Latin

Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio  


AMYNTAS

Nemini datur amare simul et sapere blue

HENRICO NOELLO, VIRO NOBILITATIS AC VIRTUTUM COMMUNIONE PERINSIGNE THOMAS WATSONUS S. P. D. blue

ulpare soleo Gorgiam, blue etsi virum philosophum, qui scriptis et orationibus publice probare voluit, nihil in rerum natura esse quod sit; et Zenonem illum, blue qui eadem et posse et non posse fieri affirmavit; quin etiam et Melissum, blue qui cum res infinitae sint, rationes tamen invenire conatus est, quibus demonstraret unum quiddam esse totam rerum universitatem. Longe etenim tenuis horum unusquisque disputavit, quam argumenti magnitudo postulabat, at quando rectius illi, atque tutius, qui salem, apiculas, febrem, calvitiem, egestatem, et ignorantiam summis laudibus extulerunt. Nempe satis quidem intellexisse mihi videntur, difficile ac arduum sibi fore, de rebus luculentis, et omnium confessione praeclaris, aliquid afferre in medium, quod nemo ante usurparit. De rebus autem contemptis et humilibus verba facere est tanto facilius, quanto gravitas levitate, res seria ludis et iocis est laboriosior. Istorum ego sequutus opinionem, prudenter fortasse mhi fecisse videor, si consilio; foeliciter, si casu; quod omissis paulum gravioribus studiis, in sylvestribus Amyntae querelis tantillum operae atque olei insumpserim. blue Ipse Romanorum olim sapientissimus a ratione diversum non putabat

cum pueris equitare in arundine longa. blue

Quid etiam Homerum commemorem, qui pro Murium et Ranarum Pugna haud minore affectus est, quam pro aureo illo Iliadis et Odyssaeae monumento? Quid Virgilium, qui Aeneidos et Culicis sui eandem fere laudem reportavit? Quid denique Petrarchum (ut quamplurimum praeteream) red qui cum Laurae mores et mortem iuvenilius exposuisset, tamen celeberrimos postea Triumphos decantavit? Neminem vero ex istis, quae iam dixi, putare velim, me adeo filauton blue esse, et insolentis animi, ut ausim existimare, vel cum Homeri Batrachomyomachia meas querelas, vel cum Maronis Culice meum pastorem, vel cum Petrarchae Laura Phyllida meam ulla ex parte conferendam esse. Quin potius ingenue fateri minime erubescam, infoelicissimum meum Amyntam humi repere, squallidum et infirmum, dum sibi non tam salutis spem quaerit, quam exitii solatium. At qualiscunque est colonus iste, generosissime Noelle, cum tibi iam vivum, quam demortuum offero. Quid ni enim et Fauni et Panes aliquando in caelicolum societatem et epulas admittantur? At quid nobis, forte inquies, cum querelis? Quis unquam sapiens malorum amavit nuncium? Immo vero, quis nostrum ita in Ulissem facile se commutaverit, ut Syrenum cantu et lenociniis deliniri nolit? Aut quis tam ἀπαθὴς ut lubenti et exporrecta aure non excipiat

Quale suo recinit funere carmen olor? blue

Eo autem confidentiori animo istas tibi querelas dicavi, partim, quod eruditissimis viris, quorum apud me authoritas plurimium valere debet, satis probatae fuerint; partim, quia te neminem inveni digniorem qui eas a malevolorum moribus tueretur; praesertim vero, quia delexi te, quo die cognovi meque a te diligi iam diu in votis habui. Nam qui oblivisci queam tam perbenigni aspectus, tam suavissimi sermonis, miraeque humanitatis tuae? Sed nolo tibi nimio verborum ambitu hic molestus esse: ne aut Musae lachrymis suis mendicare videantur stipem, aut a gravioribus te negociis nimium interpellare videantur. Deum itaque optimum maximum enixissime precor, et assidue precabor, ne unquam aut meritis tuis gloriam, aut virtuti fortunam deesse patiatur. Vale, vir generosissime, et quantulumcunque me in clientelis tuis numerato.

AD LECTOREM

Nil opus est levibus praeludia texere nugis.
 spacerSi placeant, relegas: ne placeant, releges.

bar

AMYNTAE QUERELA PRIMA

Phyllida formoso raptam sub flore iuventae
Assiduo gemitu tristis lugebat Amyntas.
Mentis inops, plenus curae, lachrymosus Amyntas, blue
Pervigili planctu sylvas, montesque, lacusque,
Speluncas, ripas, ventos, auramque fatigans. spacer5
Ast ubi nequicquam se perfudisse videbat
Pallida iam nimium lachrymis manantibus ora,
Ulla nec invenit miseri solatia luctus,
Tandem se Thamesis raucas convertit ad undas,
Et sic illacrymans affatur labile flumen: blue spacer10
“Audi, nympha, graves, audi, pia nympha, querelas.
Et tecum sinito cognati regna subire
Oceani, totum qui fluctibus alluit orbem.
Ille meos questus per inania littora secum
Deferet, ut nostrae sit tellus inscia flammae spacer15
Nulla, meosque ignes calidae testentur arenae.
Forsan et ipse pater ponti Tritona canorum blue
Caerulea concha passim spirare iubebit
Quos patior Siculis graviores ignibus aestus. blue
Sic omnes praecone deo vulgata per oras spacer20
Fama mei miseri, fama infoelicis Amyntae
Tartareum per aquas tandem penetrabit Avernum,
Elysiisque domos laetas, lucos subintrans,
Occuret nimium dilectae Phyllidos umbrae,
Phyllidos, aeternum quam flebo misellus Amyntas. spacer25
spacer“O ego quam foelix tenera cum virgine pastor!
Quam vixi vere foelix dum fata sinebant, blue
Saepe, calore suo ne torrida laederet aestus,
Sedimus unanimes patulae sub tegmine fagi, blue
Alter in alterius charis amplexibus haerens, spacer30
Alter in alterius defixus lumina vultu, blue
Ambo cantantes, authores carminis ambo,
Ambo blandisonis miscentis oscula dictis.
Eius et interdum tangebam mollia colla,
Colla nitore suo niveis aequanda ligustris, blue spacer35
Dum nostro suspensa sinu rubicundula risu
Leni perplacuit, val dum tractabat eburno
Pollice quas habui sparsas lanugine malas.
Forsan et ausus eram teretes quandoque papillas
Indigna mulcere manu, placideque movere. spacer40
O mihi tum verni perdulces temporis horas blue
Foelicesque dies, dum sydera laeta micabant.
At nunc (heu) quantus duris dolor ossibus ardet, blue
Postquam deseruit miserum me Phillis Amyntam!
Nulla dies oritur nostri non conscia luctus, spacer45
Et nox quantumvis lasso fert nulla quietem:
Luce mihi media, noctu mihi Phyllis oberrat.
spacer“Nunc si quando feris Aquilonibus intonat aether,
Et vaga tempestas nymbo delapsa fragoso
Meque, meumque pecus viridi de gramine cogit spacer50
Currere sub sylvas, platanosque subire comantes,
Phyllis abest, Phillis nostrae solatia vitae,
Cui toties Veneris puerum, Veneremque canebam,
Et laetas Charites, et Faunos, et satyriscos,
Nec non visus eram socios superare canendo, bluespacer55
Quotquot in his mecum pecoris sedere magistri blue
Vallibus. Heu, solus cui iam cantabit Amyntas?
Phillida si laudo, fors laudant Phyllida sylvae,
Phillidaque abruptis repetit de collibus Eccho,
Moerorique meo faciunt ludibria venti, spacer60
Ingemit et mecum dimissis crinibus arbos,
Et tacito queritur mutato terra colore.
Sed rerum hac facie casus mihi crescit acerbus,
Dum solis oculi curis pascuntur, et aures.
spacer“I, tenerum pecus, et quondam mea cura, capellae, spacer65
Quaerite nunc alibi vescas in pabula frondes,
Herbosas peragrate vias, custode relicto, et
Me sine sub tectum, cum venerit Hesperus, ite.
Vos aliquis pascet miserans, stabulisque reponet,
Solus ego dum flebo meam, vestramque puellam spacer 70
Phyllida, nam vestri curam quoque Phyllis habebat.
Solus ego degam duris in montibus aevum,
Tristes speluncas habitans, latebrasque ferarum, blue
Humanos qua nulla solet perducere gressus
Semita, vel nemorum moerens umbracula quaeram, spacer 75
Exosus Phoebi radios, et lumina noctis,
Ut mihi taxicolaeque stryges, corvusque sinister, blue
Funerusque canat feralia carmina bubo. blue
Illic hisce oculis lachymarum copia tanta
Effluet, ut currant liquidae de fletibus undae spacer80
Per virides campos, vicinaque pascua circum.
Illic verba querar sensus motura ferarum,
Quaeque suis rigidas solvant radicibus ornos, red blue
Pantheras faciunt cicures, et mollia saxa,
Sin oculos somno sit declinare necesse, spacer85
In gelida prostratus humo languentia membra
Tantillum stertam, sed nullo cespite fultus,
Nec superingesto ramorum pondere tectus,
Horrida ut incautum laethali vipera morsu
Enecet, et Stygias mea mens delata per undas spacer90
Incolat Elysios cum Phyllidis umbra.
spacer“Interea vos, o pastores, candida turba, red
Atque haec qui colitis celeberrima rura colona
(Pernovistis enim et, nisi fallor, amatis Amyntam),
Blanditias Veneris me me monitore cavete, spacer95
Et calamos eius teneri sed fortis alumni.
Illa suis facibus mea torruit, iste sagittis
Pectora percussit. Quid saevius igne, quid arcu?
Heu miseram sortem nimis infoelicis Amintae!”

