Tessera caerulea commentariolum. Tessera rubicunda nota textualis. Tessera viridis translatio.  

 

I. BONONIA GALLO-MASTIX
IN LAUDEM FELICISSIMI VICTORIS HENRICI OCTAVI ANGLICI, FRANCICI, SCOTTICI, HIBERNICI

BONONIA AD CANDIDOS LECTORES

Gallica tota fui, nunc sorte Britannica Martis,
Perplacet eximium coniugiumque mihi.
Audiat applausus vestros Henricus acutos
Victor io vivat dicite, victor io.

BONONIA GALLO-MASTIX

Maxima nuper erat clarus mea gloria Gallus.
Nunc decus at nostrum dulce Britannus erit.
Ludit in humanis rebus sic alea Martis,
Et varias patitur praecipitata vices.
Belgica gens laetis successibus iuvidet Angli, 5
Non tamen invidiae causa probata liquet.
Laurigeros cecinit celeberrima fama triumphos
Henrici Quinti, fulmineasque manus,
Tempore quo laeto victores moenibus Anglos
Inclusi tuto, continuique loco, 10
Non secus ac proprios Burgundos, credita quorum
Antiquae fidei subsidioque fui.
Senserat haec Gallus, cui tunc Burgundio fautor.
Simplicis hinc Sexti praesidiumque leve.
Continuo festa repetit mea moenia pompa, 15
Imperio Gallum sustinuique ducis.
Cordus erat varius facti praestructor iniqui,
Sordus et domini proditor ille sui.
Moesta recessuris submissa haec voce Britannis
Praedixi, certam quae meruere fidem. 20
“Vivite magnanimi, quondam mea cura. “Valete,
Et mea nunc memori condite verba sinu.
Eadueardus Quartus mihi bella minabitur hostis.
Confecta instabili pace recedet ovans.
Concutietque meas Henricus Septimus arces. 25
Octavus Sexti maximus ultor erit.”
Haec ego fatorum serie perdocta canebam,
Credidit et dictis turba Britanna meis.
Defluxere mihi felicia saecula. Clio
Extulit eximium nomen ad astra meum. 30
Ecce renascentis virtutis palma Britannos
Inclytus Octavus sub ditione tenet.
Ille rebellanteis Morinos, Belgasque feroceis
Dissipat, atque iugo colla superba premit.
Ille meum fractis vi multa turribus orbem 35
Ingressus Scythico conspiciendus equo,
Ac avidis lustrans delecta serenus ocellis
Audiit a laeto milite Victor io.
Vinitor autumnus calcatas presserat uvas,
Victorem recipit Doris amica suum. 40
Concitat insigneis reparato Marte tumultus
Henricus Galli filius, acer eques,
Et subita spoliat mea fraude suburbia noctu.
Hoc impune tamen non tulit ille scelus.
Delphini pedites fusi, partimque fugati, 45
Iusta dies vindex caedis et illa fuit.
Nobilium numerus refluo confectus in aestu,
Intinxit syrtes purpureusque cruor.
Natus ad arma potens Bessus revocare parabat
Me comitem notam, participemque tori. 50
Nil mihi cum Bessis. Friget Vervinius. Unus
Anglus multorum nobilis instar erit.
Semarius pontem belli dux inclytus, atque
Graius evincunt. Gallica turba ruet.
Duddelegus amor Martis, dux impiger armis 55
Provolat, et stricto fulminat ense ferox.
Victores abigunt Gallos, castris, spoliisque potiti.
Saucius accepto vulnere Bessus abit.
Egestae tumulus terrae confringitur ingens,
Praesidium Galli quem statuere suum. 60
Nescis quanta tuae dominae sint robora, Besse.
Aucta quidem forti munia nostra manu.
Exemplo tibi sit Poningus strenuus ultor
Praesidium nostrum, carnificina tua.
Dii bene fecerunt, qui me statuere novercam 65
Gallorum, matrem Brutigenumque piam.
Provehat Henricus cumulate robora nostra.
Plorabunt Morini, diffugiuntque procul.
Haec quoque confecto geminabunt pectore tristes,
Et feriet luctus sidera summa gravis. 70
Vae Morinis, nimium vicina Bononia, fractis,
In mediis portus navigat Anglus aquis.

