Tessara glauca — commentariolum auctoris. Tessera caerulea — commentariolum editorum. Tessera viridis — translatio.

1. HISTORIAE CREATIONIS A MOSE PRIMO ET SECUNDO
CAP. GENESIS DESCRIPTAE PARAPHRASIS POETICA

Principio pater immensi mirabile mundi
Intendens aeternus opus, magnique parentis
Natus, ab aeterno quem maiestatis honore blue
Aequalem sibi naturaque et numine eodem
Divinae genuit characteremque nitoris, spacer5
Splendoremque sui, quique a nato et patre manat
Spiritus, in trina deus unus, trinus in uno,
Empyrium primo caelum, supra omnia longe
Astra, globos supra solis, lunaeque nitentes,
Mortali procul aspectu captuque remotum, redspacer 10
Inque illo angelicos coetus, geniosque scientes,
Quorum alii, sedesque suas et sacra tenentes
Munera, perpetuo magni solium ante parentis
Acccincti apparent, iussa ut divine capessant, blue
Assiduasque patri laudes et carmina dicunt, blue spacer15
In regem conati alii se effere supremum
Ausis supplicium meritum retulere superbi,
Ima e caelesti deiecti in Tartara sede.
Sidereum pariter caelum, altosque aetheris orbes blue
Lumina stellarum queis post infixa fuere, spacer20
Terramque, et primam rerum, quascumque capaci
Ambitus amplexu spatiosi continet orbis, blue
Materiem ex nihilo verbi virtute creavit. blue
Terraque, aquaque, et aer, et sub caelestium in illis
Rerum corpora cuncta, chaos confusa sub unum, bluespacer25
Immane obscurum vacuum horrendumque iacebant,
Debita adhuc fornice pulchro privata decore.
Tota etenim tellus, undarum immersa profundo, blue
Indigesta, informis, iners, innabat abysso,
Et faciem vasti caligo tegebat abyssi. blue spacer 30
Cui divinae alis aer opus artis, opacis,
Incubitabat, aquasque ferebatur super altas, blue
Huc illuc expers certae regionis oberrans.
Tum lucem pulsis iussit splendere tenebris. blue
Mundi lux aeterna, et origo luminis omnis, spacer35
Continuoque novo lux emicuit nova caelo,
Et totam obscuri faciem illustravit abyssi, blue
Quum nec adhuc mundo praebens sua lumina titan, blue
Nec radios varians nocturnos luna creata,
Lucida nec tremulis radiabant ignibus astra. bluespacer40
At lucis laudavit opus rerum optimus auctor, blue
Sanxit et a tenebris distingui in saecula lucem, blue
Voce vocans tenebras noctis lucemque diei.
Inque vicem sibi perpetua succedere lege, blue
Noctes atque dies: ut nox humentibus auris spacer45
Et gelido aestivi fervorem rore diei blue
Temperet, et terris obscura silentia fundens blue
Curas alterna requie mortalibus aegris blue
Leniat ardentes, et corda oblita laborum, blue
Insinuans placidum labefacta per ossa soporem. red bluespacer50
Utque dies reduci luce aureus omnia lustrans
Vitali recreet cuncta, instauretque calore, blue
Et duros referens hominumque boumque labores, blue
Ad sua quemque opera, atque suas exsuscitet artes, red
Donec sero rubens accedat lumina vesper. bluespacer55
Atque ita bissenis ab origine temporis horis, blue
Queis tenebrae in massa, totidem queis lux fuit actis,
Noxque diesque fuit primi transacta diei. red blue
spacerInde deus medio distendi iussit aquarum blue
Aeris expansum, quod ab inferioribus undis spacer60
Divideret superis pendentes nubibus imbres. blue
Nec mora, continuo nitidi tentoria fusa blue
Aeris, et mediis expansum apparuit undis
Mobile, pellucens, subtile, agitabile, rarum:
Elata unde cavos nebularum flumina in utres. spacer 65
Imis a laticum divisa fuere lacunis. blue
Quod pater aerii signavit nomine caeli
Omnipotens, terris distinctum partibus ipsum,
Quarum perpetuis suprema caloribus ardet,
Quippe poli tepefacta propinquo a fornice flammei. bluespacer70
Limitem ad occiduum quod Eoo a cardine, et inde blue
Ad matutinum rediens perniciter ortum,
Vicinum secum movet, et motu aera flammat
Unde micant ignes per nubila rupta corusci, blue
Et dirus magnum fertur per inane cometa. spacer75
At media usque rigens, vento pulsatur et imbri, blue
Frigoribus cincta assiduis, et nubibus atris,
Omnis ubi pluvia et nivis humida vellera canae, blue
Imbriferique Noti generantur, et horrida grando. blue
Proxima sed terris regio, saecla unde animantumspacer 80
Vivunt, et dulcem insinuant pulmonibus auram.
Nunc magis aestivi fervoribus incalet Austri
Nunc Boreae illa magis brumalis flatibus alget,
Ut recta aut obliqua magis, tellure reflexa blue
Spicula caelestum radiorum ignita receptat,spacer85
Aere sic structo mediis pellucido in undis, blue
spacerTum nox est elapsa secundi luxque diei. red blue
Inde superfusas terra decedere lymphas, blue
Undantesque locum fluctus concurrere in unum,
Et sibi praescriptis semper subsidere in alveis bluespacer90
Siccarique solum exemptum superantibus undis,
Et solidae super immotum fundamina molis blue
Stare, nec immissis iterum stagnare lacunis blue
Praecepit Deus. At divinae subdita voci
Flumina continuo depressa sub aera in unum spacer95
Confluxere aequor, cunctisque a partibus unda
Se gremio Oceani infudit collecta capaci, blue
Quem ne unquam auderet positas transcendere metas, blue
Effusoque iterum tellurem immergere fluctu.
Littoris obicibus validis circum undique sepsit, redspacer100
Fortesque iniecit fraenos contraque ruentum blue
Undarum immanes furias, aestusque tumentes,
Quum rapido exciti ventorum turbine fervent, blue
Littoraque horrificis pulsant obiecta procellis,
Saxorum ingentes moles, scopulosque rigentes blue spacer105
Suae vim omnem atque minas, fluctusque aestusque, retundant, blue
Obtendit prudens opifex, cum cuncta ministrat. red blue
Tum qua tota undis fuerat prius obruta tellus, blue
Fluctibus emersit vastis, atque arida facta est, blue
Et disclusi ab aquis campi patuere liquentes, bluespacer110
Hinc altos elatim in montes, hinc in amoenas
Demissi valles, sedes mortalibus inde, blue
Pascuaque armentis, habitaculaque apta futura.
Hanc terram pater omnipotens in saecla vocari blue
Congeriemque mare appellari iussit aquarum: spacer115
Tunc opus hoc caeli, aerii, terraeque marisque
Ipse suum magnus spectans insigne creator, red
Utilitate bonum, pulchrumque decore probavit.
spacerHinc detectam undis tellurem conditor ingens blue
Gramina continuo, frutices, herbasque virentes bluespacer120
Arboreos foetus, plantarum et germina cuncta,
Seminibus variata suis, distincta suas et
Per species, totis iussit producere campis.
Unde pecus carpat toto post orbe futurum blue
Pabula, et humanos adolescat fructus in usus spacer125
Et sua cuique aevum species servetur in omne.
Nec mora, mandati tellus virtute potentis
Caelesti nec dum pluvia, nec rore rigata,
Nec tepefacta licet Phaebaeae lampadis aestu, blue
Humano necdum cultu, rastrisque subactaspacer130
Herbarum omne genus, fructicum nemorumque virantium
Sponte sua fudit, plantarum et germina cuncta,
Per vacuos digesta agros et flumina curva, blue
In species distincta suas, iam flore comantes blue
Quasque suo, fructuque graves, et semine faetas. bluespacer135
Iamque videns late rutilantes floribus agros
Ipse sui bonitate operis gaudebat Iova. blue
Tertia vespera sic auroraque tertia fluxit. blue
spacerQuarto deinde die magni vox aedita patris,
“Luminibus caelum ornetur radiantibus,” inquit, bluespacer140
“Almam quae excipiant vectentque per aethera lucem, blue
Orbibus in propriis, terrarumque omnia lustrent, blue
Flammis et foveant opera alternentque diei blue
Perpetuo noctisque vices, discrimine facto,
Signaque sint mundo praenuntia frigoris, aestus, bluespacer145
Ventorum, pluviae, tempestatisque futurae.
Tempora distinguant etiam revolubilis anni,
Per gelidas hyemes, et fructiferos autumnos
Perque aestus, et ver placidum, mensesque diesque
Et per distinctas spatiis aequalibus horas.” bluespacer150
Dixerat: et dicto factum conforme sequutum.
Namque ex luce illa caelum quae sparsa per omne blue
Primigena omnipotens duo lumina clara creavit
Solem, orbi maiore diem quae lampade ferret,
Et sua crescendo reparantem cornua lunam, spacer155
Lumine quae noctem regeret tenebrasque minori,
Cum stellis toto radiantibus undique caelo.
Quae propriis distincta globis infixit Olympo
Terram ut lustrarent radiis, ignique foverent
Vitali, lucisque vices et noctis opacae bluespacer160
Dividerent, hyemisque darent discrimina et aestus,
Veris et autumni, ac in se remeabilis anni.
Et visum artifici est opus hoc laudabile magno.
Vespera quo quarti transacta et mane dies. blue
spacerInde ubi sideribus genitor radiantibus orbem spacer165
Aethereum ornarat, flaventia messibus arva, blue
Arboribus clivos, viridantes gramine ripas,
Aera tunc et aquas vacuas terramque replere
Et totum instituit variis animantibus orbem.
At primum mandavit aquis, quas continet aequor, bluespacer170
Quasque lacus liquidi, quasque altis flumina in alveis, blue
Rura per et valles longis qua flexibus errant, blue
Squamigeram sinubus vastis producere gentem, blue
Reptiliumque innumeras species et fundere rerum. blue
Terram etiam supra vectas pernicibus alis bluespacer175
Iussit aves, caeli magnum per inane volare. blue
Condita tum primum fuerant immania cete, blue
Monstraque caeruleus profert quae plurima pontus, blue
Pinnarum celeri quaecumque per alta natatu blue
Incedunt visenda modis animantia miris, bluespacer180
Et quibus immensum celebratur piscibus aequor. blue
Alituum simul omne genus quaecumque volatu blue
Pennarum levium, per campos aeris errant, blue
Quae bona cuncta videns, multos et commoda in usus, blue
Faetifica pater omnipotens virtute beavit, spacer185
Undarum gremio in sinuoso crescere pisces
Et maria alta iubens, amnes et ubique fluentes,
Stagna, lacusque omnes, faecunda prole replere, red
Inque solo volucres numerosos aedere foetus.
Quinti sic opus est exactum illustre diei. spacer190
spacerIamque dies aderat sextus, quo conditor almus blue
Terrestrum aggressus species formare animantum,
Terram distinctis diversa animalia formis, blue
Quadrupedum omne genus, pecudes, armenta, ferasque, blue
Quaeque pedum in terra gressus expertia serpunt spacer195
Quaeque pedum incessu gaudent, producere iussit.
Dixerat: et dicto citius, genus omne animantum
In terra emicuit, quaeque agri fertilis herba
Pascuntur, docta humana mansuescere ab arte,
Quaeque feros habitant montes, nemorumque, bluespacer200
Quaeque super ventrem terreno in pulvere reptunt
Multiplici specie, et variis distincta figuris.
Tunc fabricae bonitatem huius rerum optimus auctor
Ipse probavit, et eximios aptavit ad usus.