QUERELA SECUNDA

Caerulae Thamesis cum propter amoena fluenta
Plurima conquestus surdas clamasset ad undas, blue
Flebilisque diem totum, noctisque tenebras
Lamentis illic miser insumpsisset Amyntas,
Aurea quamprimum roseos Aurora capillos spacer5
Ostendit, bigisque omni vaga sydera caelo
Dispulit, ille, sui cruciant quem semper amores,
Infoelix pastor iam nudas gramine ripas
Deseruit, curvoque pedo munitus, in altos
Ascendit colles, sed lente et passibus aegris, spacer10
Lanigerosque greges una, tenerasque capellas, blue
Et molles haedos meliora ad pabula duxit,
Inque via secum sic est affatus euntes:
spacer“Quam vereor, pecudes, ne, me dum tristis amantem
Cura tenet, nostros et vos ploretis amores. spacer15
Cur non balatis, cur non saltatis ut olim?
Quid pratis, agni, Baccho quid parcitis, hoedi?
Phillida qui deflet, num vos defletis Amyntam,
Et pecori nocet unus amor, pecorisque magistro?
Heu, quantae sortes miseris mortalibus instant! spacer20
spacer“Agnosco penitus quae vobis causa querelae
Surgat, et infandos mecum sufferre dolores.
Phyllis enim vobis prima sub nocte, capellae,
Ubera pressabat referentibus ubera plena. blue
Saepe etiam vobis ludentibus illa tenellos spacer25
Admovit flores, quos insuper accumbebat;
Exustasque siti flagranti sub Canis astro blue
Ad murmur salientis aquae ducebat amice,
Me placidum gelida somnum capiente sub umbra. blue
spacer“Vosque meae charae, mea cura secunda, bidentes, spacer30
Vos mecum fluvio Phyllis quandoque salubri blue
Sordidulas mersare solet, pergataque terga
Tondere, in placidos tum saltus reddere laetas,
Emissaque lupos vulpesque arcere Lycisca, blue
Interdumque domi tutis includere septis, spacer35
Aspera ne saevis Aquilonibus aura noceret
Mollibus, aut glaces, et atrocis frigore brumae.
Vos adeo Phyllis, adeo me Phyllis amabat,
Phyllis erat vobis custos, mihi Phillis amica.
spacer“Attamen, o blandum pecus, omnem ponite luctum, spacer40
Nostra nec aspicite illaetis obtutibus ora
In fontes resoluta novos, neque flentis amare
Auribus attrectis moestos haurite susurros.
Nec mea septeno quod canna foramine stridet
Insuetum querelumque melos, procul ite magistro, red spacer45
Et facili saltu pictos percurrite campos,
Herbosumque nemus lascivo carpite morsu,
Et teneras vites. Cursu sed abite citato,
Si venit impositus tardus Silenus asello. blue
Phyllidis exequias me me permittite solum spacer50
Et dulces cineres misera cantare querela,
Qualis ubi longo moerore Caistrius ales ,, blue
Confectus, senioque gravi, sua sentit adesse ,,
Funera, solus agens per frigida flumine cursum, ,,
In ripa tandem, graciles interque genistas ,, spacer55
Considet, ac sero modulatus flebile carmen, ,,
Cum cantu vitam liquidas exhalat in auras. ,,
spacer“Heu quo me vertam sine te, mea vita secunda? blue
Quid sine te facient sylvae, quid prata, quid agri?
Ipsa Pales agros, ex quo te fata tulerunt, blue spacer60
Et Faunas sylvas, et prata relinquit Apollo.
Dulcia non oculis, non auribus ulla feruntur. blue
Sin redeas, mea Phylli, meis permota querelis,
Gramine prata, nemus folis, et floribus agri
Turgebunt, miserisque ferent optata colonis. spacer65
Nempe suos foecunda Pales redamabit agellos,
Et Faunus sylvas, et pascua laetus Apollo.
Tristia non oculis, non auribus ulla ferentur.
spacer“Ergo istas iterum (si fas) remeato sub auras,
Deseritoque locos laetos, et amoena vireta spacer70
Fortunatorum nemorum, manesque tremendos
Vince tuis oculis, quibus aurea sidera vincis.
Et blando sermone, cheli qui dulcior ipsa
Threicei vatis, Furias, Plutonaque torvum
Placato, Stygiisque canis compesce furorem. spacer75
Orphea nam cantu superas, pietate Sibyllam. blue
Dulcis amica redi, porpera, mea dulcis amica.
Ni redeas propere, fletu tabescet Amyntas.
spacer“Te per ego has lachrymas, et per candentia nostro
Quae sinuata soles collo dare brachia circum, blue spacer80
Perquue datam toties nobis dextramque fidemque,
Perque labella meis toties coniuncta labellis,
Per nostros cantus, per promissos Hymenaeos,
Per quicquid de te merui, fuit aut tibi quicquam
Dulce meum, miserere mei pereuntis, et istis spacer85
Oro (si quis adhuc precibus locus) exime curis.
Aut saltem lachrymis crudelia numina Parcas blue
Flecte tuis, ne me solum sine te, mea Phylli,
Ulteriusque sinant lento marcessere luctu.
Si moriar, sylvas Erebi, sedesque beatas spacer90
Inveniam, tecumque fruar foelicibus horis.
Officiis ibi te vincam, tu me quoque vinces,
Florea serta tuo capiti mea dextera texet, blue
Forea serta meo capiti tua dextera texet,
Amboque sub viridi myrto repetemus amores, spacer95
Quos olim parili versu cantavimus ambo.
spacer“Sed quorsum levibus nequicquam talia ventis
Conqueror infoelix, ac si suspiria mixta
Cum lachrymis fixum possint divertere fatum?”
spacerInde domum lugens sub nocte oriente redibat. spacer100

