Tessara glauca — commentariolum auctoris. Tessera caerulea — commentariolum editorum. Tessera viridis — translatio.

EPITAPHIA

1. IN OBITUM PRINCIPIS ILLUSTRISSIMI HENRICI BRITANNIAE MAGNAE PRINCIPIS IN PRIMO IUVENTAE FLORE EXTINCTI NAENIA blue

Ah quanam tellus vel qua monumenta sepulchri
Mausolaea licet, tanto sint hospite digna!
Quis Parisiusve lapis, flavo circumdatque auro
Chrysolitusve, nitensve hyacinthus, fulvaque Iaspis
Herois tanti manes decorare valebit? spacer5
Quae manus artificis docti aut solertia Apellis
Divini effigiem vultus, frontisque nitorem
Pinxerit, aut rutilum niveae cervicis honorem?
Quis Maro, Maeonidesve potis est carmine digno, blue
Virtutesque animi et mentis decora inclyta, et omnes spacer10
Naturae humano congestas pectore dotes
Exprimere, et saeclis nomen sacrare futuris?
Quem potis haud totus fuerat comprendere mundus,
Cuius in interitu, mundus paenae interit ipse,
Nec mors saeva, suos iactet licet usque triumphos, spacer15
De terris spolia ulla potest magis ampla referre,
Qua primo lucem tam claram extinxit in ortu,
Qualis ubi prima nascentis luce diei,
Phosphorus, os caelo promens, tenebrasque resolvens
Continuo obscura nebularum involvitur umbra. spacer20
Cur igitur deflenda hominum communia fatam
Eximius si tam princeps tot dotibus auctus,
tot regnorum haeres, charis tot regibus ortus
Tot quoque gentium amor, Marte omnique inclytus arte,
Et spes tot populorum, inopina morte peremptus, spacer25
Virtutum et vitae vernanti in flore recumbit?
Parte tamen potiore sui super omnia mortis
Imperia elatus: namque immortalis, honore del in orbe
Famae aura, caelesti in Olympo vivit honore.

2. ALIUD

Henricum aspiciens in primo flore iuventae,
spacerUt solem eoo surgere ab axe novum,
In terris caelum, lucem mox invidet illis
spacerTam nitidam, atque sibi tollere in astra parat.
Hinc terra, hinc caelum ingenti certamine certant, spacer5
spacerHoc ut iure sibi vendicet, illa sibi;
Se caelum dignans tantis virtutibus unum,
spacerIncolam in aethereis sedibus esse iubet.
Terra negans, tanto se posse carere decore,
spacerEt tanta ante diem luce, tenere studet. spacer10
Maior sed superum vis, lucem hanc intulit astris,
spacerAt terris tenebras, tristitiamque dedit.

3. IN OBITUM PATRIS EIUSDEM HENRICI IACOBI REGIS MAGNAE BRITANNIAE &c. EPITAPHIA blue

Quum longa populos degentes pace videret,
spacerAuspiciis passim, rex Iacobe ,tuis,
Bellorum et toto componier orbe tumultus,
spacerTum metuens regno Mars ferus ipse suo,
Continuo, furiis actus livoris iniqui, spacer5
spacerParcam adit, et parcae talia vota facit:
Parca necis, vitaeque potens, tibi namque hominum rex
spacerEt trahere, et vitae rumpere fila dedit,
Ecce hostis mihi perpetuus rex ille Iacobus,
spacerImperio cuius terra Britanna subest, spacer10
Bellorum passim motus componere tendit,
spacerUt mihi sit toto nullus in orbe locus.
Huic ne Parca ultra parcat tua dextera, vitae
spacerSed iam longa nimis stamina rumpe precor.
Proque vno, tibi milituum, procerumque ducumque, spacer15
spacerArmis strata meis millia multa dabo.”
Huic contra supplex Pacis dea fata, “Iacobus
spacerRex meus, est, inquit, nam fuit usque meus.
Deditus et semper pacis fuit artibus, ergo
spacerPace in longaeva vivere dignus erit.” spacer20
Sic dum Mars Paxque ingenti certamine certant,
spacerIlle tibi mortem, haec vitam Iacobe petens,
Tunc ut utrique daret gratam se Parca, “Iacobum
spacerMensis, non ensis, Martis, habebit,” ait.
“At quia pacis amans semper, pacisque minister, spacer25
spacerEt toto custos pacis in orbe fuit,
Pacis erit, vitam pacata vt morte resolvat
spacerPacis et aeternae gaudia in alta ferat.” blue

