Tessara glauca — commentariolum auctoris. Tessera caerulea — commentariolum editorum. Tessera viridis — translatio.

PANEGYRICUM

Caroli ob adventum regis, qui pace Britannas
Iustitiaque regit gentes, amor orbis, et alti blue
Cura poli, Australi imperii regione profectus,
Qui tandem, procerum votis plebisque petitus, blue
Scotorum faustos gressus, optataque in oras blue spacer5
Ora tulit, natale solum, populumque et avitas blue
Invisens sedes, atque incunabula prima,
Et veteris regni antiquum diadema capessens,
Exultat dum nunc omnis locus, omnis et aetas,
Dum nunc omnis agris tectisque effusa iuventus, bluespacer 10
Matres atque viri, pueri, innuptaeque puellae, blue
Visendi atque salutandi studio undique regis
Convenere sui, passisque amplectier ulnis blue
Contendunt, laetasque ferunt ad sydera voces. blue
Illius adventum aspectu caelumque solumque blue spacer15
Dum laeto excipiunt, et vultu cuncta sereno
Gaudia testantur sua, Phaebus purior undis
Eois surgens, repetens et purior undas
Hesperias, flammis fraternis aemula curru
Lucidiore polum percurrens luna serenum. spacer20
Aer pulsa hyeme insigni splendore refulgens,
Iunius arva ornans viridi formosus amictu,
Et loca odoriferis late omnia floribus implens.
Olli carminibus dum laetis undique sacrae
Occurrunt nymphae, pleno Permessius amne bluespacer25
Fons eructat aquas, vatum queis pectora et ora
Proluat, ut magni referant praeconia regis,
Atria Musarum foribus reserantur apertis,
Totaque Pieridum venientem turba sororum
Excipere, et laetis certant celebrare choreis. blue spacer 30
spacerAn nos Glottiadum mater quos Glasgua fovit
Musarum soboles, sacris addicta Camaenis, blue
Qui soliti, patris toto celeberrimi in orbe
Principis, et regum laudes efferre priorum,
Mutos esse decet, captantes mollia segnes spacer35
Otia, seu criticos, famam veritosque sinistram? blue
Nos ne inter dabimus communia gaudia nostrae blue
Laetitiae specimen?  Nostra exurgetne Thalia
Adventum regis nostri laudesque canendo?
Non ita nos sacrae primis docuere sub annis spacer40
Pierides. Ergo argumentum sit licet ingens, blue
Infirmis et onus longe cervicibus impar
(Quisnam etenim magni numeris comprendere laudes
Caroli, et exili Musarum dicere versu,
Virtutesque animi, et mentis decora inclyta possit?), spacer45
At bonitate tua freti, vultuque benigno,
Versibus his licet incultis, tantique subire blue
Principis aspectum indignis, in te tamen omnis
Testibus obsequii, grataque a mente profectis,
Officium tibi deferimus rex optime nostrum, spacer50
Gratantes tibi dulce caput iam stemmate cinctum
Esse Caledonio, et precibus votisque litantes,
Haec tibi, et ut populo stephanosis fausta sit omni.
spacerTeque adeo magni decet hanc librare tiaram,
Et cunctis aliis, queis indulgentia caeli blue
Ornavit regale caput praeferre coronis.spacer55
Namque haec Fergusio a primo bis mille per annos, blue
Per proavos centum, per septenosque priores
Transmissa est, invicta, et tot per secula durat.
In regnis quum saepe aliis mutata fuere,
Et dominis cessere externis stemmata avita, spacer60
Haec prisca semper sub libertate, sub ortis
Principibus stirpe e prisca, haud mutata remansit.
Non hanc Britto ferus Romanis viribus auctus,
Non hanc Saxo ferox depulso Brittone, non hanc
Saxone devicto Danus, non Gotthica virtus, bluespacer 65
Non rex Anglorum Edwardus saevissimus armis, blue
Magnanimi Vallae valida virtute repulsus, blue
(Multa tulit bello qui vulnera, tela, necesque,
Regibus asseret Scotis ut Scotica sceptra)
Viribus urgentes poterant acquirere totis. spacer70
Quaeque alias domuit Romana potentia gentes, blue
Perque omnem eripuit diademata regibus orbem,
Non haec eripere aut valuit sibi subdere sceptra:
Sed fines hic ipsa suos defendere contra
Scotorum incursus, muris fossisque coacta, bluespacer75
Ut cecinit vates Romani praeco triumphi, blue
“Roma securigeris praetendit moenia Scotis.”
spacerErgo magnanimum stirps inclyta Carole avorum, blue
Magnanimis sis maior avis licet ipse, coronis
Imperiisque novis, titulisque et honoribus auctus, bluespacer 80
Hanc tibi per proavos tot, per tot secula missam