QUERELA TERTIA

Tertia iamque dies aderat post cruda puellae
Funera, cum gravibus curis oppressus Amyntas
Exemit stabulis hoedos, et ovilia septis,
Ac iuga vicini collis frondosa petivit,
Qua raptam pecudes inter dum deflet amicam, spacer5
Votaque multa aedit singultibus interrupta
Ventosis, mollesque vago diverberat auras
Mugitu, sonitus extremos flebilis Eccho blue
Non repetit, memor ipsa sui, quo languet, amoris, blue
Sed pulchrum tacito Narcissum corde volutans spacer10
Solvitur in lachrymas, nectitque dolore dolorem.
Dumque cupit fari, linguam suspiria sistunt,
Impediuntque sonos, et vox in guttere pendit,
More nec assueto moestum deludit amantem.
Talia questus erat pastor, dum constitit illa, spacer15
Mutaque lugenti miserantem praebuit aurem. spacer
spacer“Hei, quantum nobis indicit Cypria bellum?
Quales condit Amor faculas sub pectore nostro,
Ut tam longa dies nequeat producere pacem,
Nec caecas fontes lachrymarum extinguere flammas? spacer20
Funditus (heu) perii, postquam male cautus ocellis
Aspexi cupidis superantia labra corallum, blue
Sydereos oculos, spaciosaque tempora laetae blue
Frontis, et aurata radiantes luce capillos,
Ac niveas candore genas, ostroque rubentes, blue spacer25
Puraque mobilibus turgentia pectora venis,
Et quales digitos Tithoni blandula coniux blue
Vix habet, annosam dum texit pollice barbam.
Caetera quid memorem nullis intersita naevis
Membra? Quid oblongo vestigia condita peplo? blue spacer30
Crebra quid ambrosiis sermonibus oscula iuncta,
Iunctaque baseolis haud irrita verba pudicis
Sub lauro Phoebi, Venerisque sub arbore myrto? blue
Talia surripuit mihi gaudia fictilis urna, blue
Quae modo combustae liventia contegit ossa spacer35
Phillidis, heu nimium preciosa pondere foelix,
Et nimium foelix tellus, quae contegit urnam.
Mundi delicias, ac primae summa parentis
Munera naturae, nostrosque tenetis amores,
Et solem ruris nostri, nemorumque Dianam, spacer40
Pastorumque Palem, et virtutum dotibus amplis
Pandoram (sed erat viciis exuta) secundam.
Heu nimium foelix terra, et foelicior urna!
spacer“Tuque, o ter foelix, tumulo quod crescis ab illo
Gramen, et in dulces tenerum caput exeris auras, spacer45
Molli mulcendum Zephyro, nullisque secandum
Falcibus, et cuius foliis incumbere serpens
Horreat, afflatuque suo taboque nocere,
Aut plantis ursus, cornu bos, ungue leaena,
Aut rostris volucres, aut gressu reptile quicquam, spacer50
Aut glacialis hyems, aut lunae roscidus humor,
Aut Phoebi calor, aut igniti sydera caeli,
Aut fera tempestas, aut dirae fulminis alae.
spacer“Hinc armenta, precor, procul hinc conducite turbas,
Vos quique pastores, procul hinc conducite turbas, spacer55
Neu minuat taurus tumulatae virginis ossa,
Dum pedibus calcat, vel cornu spargit arenam.
Hic locus hic sacer est, latet ipsa Phyllis in herba.
spacer“Huc properate, mares teneri cultaeque puellae,
Spargite monticulum sanctum lustralibus undis, spacer60
Constructasque pyras fagis implete Sabaeo blue
Thure, levisque aether iucundo fragret odore,
Atque Arabis collecta manu data cynnama busto
Phyllidis, et miti casia, violisque et amomo,
Purpureisque rosis, pulchroque tegatur acantho. spacer65
Undque tam sacras flammis accendite ceras,
Nudaque neglectis tundentes pectora palmis, blue
Aurea funeros ad sydera tollite cantus
Tristibus eulogiis plenos, et honore puellae.
Vobiscum satyrique leves, Faunique bicornes, spacer70
Et simplex Dryadum, Charitumque sacerrima turba
Haud intermissas fundet miseranda querelas.
spacer“Interea pollinctor ego moestissimus atri
Funeris ad talos morientia lumina gestans,
Lassabo plangore nemus, mediosque per agros spacer75
Fletibus orta meis labentur flumina, magno
Quae neque contineant surgentes aggere ripae,
Nec Canis Icarii torrentia sidera potent. blue
Mecum Parnassus, mecum lugebit Apollo,
Et Parcis infensa Venus pro Phyllide rapta. spacer80
Aeternamque facem ponet, pictamque pharetram
Improbus ille puer, qui me cum Phyllide iunxit,
Lachrymulisque suis tristes lenire querelas
Ipse paratus erit, licet unica causa querelae.
spacer“Sed quorsum demens iterum pia funera canto spacer85
Phyllidis? Infoelix, quid seris naenia fletur
Lamentis? Nostros (heu) ter lustravit agellos,
Terque caput retulit subter Nereidos undas
Phoebus, et Antipodas toties despexit ab axe,
Quod busti fuerint sollenia quaeque peracta, spacer90
Clausaque pulvereo solatia nostra sepulchro.
Attamen insano iuvat indulgere dolori,
Et lachrymas lacrhymis, et curas addere curis
Nullaque concedent moerori tempore finem.
Heu nimis vires et saeva Cupidinis arma! spacer95
Non tanta rebar fore blandi vulneris iras,
Cum iecur exussit primum, viridesque medullas, blue
Cumque meum tenui traiecit arundine pectus.”
spacerTale querens casulam repetit sub vespere pastor.

QUERELA QUARTA

Ter Phoebus mundo lucem, rebusque colores
Abstulerat, claraque diem iam lampade quartum red
Induxit, tumulo post condita virginis ossa,
Cum memor antiquae flammae lugubris Amyntas
Noluit arbuteis hoedos discludere caulis spacer5
More suo, et pastum notos tranare per amnes,
Aut per vicini nodosa cacumina montis.
Solus at incedens per agros, ad flumina tandem
Cognita procumbit, laticique intentus ocellos blue
Haeret, inexpletum lachrymans, ac talia fatur: bluespacer10
spacer“Me miserum, quid agam? Quo nunc vestigia vertam
Infoelix pastor? Cineres manesque sepulti
Non mala percipiunt, neque fletus commovet Orcum.
Phillis ibi nostrum iam dedignatur amorem,
Et Stygii sequitur crudelia iussa tyranni, spacer15
Frangere docta fidem, furvumque subire cubile.
Naiades, o, quaeso, si dicere forte potestis,
Dicite si famulas inter Iunonis Avernae blue
Molliculo ducit candentia pollice fila.
Nam vereor nullo ne sit reditura sub aevo. spacer20
spacer“Arvorum, o, pecorisque deus, Sylvane, deorum blue
Summe mihi, miseri cur non miserescis Amyntae?
Cur non ad nostrum immortalia numina votum
Inflectis? Tu namque potes, coelestibus ortus
Principiis. Ergo te per quae tibi sacra dicavi spacer25
Plurima, perque tuos animos erga Cyparissum blue
Formosum puerum, precor, ut pereuntis Amyntae
Ad casus doleas, multo faciasque rogatu
Phillida restitui nobis, aut fata severa
Morte mihi imposita cunctantes demere curas. spacer30
spacer“Tu vero tandem mihi quid, scelerate Cupido,
Consulis? Exanimem cupienti visere fata
Ultima sunt tentanda mihi mortalibus ausis,
Nec moror hanc animam quicunque absumere Laethe. blue
O crudelis Amor, tu nostri pectoris ignes bluespacer35
Aspicis, et tacito crescentes corde dolores,
Et plenos nymbis oculos, miseretque tuentum.
Heu nostri miseret, scio, quamvis ipse tyranni
Nomen habes, crudo Busyride saevior ipso. blue
Scilicet et nobis eadem stat causa querela, spacer40
In scopulum puppis, dum vento laedimur uno.
Dum rapitur Phyllis, nobis fortuna duobus
Una datur, similisque ambos iniuria torquet.
Chara tibi, mihi chara fuit formosula Phyllis.
Nempe erat imperii nostissima gloria vestri, spacer45
Et rurus speculum, et solum solamen amantum,
Et mea solus salus erat, et mea sola voluptas,
Spes mea, vita mea, ac animae pars altera Phyllis.
O quae sufficiant ad iustas verba querelas?
spacer“Tuque ingrata nimis tellus, iam desine flores blue spacer50
Amplius, aut dulces nobis concedere fructus,
Postquam discessit Phyllis, vestigia cuius
Mollia portasti toties, et amabile pondus
Corporis, egregium vultus mirata decorem.
Eructa patulis mugentia flamina venis, spacer55
Ut caeli facies ventorum turbine pulsa
Luctantes pluvias dimittat nubibus atris,
Talis enim tristi cum fletu convenit humor.
Ingemina mecum luctus, tantosque dolores
Concipe nunc animo, quantos, cum turba scelesta spacer60
Anguipedes olim concussi fulmine sacro blue
Praecipites ruerent in te tua viscera nati,
Et cum defleres subiectum Pelion Ossae,
Aut quales alto curas tum corde gerebat
Alma Ceres, quando ludentem in vallibus Aetnae blue spacer65
Filiolam rapuit furvi pradator Averni,
Nocte sub aeterna sociare cubilia secum.
Immemor, o nimium tellus, quae Phyllidis umbram
Non iniussa piis lachrymis, comitaris ad Orcum.
Tu tam caelesti si pondere digna fuisses, spacer70
Non ita praerapido nobis erepta fuisset
Sydere, nec mortis crudam perpessa sagittam
In teneris annis, et sub florente iuventa. blue
O nimium crudele malis aspectibus astrum,
O misero nimium pastori noxia fati! spacer75
spacer“Hei mihi, quod terrae subeat mutata figuram,
Candida quae dudum visa est, et amabilis ore
Purpuereo, roseisque genis, colloque nitenti,
Dividuisque comis, oculis rotantibus ignes.
spacer“O foelix Tithone, thoros tua sole cadente blue spacer80
Assuetos repetit coniux, puerumque relinquens
Aeolium, vitreo recubat sub marmore tecum,
Amplexuque tenet barbam dignata senilem.
Sed mea dum Phyllis toto disiungitur Orco,
Candida nigra mihi fiunt, et dulcia amara, spacer85 spacer
Perque diem noctemque queror, madefactaque multo
Mollescit fletu limosi glarea ruris,
Et ferio clamore vias, et sydera planctu,
Qualis per frutices gelidis Philomela sub umbris, blue
E nido raptos variato carmine pullosspacer90
Deflet, agros implens moesta lucosque querela. blue
Nec rediise potest Phyllis. Crudelia fata
Immersas Erebo mentis hoc lucis ab orbe
Detinet, ac novies Styx interfusa coercet. blue
Nil igitur superest eius, nisi dulcis imago, spacer95
Et charum nomen nullis violabile saeclis.”
spacerInde domum sese retulit miserandus Amyntas.