4. ALIUD

Postquam faelici moderamine rex Iacobus
Et longa populos ornavit pace Britannos,
Totumque implevit meritis illustribus orbem
In quibus, haud illi anteferent se, Roma monarchas
Quos dedit, aut Hellas, sanctos Iudaeave reges, spacer5
Annorum decies post quinque novemque recursus
Pacis amans placida compostus pace quiescit:
Faelix vita omni extremo faelicior actu, red
Quod felici obitu vita est sanctoque soluta
Progenie nati quoque faelicissimus alti, spacer10
Quem patris haeredem, solii, patriaeque, reliquit
Virtutis consortem, annis animoque urgentem,
Dotibus eximiis, genii ingeniique, refertus
Omnibus, eoo ceu sol novus orbe resurgens
Perpetua terram illustrabit luce Britannam. spacer15
Aggredere ergo altos venit iam tempus honores,
Carole chara deum soboles, decor inclyte terrae,
His bonus o faelixque curis, faustum tibi semper
Imperium fiet, et diuturna pace secundum,
Auctum opibus cunctisque bonis tua dextera factis spacer20
Inclyta per terras celebretur laudibus omnes,
Atque immortali ventura in saecula fama.

5. M. ALEXANDRI SCRIMGERI PASTORIS ECCLESIAE IRVINIENSIS EPITAPHIUM blue

Scrimgerus iacet hic proavis illustribus ortus,
spacerQuas maius meritis addidit ille decus.
Hi regis vexillum in bello ferre solebant,
spacerVexillum magni gessit at ille dei.
Hi patria pepulsa hostes victricibus armis: spacer5
spacerEnse hostes animae reppulit ille sacro.
Fulmineas scelerum prosternens potes phalanges
spacerOre animos humiles melleo in astra levans
Heu quam claro orbis spolitatus lumine nostris?
spacerIn medio cum sol recedit ille die1 spacer10

6. ALIUD

Scrimgeri hic magni tumulus: quis dicere laudes
spacerIllius? Phaebus vix satis ipse potens.
Irvinae urbem, eodem, patriamque, illustribus omnem
spacerLaudibus ornavit qui meritosque suis
Doctrina, verbique sacri praeconio, et alti spacer5
spacerDotibus ingenii, clarus ubique nitens;
Artibus excultus cunctis, linguisque disertus,
spacerRomae, Sirii, quas et Graecae doctae sonat.
O quot natura dotes, quot gratia, et oris
spacerMentisque exiguus contegit iste lapis! spacer10

7. ROBERTI BODII IUVENIS CLARISSIMI IN IPSO FLORE AETATIS EXTINCTI EPITAPHIUM blue

Robertus situs hic Bodius, quos fama sacravit
spacerRobertos referens nomine, reque atavos.
Quo patriae gentisque decus, columenque vetustae
spacerEt saecli splendor, lumen eratque sui.
Virtutum exemplar rarum, pietatis imago, spacer5
spacerVero, plebis amor, nobilitatis honor.
Per quem antiqua domus, priscis modo rapta ruinis
spacerConfirmata, agris aucta, opibusque novis.
Felix forma, opibus, selecta coniuge, prole
spacerPulchra, animi cunctis corporeisque bonis. spacer10
Felix vita omni, extremo faelicior actu,
spacerQuod tam faelici vita soluta obitu.

8. ALIUD blue

Supremis velint tumuli ludibria verbis
spacerspacerRitusque manes funeris,
Se nudum ingressum vitai lumen, et inde
spacerspacerNudum exiturum dictitans:
Et pompa amotos funebri, iussit in usus spacer5
spacerspacerSumptus rependi pauperum,
Qui vivis prodesse queant, at lumine cassis
spacerspacerNihil referre commodi.
“Nec me (inquit) varii perstringit splendor, honoris
spacerspacerUmbratilesque gloria. spacer10
At veros regni affecto caelestis honores
spacerspacerHanc spiro, spero gloriam.”
Nunc fruere hac quam sperabas, quam mente petebas,
spacerspacerLaetus Roberte gloria.