DE HOMINIS FORMATIONE

Sic ubi consummatum opus est mirabile mundi, bluespacer 205
Fornice quum firmo suspensa palatia caeli, blue
Luminibusque fuere astrorum ornata coruscis, blue
Quum volucrum laetus resonabat cantibus aer
Quum pecorum gregibus terra agminibusque ferarum blue
Et viridi herbarum fructuumque nitebat amictu, spacer210
Quumque erat innumeris repletum piscibus aequor, blue
Tunc pater, ac aeterna Dei patris unica proles,
Quique a patre et nato, ab utroque Deus, Deus idem,
Spiritus unigeno sanctus procedat amore,
Uno animo, assensu uno, hominem formare parantes, spacer215
“Hactenus aetherios (aiunt) effinximus orbes, blue
Terramque et variis distincta animantia formis. blue
Nunc superest hominem, cuius reliqua omnia in usum
Condita sunt, aliis animal divinius acri blue
Omnibus ingenio, mentisque capacius altae, spacer220
Effigiem ad nostram, sicut decrevimus olim
Votibus eximiis animi. Rectique sacrique
Imbutum formemus, et in vacuo orbe locemus,
Qui terram colere, et dominari in caetera possit,
Quaeque secant undas pinnis, quaeque aera pennis blue spacer225
Quaeque per aprici pascuntur gramina campi.” blue
spacerTum vero aeterni proles aeterna parentis, blue
Humani speciem vultus, ad tempus, et oris
Induit, (in quo etiam primaevis patribus olim, blue
Mortalique Deus lustrans sub imagine, terras, spacer230
Visus adesse fuit, dextraeque adiungere dextram,
Humanaque loqui voce, in praeludia veri
Corporis illius, quod post e virgine pura
Assumpturus erat, populique ut crimina lecti
Morte sua elueret, crucis oblaturus in ara) spacer235
Ille luto manibus sumpto e tellure recenti, blue
Inde hominis corpus finxit, simul omnia membra
Corporea ad formae exemplar quod tum ipse ferebat
Testarum e limo figulis ceu vascula fingit.
Materiae ut fragilis memor, inferioris et ortus, bluespacer240
Demissos animos gereret, nec robore sese,
Nec formae splendore, aut munere corporis ullo,
Altius efferret, vanosque ambiret honores.
Quumque opifex rerum terreno e pulvere corpus blue
Finxisset, quod humi examine insipiensque iacebat, redspacer245
Inspiravit ei in nares, animamque creavit,
Corpori et infudit, melioris originis, illam,
Vere unam, at triplicis vitai munere functam blue
Tum qua sufficitur succi genitalibus humor, blue
Tum qua porrigitur sensus motusque facultas, spacer250
Tum qua pollet homo rationis acumine et usu,
Et qua sub caeli spirantia cardine cuncta blue
Divino longe supereminet intellectu.
Quae terrena super, mortaliaque omnia, in arces blue
Ascendit superas, atque immortalia spirat, spacer255
Nec morbo languet, nec morte extinguitur atra, blue
Corporeisque soluta catenis, evolat orbes blue
Sidereos supra, atque altum conscendit,
Non tamen illa Dei e natura aut semine facta, Olympum,
Quae neque dividua est, parte aut mutabilis ulla, spacer260
Non ex corporibus caelestibus, aut elementis
Orta, nec in caeli thesauris ante reposta,
Corpori at ex nihilo simul infusa atque creata.
Ut vero in nares vitalis spiritus aurae blue
Inspiratus erat, subito novus ecce medullas bluespacer265
Intravit calor, atque tenella per ossa cucurrit,
Factus et est homo vivum animal, seseque movere
Caepit, humo surgens, rectoque incedere gressu, blue
Et caelum, caelique oculis animoque tueri blue
Artificem, erectos tollens ad sidera vultus,spacer270
Perfectique viri, vitaeque ostendere signa.
spacerTunc hominem, quem iam formaverat optimus auctor, blue
Muneribus formae eximiis animique nitentem, blue
Duxit, cumque locavit amoeno Edenis in horto,
Quem prius Eoas versus plantaverat oras, spacer275
Sedem homini totoque locum pucherrimum in orbi
Ver ubi perpetuum, placidique tepentibus auris blue
Mulcebant zephiri natos sine semine flores. blue
Arboribusque solum repletum illustribus omne
Florebat, fructu rutilantibus undique claro, spacer280
Auricomo vel qui visum oblectare colore,
Mellita aut gustum dulcedine pacere possent.
At medium ramis semper frondentibus hortum blue
Insignes tenuere duae: quarum altera vitae
Arbor erat, signum vitae aeternaeque salutis spacer285
Si servaret homo magni praecepta parentis,
Illius aversa moritur nec sperneret ore,
Ut neque palleret morbo, nec debilis aevi blue
Sentiret senium, nec morti occumberet atra, blue
Viribus at semper firmis, vegetaque iuventa, bluespacer290
Vitam ageret laetus, curisque immunis ab aegris,
Donec ad aetherei sedes transiret Olympi. blue
Altera notitiae signata bonique malique
Nomine erat, venturi arbor praenuntia fati. blue
Iussa Dei ingrata si mente, statutaque Adamus bluespacer295
Temneret, et laesi irritaret numinis iram blue
Ex illa vetitos decerpens arbore fructus,
Inde mali genus humanum venientis in omne red
Amissique boni discrimina nota futura.
Praeterea Edenis per prata fluebat amoena,spacer300
Argenteis fluvius lymphis, totumque rigabat
Hortum, divisis alveos in quatuor undis.
Primus erat, quem Pisontem dixere vetusti
Qui terram Chabila omnem circumfluit, auro
Praestanti, et gemmis opulentam, et aromate multo.spacer305
Alter erat, Gihon cui nomen, levibus undis
Aethiopum regionem Arabum, qui circuit omnem.
Tertius Assyriae Tigris rapidissimus, arva
Et Nini longis decursibus alluit urbem. blue
Euphrates quartus referens ab origine nomen, spacer310
Qui Babylonis agros pingui faecundat arena.
Hic in delitiis omnique opulentia Adamus blue
Consedit, custos Paradisi et cultor ut esset,
Atque ita opusque, domumque, voluptatemque laboremque,
(At neque sudore, aut ullo languore molestum) spacer315
Et manibus subiectum, obiectum et sensibus idem
Sufficeret, nec enim faelicem in deside vitae
Delitiae poterant, opulentiave ulla deesse. red blue
spacerTunc hominem positum pulchris Edenis in hortis blue
Affatus pater omnipotens est, talia mandans: spacer320
“Ecce tibi Edinis licet arbore vescier omni,
Notitiae, excepta, quae dicta boni malique
Auricomos medio ramos ostentat in horto, blue
Huius ne attingas fructus, avidusque refringas.
Namque hac si comedes decerptum ex arbore pomum, spacer325
Morte lues paenas, tuque et tua tota propago
Et nati natorum et qui nascentur ab illis, blue
Finiat humanos mundi dum terminus ortus.” blue
Praeterea, ne quo perfectae sortis egeret blue
Munere, solamen vitae, auxiliumque tuendae, spacer330
Constituit prudens opifex adiungere Adamo, blue
Quippe bonum non est, solum et consorte carentem
Degere sic hominem, dicens, “simile ergo parabo
Ipsi adiutorem, socium vitaeque torique, red
Qui cum omnes dulci convictu transigat annos.” spacer335
Omne animantium etenim genus, et quod lustra pererrat blue
Frondea silvarum, et pelagi quod natat in undis
Et quod praepetibus discurrit in aere pennis, blue
Venit, et ante hominem iussu patris omnipotentis
Constitit, ut dominum acciperet, qui legibus aequis bluespacer340
Iura daret, nomen qui cuique imponeret aptum,
Quod primo impositum ventura in saecla teneret. blue
Sed de corporeis mundi tot millibus, auras blue
Vitales queis omnipotens afflarat, Adamus
Consortem similemque sibi reperire nequibat, spacer345
Progeneratam alio sociam sed stirpis ab ortu