QUERELA QUINTA

Iamque iterum, charae post funera rite peracta
Phillidis, Oceani fulvum caput extulit undis blue
Phoebus, et Eoo pellebat sydere noctem,
Ac lucem quintam misero praebebat Amyntae.
Ille sed extinctae crudelia fata puellae spacer5
Ingemuit, moesto curas sub pectore versans
Assiduas. Neque iam tenerum curabat ovile
Amplius, aut molles imponere collibus hoedos,
Sed solitum munus, lucemque perosus adortam, blue
Solus in antiqui nemoris se contulit umbras. spacer10
Qua querula flentes hyacinthos voce fatigans,
Vesanis resonas plangoribus impulit auras,
Et gemitu ventos augens, et fletibus amnes,
Nequicquam vano moerens indulsit amori.
Qualis amans turtur, sociae post fata columbae ,, blue spacer15
(Rusticus annosa quam pastor ab arbore fundo ,,
Incautam nimis, aut calamo deiecit acuto) ,,
Incolit obscuras, exosus lumina, sylvas, ,,
Feralemque, Iovis quam lambit flamma, cupressum, ,, blue
Aut quam tristis hyems afflavit turbine nigro, ,, blue spacer20
Solus init, putrique suos in vimine luctus ,,
Exprimit, et viduo rorem diffundit ocello, ,,
Dum gemitu arescens, victusque doloribus, alto ,,
Culmine languenti in terram delabitur ala, ,,
Ac tremulas turpi miscens cum pulvere plumas, ,, spacer25
Mollia transadigit falcato pectora rostro, ,,
Fundit et insonti tristem cum sanguine vitam,
Talia verba dolor misero suffecit Amyntae:
spacer“Heu, quam saevi mihi nocuere Cupidinis arma,
Aeternumque meo cordi constantius haerent, spacer30
Quam trunco cortex, ulmo quam vitis agresti, ,, blue
Quam muris hederae, quam stagnis muscis aquosis! ,,
Heu crudelis Amor, quid non mortalia cogis blue
Pectora? Quidve tuo non est violabile telo?
Quin (verum si fama refert, et prisca vetustas) blue spacer35
Saturnum, Martemque tuis, ipsumque Tonantem
Vulnera turbarunt haud irrita facta sagittis,
Ille licet senii vicio subfrigidus esset,
Alter multiplici clypeo munitus et aere,
Tertius horrendo metuendus fulminus ictu. spacer40
Quin matrem quoque dira tuam transfixit arundo,
Eius et uberibus, quae te lactarat, inhaesit.
Nec tua ponticolis nimium vesana pepercit
Dextera numinibus. Stygiae neque rector abyssi
Spicula maioris potuit sanare tyranni, spacer45
Telis ante tuis cum pectore saucius esset.
Dum caelo pontoque noces, Ereboque profundo
(Eheu), terrigenae quid nos speremus amantes?
spacer“O qui me fluctus, quis me telluris hiatus blue
Pertaesum tetricae vitae deglutiat ore spacer50
Chasmatico, vivumque nigro dimittat Averno?
Caelicolae (nam vos etiam torquemini amore),
Si pietas vobis aliqua est, si pauperis alta
Vulnera pastoris caelestia numina spectant,
Eripite hanc animam dubiis quibus undique curis spacer55
Opprimitur, longis placidam concedite pacem
Litibus. Atque utinam subiissem fata suprema,
Dum nostro mecum cecinit mea Phyllis in agro,
Donec me gremio tulit, amplexuque fovebat,
Donec in umbrosa sylva requievimus ambo. spacer60
Tunc etenim foelix potui deponere vitam,
Illaque pallentes orbes morientis amici
Clausisset blande, quae vivo sola placebat.
Sed quorsum toties venientem poscere mortem,
Atque perire iuvat? Me non optante peribo, spacer65
Obtinuit tantas animi contractio vires.
Deficiunt solidae vires, ac pristina virtus
Membrorum, vitaeque calor, ceu fumus, in auras blue
Effugit, et iuvenem premit immatura senectus.
O sors infoelix, quid non coguntur amantes <,,> spacer70
Invita ratione pati? Furiosa libido ,, red
Non vilos unquam fugit imperterrita casus. ,,
Ah chari quoties oblivia nominis opto?
Ah quoties opto pro Phyllide summa tulisse
Fata tamen? Vario mens fluctuat anxia motu spacer75
Ut nutans inter Scyllam saevamque Charybdin
Naufragio vicina ratis, quam iustus utrinque
Impedit, impellitque timor, dum turbine pontus
Aestuat, et fragilis ligni, quod inhaeret arenis,
Heu, lacerum findit latus, immergitque profundo. spacer80
spacer“Sed quid ego veteres nequicquam lugeo flammas
Immemor officii, pecudumque, et vitis, et agri?
Laedentur pecudes austero flamine venti,
Lactea nec ludet cum nigro vacca iuvenco.
Antibus effractis teneram sus improba vitem spacer85
Eruet immundo ictu, non sepe virenti
Septam, nec ramos procurva falce putatos
Iam salicis quisquam sinuoso vinciet udae
Vimine, nec tumidis parcet mala pica racemis.
Et, quodcunque ferunt Borealia frigora damnum, spacer90
Inculti nudique mei patientur agelli.
spacer“Mecum piniferae suspiria fundite rupes,
Mecum, desertae sylvae, spirate querelas,
Mecum conspicui lachrymis emittite fontes,
Et viduae vites, desolataeque muricae. spacer95
Vos etenim dulcem tenuistis Phyllida rupes,
Vos quiescentem laudastis Phyllida sylvae,
Et vitrei fontes illi blandire soletis,
Et vos gemmiferae vites, parvaeque myricae.”
spacerNox erat, et sese pastor sub tecta recepit. spacer100