BONONIA ILLUSTRISSIMUM HENRICUM OCTAVUM ALLOQUITUR

Romani rerum domini Rutupina petentes
Littora, traiectus me coluere ducem.
Quid mihi cum victis Romanis? Palma, Britanne,
Inclyta me totam possidet, illa tua,
Officumque meum, quod Gallo displicet, omne 5
In tua transfudi numina celsa lubens.
Floreat aeternum felix victoria patris,
Filius Eduerdus sustineatque parem.

II. ΕΓΚΩΜΙΟΝ ΤΗΣ ΕΙΡΗΝΗΣ
LAUDATIO PACIS

AD INGENUOS PACIS CULTORES

Candida syncerae colitis qui munera pacis,
Concinite haec melicis carmina laeta sonis.
Festa dies nobis quae pacem reddidit almam
Sublatis tenebris rettulit omne iubar.
Concordes igitur veneremur pectore Christum,
Autorem lucis, praesidiumque ratum.

ΣΥΓΚΡΙΣΙΣ

Prima rosis sedes picto debetur in horto,
Proximam et a prima lilia cana tenent.
Illae Sidoniae tinguntur murice gentis,
Haec sunt Sithonia candidiora nive.
Illas noster amat tanquam sua stemmata princeps,5
Haec etiam summo Gallus honore colit.
Lilia purpureis dii servent iuncta rosetis,
Vernet ut in terris pacis amica quies.