Quaerebat, vitae lenire incommoda solae.
spacerErgo gravem immisit dominus per membra soporem, blue
Correptique artus somno sensusque profundo
Continuo costam lateri subduxit Adami, spacer350
Et factum carnis claustro instauravit hiatum,
Exstruxitque opifex costam mirabilis illam
In corpus muliebre oculis, vultuque sereno, blue
Membrorum et totam pulchra compago decoram.
Cui simulac vitalem inflavit flaminis auram, bluespacer355
Et viva, et virgo, forma pulcherrima facta, blue
Iam matura viro, iam plaenis nubilia annis. blue
Hanc ubi iam somno experrectus Adamus ab alto,
Aspexit, subito percussum pectus amore. blue
Corporis eximios pulchri miratur honores, spacer360
Flagrantesque oculos, et membra decora iuventae, blue
Agnoscensque suo partem de corpore natam, blue
“Haec ex carne caro, eque meis ait ossibus os est. ”
Hanc tum pronubus ipse parens aeternus, Adamo
Connubio iunxit stabili, propriamque dicavit, bluespacer365
Ut socia, adiutrixque viro, solatia vitae
Dulcia conferret, nexuque foveret amoris
Irrupto, et pulchra praestaret prole parentem.
Hinc aeterna tori genialis vincla statuta, blue
Hinc patrem, matremque, deus, patriosque penates, bluespacer370
Linquere, et hinc charos oblivisci iussit amicos
Sponsum, ut dilecta cum sponsa transigat annos,
Huic animo, totoque ut adhaerens pectore, amoris
Mutui in amplexu, carnem iungantur in unam,
Exque uno duo ut existant, unumque duobus. spacer375
spacerHac hominem ratione parens, hac condidit arte
Omnipotens, vultu erecto, totaque figura blue
Corporis inclytum, et os caelo sublime ferentem, blue
Faemineo distinctum, et sexu rite virili,
Divinam effigiem mentis splendore serenae, spacer380
Et recti cordis referentes ambo nitor,
Ambo etiam toto incedentes corpore nudos,
Queis nec erat sine veste malum, nec turpe videri. blue
Quos animi integritas, verae et studiosa voluntas
Iustitiae, et pulchro diffusa in corpore virtus spacer385
Ornarat, labe immunes maculisque pudendis, blue
Et Veneris flammis, omnique libidinis oestro,
Horrida nec gelidae metuentes frigora brumae, blue
Nec tepidi expositi aestivis fervoribus Austri.
Inde virum uxoremque inter, legislator altus, spacer390
Impollutum in saecla ut honoratumque maneret
Coniugium et multa faecundum prole sacravit,
Indulgere iubens sanctis amplexibus ambos,
Multiplicesque ex amplexu producere foetus,
Unde nova surgat sobolisque generosa propago, bluespacer395
Quae desolatas late colat et sibi terras
Subiiciat, totum et mittat sub legibus orbem, blue
Inque animal dominatum exerceat omne, ferosque,
Et genus aequoreum, pecudes, pictasque volucres. blue
Illis tunc etiam terrae nascentia cuncta spacer400
Nutrimenta dedit, cunctam quae seminat herbam, blue
Et fruticum genus omne, aureo vitreoque colore blue
Arboreos fructus, dulci variosque sapore. blue
Praeterea propriam brutis animalibus escam
Roscida constitent viridantia gramina campi red blue spacer405
Et quas omniparens gremio terra educet herbas. blue
spacerTunc pater omnipotens manuum monumenta suarum
Omnia contemplans, placidis et cuncta creata blue
Luminibus lustrans, laeti dulcedine visus
Gaudebat, pulchra, utilia, admirandaque cuncta spacer410
Esse videns, quibus eximii prudentia magna
Artificis, bonitasque potentiaque elucebat:
Cuncta creatoris magni resonantia laudes,
Egregii per honoris opes immanibus ille
Quas caeli in spatiis terraeque effudit et undae. blue spacer 415
Sic caeli et terrae fabricam pontique profundi, blue
Et quaecumque sinu vasto complectitur orbis blue
Bis ternis rerum pater ac opus omne diebus
Absque opera, immensa verbi virtute peregit.
spacerSeptima iamque dies aderat, quo conditor ingens, spacer420
Rebus formandis opere et requievit ab omni,
Non curam tamen intermittens orbis, et a se
Rerum exstructarum, sed cuncta creata potenti
Sustentans dextra, caeli, telluris et undae, blue
Molem animans, totamque movens, totamque gubernans.spacer425
Utque dedit divino operi lux septima finem,
Sic quoque perpetua ventura in saecula lege, blue
Septima lux homini primo, stirpique futurae, blue
Vt feriata foret, tempusque quietis agendae
Sanxit rerum opifex, quoties lux septima laetum blue spacer430
Orbi ortum profert, opere ut requiescat ab omni,
Assiduique vices intemittente laboris blue
Corpore, divinos animo meditetur honores,
Et curis positae aliis, facta inclyta summi blue
Patris, in astrifero quae caelo, ac aeris aura, bluespacer435
Caeruleique undis pelagi, terraeque tapetis
Elucent, lustrans oculis, et mente revolvens,
Quanta sit hinc bonitas, quanta et prudentia docti blue
Artificis discat, caeli qui fornice templa
Suspendit tot flammarum radiante nitore, redspacer440
Atque globum sinuavit aquae, terraeque capacem:
Totque creaturas in terra, inque aere, et undis,
Undique diffusae, humanos fecit in usus, blue
Et magno aeterna auctore praeconia dicat.
Praeterea, sacra ut septem festa diei spacer445
In mentem revocent homini faelicia vitae
Otia venturae, curis quum libera cunctis
Mens, corpus recepta aeternae in vota quietis,
Perpetua in caeli celebrabunt Sabbata templis.

PRECATIO

Da pater alme mihi rerum, pater atque creator spacer450
Vt mediter tua facta, et nunc tua Sabbata servem,
Teque pia, in terris dum spiritus hos reget artus, blue
Mente colam, dignoque illustrem nomen honore:
Ut tandem puro lustratus sanguine Christi, blue
Gaudiaque optata ingrediens aeterna quietis, spacer455
Sabbatha sanctorum in caeli cum coetibus aula
Angelicisque choris non interrupta celebrem.

Amen.

bar

2. ZACHARIAE PATRIS IOANNIS BAPTISTAE, QUOD CECINIT DEO IN NATIVITATE FILII blue

Laus, honor, virtus domino Deoque
Isaci gentis, populum redemit
Qui suum, invisens placido benigni
spacerLumine vultus, blue

Atque regali sobole ex Iessae spacer5
Paene collapsa, validum salutis blue
Extulit cornus sibi quod sacratos
spacerProteget omnes.

Vt prophetarum veterum per ora
Orbis a primis quibus usque saeclis, spacer10
Spiritus praescire dedit futura,
spacerDixerat olim,

Quo suo, hostili a rabie, manuque
Omnium,saevis odiis prementum,
Ferret afflicto populo salutem, spacer15
spacerAffore tempus:

Patribus pactae bonitatis ut se
Cumque Abrahamo memorem indicaret, blue
Iureiurando praeeunte sacro
spacerFoederis icti: spacer20

Quo fidem fecit, rabidis ferorum
Hostium ereptis manibus daturum,
Ut procul cura trepida, metuque
spacerLiberi ab omni,

Cordibus rectis, animisque sanctis, spacer25
Lumine in vultus domini ambulantes,
Ipsum adoremus, regat hosce donec blue
spacerSpiritus artus.

Tu quoque effoeta puer in senecta,
Quem mihi coniunx genuit, prophetae spacer30
Tu Dei caelo residentis alto
spacerNomen habebis.

Namque tu ut reddas homines paratos,
Mente qui grata dominum receptent,
Illius faelix faciem ante sacram spacer35
spacerNuntius ibis.

Ut salus, per te, populo innotescat
Ipsius, cunctis venia et priorum
Lapsuum, quos in vitiis iuventae
spacerPaentitet actae, spacer40

Ex inexhausta bonitate patris
Optimi, qua nunc miseris refulsit
Ille, qui caeli solio supremi blue
spacerProdit ab alto.