Faelici auspicio, regali suscipe mente:
Hanc tutare, auge, totis et viribus orna.
Aspice quam te animis laetis populusque patresque blue
Excipiant, quanto testantur gaudia plausu? bluespacer85
Sacra Caledonio tibi tempora stemmate cincta
Cernentes, quanta o populos effusa per omnes
Laetitia? Ordinibus quanti accessere nitores
Omnibus? Ut regni facies est tota novata? blue
Qualis ubi informi bruma sol aureus acta spacer90
Sub terras, caelumque aestiva luce serenans, blue
Tale tuum nobis lumen, suavissime princeps.
Splendida nam propius tua quo datur ora tueri, blue
Flagrantesque oculos, placidaque in fronte decorem
Cernere, magnanima cum maiestate nitentem, spacer95
Vita salusque nova exoritur, nova gaudia crescunt,
Et quocunque tui tu lumen amabile vultus
Circumfers, radiosque micantes corpore toto,
Quo propius nostro tua lux advertitur orbi,
Spectantum vicina magis praesentia mentes spacer100
Exhilarat magis, unde oculi simul omnium et ora
In laudes reserata tuas, in vota precesque
Intenta, oblatas pro te caelestibus aris.
spacerNosque tuas laudes canimus, semperque canemus,
Otia qui Musis optata, et praemia confer, spacer105
Qui faecunda facis virtutum, ut floreat aetas, blue
Ingeniis pateat campus, certusque merenti
Sit favor, ornetur propriis industria donis, blue
Ut vigeant artes, excultaque dona Minervae: blue
Qui facis ut cultu niteat veneranda sereno spacer110
Relligio, ut cum pace fides exultet in oris
Omnibus imperii, fractis ut lugeat armis
Perfidia, ut gladios mitis clementia saevos
Obtundat, vis pauperibus ne infesta potentum
Sit metuenda, nec innocuam lis frausque dolosis spacer115
Artibus exagitet plebem, ne munere prodat.
Qui facis ut casulae ruris sub tegmine alumnus blue
Quisque suae, tutusque metu requiescat ab omni.
Qui facis, ut populi extremo sub sole remoti,
Hibernique feri, montosaque tesqua colentes, spacer120
Queis pro lege fuit vis, queis mos vivere rapto,
Pacati legum cogantur fraena subire.
Qui tua non multis legionum regna maniplis,
Neve satellitum turba, ferroque cruento,
Belligeris nec equis, sed maiestate tueris bluespacer125
Iuris, praesidio quae freta est semper inermi,
Virtutum officiis, verae et pietatis amore.
spacerIpse tuo exemplo vitii incrementa coercens,
Et legum ad populi componens fraena salutem:
Omnigenum sors est in te congesta bonorum, spacer130
Vix ulli concessa viro, mortalibus ex quo blue
Prima hominis labes nocuit, sed singula quemque
Nobilitant: hunc forma decens, hunc gratia morum,
Hunc animi vigor, hunc veniens e corpore virtus, blue
Hunc pietas, hunc iustitia, hunc prudentia solers, spacer135
Hunc rigor, hunc gravitas, illum clementia mitis, blue
Hunc oris decor, hunc largae indulgentia dextrae, blue
Hunc compressus amor vini, castumque cubile, blue
In te mixta fluunt haec, quae sparguntur in omnes,
Omnia tu collecta tenes, divisa beatos spacer140
Quae faciunt. Insignitus virtutibus unus
Omnibus his, quae sunt illustri principe dignae.
Quarum fama omnes mundi vulgata per oras, blue
Et qua mane oriens, nitidum caput exserit undis blue
Phaebus, quaque petens occasum lumina condit, bluespacer145
Undique legatos cunctis e partibus orbis blue
Accivit, pacemque et foedera amica petentes
Qui tot spectantes, admirantesque repostas
Ingenii geniique sub uno pectore dotes,
Principe naturae tot dona et gratiae in uno: spacer150
Magnifica eximiam cum maiestate nitentem
In facie formam, gravitatem in fronte serena,
Immensum regni splendorem, aulaeque nitorem,
Illustres procerum coetus, equitumque cohortes,
Servorumque ornatum ostro lucentium et auro spacer155
Qualem Roma olim tranquilla pace fruentem, blue
Viderat Augustum, aut Solymae Solomona potentem.
In varias tua diffundunt praeconia gentes.
spacerErgo tuum toto nomen celebretur in orbe,
Et memori te nulla dies unquam eximat aevo, bluespacer160
Vita longaeva procedas auctus in aevum,
Aeternum, patris hinc cum sceptro filius omni, red
Virtutum exemplum accipiat tradatque nepoti,
Nec desit soboles, lucem dum Phaebus ab umbris blue
Dividit obscuris, solio quae insidat avito. spacer165

Finis