelus ipse deprehendens suum, ambo lumina
Radice ab ima propria evulsit manu.
Coniux deinde et mater (heu geminum malum!)
Laqueo sibi vitam retorto sustulit.
Post haec eadem luce germani duo spacer55
Se clade funesta necantes, mutuo
Inglorium rupere fatum vulnere.
Nos ergo iam solas relictas cogita
Quam triste mox laethum manebit, iure si spacer
Rupto, tiranni imperia transgressae impia. spacer60
Imo istud animo agitare par est, foeminas ”
Nos esse, nec certare cum viris decet. ”
Tum praeter haec, potentiores nos regunt.
Locum hisce vel gravioribus demus malis.
Facti ipsa veniam ab inferix supplex petam. spacer65
Nam vis ad invitam patrare compulit.
Illi obediam ultro, quisquis imperio praeest.
Temere ad opus qui fertur amentem puto.
ANT. Nec ego imperabo, nec si idem post maxime
Optaveris, mecum exequi libens sinam. spacer70
At scito, ut ut tibi haec videntur, illum ego
Humabo. Mors mihi hoc patranti egregia erit.
Amica vitam cum illo amico deseram,
Clam iusta solvens. Namque temporis manet
Plus, quo inferis quam his, qui supersunt, obsequor. spacer75
Illic iacendum usque est. Tibi hoc si sit ratum,
Coelestium violato divum numina.
IS. Ego numen haud violabo, verum civibus ,,
Hoc facinus invitis facere non sum potis.
ANT. Praetexe tu istaec. Verum ego dulcissimo spacer80
Fratri sepulchrum iam dare hinc me conferam.
IS. Heu me, tibi miseranda quam metuo male!
ANT. Ne te mei timor occupet, tibi provide.
IS. At nemini, dum aetatem agas, impertias
Factum hoc: habe secretum, et una tecum ego. spacer85
ANT. Hei mihi! Revela, multo eris silentio
Invisior, nisi omnibus id effutias.
IS. In frigidis calidum nimis cor possides.
ANT. Scio, maxime quibus obsequi me convenit.
IS. Si liceat. Atque immensa demens expetis. spacer90
ANT. Ego libens, cum non valebo, desinam.
IS. Stultum est sequi id quod assequi omnino nequis.
ANT. Sic si profaris, maximo eris odio mihi.
Inimico iure mortuo aestimaberis.
Verum sine temeritatis huius me graves spacer95
Poenas luere. Parebo tantum nemini,
Ut non brevem hanc cum gloria vitam exuam.
IS. Si constitutum habeas, abi. Hoc scito tamen,
Tuis amica pergis, at demens tibi.

CARMEN CHORICUM

Ex variis metri generibus ac eisdem quibus utitur Sophocles.

Phoebi o radie, septifores blue spacer100
Candidum prae ut antea
Thebas respiciens iubar,
O aurata tandem emicas
Claritas diei,
Dircaeos super spacer105
Fluvios profecta
Ex Argo, panoplia
Quae virum indutum argentea blue
Profugum fugitivum celeri
Commovit itinere, spacer110
Quem deducens hic Polynices
Certamine flagrans alterno
In terram velut aquila clangens
Convolat isam.
Undique nivea praeditus ala, spacer115
Multis cum armis,
Atque armato cum equitatu.
Stans in introtu cruen-
tatis septifores Thebas
Hastis undique glutiens, spacer120
Recessit, cruore prius-
quam gulam tepido
Explevisset,
Superbasque turras
Lamberet Vulcanus edax. spacer125
Talis invasit fugatos
Martis strepitus anguigenis
Moestus nobis triumphus.
Grandia linguae verba superbae ,,
Iupiter odit, quos cum incursu ,, red spacer130
Valido aspexerit impedentes ,,
Nitidi stridore auri elatos, ,,
Torto fulmine sternit, in ipsa ,,
Fronte tumentem ,,
Orsos agitare triumphum. ,, spacer135
Contraque corpore stravit humum cadente
Fervidus, indomito qui tunc furore
Correptus diem egit.
Malis ictus vulneribus
Undique invic- spacer140
tus in omnes, et ubique
Ruit, irrumpit atrox Mars,
Gladio foelix truculento.
Septemque duces septem ad portas
Pari congressi Marte, tonanti red spacer145
Arma hostilia liquere Iovi.
Atqui horribiles, fratresque satu
Aedite eodem, mutuo iniqua
Tela vibrantes, victi utrique
Communia fata subibant. spacer150
Attamen inclyta palma tumens trophaeis
Ad celebres rediit laetata Thebas.
Sed bella ex animo
Nunc permittite effluere,
Deumque delubra coetu decenti blue spacer155
Adeamus, Bromioque
Domino Thebarum regnante.
Verum (en) nostrae rector patriae
Creon stirps Menaecei, recenti
Divium solio tumidus, huc se spacer160
Confert, aliquid mente volutans?
Namque senatum passim augustum
Iam communi
Misso praecone vocavit.

Perge ad actum alterum