De suae lucis, tenebris, et umbra bluespacer45
Mortis, illustret radiis iacentes,
Perpetem et gressus referente pacem
spacerTramite ducat.

bar

3. CANTICUM BEATAE VIRGINIS blue

In Deo exultat mihi mens, novamque
Pectore eructat gravido Camaenam, blue
Qua meae auctorem dominum salutis blue
spacerLaude celebrem.

Spreta cum non est humilis suae sors spacer5
Servulae, abiectam at tenuemque supra
Virgines omnes alias honore
spacerExtulit alto.

Qui patris magni, sine patre nati,
Legit, ut fiam sine patre, mater. spacer10
Ergo me dehinc omnia praedicabunt
spacerSaecla beatam,

Seminis matrem benedicti. Origo,
Omnia et fons qui benedictionis,
Qui feret cunctis benedictionem spacer15
spacerGentibus orbis.

Scilicet dextrae, omnipotens, potentis
Conditor, robur patefecit in me,
Cuius est sanctum, celebrandum et omni
spacerNomen honore. spacer20

Cuius aeternos sine fine in annos
Larga diffusa est bonitas in omnes,
Quotquot ipsius pietate vera
spacerNomen adorant.

Ille vim dextrae validae superbos bluespacer25
Cordis in fastu reprimens inani
Exserit, dumque e solio potentes blue
spacerDeiicit alto.

Pauperes vero ex humili levatos
Sorte, regali locat in cathedra,spacer30
Indignos pressosque fame bonorum
spacerUbere replet,

At suis fretos opibus coarctat.
Is sibi dilectam ope sublevavit blue
Isaci prolem, memori reservans spacer35
spacerMente, benignam

Quam patri Abramo pepigit salutem,
Foedere et firmo, soboli Abrahami
Temporis quod non abolere possit blue
spacerUlla vetustas.spacer40

bar

4. CANTICUM SIMEONIS PARAPHRASTICO CARMINE LATINE REDDITUM blue

O potens rerum pater atque custos
Quo venit dies sine nil in auras blue
Luminis, dies sine quo nec exit
spacerLuminis oras, blue

Nunc tuo servo, placida fruenti blue spacer5
Pace dimitti, et miseris soluto
Corporis vinclis dato clariori
spacerLuce potiri.

Dum meis ulnis dominum prehendo
Pacis auctorem, melioris unde bluespacer10
Certa spes vitae, liceat caducam blue
spacerClaudere vitam.

Ut tui oraclo mihi facta verbi
Sponsio, terris animam exituram,
Quum Dei in terris oculis daretur spacer15
spacerCernere Christum.

Nunc enim pactam patribus salutem,
Quam figurabant holocausta legis
Quamque venturam veterum canebant
spacerCarmina vatum, bluespacer20

Cuius affecti studio videndi, blue
Inclyti reges, simul et prophetae;
Cuius a primis studium videndi blue
spacerMe tenet annis,

Hanc datur nostris oculis tueri, spacer25
Carne quem terris fragili dedisti,
Vilis et servi, dominum potentem,
spacerSchemate amictum.

Ut salutarem, venientis ad se,
Porrigat dextram populi medelae, bluespacer30
A metu mortis, gelidique Leti,
spacerHorridi et Orci:

Ut tuum exornet decore Israelem,
Noctis et caecae tenebris iacentes blue
Suscitet gentes, nitidaeque lustret bluespacer35
spacerLampade lucis.

Ergo tu mater benedicta, foetus
Et tuae semper benedictus alvi,
At tibi edico, memorique dicta blue
spacerMente repone. spacer40

Hic puer, qui te, sine patre, natus
Hic dabit foedis ut in Israele
Ad Deum multi a vitiis reversi,
spacerMorte resurgant.

Factus et multis scelere obstinatis,spacer45
Scandali rupes erit, utque signum
Quod petent omnes iaculis, in alta
spacerSede locatum,

Cui reluctantes miseri infideles
Attrahent poenas sibi sempiternas, bluespacer50
Vita et amissa barathrum ferentur
spacerMortis in imum.

Ergo ne exspectes opibus potentem, blue
Gloria aut mundi celebrem futurum,
Quippe despectum, miserum, anxiumque spacer55
spacerMundus habebit,

(Unde et ingentes ut acutus ensis
Trans tibi figent animam dolores,) blue
Abditi in lucem ut veniant, recessus blue
spacerCordis apertam. spacer60

Scilicet falsi ut pateat malorum
Pectoris clausum latebris venenum, blue
Et fides constans,pietasque, ut aurum blue
spacerIgne probetur.

bar

5. IN CANTICUM SOLOMONIS QUOD CANTICUM CANTICORUM DICITUR PARAPHRASIS

CAP. 1, ODE 1 blue
Ubi Christum sponsum suum ecclesia sponsa alloquitur.

Sponsus o si me, meus ille, dextra spacer
Qui patris magni solio supremi
Assidet caeli, thalamoque iunxit
spacerMe sibi sacro, spacer5

Melleus o si lepidi osculetur
Osculis oris, recreent et aegrum bluespacer
Quae mihi cor, det manifesta amanti
spacerPignora amoris. blue

Gratiae amplexu simul arctiori, spacer10
Gloriae lucem praeeunte, totum
Vinculo irrupto, sibi me per omne spacer
spacerVendicet aevum.

Nam tui, sponse o generose, nectar
Dulce, mortali et sapidos palato, spacer15
Suavitate omnes superat sapores
spacerSensus amoris.

Gratia emanans roseis labellis, blue
Atque ab illustri socios levavit red
Quo super cunctos genitor supremus spacer20
spacerNomine fusa. spacer

Ut sacri coetus, populique lecti, spacer
Rex fores, vates, simul et sacerdos,
Instar unguenti fluit, undiquaque
spacerSuaveolentis. spacer25

Illius fragrans odor incitatus spacer
Virgines sancto rapit igne sanctas spacer
Et tui totus penitus medullis
spacerFert in amorem.

Ergo peccati virtus pudendis blue spacer30
Me tuus, mundi et laqueis solutum red
Subdolis, ad te trahat efficaci spacer
spacerSpiritus actu.

Tunc ego et nati mihi quos dedisti red
In meo eductos gremio, tuarum red spacer35
Te ducem patremque, alacres sequemur red
spacerTramite legum.spacer

Aureas duces simulac in aedes,
Gloria, gazisque Dei nitentes,
Nos ibi vere faciens beatos spacer40
spacerGaudia vera. bluespacer

Tunc voluptarum satiabis omni bluespacer
Gaudio, mentis nebulis remotis blue
Omnibus, quum te dabis intuendum
spacerLumine puro. spacer45

Tunc tuus nostris amor innotescet
Cordibus, mustoque meroque dulci red blue
Dulcior, vel quae pretiosiora
spacerEsse putantur.

Quippe sanctorum chorus inque terris spacer50
Militans mundum Satanamque contra,
Et tui in caelis etiam triumphans spacer
spacerArdet amore. blue

Sim licet fusco nigricans colore
Filias inter Solymae, malorum spacer55
Quae premunt intra, tenebris, ex extra
spacerSqualida facta, spacer

Utque pastores Arabum, perusta blue
Ignibus solis nimium propinqui,
Qui colunt deserta, trahuntque nigrum spacer60
spacerInde colorem: spacer

Sum tamen sponsi radiis venusta
Et decens, vultu placido intuentis, blue
Atque ut aulaeis auro
spacerInclyta pictis. spacer65

Ergo ne probro date nigra quod sim,
Fervidi solis face torrefacta,
Dum mei examen trucis igne captat
spacerSponsus amoris.

Perfidi fratres, etiam, nothique spacer70
Matris, inflammati odiis et ira,
Filii, custos alienae agebantspacer
spacerVineae ut essem.

Quam mei umquam statuit mariti
Dextera, humana at sapientia, arsque spacer spacer75
Consitam, finxit lolio, et labruscis
spacerFruticibusque,

Unde et a sponso mihi cura charo
Vineae paene exciderat locatae
Nec fide, qua par erat, et labore, spacer80
spacerHaec mihi culta. spacer

Ergo ne coetus sequar hos, relicto
Qui Deo vero, sibi falsa fingunt blue
Numina, humani cerebri colentes
spacerSomnia vana, spacer 85spacer

Pascua, et montes mihi monstra amoenos, spacer
In quibus sanctus tibi pascitur grex,
Torrido queis et recubent sub umbris, red
spacerSolis in aestu.