9. ROBERTI SCOTI IN ECCLESIA GLASGUENSI PRAECONIS ET PASTORIS CLARISSIMI EPITAPHIUM blue

Robertus situs hic Scotus: mors solvat ut artus
spacerIn pulveres, haud nomen unquam solverit.
Nam patriae lux ille suae, decus et fuit ingens,
spacerEt Kentigerni in urbe, sacri munere blue
Praeconis functus, meritis istam ille beavit spacer5
spacerEt civitatem, ecclesiam et gymnasium:
Queis totum impendit sese, dum vita manebat,
spacerRegens, docensque, consulensque iugiter.
Ergo immortali ventura in saecula fama
spacerTerris vigebit, inque caelo gloria. spacer10

10. IN DIVINAM, DOCTISSIMAMQUE D. GULIELMI MORI DE VERA CRUCIS CHRISTI CONTEMPLATIONE POESIN red blue

Dum tu, More, sacri divina carminis arte,
Effigiem veram crucifixi ostendis Iesu,
Non auro, argento-ve, nec aere aut marmore sculptam,
Qualia vana superstitio sibi fingit idola,
Humane figmenta manus, inventaque mentis, spacer5
Sed quam divini pingunt praeconia verbi,
Corporis haud oculis, fidei sed luce videndam,
Non collo, manibus-ve, pio sed corde ferendam:
In terris, nomen tibi, de cruce Musa, parabit,
Marmoreis statuis, omnique perennius aere; spacer10
Crux ipsa, in caelis, vitae immortalis honorem.

11. ALIUD  

Christicolis, Christi crux est quae gloria cunctis,
spacerNomine non uno sed gloria, More, tibi,
Mente crucem Christi dum pura amplecteris ipse,
spacerDuraque alios quae sit crux quoque vera doces,
Materies tanto ingenio, tantoque poeta, spacer5
spacerTam docti calamum, digna subire metri.
Frustra alii, blande afflavit quos aura Camoena,
spacerIngenium nugis, eloquiumque terunt.
At tibi, divini qui carminis, alite sacro,
  Altius humanis tollis in astra caput, spacer10
Entheus est metris vigor, et caelestis origo,
   Et verus veris vatibus aptu7s honos.
Perge, alti exerere ingenii monumenta, paratur
   Hac decus, hac fama, hac itur ad astra via.

Haec in laudem Stauropticae a D. Gulielmo Moro aeditae
MICHAEL VALESIUS

12. IN D. ANDREAE BODII ARGATHELIAE EPISCOPI CELEBERRIMI HOMINISQUE OMNIBUS CHARISSIMI OBITUM blue

Quis Bodii Argadiae praesul meritissimus oris
spacerspacerDoctissimusque et optimus
Qui fuit, ad funus celebrandum epicedia digna
spacerspacerAfferre vates est potis?
Quis Maro, virtutes animi, decora inclyta mentis, bluespacer5
spacerspacerDotes et omnes gratiae,
Naturamque, uno congestas pectore, possit
spacerspacerApto referre carmine?
Vix Phoebus satis ipse potens, omnisque Aganippen blue
spacerspacerChorus sororum quae colit.spacer10
Ergo se canat ipse, suis se versibus ornet,
spacerspacerClarus poeta nam fuit,
Seu libuit Latias in carmina ducere Musas
spacerspacerMetrove ludere patrio. red
Ergo sibi ereptum patria Musaeque Latinae spacer15
spacerspacerFlent, veste amictu lugubri.
Namque erat iste decus Musarum et Apollinis ingens; blue
spacerspacerCunctis politus artibus.
Plebs, patresque illum lugent, nam patribus ille blue
spacerspacerPlebique erat charissimus. spacer20
Ictum omnes symmistae, illum sibi deflet ademptum
spacerspacerEcclesia, et respublica.
Quens totum impendit sese dum vita manebat
spacerspacerBono utriusque consulens.
Consilio, meritis, doctrina, moribus ingens spacer25
spacerspacerUtroque lumen et decus.
Flebilis illius mors cunctis, nec magis ulli
spacerspacerQuam flebilis facta est mihi.
Fovit amicitia quem primis semper ab annis
spacerspacerAmore et usque patrio. spacer30
Hoc luctum lenire tamen solamina possunt,
spacerspacerQuod laude et annis sat factus
Clauserit extremam felici morte senectam
spacerspacerFama quodusque perpete
In terris vivat, vitaque perennis honore spacer35
spacerspacerFruatur inter coelites.

13. POEMATUM LIBER blue

Inclyte Scotigenum dum Scote poemata vatum
Vndique quaesita, et magno collecta labore,
E tenebris squalentia ubi ac inculta iacebant
In lucem vitamque refers, ac veste recenti
Ornata, ut per docta volent satis ora virorum spacer5
Dignum opus et saeclum celebrandum aggressus in omne.
Quod decus aeternum Musisque tibique parasti.
Dum vivent illa, totoque legentur in orbe
Vivet vbique tuum perque omnia saecula nomen.

Finis