ENCOMIUM PACIS

Martia bella canant alii, gladiosque cruentos,
Me iuvat eximiae felicia numina Pacis
Carmine conspicuo vel ad astra extollere pura.
Aspirate mihi radiantia lumina coeli,
Inceptisque meis iustas extendite vires. 5
Tu quoque, clare pater patriae, qui gloria regum
Prima, Henrice, nites, votis nunc annue nostris.
Sic mea Musa suas praestabit candida partes,
Atque manu facili roseam bene laeta coronam
Contexet, niveae quae tempora festa serenet 10
Pacis, praeterea titulos et conferat amplos.
Iuppiter omnipotens, celsi qui rector Olympi
Iudicio quodam maturo prospicit orbi,
Arbitrioque vices rerum sic temperat aequo
Ut se perpetuum monstret dominumque deumque, 15
Et genus humanum contractet mitius omne,
Hac ratione tamen pater ut compareat esse
Communis populi, leges quoque sanciat almas,
Illius imperium per quas grex candidus usque
Suspiceret, coleret meritosque referret honores. 20
Quoque vel intentos animos ut redderet ille
Officiumque suum praestarent pectore laeto
Talia sponte tulit mortales qualia nulli
Dona sibique suisque ausi sperare futura.
Auricomum solem fecit lunamque serenam, 25
Sedibus inque suis fulgentia sidera certis.
Aequora constituit vastas cingentia terras.
Aera diffudit, tum, qui supereminet, ignem.
Terra suos fructus parit admirabile munus
Et natura virens pictis colludit in hortis. 30
Hinc pascunt oculos flores varioque nitore.
Nec sic contenti tales emittere formas
Spirant ambrosium quid nescio, nectar et illud,
Spiritus exhalat, suavem quoque reddit odorem,
Et bifores refovet confragrans gratia nares. 35
Quid nunc commemorem sylvas, saltusque ferarum,
Insinuemve choros avium quae carmina fundunt?
Ista canet querulis modulis philomela canora,
Cuius in arguto sic adsonat ore Camoena
Mulceat ut sylvas resonas, coelumque supremum. 40
Ecquid pontus habet salsis qui perfluit undis?
Squamigeros pisces fovet arduus inter et illos
Corpora lunantem delphinum lubrica primum
Constituit, merito, refluis quod concitus undis
Altius insultet, vivasque exhauriat auras, 45
Et sic praeterea puerorum notus amator,
Denique quod melicos concentus diligat omneis.
Forsitan Henricus tulit hinc Valesius ille
Dulce decus Galli praeclarae insignia famae,
Egregiique sui titulum cognominis altum. 50
Aer me repetit liquido qui candet in orbe,
Atque potens ignis qui vitam, quique calorem
Subsidio quodam confert sua munera largus.
Hic mea non patitur iam longum causa recessum,
Et quae praecedunt aeterni dona tonantis 55
Magna fuere quidem, recteque monentia plebem
Ut memores illi complerent iussa magistri,
Ne maiestatis laesae per crimina nota
Supplicium ingrueret, meriti quoque poena flagelli.
At collata novis, quae fulgent, quaeque sequuntur 60
Exemplis solidis, adsit modo censor acutus,
Parva videbuntur. Divinus spiritus ultro
Obtulit ingenium vivum, fontesque perennes,
Unde et defluerent rationis commoda magna,
Auxilio quorum virtus constaret amica. 65
Ad cumulum rediit divi indulgentia patris
Promittitque suis amplissima munera pacis,
Dum recolunt terras, coelumque deinde coruscum
Hac lege indicta acri, ut quilibet illius alma
Mandata observet noctesque diesque fidelis.70
Quare tanta Dei cum sit clementia nostri,
O memores niveo reddamus pectore grates.
Omneque sidereum pulset vox consona coelum.
Et quoniam pax nunc, post tristia fulmina belli,
Post tonitru horrisonum, quale ante hac audiit orbis 75
Nullum, post miseras caedes, clademque frequentem
Per mare, per terras factam, collucet abunde,
Aureus ac tenebras veluti sol pellit iniquas,
Conspicuumque refert divino numine lumen
Optatum toties votis, et supplice mente, 80
At vix speratum, contraria Marte parante.
Mars periit victus, discedite tela cruenta.
Fulminei vomitus sileant, strepitusque sonori.
In lucem rediit tandem pax optima rerum.
Salve festa dies, qua non illustrior ulla 85
Splenduit a Christo nato, quo tempore fausto
Angelicus cecinit chorus ille suavia plane
Carmina, synceram bene constituentia pacem.
Queis ego iam niveis signem de more lapillis
Nomina clara tui generis, virgo inclyta virgo? 90
Aut quibus eximie vernis tua tempora sertis
Festa modis multis iusta cum laude coronem?
Purpureae, mea cura, rosae lucere serena
Fronte tua cupiunt, et laetos addere honores.
Palladius ramus vehementer poscit id ipsum,95
Signa ferax prae se fert tutae pacis oliva.
Illa triumphalis laurus victoribus olim
Cognita rite tuum caput exornabit amoenum.
Convicit rigidum tua sic praesentia Martem
Ut profugus tandem, spe nulla parte favente, 100
Sarmaticam gentem, Geticamque reviseret ille.
Quam vellem nitidis tua pingere facta tabellis.
In medio dea celsa foro vel tota niteres,
Ut convecta suis pulcherrima Cynthia plaustris.
Artificem sed me pictorem nulla venustas 105
Constituit felix, vel docta Camoena poetam.
Mellifluum ista petunt Nasonem, gloria cuius
Sidereis totum radiis dispersa per orbem.
Haec eadem poscunt Pontani lumina clari,
Qui decus omne nitet Musarum dulce canentum. 110
Hic ego nunc inter positus saxumque sacrumque
Disteneor, mea mens et pendula fluctuat usque.
Ut desint iustae vires, tamen ipsa voluntas
Me iubet, hortatur, monitisque impellit amicis,
Ne piger officii videar desertor honesti, 115
Accumulare tuas deducto carmine laudes.
Non subterfugiam, lapis atque movebitur omnis,
Ut tua laus vireat latae per climata terrae
Pax syncera parens, et nutrix clara Quietis.
Commendo interea zephyris mea vela secundis 120
Naviget ut tuto nunc laeta carinula portu.
Principio referam genus immortale beatae
Pacis, et insignem, spectatumque illius ortum.
Aetherei summus coeli qui rector et unus
Cuncta videns solide quae fecerat esse corusca 125
Progenuit nitidam divino numine Pacem,
Quae, coelo exoriens veluti nova stella, micaret
In terris etiam, radiis speciosa serenis
Lenis et humanas mentes componeret ipsa.
Virgo sui patris complet pia iussa renidens, 130
Conspicuumque auro conscendit splendida currum,
Et comites secum ducit Virtutis alumnas
Inter quas micuit felix Astraeaque virgo.
Cuius concinuit laudes hoc carmen Arati.
Nondum vesanos rabies nudaverat enses, 135
Nec consanguineis fuerat discordia nota.