ODE 2 blue
Ubi Christus sponsus ecclesiae sponsae suae respondat

O sponsa chara quae, meae spacer 90spacer
Nitore culta gratiae,
Forma antecellis omnibus
Sub sole natas foeminis,
Si scire cordi, queis mihi
In pascuis grex pascitur, spacer 95
Aut quo, furente Sirii
Aestu, cubent sub tegmine, blue
Accede pastorum sacra
Fidelium tentoria,
Qui sedulo vocem audiunt spacer 100
Solam sequuntur et meam spacer
Purisque sacri dogmatis
Haustam, salutis qui docent
E fontibus scientiam.
Hi pabulis salubribus spacer 105
Te nutrient, quae protulit spacer
In Israelis montibus,
Veris tenelli amoenitas:
Solisque tostum fervidis blue
Meridiani ardoribus, spacer 110
E sanctuario Dei, spacer
Aqua fluentis, algidis
Refrigerebunt rivulis.
Quamvis videre sordida,
Abiecta mundo, nigraque. spacer 115
Ego tamen tam splendidam,
Tam duco pulchritudine,
Te caeteris praecellere,
Ut regiis te conferam
Equis, quadrigas qui trahunt spacer 120
Memphiticas, queis robore, spacer
Velocitate, et inclyta
Proportione corporis
Haud ulla gens pares parit.
Nam sanctitatis divite spacer 125
Manantis a me gratia, spacer
Sic ora, sic genas tibi,
Sic colla lucent, aures blue
Ut cuncta torque, et gemmulis.
Quin pulchriorem adhuc novis spacer 130
Sum redditurus dotibus, spacer
Ut aureis montibus
Totam intentem clavulis
Intersitis argenteis.

ODE 3 blue
Ubi sponsa ecclesia Christum alloquitur sponsum.

Ecce rex donec, dominus meusque, spacer 135
In poli celso solio supremi bluespacer
Considet, sacra superum caterva blue
spacerUndique cinctus,

Dulcis influxus Charitum, quibus, me
Ipse perfudit, pretiosioris bluespacer 140
Ad modum nardi fluit atque gratum red
spacerSpargit odorem,

Et velut myrrhae, casiaeve fascis, blue
Naribus iunctus, Cypriusve botrus,
In Palestinae redolet feracis fertile spacer 145
spacerSuaviter hortus: spacer

Sit amor sponsi gremio refusus
Pectoris, dulci refocillat aegram
Halitu mentem mihi, mutuoque in-
spacercendit amore. spacer 150

Quantus o splendor tibi sponse! Ocellis spacer
Candidae puris similis columbae:
Totus es pucher, nitidusque totus,
spacerSponse venustus.,

Noster et vernat thalamus perenni spacer 155
Flore, ubi amplexu aethereo fruentes, spacer
Orbis in cunctas sobolem fidelem
spacerFundimus oras.

Regiam augustam, sacra adorat in qua
Te chorus, firmis abies columnis spacer 160
Fulcit, et cedrus solidis per omne spacer
spacerTrabibus aevum.

CAP. 2, ODE 4 blue
De gratia a Christo in ecclesiam descendente.

Rubore ut aureo rosa
Per rura vernans florea,
In vallibus ceu candidum blue spacer 165
Cavis virescens lilium, spacer
Colore, odore, carduos blue
Formaeque gratia horridos
Viles et inter runcinos,
Quos terra profert, eminent, spacer 170
Sic rore sacro pectora spacer
Fidelium quod irrigat,
A me fluentis nectaris
Terrena cuncta suavitas
Excedit oblectamina. spacer 175

ODE 5 blue
Ubi ecclesia sponsa Christum sponsum suum laudat.

Splendet aequaevos meus inter omnes spacer
Sponsus, ut malus nemorum virentum
Arbores inter steriles refulgens,
spacerFructibus aureis.

Illius grata residens sub umbra bluespacer 180
Legis a paena violatae, iniquis spacer
Debita, in sontes sic Dei ab aestuante
spacerVindicis ira,

Hostis a saevi furiis minisque,
A metu mortis, Stygiaeque flammae spacer 185
Levis hic refrigerio salubri spacer
spacerRecreor aura:

Illius vescor saturorque fructu,
Mella qui dulci superans sapore
Languidam vitae reficit perennis spacer 190
spacerFomite mentem. spacer

Ille me sacrum in penetrale ducit, red
Et penum vino redolente plaenum,
Gaudium cordi et nova ubi recurrunt
spacerRobora membris. spacer 195

Utque vexillum ducis insequuntur blue
Milites, motis ubicumque castris,
Sic me amor sponsum trahit allicitque
spacerFixus in unum.

Ille mi desiderio labantem spacer 200
Anxio, flammis et amoris aegram, spacer
Dulcibus pomis animum, et lagenis
spacerSustinet uvae. red

Et manu nutans caput ille laeva
Sustinet, dextra tegit hinc et illinc, spacer 205
Et suo fultum gremio, tumultu spacer
spacerLaverat omni.

Hanc et irrumpant mihi ne quietem
Filias omnes monuit Sionis,
Hinnulos testes adhibens, caprasque in spacer 210
spacerMontibus altis. spacer

Quin et ipsius properantis ad me
Per moras omnes, caprea, hinnulusque
Concito ut cursu iuga montium per
spacerArdua saltans, spacer 215

Vox titillantes mihi dulcis aures spacer
Impulit, vox haec ad ovile noto
Qua sono, sacri sociale coetus
spacerConvocat agmen,

Cordis ob valvas et amantis adstans, spacer 220
Seque per verbi speculum, et sacrorum spacer
Rituum ostentans, fidei videndum
spacerPraebet ocellis.

Sic et invitat, placida morantem blue
Voce compellans: “o amica dulcis, spacer 225
Surge age, o formosa veni expetitum spacer
spacerSponsa ad amantem.

Ne sinas torpere animum veterno blue
Amplius, nec iam faciem venustam
Hostium insanos metuens furores, spacer 230
spacerAmplius abdas. spacer

“Ecce hyems acris, positis procellis, blue
Veris et grata vice iam Favoni
Solvitur, toto fugiunt et atra blue
spacerNubila caelo. spacer 235

“Iam novis ficus, et olivae abundant
Fructibus, vino tumidos racemos
Palmites fundunt, placidumque spirant
spacerUndique odorem.

“Ergo, squalenti macie remota, bluespacer 240
Surge age, o dilecta, o amica pulchra, spacer
Surge, et in lucem nitidos apertam blue
spacerExere vultus.

“Quae diu turbae fugiens malignae
Impios coetus, nemorum in remotis blue spacer 245
Rupiumque antris, pavidae latebas spacer
spacerMore columbae,

“Eia nunc exi latebris, et ora
Da tua ut cernam, lachrymis atrata
Quae licet crebris, mihi tota pulchra, spacer 250
spacerTota venusta. spacer

“Audiam et vocis sonitum, querelis blue
Quae licet crebro variata maestis,
Suavem at accentum tamen illa nostris
spacerAuribus aedit. spacer 255

“Nunc enim tolli iubeo apprehensos, spacer
Artibus, vulpes veluti, dolosis, blue
Qui fide infirmos, similes tenellis
spacerVitibus urgent.”

Talibus mentem recreat loquelis, spacer 260
Ille qui totus meus est, meumque spacer
Cor tenet totum, et sibi sempiterno
spacerIunxit amore.

Horrido qui me ex ericeto, amoena
Pascua in campi viridis reducit, spacer 265
Lilia et pascit placide ambulantem spacer
spacerInter odora.

Ergo te supplex rogo, et usque et usque,
Sponse mi, orabo, tenebris fugatis blue
Omnibus, dum lux sine nube clara spacer 270
spacerFulgeat illa, spacer

Illa thesauris cumulata cunctis blue
Lux voluptatum, tua quum mihi se
Pura maiestas dabit intuendam,
spacerLumine puro. spacer 275

Ut tuam, amotis remoris, recurses spacer
Omnibus sponsam, caprea hinnulusve
Ceu celer, montis iuga per Betheri
spacerArdua currens.”

CAP. 3, ODE 6 blue
Ubi ecclesia maximum suum studium exponit prehendendi et obtinendi Christi sponsi sui.

Ecce ego, stratis tacita recumbens, spacer 280
Unice sponsum mihi concupitum spacer
Nocte quaerebam, sed abesse sensi blue
spacerLongius ipsum.

Ergo maiore studio incitata, red blue
Protinus surgo, thalamis relictis, bluespacer 285
Et vicos urbis trepide viasque spacer
spacerCurro per omnes,

Inter humanae sophiae magistros
Atque eos inter, quibus est acumen
Ingenii inflati, sapientiaeque spacer 290
spacerNomine claros, spacer

Cuius ardenti studio aestuat cor blue
Queritans sponsum. Sed et inter illos,
Quod satis menti faceret, relatum
spacerNil fuit aegrae. spacer 295

Hinc sacrae muris Solymae excubantes, spacer
Obvios urbis vigiles habebam,
Hos rogo, an possent meus indicare
spacerSponsus ubi esset.

Inde progressae facies refulsit spacer 300
Illius, tanto quem anima appetebat, spacer
Impetu, Phaebi velut inter ignes blue
spacerFlamma minores.

Quem cito amplexu placido prehensum
Patre caelesti geniturum in aedes spacer 305
Matris, et quae me gremio educavit spacer
spacerSedula duxi.

ODE 7 blue
Ubi Christus omnes nominis sui professores admonet, ne ecclesiae sponsae suae pacem et quietem interrumpant, donec ad se in caelum transvehatur.