QUERELA SEXTA

Post obitum nymphae spargebat lumine montes blue
Sexta dies, humidosque suos ex aequore Titan red blue
Iam Tartessiaco currus, madidosque reduxit
Alipedes, purum spirantes naribus ignem blue
Elatis, cum molle pecus, tectumque relinquens, spacer5
In steriles campos solus concessit Amyntas,
Fletibus ora sibi foedans, et pectora pugnis. blue
Talibus et verbis demens iter omne replebat,
Qualia questus erat quondam Rhodopeius Orpheus
Threiceas inter rupes, aut fluminis Haebri spacer10
Iuxta fatales ripas in cespite vivo, blue
Cum bis ereptam scelerati legibus Orci
Eurydicen lugeret amans, et pectine blando
(Voce sed intensos ad nervos ante parata),
Lamentisque feras, volucres, truncosque moveret, bluespacer15
Haec pastoris erat vox aerumnosa dolentis:
spacer“Hei mihi, quod lucem cupiant animalia quaeque,
Parvulaque Aurorae cantu gratetur acanthis, blue
Dum rubet in prima surgentia parte diei.
Hei mihi, quod tenebras cupiant animalia quaeque, spacer20
Et gratus saturis eluceat Hesperus hoedis,
Dum rubet in gelidae prima caligine noctis.
Nec tenebrae misero, neque lux arridet Amyntae:
Fallo diem gemitu, gemitu quoque tempora noctis
Fallo, nec ulla dies, neque nox caret ulla querelis. spacer25
spacer“Sin quis miretur, tam longum trustus Amyntas
Vivere qui possim, tam saevo saucius igne,
Et vitae putet esse brevis, neque posse manere blue
Quod caret alterna requie, miracula nescit,
Quae facit immortalis Amor, non finibus ullis spacer30
Illum communis naturae regula claudit, ,,
Alma nec astringit ratio, non altus Olympus ,,
Legibus aetheriis illum, non Iuppiter ipse
Continet imperio, qui nutu nubila cogit.
Illius impulsu privigno Phaedra pudico blue spacer35
Mentitis laethum invexit crudele tabellis;
Illius hortatu fratrem temeraria Colchis
In frustra abscissum vento commisit inani.
Illius invento thalami pertaesa virilis
Impia Pasiphae tauro se miscuit albo, spacer40
Illius admonitu periit Chironis alumnus blue
Troiugenae blanda deceptus fraude puellae.
Eius et immiti percussus arundine binis blue
Parebat dominis, scuticamque pavebat herilem,
Antea totum humeris qui caelum sustentasset. spacer45
Illeque Laeandrum cumulo submersit aquarum blue
Nuda procelloso tendentem brachia ponto.
Eius et insidiis aquilae, pastoris, echidnae, blue
Flammarum, cygni, pluviae, tauri, Amphytrionis,
Dictynnae, et satyri latuit sub imagine falsa, spacer50
Qui rotat immensi sinuosa volumina mundi. blue
spacer“Cur autem caeci pueri crudelia gesta
Consiliumque nocens memoro, caedesque nefandas,
Cuius fine caret nimis importuna tyrannos?
Non misero quisquam magis expertus Amynta spacer55
Quantas ille habeat vires, qualesque sagittas.
Hei mihi, quam sequitur lenti vestigia calcis,
Quo me cunque feram! Facit et crudescere pectus
Mille modis, nostrum dum singula quaeque dolori
Respondent, ego seu nigrantes abiete lucos, blue spacer60
Seu iuga celsa petam, rivi seu rauca fluenta
Labilis, aut ripae viridantes desuper herbas blue
Incubam, salicis gelida flaventis in umbra. red
spacer“Dum queror in sylvis, tacito lugubria sylvae
Increpitant mecum, nutantque cacumina summa spacer65
Intonsae quercus, atque aeriae cupressus.
Dumque fleo, levibus ventis agitata susurros
Ac sibilos aedit sylvarum gloria pinus, blue
Ac si magnus ei meus innotescat amoror. blue
Nec citius digno Phyllis cumultatur honore spacer70
Luctibus in nostris, quam pando gutture deflet
Daulias ales Itym: comes o dulcissima flenti! blue
Et viduus turtur veteri gemebundus ab orno ,,
Saepius, heu, nostros imitatur murmure questus.
spacer“Dumque ego clivosi ac sterilis fastigia montis spacer75
Conscendo, fragilem passum sylvestris olivae
Sustentans baculo, violentaque sydera diris
Impeto, florentem quoniam violare iuventam,
Phyllidis, heu, nomen mihi Phillidis illico voce
Quintuplice repetit vastis e rupibus Eccho, spacer80
Cum gemitu gemitus, et murmure murmura nectens.
Tum fera si qua meas audit vicina querelas,
Accedit, blandeque meo sub poplite cumbens
Fert caudam crispantem utero, dorsumque bacillo
Palpari patitur, nostri miserata doloris, spacer85
Qualis Romuleo servata leaena theatro, ,,
Androdo mortem quae condonabat amico. blue
O, si tanta foret pietas fatalibus astris,
Phyllide non viduarer ego, neque Phyllis Amynta!
spacer“Dumque ego propter aquas fixus sub margine ripae spacer90
Intueror lachrymis, gemituque tumescere fluctus,
Foeda mihi querulae faciunt convitia ranae. blue
Tum fortassis Hylam dubiosa mente revolvens, blue
Naiades, heu, supplex oro, genibusque reflexis,
Ut me sicut Hylam vitreas traxisse sub undas spacer95
Dignetur, condantque diem vitamque perosum.
Sed frustrata ferunt venti mea vota protervi, blue
Sic nihil ex animo tristi succedit Amyntae.
Quem gravem infoelix circundat Lerna malorum.” blue
spacerNunc humiles aedes sub nocte revisit Amyntas. spacer100

QUERELA SEPTIMA

Septima hux noctem pepulit, cum tristis Amyntas
Immites macro pascens sub pectore flammas
Paupero de tecto sylvis successit opacis,
Inque pias lachrymas rorantia lumina solvens
Surdis questus erat nequicquam talia ventis: spacer5
spacer“Non sum, qualis eram, lascivi gloria ruris, blue
Non agilis foenum dentato cogere rastro
In teretes cumulos, non flagro grana saligno
Tundere, non vites sinuosa falce putare,
Non stivam retinere manu, et proscindere terram, spacer10
Non scabros curare greges, non tempore festo
Alternis pedibus campum pulsare sonantem, blue
Nec calamos inflare leves, neque dicere versus. blue
Heu, solitum periit robur, mihi mensque sepulta est,
Postquam perpetuo clauduntur lumina somno spacer15
Phyllidis, aeterno quae lumine digna fuerunt.
Deliciae nostrae Phylli, dum viva manebas,
Dulces deliciae! Quaed dudum rustica virgo
Ingenio tecum potuit conferri, vel arte, red
Eloquio duci, gestu, vultuve sereno? spacer20
Tantum, Phylli, tibi reliquae cessere puellae,
Quantum upupae cygnis, quantum saliunca rosetis, ,, blue
Quantum oleis salices, Philomelae cedit hyrundo. ,,
Nec minus ornabat tua tum praesentia turbas
Foeminas, decorat vitem quam pensilis uva, ,, spacer25
Laurea quamque hortum, seges arvum, armentaque taurus.
Ipsa tuae, quae dum superest, vox inclyta laudis
Omnia sic superat nostri praeconia ruris,
Torqueat ut pulchrae aversas Amarillydis aures
Omnibus una magis dum vult formosa videri. spacer30
Illa sed in lachrymas liventes solvat ocellos
Aemula virgo tui, dabitur tibi pristina palma.
Non etenim dignae occumbunt cum corpore laudes,
Vera nec in summo sordescit funere virtus.
Ista sed extinctae praeconia dicere quid nunc spacer35
Attinet, et caecos fando renovare dolores? blue
Est melius nunquam foelicia tempora nosse, ,,
Quam, post blanditias Fortunae, fata maligna, ,,
Nec reparanda pati infortunia sortis iniquae. ,,
Quid mihi iam prodest, olim sub sole corusco spacer40
Molliter exceptum tepido gremioque sinuque
Languentes carpsisse mea cum Phyllide somnos,
Ut clam cum Mopso nobis foret invidus Aeglon?
Quid tandem prodest, per luxuriantia prata
Demetisse una fragrantes pollice flores, blue spacer45
Intyba, narcissos, et purpureos hyacinthos,
Lilia, et violas, casiamque, rosasque, thymumque, red
Et textis satyros charitesque ornasse coronis?
Quid iuvat, in duris haerentia mora rubetis,
Et fraga, et teretes baccas, et mitia corna spacer50
Collexisse simul, calathosque implesse colurnos?
Quid toties cupidis avide luctantia labris?
Oscula iunxisse, et molles traxisse loquelas
In mytam noctem? Fragili quid nominas buxo in-
sculpsisse, et solo votum violabile fato? blue spacer55
Heu, perii, postquam Phyllis, charissima Phyllis
(Heu) periit: quid enim faciam sine Phyllide vivus?
Non autem perii morbo correptus, ut illa,
Sit nisi morbus amor, sed lentis ignibus ustus
Paulatim morior, mora morte ferocior ipsa est. spacer60
Talis enim morior, qualis qui viscera caecis blue
Aestubus affligi sceleratae crimine matris
Sensit, ac ille absens invitis ignibus arsit. red blue
Non caret ulla dies lacrhymis, non hora laboris
Expers ulla sui. Me, me foelicior illa est, spacer65
Qui vivum rutilis ignem furatus ab astris
Et superum iussu Scythica sub rupe ligatus blue
Pulpantem volucrum foecundo pectore pascit. blue
spacer“O bone Pan, Faunique puellis turba benigna,
Huc celerem conferte gradum, positisque cicutis spacer70
Multiforis, cantuque levi, placidisque choraeis,
Vestras iam lacrhymas lachrymis adiungite nostris,
Et mecum fletu miserando aspergite bustum
Phyllidis. Illa etenim vobis dedit annua liba,
Et placuit vobis, inter lasciva puellas red blue spacer75
Dum lusit niveas, formosior omnibus una,
Et reliquas nymphas gestu decorabat honesto,
Oreque sydereo, croceis hedera alba corymbis ,, blue
Ut laurum decorat, formosis brachia nectens ,,
Brachiolis, nitidumque ut perlucentibus aurum ,, spacer80
Chrysolithus radiis ornat, nitidissimus ipse. ,, red
Secum delicias, et maxima gaudia ruris
Abstulit, ac miseris iacet (heu) ploranda colonis.
spacer“Horteque iam luge o exculte, ardentibus illa
Solibus arentem gelidis quem vespere primo spacer85
Saepe rigabat aquis, et blando calce premebat.
spacer“Vosque, o perspicui fontes, quos ille beato
Afflavit vultu, viridi lanugine tectis
E specubus largum lachrymarum mittite flumen.
Nam non tangetis foelices amplius ora spacer90
Phyllidis, ora Iovis coniungi digna labellis.
spacer“Vosque, o frondosae valles, sylvaeque silentes,
In quibus est niveas depascere sueta capellas
Inter custodes pecudum rigidosque bubulcos,
Ereptam propero fato lugete puellam. spacer95
spacer“Sed Pan, Fauni, horte, fontes, valles, sylvaeque,
Comprimite o luctus, et me permittite solum
Solvier in lachrymas ad lamentabile bustum.
In mortem addetur mea mors, in funere funus.”
spacerHaec fatus tugurii repetit sub vespere culmen. red spacer100