Haec ille eximius vates qui sidera pinxit.
Pluraque personuit, nempe ut crescentibus inter
Mortales vitiis sphaeram conscenderit altam
Et coeli sortita locum, qua proximus illi 140
Tardus in occasum sequitur sua plaustra Bootes.
Proxima colluxit laeto Concordia vultu
A Graecis toties, et decantata Latinis.
Subsequitur Quies coelestis et illa propago.
Advenere simul Pietas, Probitasque decora, 145
Mitis et eximio Clementia nomine dicta.
Defuit officio nec casta Modestia sacro,
Nec bene grata Charis munus neglexit honestum,
Quae se individuam comitem quoque praestitit ultro.
Vidit Amicitia haec, et festum circinat orbem, 150
Filiolumque suum secum deduxit Amorem.
Denique candidulae, redolentia serta ferentes,
Palladiosque manu quassantes undique ramos,
Lilia et insignis candoris munera nota,
Nymphae omnes comites summe venerantur ovantem 155
In terris Pacem, resonantque praecantia verba.
Talia conspiciens laeto Deus enitet ore,
Prospicit humano et generi mitissimus ipse,
Admonet atque pius per leges perque prophetas
Servandam Pacem, quae lucida praemia confert. 160
Quid quod et aeterni patris quoque filius ille
Aeternus Christus nostrae spes unica vitae,
Horrida non venit sparsurus bella per orbem,
Semina sparsurus potius felicia Pacis,
Unde alacer populus fructum desumeret amplum? 165
Sed nec apostolici quicquam docuere ministri
Quod niveam Pacem convelleret, atque Quietem,
Rectius instabant ut late cresceret illa.
Paulus praeco Dei sic Pacis numina laudat,
Praedicat, extollit reliquis cordatior unus, 170
Collocet ut rarum supremo munus Olympo.
Splendida ut hic mittam scripturae lumina sacrae,
Nons desunt veterum monumenta illustria multa
Graecorum, celebrant quae sic pia munera Pacis
Laurigerae, ut solam resonis concentibus illam 175
Certantes sublime ferant ad sidera dignam.
Euripides tragicae qui gloria prima Camoenae
Pacem describens opulentam, tumque beatam
Nominat, haec addens: inter pulcherrima divas.
Atque alibi, quantum bello potiorque serena 180
Sit pax in primis quae Musas promovet almas,
Luctibus ac adversatur, sobolisque suavi
Dexteritate, hinc atque opibus congaudet opimis.
Huius Aristophanes quoque vates comprobat omne
Iudicium, laudes Pacis praedivitis augens. 185
Bacchylides cecinit sacer in poeanibus ista:
Maxima quaeque refert mortalibus aurea Pacis
Progenies.
Pacem commendat doctique Musa Platonis,
Haec et commemorat: Nunc id, quod perplacet, ipsa
Inveni. Confer quae sunt tua munera large.
190
Nuptiolas, prolem, cognatos, divitiasque,
Corporis et sani vires, vinumque suave
.
Hactenus Aonii celebrarunt carmine Pacem
Sideream vates. Succedunt moxque Latini
Officii memores, almae et praeconia Pacis 195
Candida mellifluis resonabunt vocibus apte.
Sulmonense decus Naso, qui floruit illo
Tempore quo vasti felix Octavius orbis
Imperium tenuit tranquilla pace quietum.
Haec cecinit plane dignissima carmina cedro. 200
Illic tersa dies ubi fastos Musa celebrat:
Frondibus Attiacis comptos redimita capillos
Pax ades, et toto mitis in orbe mane.
Dum desunt hostes, desit quoque causa triumphi.
Tu ducibus bello gloria maior eris.
205
Insuper hos versus vates meditatur ibidem:
Sub iuga bos veniat, sub terras semen aratas.
Pax cererem nutrit, Pacis alumna Ceres.
Rursus et in libris de arte haec conscribit amandi:
Candida Pax homines, trux decet ira feras. 210
Ingerit et se nunc facunda Camoena Tibulli:
Interea Pax arva colat Pax candida primum.
Duxit araturos sub iuga curva boves.