Iam vos, Sionis filiae,
Et nominis quotquot mei
Cultum verendum agnoscitis, bluespacer 310
Per capreas et hinnulos spacer
Feris vagantes montibus, blue
Per dulce vobis quicquid est,
Per quicquid est amabile,
Adiuro, ne charam mihi spacer 315
Labore duro, et anxio spacer
Languore fractam iamdiu,
Novi receptu dogmatis,
Contentionis aestibus
Aut irritis, quae shismatum sic spacer 320
Sunt causa, quaestiunculis, spacer
Sponsam excitetis, mollibus
Suae quietis sedibus:
At tradita divinitus
In veritate, suaviter, spacer 325
Et in sui quiescerespacer
Sponsi sinu permittite.
Quaenam illa virgo tam decens,
Tam pulchra, tam venustula?
Qua ceu columna fumea, spacer 330
E myrrheis odoribus spacer
Et thureis surgens, loca
Ascendit in caelestia?
Haec sanctitatis gratia
Perfusa tota, scilicet, spacer 335
Haec sponsa Christi est unica. spacer

ODE 8 blue
Ubi ecclesia commendat gloriam Christi sponsi sui, et ipsius caelestis thalami, ubi ecclesia adspectu et amplexu Christi sui in aeternum fruetur, sub typo et figura thalami regis Solomonis

O locus quanta nitet ille amoenus
Gloria! Aeternos ubi suavis annos
Se mihi claro dabit intuendum blue
spacerLumine sponsus,spacer 340

Gloriam longe Solomonis omnem spacer
Inclytam excedens. Thalamum ambientes blue
Milites circum validissimi stant
spacerIllius aureum.

Totius lecti ex acie Israelis, spacer 345
Milites senidecies, parati spacer
Ensibus cinctis lateri, in tumultus blue
spacerNocte coortos.

At mei sponsi thalamus, Olympi
Culmina extensus super alta, blue
Milites circum aetherei, angelorum spacer spacer 350
spacerMillia multa.

Rex sibi clarum Solomon cubile
Montis e cedris Libam recisis
Struxit, argenti nitidi columnis blue
spacerUndique fultum. spacer spacer 355

Stragulis tectum Tyrio coruscis
Murice, ex auro radiante stratum blue
Arte sculptum intus Phrygia, puellis blue
spacerA Solymaeis.

At mei sponsi super astra fixa, red bluespacer 360
Regia, humanae monumenta molis
Omnia, et quicquid fabricat caduca
spacerDextera, vincit.

Lucis aeternae radiis refulgens, blue
Cui nec humanus capiendae ocellus,spacer 365
Par nec est auris, neque cordis alto blue
spacerFibrae recessu.

Ergo prodite, o celebres Sionis
Virgines, crassae nebulis remotis blue
Carnis, in regem Solomona vestrum spacer 370
spacerFigite vultus,

Quum triumphales celebrans honores
Qua caput cinxit genitrix tiara
Gemmea ornatus, solio sublimis blue
spacerInsidet aureo. spacer 375

Gloriae haec umbra est et imago solum,
Qua coronatus meus ille sponsus,
Nuptiali alto in superum theatro
spacerLuce nitebit,

Nuptias hic quum dabit inchoatas spacer 380
Perfici in caelis, celebri triumpho,
Et sui adspectu sine fine sponsi
spacerSponsa fruetur.

CAP. 4, ODE 9 blue
Ubi Christus ecclesiae suae perfectionem laudat, et sermonum, fidei, officiorum et fructuum eius suavitatem celebrat.

O quam venusta, quam decens,
Quam pulchra amica es o mea! spacer 385
Purgata cunctis sordibus,
Et sancta facta, spiritus
Mei novantis gratia.
Hinc puritatis plaena sunt
Et castitatis lumina, spacer 390
Sicut columbae candidae,
Non insolenti, in obvia
Obiecta quaeque inania
Effusa more, at pendulis,
Ut virginem castam decet, spacer 395
Demissa sic sub cincinnulis.
Qualis caprarum Gilhadis
In montibus pascentium,
Talis tibi caput, decens
Et rite compta ornat coma. bluespacer 400
Quales bidentum candido
Greges amicti vellere,
Quando nitentes, vitreae blue
Aquae lavacro prodeunt,
Quarum gemellos singulae bluespacer 405spacer
Foetus tenellos proferunt,
Ut proles expers nulla sit,
Tales eburneo tibi
Candore, et inter se ordine
Dentes parallelo nitent. spacer 410
E melleis oratio blue
Fluens labellis lactea,
Est coccini instar staminis
Prudentiaque, et gratia
Referta, et audientibus spacer 415spacer
Suavem ministrans gratiam.
Interque cincinnos micans,
Rubore frons suffunditur, blue
Mali colore punici.
Ceu turris alta Davidis, spacer 420spacer
Scutis virorum fortium
Armata mille aheneis
Intra fores pendentibus:
Sic eminet tui decus
Vigorque colli, mille cui spacer 425
Suspensa sunt monilia. blue
Et bina, dulces ubera blue
Queis educantur liberi,
Sacro creati semine,
Sunt comparanda capreae spacer 430
Amoena quae inter lilia
Pascit gemellos hinnulos.
At nunc, ego me, thureis
Et myrrheis odoribus
Fragrantis, in cacumina spacer 435
Excelsa Olympi conferam
Dum noctis abscedentibus
Umbris opacis omnibus,
Illustris adventus mei,
Lux illa clara fulserit. spacer 440
Tu tunc amica, tu quoque
Amica dulcis, quam mihi
In veritate, et gratia,
Despondi in omne saeculum,
Abluta cunctis sordibus, spacer 445
Et absque labe, auro nitens blue
Igni recocto purius
Iugis Amani ab arduis,
Hermonis atque Libani,
Sheniris et cacumine, spacer 450
Cunctisque ab orbis partibus,
Quas lucida sol lampade,
Abusque Eoo cardine, blue
Ad occidentis ultimam blue
Metam, recurrens adspicit, spacer 455
Saevis ab infidelium
Et impiorum coetibus,
Qui, ceu leones et leo-
pardi feroces, sanguini
Caedique semper dediti,spacer 460
Te persequuntur, dentibus
Et devorant immitibus,
Collecta, et ex molestiis
Erepta cunctis ad tuum
Deducta sponsum, in omnia spacer 465spacer
Hinc laeta vultus saecula
Mei fruere lumine.
Tu sponsa dulcis, et soror
Dilecta, quanto cor tui
Amore raptas saucium! bluespacer 470
Dum luminum flagrantium, blue
Hinc me intueris altera,
Hinc exhibes dum pendulum
Cervice torquem gratiae
Quam gratus est tuus mihi, spacer 475
O sponsa, quamque amabilis
Amor mero dulcissimo
Omnique potu dulcior,
Et suavitate suavior
Odoribus suavissimis! spacer 480
Favis labella melleis,
Os lacteis rivis fluit.
Quacumque fers vestigia, blue
Gressus, regressus et tuus,
Gestusque totus, gratior spacer 485
Est Libani fragrantia,
Ex arborum virentium
Ramis, novisque floribus,
Diffusa suaveolentibus.
Tu sponsa, tu soror mea, spacer 490
Es arborum caelestium,
Florumque plaenus gratiae blue
Protectionis, hortulus,
Vallo meae circumdatus. blue
Tu fons aquis argenteis, spacer 495
Vivisque semper es scatens,
Et obseratus undique,
Ne terreae contagia
Molis, profani nec pedes
Luto suo contaminent. spacer 500
Pulchrique sunt pomarii
Instar tuo propagines
Quae nutriuntur in sinu,
Malis referti punicis,
Fructu cruentis aureo, spacer 505spacer
Nardo, botrisque Cypriis
Myrrha, crocoque et santali,
Stactaeque suavis halitu, blue
Et arbore omni thurea,
Omnique odoro aromate, spacer 510
Quod dulcis infert spiritus
Gratos odores naribus.

ODE 10 blue
Ubi ecclesia agnoscens quicquid boni habet a Christo profectum esse, eum amplius celebrat et sibi adesse petit.

Ergo tu qui fons es aquae perennis, blue
Denuo quam non sitient bibentes,
Fons aquae, ad vitam salientis omni spacer 515
spacerMorte carentem, blue

Quae velut lymphae ex Libano fluentes red
Algido Israelem hilarant liquore, blue
Hunc tuis hortum nitidis fluentis
spacerSponsa rigata spacer 520

Aura frigenti veniens ab Arcto, spacer
Aura ferventi veniens ab Austro, blue
Hunc fac ut perflent bene temperatis
spacerFlatibus hortum.

Fructus ut plantarum ibi consitarum spacer 525
Crescat, et suaves fluitent odores, spacer
Et sui sponsus veniens fruatur
spacerFructibus horti.

CAP. 5, ODE 12 blue
Ubi ecclesia Christi a se discessum sua securitati et negligentiae imputans dolorem suum inde ortum et studium recuperandi ipsum narrat, et opem piorum implorat, ad affectum suum erga eum exprimendum, ubi sponsum describit ab eiusdem supra omnes alios dignitate et praestantia.

Nocte, securum gravis occupabat
Quum sopor corpus, vigilante mente, spacer 530
Tum fores verbo, ferulaeque sponsus spacer
spacerVerbere pulsans,

Ore sic visus placido loquutus: blue
“O soror dulcis, nitida o columba,
Terreae molis, rigidaeque carnis, spacer 535
spacerClaustra revelle blue

Limen et cordis mihi pande ut intrem,
Atque ibi sedem statuam. Capillus
Namque nocturni madet imbre roris, blue
spacerEt caput omne.”spacer 540

At moras nectens ego, restitansque, blue
“Exui vestem,” refero, “an resumam?
Ablui plantas, maculane rursum ad-
spacerspergere possim?”