QUERELA OCTAVA

Post mortem tenerae, tumulataque virginis ossa,
Cum pulsis tenebris iam lux octava colores
Restituit rebus, densas miserandus Amyntas
Ingreditur sylvas iterum per opaca viarum. blue
Atque illic tandem subter myrto impendente spacer5
Procumbit lassus. Nec virginis immemor, altum
Sic fatur, longis singultibus ilia pulsans: blue
spacer“Ergone surripuit totius gaudia ruris
Una puella? Ovium custodibus una puella
Tantos imposuit luctus, lamentaque tanta? spacer10
Et spargit lachrymas Aeglon, tunica Menalcas
Induitur nigra, quia mortem Phyllis obivit?
Et geminus aedit Corydon, cantumque querelis
Tityrus immiscet, quia mortem Phyllis obivit?
Et paulum posuit veteres Amaryllis amores, spacer15
Daemoetasque suos, quia mortem Phyllis obivit?
Et subito pingui macer est mihi taurus in arvo, blue
Et pecus omne dolet, quia mortem Phyllis obivit?
Et lacrhymae fiunt fontes, suspiria venti,
Cunctaque mutantur, quia mortem Phyllis obivit? spacer20
Nunc igitur quid ego, cui charior omnibus illa
Semper erat mihi, quique oculis dilectior hisce blue
Semper erat, quid agam iam desolatus Amyntas?
Eheu, cur vitam moror exhaurire dolendo?
spacer“Candida (me miserum) Phyllis caprimulga, capellas spacer25
Qua pascente, domum referebant ubera tenta,
Dulcius effluxit compressis lacque papilis. blue
Qua praesens aetas miscere coagula nullam blue
Novit, et agricolis componere liba priorem,
Aut fragilem viridi fiscellam texere hibisco, blue spacer30
Aut per prata choros pago ductare stupente;
Qua coryli cupiere capi, dum sedit in agris,
Et prono in gremium nutabat vertice laurus.
Haec (inquam) Phyllis, Phyllis, defuncta, sepulta est.
spacer“Ah quoties illa mecum miscente loquelas spacer 35
Collexi Dryadis pulchras pictasque corollas!
Ah quoties mecum scabro cantavit in antro, blue
Sylvestresque meae versus coniunxit avenae!
Ah quoties vinxit me mollibus illa lacertis,
Ah quoties, miseraeque dedit solamina flammae spacer40
Basia mille, meus quae vix pateretur ocellus
Invidus, et morsu petiit, gemuitque remorsa!
Phylli, diu (res si qua diu mortalibus ulla est) blue
Viximus unanimes, qualis cum turture turtur:
Una fides, amor unus erat, mens una duobus. spacer45
Cum fugeres ergo, fuit ah, fuit utile tecum
Ire mihi, vitaeque simul discedere curis.
spacer“Proh dolor, ille decor sub flore emarcuit ipso,
Quo nec amabilius, quo nec formosius ulla
Saecula viderunt quicquam, venturaque quo nil spacer50
Aetas aspiciet melius, vel laudibus aequam.
Siccine purpureo violae spoliantur amictu?
Siccine condensas amittit tempore parvo
Populus alta comes? Heu non mutabile fatum!
spacer“O quoties tremulis, quando moribunda iacebat, blue spacer55
Implevi thalamos tristesque ululatibus aedes,
Atque ‘utinam,’ dixi, ‘febrem de corpore Phoebus
Arceat, aut Phoebo nymphaque Coronide natus blue
Archiatros, tumidam pepulit qui vulneris iram,
Hirsuto Cytheraea rubo cum fossa doleret! spacer60
Aut utinam clarus medica Podalyrius arte, blue
Herbarumve potens morienti Colchis adesset, blue
Quae succo potuit lapsam renovare iuventam,
Aut satus Iapeto sapiens animare figuras blue
Fervore aetherio, gypsoque infundere vitam!’ spacer65
spacer“Talia questus eram, sed multa diuque querenti
Nemo ferebat opem, donec (proh fata nefanda)
Ante diem rapida consumptam febre puellam
Abstulit atra dies, et funere mersit acerbo. blue
spacer“O infausta dies, nigro signanda lapillo, blue spacer70
In qua nulla dedit misero solatia ruri
Cynthius, atra procul caput inter nubila condens; blue
In qua non dulces cantus avis nulla sonabat,
Et coluber sese pavidus non extulit antro,
In quam culminibus dirum fera noctua carmen bluespacer75
Ingemuit, stridore mali praenuncia fati. red
O mihi prima dies mortis, vitaeque suprema,
Et quam nulla meo delebunt saecula corde,
Antea quam sicco vivant in littore pisces, blue
Quam teneat cervos aether, quam sidera tellus. spacer80
Ex quo Phyllis enim morti concessit, Amyntae
Confusam eripuit mentem, perque ora volutae blue
In rivos lacrhymae coeunt, ac aestuat ingens blue
Imo in corde dolor, mistoque insania luctu,
Et furiis agitatus amor, segnisque libido. spacer85
 spacer“Iupiter humanos semper miserate labores,
Plurima quem pueri fixerunt spicula divi,
Tuque pater lucis, qui quondam pulsus Olympo blue
Flevisti pastor Messenia per dumaeta,
Pastoris miserere mei, miserecsite, quaeso spacer90
Pauperis et iuvenis. Tuque, o bona noctis alumna,
Quae vitas adimis, da (non indebita posco blue
Regna meis curis) Orco considere tandem
Phyllide cumque mea Stygia sub nocte vagari,
Et cupidos miscere sonos, tacitumque per agrum spacer95
Elysii dulces fando recipiscere flammas.
spacer“Heu mutas effundo preces, et vota, sed aurae blue
Omnia discerpunt, et nubibus irrita fundo.
Pulchram igitur quod non propero per vulnera mortem?” blue
spacerIam sol Oceanum, tectumque subibat Amyntas. spacer100