Pax aluit vites, et succos condidit uvae,
Funderet ut nato testa paterna merum.
215
Pace bidens, vomerque vigent, at tristia duri
Militis in tenebris occupat arma situs.
Sillius Italicus canit haec: Pax optima rerum
Quas homini novisse datum <est>. Pax una triumphis
Innumeris potior. Pax custodire salutem
220
Et cives aequare potens.
Sic Sillius ille.
Sunt oratorum etiam monumenta, venustant
Quae vel compositae sublimia nomina pacis.
Isocrates rhetor, cum dulcis, tum bonus, acri
Concussit bellum sceleratum fulmine linguae. 225
Causa quidem nota est. Pacis fuit ille patronus
Innocuae, didicit pius et servire clienti,
Quam sic a teneris dilexit gratior annis
Virginis ut coleret praesentia numina divae.
Alter et orator scripsit, fuit ille Latinus, 230
Talia vir totus prudens de Pace togata:
Parvae res crescunt, modo sit concordia praesens,
Dissipat infelix discordia maxima quaeque.
Nil aliud verbis docuit concordibus istis,
Munera quam Pacis mediis complectitur ulnis. 235
Praeterea et numerus doctorum applaudit amicae
Paci, sed longo deducere singula filo
Tempus non patitur breve nunc. Succinctius ergo
Musa suas partes praestabit, nec tamen illa
Transiliet temere syncerae pacis honores. 240
Bellum tristis hyems, sit fas mihi dicere verum,
Omnia corrumpit, veluti populator iniquus.
Nec sperare sinit quicquam, quod dulce futurum
Utile quodve siet, tanta indignatio crevit.
Veris at effigies pax est ipsissima laeti, 245
Ac sperare iubet felix felicia semper,
Rebus et humanis affulget ut Hesperus illa.
Cultores repetunt agros, hortique renident
Floribus eximie pictis, pecudes et opime
Pascuntur. Villae passim aedificantur in agris. 250
Oppida mox instaurantur collapsa, suisque
Hinc extructa locis ornantur, et aucta profuse
Insolitum ostentat per lumina clara nitorem,
Visque salutiferae legis viget undique tota.
Cognitione valens vera respublica floret, 255
Relligioque suis innititur alta columnis.
Urbibus in mediis ipsis aequumque, bonumque
Praevalet, ac morum candor generosior omnis.
Porroque artificum prudens industria late
Incalet, et tenuis paupertas sentit amicum 260
Subsidium. Viduas defendit cura patroni,
Splendidior solito et collucet divitis aula.
Ocia felicem reddent tranquilla senectam,
Vilis et annonae precium non comprimet ullum.
Gloria vera pios ornabit laudibus omnes 265
Emeritis, poenasque licentia prava malorum
Sentiet illa graveis, scelera et deflebit amare.
Amissus iuvenum bello grex restituetur.
Virgo frequens nubet delecto chara marito,
Et numerosa cohors reparabit damna cadentum, 270
Pacatusque maris reflui furor improbus ille
Mercatoris opes domino sua foenora reddet.
Denique sedulitas studiorum clara bonorum
Eloquiique decus fama super aethera notum,
Ingenium quotquot felix ostendit et artes, 275
Nunc depressa modis multis, magnisque ruinis
Ad libertatem niveam spe freta redibunt.
Annuat his votis Pax officiosa, benigna,
Candida, et extollat nitidae Virtutis alumnos.
Haec ego concinui divinae Pacis amator 280
Qualiacunque mei commonstrans gaudia cordis.
Te super faciles conservent maxime Regum
Henrice, Eduardumque tuum, flos inclytus ille,
Nobilium decus et puerorum gloria prima.
Conservent etiam dii magni foedera longum 285
Pacis oliviferae, ut tu clarissime victor
In terris vigeas Francisco iunctus amico
Gallorum domino summo, regique potenti.
Sic utriusque suis florebit fama nitelis,
Laetus et applausum populus dabit ore canoro. 290

APPLAUSUS

Victor io vivat felix Henricius annos
Nestoreos, magnus solidae virtutis amator,
Christiadumque fidem defendat fortiter almam,
Pergat et amplecti pulcherrima munera pacis.
Vivat io vivat Gallorum maximus heros 5
Franciscus, niveam qui pacem praetulit atro
Bello discutiens tenebras, solemque reposcens.
Vivat io princeps Eduardus, phosphorus ille
Exprimat et patrem vultu factisque serenum.
Vivat io Henricus Delphini nomine splendens 10
Prima iuventutis qui gloria dicitur esse.
Vivat io reflui Neptuni notus alumnis,
Nereidumque decus Dudlegus festa revinctus
Tempora Apollineis ramis, quem regia Galli
Nunc recte mediis genuina amplectitur ulnis, 15
Officiique vices generosior usque rependit.
Vivat io Hanbaultus, quem Gallica littora cantant,
Extollunt, celebrant, quod praesit navibus altis,
Oceani tumidas compescat rector et undas:
Quem nunc praeterea praesentem regia divi 20
Celsior Henrici collaudat, suspicit, ornat.

Finis