Dum moror, causas simuloque inanes, bluespacer 545
Interim dextram removere sponsum spacer
Pessulo sensi, repetitam et inter-
spacerrumpere vocem.

Palpitans toto hinc trepidansque corde, blue
Protinus, pulso, properans, sopore, bluespacer 550
Unice dilecto aperire sponso spacer
spacerLimina surgo.

Ut manu seram tetigi, repente
Guttulis myrrhae digiti fluebant,
Qua sua sponsus monumenta liquit spacer 555
spacerGratiae amicae.

Hinc fores pando subito, ut receptem blue
Unice charum mihi, sed recedens
Ille, cunctanti, placidi amovebat
spacerLumina vultus. spacer 560

Fugit hinc excors mihi cor, et illum spacer
Quaeritans passim ruo, clamitansque.
Sed nec apparet mihi, nec vocanti ac-
spacercommodat aurem.

Obvii facti Solymae beatae spacer 565
Cura, custodes, data queis regendae, spacer
Quorum erat rectam docuisse sponsum ad blue
spacerInveniendum

Semitam, et blandis recreasse mentem blue
Anxiam dictis, monitisque amicis, spacer 570
Hi venenatis gravius sagittis, bluespacer
spacerHaeresis atrae, et

Dogmatis perversi animo intulerunt
Vulnus, et peplum redimitus olim
Quo fui, verae pietatis illi spacer 575
spacerSurripuerunt. spacer

Vos at appello, rogo vos, Sionis
Filiae verae, mihi adeste votis,
Ut meus sponsus reducem mihi se
spacerDenuo si stat spacer 580

Obvius si fors detur ille vobis, spacer
Obvio narrate meos amores,
Quamque mens desiderio impotenti blue
spacerIpsius ardet.

Si mihi quis sit rogitetis, ille spacer 585
Unice charus, sociosque cretos blue spacer
Semine humano, quibus antecellat
spacerVotibus omnes.

Scilicet nostri retinens amorem
Pectoris, formae superat nitore spacer 590
Splendido cunctos, quibus est caducae spacer
spacerStirpis origo.

Dena vexillum referens ut inter red
Eminet mille hic homines et inter red
Angelos, purum radians ut aurum. bluespacer 595
spacerSic caput effert, blue

Quod per humanae speciem figurae, blue
Obtegit crispans coma, nigricansque.
Gratia repleti oculi benigna,
spacerCasto et amore. spacer 600

Lacteae fingunt oculos columbae spacer
In suis nidis, (velut annulorum
Insitae gemmae caveis) aquarum ad
spacerFlumina amoena.

Areis aequis ut aroma crescens, spacer 605
Sunt genae illius, velutique flores, spacer
Labra ceu myrrha liquida fluunt quae
spacerLilia pulchra.

Aurei fulget manus, vt pyropus
Annuli inclusus medio orbe. Ventrem spacer 610
Illius, sapphiro eboris nitentis spacer
spacerSplendor adornat.

Marmoris fixae veluti columnae
Aureas bases super, illius stant
Crura ab erroris dubii atque lapsus bluespacer 615
spacerFirma periclo. spacer

Corporis gestus, statioque pulchra,
Pulchra par cedris Libani videtur.
Melleus blando fluit ore rivus,
spacerPectora suavi spacer 620

Gaudio mulcens populi fidelis. spacer
Talis est charus mihi, talis ille statioque
Qui mei cordis tenet et tenebit
spacerSemper amorem.

CAP. 6, ODE 13 blue
Ubi virgines Hierosolymitane operam suam in Christo ecclesiae suae sponso quaerendo offerunt.

Dic age, o virgo, prae aliis venusta! spacer 625
Dic age, an nosti, tuus ille sponsus, spacer
Cuius his formam eximiam, decusque,
spacerLaudibus effers, blue

Unice charus tibi, quo recessit?
Aut quibus possit reperiri in oris? spacer 630
Nosque quaerendi socios habebis spacer
spacerIllius omnes.

ODE 14 blue
Ubi sponsa Christi virginibus Hierosolymitanis respondet.

Quaeritis, nymphae o Solymaeae, amicus
Unice charus mihi quo recessit?
In suam sese paradison, ille spacer 635
spacerEcce recepit. spacer

Suaviter spirans ubi aroma, gratum
Flosculi et dulces referunt odorem:
Hic sui incedit recreatque sese
spacerFloribus horti. bluespacer 640

ODE 15 blue

Ubi Christus sponsae suae ecclesiae scilicet laudes iterum celebrat.

Tu pulchra tota, splendida spacer
Tu tota amica es o mea.
Urbs Tirza qualis inclyta,
Qualis voluptas gentium, blue
Sionis illa civitas. spacer 645
Et cum decore splendido spacer
Coniuncta maiestas micat,
Qua ceu phalanges militum,
Passis corusca insignibus,
Videre formidabilis. spacer 650
Ocellulis e flammeis, spacer
Sic fervor ardens emicat,
Acuta ut obtutus tui
Vix ferre possim spicula, blue
Ab intuendo lumina spacer 655
Ni paululum deflexeris. blue
Qualis caprarum Gilhadis, blue
In montibus pascentium,
Talis tibi caput decens,
Et rite compta ornat coma. bluespacer 660
Quales bidentum candido spacer
Greges amicti vellere,
Quando nitentes vitreae
Aquae lavacro prodeunt
Quarum gemellos singulae spacer 665
Foetus tenellos proferunt, spacer
Ut proles expers nulla sit,
Tales eburneo tibi
Candore dentes enitent,
Interque cincinnos tibi spacer 670
Rubore frons suffunditur spacer
Mali colore punici.
Sunt exterarum gentium
Coetus frequentes, qui sibi
Nostros amores vendicant: spacer 675
At vera sponsa est unica, spacer
Dilecta prae cunctis mihi,
Nullis profani sordidis blue
Polluta cultus ritibus.
Divina, quam prolem, parens, spacer 680
Sinu educatam proprio, bluespacer
Agnoscat unicam Sion.
Illam beatam coniuges,
Et concubinae regiae,
Puellae et omnes praedicant, spacer 685
Et intuentes mentibus spacer
Mirantur obstupentibus,
Terras, nitentem, ceu novo blue
Aurora spargens lumine.
Ut luna plaenis cornibus bluespacer 690
Inter minora sideraspacer
Caelo sereno quum micat,
Aut aureos ut exserens blue
Vultus Eois sol aquis,
Lucem diurnam quum refert. bluespacer 695
Gravique formidabilem spacer
Vultu, coruscis ensibus blue
Insignibusque, militum
Ut ordinatae copiae.
Iam vere se coloribus spacer 700
Novo exserente gemmeis, spacer
Manu putatos seduli
Coloni in hortos veneram,
Ut conspicarer humidis gemmeis
Plantas virentes vallibus, spacer 705
Ut conspicarer turgidis spacer
Vites racemis floridas,
Et geminantes flosculis
Malos rubellis punicas,
Sponsae repente quum subit spacer 710
Imago dulcis, quam mea blue
Desiderantis anxie
Ora intueri. Ut pristinis
Reviserem solatiis spacer
Veni, caterva principumspacer 715
Deductus, inque curribus blue
Vectus citis caelestium.
Ergo redi, redi, Dei
Perfecta virgo munere spacer
Desiderantis et diu spacer 720
Potire sponsi amplexibus.
Spectate, caelestes chori,
Spectate quam perfecta sit
Haec virgo, quanta fulguret spacer
In ore maiestas, velut spacer 725
Instructa rite in praelium
Robusta turma militum.

<CAP. 7> ODE 16 blue
Ubi Christus sponsam suam ecclesiam scilicet laudibus iterum celebrat eiusque privilegia et praerogativas recenset.