QUERELA NONA

Iamque ubi nona suos Aurora ostenderet ortus,
Et Phoebus cursu radiisque retexeret orbem, blue
Pastor fecundo lachrymis infirma levabat
Membra thoro, ut sese mox extra tecta referret
In tristes latebras, et inhospita regna ferarum, spacer5
Qua non inveniat, nisi certa pericula, quicquam.
Dum vero fessos humeros velabat amictu,
Saepe graves gemitus imo de pectore ducens, blue
Phyllidaque ingeminans, iterumque iterumque vocavit.
Protinus ut lanis artus induxerat, atros spacer10
Ingreditur lucos, lucemque domumque perosus.
Illic (heu) misere vano correptus amore
Vulnus alit venis, nemorumque per avia luget, blue
Occulta qualis traiectus arundine cervus ,, blue
Intestina dolens fixum per viscera telum, ,, spacer15
Se tacitis abdit sylvis, et fata gemendo ,,
Accelerat, sudore vias et sanguine miscens, ,,
Nec non lachrymulis multum miserandus obortis ,,
Dyctamnum frustra sterili scrutatur in agro. ,, blue
At vero tandem aerumnosa silentia rupit, spacer20
Talia vociferans, et sparsus pectora fletu:
spacer“Phyllis in aeternam noctem cum clauserit orbes, blue
Quod nunc consilium, aut quae iam fortuna sequetur,
Ne mea deformem subeat res tota ruinam? red
Omnis enim census longe mihi cura recessit spacer25
Pristina, nec possum curare a Phyllide quicquam.
Per quem nunc hyeme subdentur pabula bobus,
Aut niveo petulans addetur bucula tauro?
Per quem nunc rupis ducentur in alta capellae
Candentes, matresque lupis raptentur et agni? spacer30
Per quem nunc udis aries in gurgite villis blue
Mergetur? Per quem scabies ungetur amurca,
Antea per turbas mala quam contagia serpant? blue
Per quem pungentur salientes sanguine venae red blue
In pede balantis, quando depascitur artus spacer35
Febris, et incensas est arida flamma medullas?
Per quem molle pecus montes cogetur in altos,
Caerula cum Thamesis pluviis humoribus aucta,
Vel nive, non curvis ripis atque aggere sueto blue
Se cohibet, summum sed inundans aequore littus spacer40
Praecipiti, rurisque casas et pinguia late
Pascua devastat, rudibus ploranda colonis?
Heu pecus armentumque, sed eheu Phyllida raptam,
Et me pastorem miserum, miserumque bubulcum.
Mercibus amissis qui naufragus enatat, arduo ,, spacer45
Illisa cymba scopulo, pontoque Notoque ,,
Volvitur, ignotae fluitans per littora terrae, ,,
Nec videt Oebalios usquam pia sydera fratres, ,, blue
Ille sua me sorte refert. Nam Phyllidis ex quo ,,
Dura quies oculos et somnus ferreus urget, blue spacer 50
Continuo in curas animus diducitur omnes,
Et pede non stabili solus per lustra ferarum, blue
Per vacuas rupes, ac per pendentia saxa,
Et per inaccessos colles, colubrumque cavernas,
Atque per hos lucos horrendos fronde relapsa spacer 55
Fluctuo, sed nusquam paret mea candida Phyllis.
Me neque sol unquam, neque Cynthia tempore ab illo
Vel minimos gelido libantem cespite somnos
Vidit, et assiduis furari lumina curis.
Ieiuno rabidam stomacho depellit orexin spacer60
Virginis altus amor, qui cunctos possidet artus.
Exaturantque sitim salsi, quos sorbeo, fletus
Imbribus hybernis similes, quos humidus Auster
Nymboso exturbat luctanti flamine caelo.
spacer“O veneranda Pales, pastorum maxima diva, spacer65
Cum superum nemo moesti miseretur Amyntae,
Tene etiam meriti capiunt oblivia nostri,
Cui stramentitiis toties de fascibus ignes,
Cum celebranda forent tua festa Palilia ruri
Accendi sacros, superans incendia saltu, blue spacer70
Libaque magna manu Dryadis confecta dicavi,
Lacque bibens tepidum, spargens et lacte favillam? blue
spacer“Tuque, ingrata Venus, tuque, o damnose Cupido,
Quos toties, mecum dum Phyllida laetus habebam,
Hymnisonis toto cumulavi laudibus agro, spacer75
Admirante choro pecudum, sociisque colonis,
Cur infoelicis iam non miseremini Amyntae?
Nil vestras tenuisse aras, et supplice dextra
Thryicremos struxisse focos, et dona dedisse blue
Proderit, atque caput myrti vinxisse corona? spacer80
Nullane apud divos veteris stat gratia facti? blue
Cur igitur tantis reboant altaria votis?
Immemoris quorsum colimus tot numina caeli
Credula turba nimis? Virtuti (heu) praemia desunt.
spacer“Ast quare damno superos aut sydera, fixum spacer85
Cum nequeant superi vel sydera vertere fatum?
Et quorsum te, Pylli, queror, dulcissima rerum,
Dum colles, nemus, arva, lacus indagine claudo,
Cum neque quid fletus, neque quid sint gaudia norint?
At licet absenti nil proficientia verba blue spacer90
Profero, nequicquam tristi tamen alloquar ore,
Et lachrymas, quanquam lachrymae volvuntur inanes, blue
Prodigus effundam. Non est amor omnibus idem. blue
spacer“Attamen ulterius desertis callibus ire
Non libet, ac nimium vitae quam taedet acerbae. spacer95
Ipse manu mortem inveniam, miserebitur Orcus
Sanguine conspersi: facilis iactura sepulchri est. blue
Saucius errabo cum Phyllide laeta per arva, blue
Componens manibusque manus, atque oribus ora.” blue
spacerSed redit angusti subter fastigia tecti. blue spacer100

QUERELA DECIMA

Iamque dies decima emicuit, sociique senilis blue
Et gelidi pertaesa thori Palantias atra
Nubila discussit, venienti praevia soli,
Et Cephali cupidis se submissura lacertis. blue
Aeolus, Aurorae qui demulceret amores, blue spacer5
Laxabat Zephyrum, et qui sub rorantia molli
Gramina siccaret flatu, ne frigidus humor
Noctis amatorum furtivos laederet ignes,
Parvus et Aeolides ne non daret oscula divae.
Omnia ridebant, sylvae, agri, flumina, caelum, spacer10
Ruraque mulcebat cantu campestris alauda,
Atque hilares duxere nova sub luce choraeas
Pulchricomae Charites, lata et saltare per arva blue
Lascivi satyri, canna ludente palustri.
Solus et exosus tam laetae gaudia lucis, spacer15
Matutaeque iocos, gemitus fletusque ciebat blue
Incassum pastor, et rupit pectore questum.
Desertoque statim tecto lucosque subintrans,
Ereptam tali clamabat Pyllida voce:
spacer“Heu, Phylli, quid agis? Quid non reminiscere nostri, spacer20
Noctes atque dies pro te qui pectore crudum
Vulnus alo? Quare solam iuvat ire per umbras
Laetantes? Nivei pecoris num pristina cura
Nulla manet? Tibi nulla mei quoque cura relicta est?
O nimis ingratam, si sit tua culpa, puellam! spacer25
Et crudele nimis fatum, si cogeris illo!
Aspice quam vigili curae devotus Amyntas
Inteream, et nudo quam pastoralia desint
Omnia. Non ultra pecudes in pascua pello
Phoebus ab Eois quando caput exerit undis. blue spacer30
Sed nunc vimineis septis includo capellas,
Phoebus in Herculeis quando caput occulit undis. blue
Porro septiforo ad celebrandas canna choreas,
Carmina iamque mihi desunt festiva, pedumque
Amplius haud gesto curvam. Non sessilis obba spacer35
Ad latus affixa est corio pellisve caprina,
Quaae femoris primam decoraret pendula partem.
Deseruit vagae catulus vestigia plantae,
Latratu tenerum qui custodiret ovile.
spacer“Aspice quam pereant te nunc absente capellae, spacer40
Queis thyma nemo manu blanda, dulcesque liquores
Praebet, et exustas ferventi syderis aestu blue
Sub gelidas umbras ducit, stabulisve reponit.
spacer“Aspice quam pereant te nunc absente bidentes,
Nec me fungente officio pastoris. Agresti spacer45
Praeda lupo fiunt erepti matribus agni,
Et scabies mala tentat oves. Illotaque sordent blue
Vellera, nec sordes quisquam sub flumine mersat.
spacer“Sed vereor caelo stolidus ne murmura iactem
Dum placidas inter nymphas in rure beato spacer50
Elysia vallis maius tu pascis ovile
Immemor (heu) nostri gregis, et languentis amici.
Ergo sola mei mors est medicina doloris? red
Nec tamen ante diem fas est concedere morti?
O duras hominum sortes, heu tristia fata! spacer55
spacer“Attamen insano iuvet effervescere motu,
Et miserum peiora sequi meliora probantem. blue
Scilicet infirmos dum spiritus hos reget artus blue
Haec mea perpetua cruciabit viscera planctus.
Haec mea perpetuas resonabunt ora querelas, spacer60
Haec mea perpetuo turgebunt lumina rore.
Lux quoties aderit terris, et ab aequore Titan
Hesperio, gemitu ventoso nubila cogam. blue
Nox quoties operit terras humentibus umbris,
Innumeris vastos augebo fletibus amnes. spacer65
Ecquis erit, nostro qui se conferre furori
Possit amor, cui nulla dies aut hora quieta
Illuxit, postquam mea candida Phyllis abivit?
spacer“O crudelis Amor, qui maxima causa fuisti
Exitii laethique mei, qui prima fuisti spacer70
Causa, quod his oculis aspecta virgine plures
Conciperem flammas animo, quam Scilis ipsa
Eructare solet disruptis Aetna caminis.
Quis te crediderit pastori velle nocere
Innocuo? Sed et arma geris, mentemque tyranni. spacer75
Tuque, o saeva nimis Rhamnusia, rebus opimis blue
Invida, deceptrix hominum, dea lubrica semper,
Quid tibi cum nostris erat ignibus? Oscula nostra
Quid numen laesere tuum? Quid ludicra verba
Per multas horas protracta sub arbore? Vel quid spacer80
Mutuus amplexus, vel binae copula mentis?
Ruricolae fuimus, mundi pauperrima turba.
Sunt orbi magis apta tuo diademata regum blue
Aurea, quae multi sunt ponderis. Alta rotare
Convenit, et turres pedibus calcare superbis. spacer85
Quis te crediderit pastoribus esse nocentem
Innocuis? Fera sed stat pro ratione voluntas.
spacer“Tuque, o Parca ferox, Furiis immanior ipsis,
Unde animum subiit sceleris tam dira cupido,
Ut matura viro moreretur et innuba Phyllis? spacer90
Ergone sperebas sua tollere gaudia ruri?
Ergone credebas miseros consumere curis
Agricolas? Neque te virtus, neque lucida forma
Inflexit? Nostri neque sanctum foedus amoris?
Quis te crediderit caprimulgae posse nocere spacer95
Innocuae? Sed saeva malis, et sanguine gaudes.
Cur autem mihi non mutilas quoque licia mortem
Optanti toties? Certum est iam velle perire,
Ut laetos habitare queam cum Phyllide lucus.”
spacerAttamen in tectum coepit sub nocte reverti. spacer100