O quam venusti sunt tui,
Regis supremi filia,
Pedes, nitentes calceis spacer 730
Laeti apparatus nuntii,
Lumbique cincti gemmeo spacer
Sunt veritatis balteo,
Mira supernus artifex
Quem texuit solertia. red spacer 735
Qualis siti languentibus,
Iucunda crater pocula, blue
Teres ministrans, talis est
Tibi umbilicus, fomitem
Praebens sacris conceptibus. spacer 740
Qualis referta tritici
Opima acervis area, spacer
Et liliis circumsita
Hinc inde suaveolentibus.
Faecunda talis est tibi spacer 745
Alvus, beatis foetibus.
Haedis gemellis uberaspacer
Sunt conferenda candida,
Quorum salubri nectare,
Sacro creati semine, spacer 750
Dulces aluntur liberi,
Qui te gubernant et tibispacer
Robusta ceu cervix caput,
Qui sustinent eburneae
Sunt turris instar, praesides. spacer 755
Quae dirigunt te lucida
In calle recti lumina, blue
Purissimis, solertia
Et fabricatis maxima,
Conferre piscinis licet, spacer 760
Quas porta spectat, maximam
Plebis ferens frequentiam. spacer
Quo conferuntur sensui,
Suaves odores gratiae
Nasus decorus est tibi spacer 765
Rectusque surgens, Libani
Ut clara turris eminet, spacer
Haec quae Damascum respicit. blue
Decor sacrorum rituum, blue
Antistitumque dignitas spacer 770
Sacris et ordo in coetibus,
Sicut rubentis coccini, spacer
Ornans tiara verticem,
Et vitta sicut splendida
Nitet, capillos purpurans. spacer 775
Quae regis in te lumina blue
Sic versa detinent, tuis spacer
Ut perpeti praesentia
Sese alligarit coetibus.
O quanta cunctis denique spacer 780
Membris venustas, et decore
Quantum relucet gratia!
Ut palma fuso vertice blue
Procera surgit altius,
Et latius se exporrigit spacer 785
Quo detinetur pressius:
Sic, sponsa, crescis, pressa quo spacer
Magis malorum pondere,
Effers caput sublimius,
Diffusiusque brachia spacer 790
Extendis, vineos velut red
Succo racemos pectora spacer
Dulci referta proferens.
Hanc palmulam conscendere
Mihi statutum est, illius spacer 795
Et surculos amplectier,
Ut inde fructus colligam.
Quin largiori gratiae
Adhuc replebo copia:,
Fluant ut instar palmitis spacer 800
Dulci liquore pectora, blue
Quo recreentur languida
Spem corda fluctuantium blue
Inter metumque gaudio,
Et par tuarum narium spacer 805
Pomis odoratissimis spacer
Ut spiritus sit, obsequi,
Et sanctitatis undique
Suaves odores funditans. blue
Vinique ut instar optimi spacer 810
Gratus palato praefluat spacer
Sermo, audientes recreans,
Et dormientes excitans,
Ut verba laudis efferant blue
Et gratiae suavissima. spacer 815

ODE 17 blue
Ubi ecclesia, audito sponsi in se studio, se committit et quaerit adventus ipsius signa, futurarumque nuptiarum, carumque desiderium suum flagrantissimum indicat et amicas officii in sponsum suum admonet.

Ecce ego quamvis male digna, chari spacer
Tota sum sponsi, videoque, qualis-
cumque sim, affectum remanere fixum
spacerIllius in me.

Perditi qui me generis redemptam, spacer 820
Atque selectam misera e ruina, spacer
Iunxit, irrupto sibi sempiterni
spacerVinculo amoris.

Ergo ades, nostri o amor et voluptas
Cordis, in villas comitemque aprica spacer 825
Me tibi gratam lege, praediorum in spacer
spacerRura tuorum.

Hic ego tecum placidis in agris
Verser, et veris veluti colonus
Tempus observans, orienti luce blue spacer 830
spacerSedulus exit, spacer

Visat ut pulchros referatne flores
Arborum, vitis, decus, uva primos
Coeperit botryos dare, germinetne
spacerPunica malus: spacer 835

Sic tui adventus ego signa mente spacer
Sedula observem, radios micantes blue
Lux ubi promit, tenebrasque opacas
spacerNox ubi fundit,

Et diem, nostrae peragentur in quo spacer 840
Nuptiae, laetum, tibi quando nexu spacer
Usque perfecto sociata, amorem
spacerLargior omnem.

Ecce iam flores ut odori, amoris,
Dulcis et fructus varii saporis spacer 845
In tuum adventum loca per viarum spacer
spacerCuncta parati.

O mihi si te detur obvolutum red
Carnis humanae specie, relicto
Patris aeterni solio, atque fratrem spacer 850
spacerCernere factum,spacer

Tecum ut in terris ego laeta verser,
Osculisque oris potiar propinqui
Ora et attollam, gemini reatus red
spacerLabe solutus. spacer 855

In sacras tum te genitricis aedes spacer
Inferam, et donis opulenta templa,
Hic tui cultus, fideique verae
spacerScita docebis.

Laude, castisque hic precibus litantes, spacer 860
Vino odorato tibi gratiora,
Punicis et quod fluit e racemis
spacerSacra feremus. blue

Tum mihi nexu propiore iunctus,
Languidum laeva caput elevabis, spacer 865
Dextra et amplectens recreabis aegrum bluespacer
spacerCorque caputque.

Ergo vos sanctae moneo Sionis
Filiae, offensis vitiisque vestris,
Ne mei sponsi temere incitetis spacer 870
spacerSpiritum amaris. spacer

Sed suis gratam sinite ut quietem blue
Sedibus carpat, patefactionis
Usque dum faelix sibi praestituta ad-
spacervenerit hora. spacer 875

<CAP. 8,> ODE 18 blue
Ubi Christus ecclesiae sponsae suae in se affectum agnoscit, eique vicissim respondet, et beneficia sua in ecclesiam recenset.

Quaenam illa virgo tam decens,
Ex aridis quae saltibus
Ascendit, unice suo
Innixa sponso, et illius
Amore sese recreans? spacer 880
Tune illa mi charissima
Amica, lecta quae mihi
Dilectaque, ante temporis
Omnis fuisti exordium?
Tu certe es illa ipsissima, spacer 885
Quae quum sub illa, prima quae
Causa omnis extitit mali,
Malo iaceres perdita,
Vescens negatis fructibus,
Te morte ab atra sustuli. bluespacer 890spacer
Hic prima erat nativitas,
Hic prima mater te tua
Concepit, amplectens fide,
In me salutis aedita,
Promissa, falsi nescia.spacer spacer 895
Queis vita, et ipsi et illius
Aevum per omne semini
Salus fideli reddita.

ODE 19 blue
Ubi ecclesia vetus ardentissimum suum amorem in sponsum exponit, et ab illo in perpetuum petit: item de vocatione gentium deliberat et laetitiam suam in cooptatione gentium futuram indicat.

Ergo sic semper memori reserva blue
Mente me, dulcis recreaque, sponse,spacer 900spacer
Pone me interno veluti sigillum
spacerPectore fixum.

Pone me signum veluti lacerto
Semper appensum. Tuus irremoti blue
Semper intentus mihi vultus, index bluespacer905
spacerAdsit amoris.

Cuius haud ullam speciem imminuti
Ferre, et eclapsin minimam nequirem, red
Scilicet vis haud minor est amoris
spacerRobore amantis. spacer spacer910

Membra consumit, tumuli voracis
Instar, et curis gravibus medullas,
Ignis ut prunae violentis urit
spacerArdor amoris.

Ignis exstinguit rapidi furorem bluespacer spacer915
Unda, sed nullis amor hic lacunis
Obrui, nulla poterit restingui
spacerCopia aquarum.

Cuius est quisquis stimulatus oestro
Saeculi prae illo bona cuncta, honorum spacer920spacer
Et voluptatum illecebras, opumque
spacerSpreverit omnes.

Est soror nobis, latitans, pusilla
Exteras inter sine luce gentes,
Lacte adhuc expers pariatve alatve spacer925
spacerQuo tibi prolem.

Parvulae fiet quid hinc sorori?
Tempus et quando veniet beatum,
Sponse, quo coetum mihi se cooptet
spacerIlla sub unum? spacer930spacer

Hanc tuo suasu, simul atque mecum
Moenia impelles eadem subire,
Tunc erit nobis novae civitatis
spacerForma paranda, blue

Ampliorque aedes fabricandae, muros spacer935spacer
Cuius argentum radians, foresque
Asseres cedri decorent, ut alti
spacerPrincipis aulam.

Tunc aere, muris, validisque portis,
Ipsa, munitae bene civitatis spacer940
Instar, ut turres tumidae eminebunt blue
spacerUbera lacte!

Queis tibi proles numerosa crescet,
Tunc et haud parva dabitur meorum blue
Parte votorum, diu et expetita spacer 945
spacerPace potiri.

ODE 20 blue
Ubi Christus studium suum erga sponsam suam narrat, et praedicari ab ea petit.

Regi potentis inclyta
Qui sceptra Iudae temperat, blue
Est Schelomoni vinea,
Solo feraci consita, spacer 950
Quam mille siclis annuam
Per pensionem, argenteis,
Totam colonis elocat:
Praeterque mille debitos
Regi, ducentos et sibi spacer spacer 955
Siclos colonus colligit.
At vineam meam mihi
(Quae sacrosancta ecclesia est)
Reservo, apud me permanet
Haec semper, hanc custodio spacer 960spacer
Coloque, tota et illius
Ad me redit vindemia.
Tu pulchra vinea es mea,
O sponsa, amoenos incolens
Hortos, voluptas unica blue spacer 965
In orbe terrarum mihi,
Et cura semper unica.
Tuam sodales audiant
Fratresque vocem coetibus, blue
Meas piorum in omnibus spacer 970spacer
Leges docentem iussaque.
Tuam fac ipse ut audiam
Vocem, per omnes undique
Oras, meum praeconiis
Nomen sonantem debitis. spacer 975

ODE 21 blue
Ubi ecclesia Christi sponsi sui mandatum accipiens de praedicando ipsius nomine, praesentiam et auxilium ipsius implorat, ad se ducendam et urgendam: et adventum ipsius maturari exoptat.

Quod iubes, omni studio capessam,
Sponse, tu vero mihi praestes adsis,
Utque ego prompte tua iussa praestem
spacerSuffice vires.

Hinnulique instar celerisve caprae spacer 980spacer
Thureos montes super, ut malis me
Liberes cunctis, propera venire
spacerDulcis <o> Iesu.

Amen