QUERELA ULTIMA, ET AMYNTAE EXITUS

Funeris nymphae post ignibus ossa cremata,
Undecimo colles cum lumine sparsit oborta
Fulgida Tithoni coniux, insomnis Amyntas
E tecti tegulis ut primum albescere lucem blue
Vidit, inops animi strato surrexit, et aegro spacer5
Aedibus excedens passu, vestigia flexit
Lubrica per virides campos ad triste sepulchrum blue
Virginis, ut mutum ad cinerem manesque silentes
Funderet extrema ferales voce querelas.
Qua postquam teneros flores, gramenque novatum spacer10
Conspexit, charumque suae sibi nomen amicae
Insculptum, et nullo moriturum empore carmen,
Quamvis, heu, paulum lachrymis et men moratus,
Mox tamen incubuit tumuli, genubusque reflexis
Sic effusus erat, cygni morienis imago: spacer15
spacer“Haec lux, haec tandem vitae lux ultima, longis
Questubus imponet finem, mihi meque meamque
Restituet, multos vincet mors una dolores.
O dilecte pater, gentrix o charior, o vos
Pastores, mihi grata cohors, fidique sodales, spacer20
Aedite venturo nullos in funere planctus,å
Quandoquidem iubet ipsa Venus succumbere morti,
Et me tardantem placidis expectat in arvis
Alma anima optatae, non ipso flexilis Orco.
At mihi si quicquam debetis, caeca serate blue spacer25
Lumina frigenti, et cum Phyllide cespite eodem
Obruite, ambobus summum hoc concedite nobis.
Tuque gregem nostrum in campos, charissime Damon,
Ne mecum pereant, tuque, o Amarylli, capellas
Phyllidis in virides tecum deducito montes. spacer30
Est mihi nam certum crudelem abrumpere vitam, blue
Et laetari alia vita sub morte reperta.
spacer“O tandem sylvae, vites, iuga, flumina, valles,
Et vitrei fontes, et caetera cuncta, valete.
Posthac non questus vobis miserantibus aegros spacer35
Exercebit amans, aut suspirabit Amyntas
Amplius. Ergone me memet mactare necesse est
Immaturum annis? Heu, quanta potentia regni blue
Est, Venus alma, tui! Postquam mea Phyllis abivit,
Non oculis unquam somnos, aut pectore noctem blue spacer40
Accepi, nec enim languorum taedia possum
Plura pati. Ingeminant curae, rursusque resurgens
Saevit amor. Sed nunc sanabo vulnere vulnus. blue
Haec erit et miserae vitae, et lux ultima luctus.”
spacerErgo ubi concepit furias, et versat in imo blue spacer45
Corde dolos, dirumque nefas, et fluctuat aestu,
Decrevitque mori, “Nocuit differre paratis,” blue
Inquit, et extracto, quem secum forte gerebat, blue
Cultello, primum caeli convexa tuetur. blue
Tum gemit, et pallens haec verba novissima fundit: spacer50
spacer“Parcite iam, superi, supremaque parcite, manes,
Tentanti. Flammas ferro, ferroque furorem
Fervidus avertam, licet improba fata recusent,
Teque sequar, Philli.” Media inter talia cultro
(Heu) diro infixus cecidit, terramque manusque spacer55
Sanguine foedavit. Tellus miserata cadentem blue
Molliter excepit, sed et ipsa gemente sub illo
Increpuit, luctum tristi testata fragore.
spacerCaelicus interea quamvis maiora senatus
Tractaturus erat, tamen haec spectacula cernens spacer60
Indoluit, subitoque animam migrare iubebat
Sub noctem, laetoque frui cum virgine campo,
Corpus amaranthi formamque et prendere nomen blue
Ac placidos noti ruris florere per agros.
spacerTalia dum statuunt illi, frigentia laetho blue spacer65
Lumina labuntur, sensimque in sanguine sensus
Evolat, et tremulos paulatim deserit artus. blue
Iamque pedes subito, caput inclinatus Amyntas, red blue
Suspirans altum, queritur radice teneri.
Pesque ubi sit quaerit, nunquam tamen invenit illum, spacer70
Utraque nam tibia, et corpus languore liquescens
Vertitur in viridem culmum, gelidusque medulla
Pristina fit succus, siccamque humectat aristam.
Brachiaque ad caelum supplex dum tendit, acutas
Induit in spicas, restabat ora comaeque. spacer75
“Quid facitis, superi?” mussat (nam debile vocis
Murmur erat), “Quare non est data copia mortis? blue
O superi,” mussabat adhuc, mussantiaque ora
Atque comae pulchri floris traxere figuram,
Haeseruntque nova tristes in arundine voces. spacer80
Et rubor in foliis, scires e sanguine nata.
spacerIamque pharetratus solio surrexit ab alto
Divus Amor, seroque sui miseratus Amyntae.
Talia voce tulit superum auscultante corona:
spacer“Populus Alcidae cordi est, est myrtea matri bluespacer85
Sylva meae, et Cereri segetes, et laurea Phoebo,
Et gravidae Baccho vites, et oliva Minervae.
Noster amaranthus iam flos est, omnibus illis
Pulchrior, undantemque sua virtute cruorem
Sistent, quantumvis e sanguine duxerit ortum. spacer90
Hoc feret a nobis, illosque per omnia campos
Secula purpurei folii circundabit ostro,
In quibus ereptos dudum ploravit amores.
Virginibus capita, et pueris, ludoque paratas
Ornabit Charites, et flos dicetur Amoris.” spacer95
spacerInterea absentem longo iam tempore Amyntam
Per saltus vacuos, obscuros perque recessus
Sylvarum, per et antra feris horrenda, cavasque
Rupes, et gelidas valles, montesque, lacusque
Ruricolae frustra quaerunt, et vana queruntur. spacer100

bar

IN INVIDUM QUENDAM, SUB OLI NOMINE, QUEM TAXAT MARTIALIS EPIGRAMMA blue

Antigonen Sophoclis male vertimus/ Ole, quid ad te,
spacerQuid faciat versu nostra Thalia suo?
Peccavi patriis in rithmis? Ole, quid ad te?
spacerNon tua, quae scripsit, sed mea pluma fuit.
Vulnus amatori sanavimus? Ole, quid ad te? blue spacer5
spacerEst illo solus carmine laesus Amor.
Non digne psalmos transcripsimus? Ole, quid ad te? blue
spacerNon tua propterea, sed mea fama perit.
Phyllida tam ploro iuvenilius? Ole, quid ad te?
spacerNon tua, quam ploro, sed mea Phyllis erat. spacer10
Noster hiat versus, vel claudicat? Ole, quid ad te?
spacerForsan at exemplis linea nulla caret.
Seria nulla typis committimus? Ole, quid ad te?
spacerCum libeat, dabimus seria multa typis.
Livescit tibi cor. Hoc ad te pertinet, Ole. spacer15
spacerIlla rudis, quae sunt candida, carpis, et hoc.
Quae tu scribis olent. Hoc ad te pertinet, Ole.
spacerMendax in tota plebe vocaris, et hoc.
Te sciolum dicunt. Hoc ad te pertinet, Ole. blue
spacerTu medio digito saepe notaris, et hoc. spacer20
Quae tu dissimulas ad te spectantia, cuncta
spacerSi numerem, numero cedet arena maris.

Finis