Tessara glauca — commentariolum auctoris. Tessera caerulea — commentariolum editorum. Tessera viridis — translatio.

IN FELICISSIMUM ET OPTATISSIMUM SERENISSIMI POTENTISSIMIQUE MONARCHAE IACOBI BRITANNIAE MAGNAE, FRANCIAE ET HIBERNIAE REGIS, EX ANGLIA POST ANNUM QUATUORDECEM IN SCOTIAM REDITUM
CARMEN PANEGYRICUM

Exere laeta caput, iam gaudia Scotia, carpe
Expectata diu, longumque resolve dolorem.
En lux illa tibi plebis procerumque petita
Vocibus et votis toties, lux aurea venit:
Qua tua vita, vigor, desideriumque, decusque, spacer5
Orbis amor, princeps, ac caeli cura Iacobus
Temperat unitis qui regna Britannica sceptris,
Imperii regalis apex, divum alta propago,
Deliciaeque hominum, aethereis qui missus ab astris
Iustititiam terris, legesque et secla reduxit blue spacer10
Aurea, relligio pura quo vindice luce
Christiadum fruitur, placidaque ecclesia pace,
Quem timet ortus, amat Boreas, colit Hesperus, Auster
Miratur, totus late simul orbis amicas
Pacis ut auctori sibi factae porrigit ulnas. spacer15
Annorum post bis senos binosque recursus,
Austrinis egit quos regni amotus in oris
Londino Tamesina ad amoena fluenta sub alto,
Post varias scelerum furias, post mille labores, blue
Insidiasque truces, et mille exacta pericla, spacer20
Et caelestis adhuc sospes tutamine dextrae,
Huc reduces gressus faustos, optataque tandem
Ora tulit, natale solum, populumque laresque
Antiquos, atque incunabula prima revisens.
spacerO quantum renovata tuo, rex magne, regressu spacer25
Totius regni facies! O quanta per omnes
Laetitia effusa est populos! O gaudia quanta !
Ordinibus cunctis quanti accessere nitores!
Aspice pene suis convulsae sedibus urbes
Effusaeque domus, et apertis moenia portis, spacer30
Limina, tecta, arces, templa exultare videntur.
Aspice ut omnis agris foribus egressa iuventus,
Fortunae, sexus, aevi omnis, et ordinis omnes,
Applausu reducem laeto, fremituque secundo
Excipere et passis simul ulnis undique certant spacer35
Amplecti, studioque alacri, pompaque frequenti,
Festivisque adventum ardent celebrare choreis.
spacerFama refert Orci Admetum eripuisse tenebris blue
Sponsam dilecti subeuntem fata mariti;
Illam etiam Herculeo interventu a morte retractam. spacer40
Dicitur Hippolytus quoque saevae fraude novercae, blue
Neptuni distractus equis postquam occidit herbis
Paeoniis, et Latonae revocatus amore,
Aetheream ad lucem et superas rediisse sub auras.
At tuus haud unum lethaeis corpus ab umbris, spacer45
Paeoniis herbis, Phoebique potentior arte,
Oppida sed macie squalentia, situque
Et populos reditus multos a morte reducens,
Luce nova vesci dedit, et vitalibus auris.
spacerNuper enim desiderio confecta iacebat spacer50
Scotia sollicito, dominique absentis agebat
Cura animum, lentis tendens praecordia votis, blue
Et caelum implebat moestis sic omne querelis.
“Ah quando rursus vultum et suavissima regis
Ora videbo mei, quem iam bis septima bruma spacer55
Aspectu a nostro, bis septima detinet aestas?
Ah quando lucem hanc eoo promet ab axe red
Lucifer aurircomus, felicem tangere dextram
Qua dabitur, verasque audire et reddere voces? blue
Addita quid sceptris dives iuvat Anglia nostris? spacer60
Totaque iam Scoto subiecta Britannia regi?
Quid nomen populumque Auster Boreasque sub unum
Coniunctus? Quid pax, aeternaque foedera facta?
Si mihi dilecti praesentia principis usque
Eripitur, si sic sola et deserta relinquor, spacer65
Corpus ut avulsum capite, viduata mariti red
Ut thalamo coniunx, ut proles orba parente?
Quo sine quid mihi dulce dari, quid amabile possit,
Eoo licet huc Ophyre transmigret ab Indo blue
Auriflua, aut rutilis dives Pactolus arenis, spacer70
Felices licet huc transmittant Gargara messes, blue
Plena licet stipent mihi fruges horrea, quantas blue
Aegypti irriguae profert opulentia, mundans
Centuplo ubi faecundat humum cum faenore Nilus,
Aut Methymnaeo stillent si palmite sylvae, bluespacer75
Qui repleat cunctas generoso nectare cellas.
Anne illo sine, opes, illo sine, nectar, et auro
Manantes optem fluvios, messesque beatas?
O potius desint et opes, et messis et aurum!
Ah princeps venerande, tui quo gaudia vultus spacer80
Usque moraris, et incerta spe pectora torques,
Oblitusne lares veteres, nataliaque arva,
Oblitusne sinu primam quae fovit alumnam,
Nunc desiderio exanimem et maerore iacentem?
Cur senio squalent neglecta palatia, quae te spacer85
Sedibus his annos quater excepere novenos?
Cur non irradiat lux nos aestiva vicissim,
Ut totum radiis lustrans sol aureus orbem,
Nunc Boream propius fertur, nunc vergit ad Austrum? red
Magnis maior avis quamvis, Iacobe, nitescis, spacer90
Imperiisque novis titulisque et honoribus auctus,
Uber agri quamvis Austrina Britannia iactet
Divitis, et sublimi aequata palatia caelo,
Immensas ut opes Londini copia pandat,
Ne tamen hospitio antiquos decorare penates spacer95
Dedignere tuo: queis tanto nomine dignus
Si quis abest splendor, studium officiumque rependet.
Tandem igitur longi miserere doloris, et oris
Luce tui tetricas languoris discute nubes.”
Sic nymphae in vitreis tristes Fortheides alveis, spacer100
Sic Nymphae in tacitis fluentes Glotteides antris,
Fluminaque et fontes, urbesque, et rura fremebant.
Idem omnes chari visendi principis ardor,
Matres atque viros, plebem, proceresque tenebat.
spacerQuae simulac regis pervenere optimi ad aures spacer105
Dilectae voces patriae, tristesque querelae,
Mutua continuo penetrarunt taedia pectus.
Mox et flamma vetus labefacta per ossa recurrens, blue
Ingenti mentem inflammavit Scotiae amore.
Ardet adire igitur, dulcesque revisere terras.spacer110
Haec, seu nox fuscis tellurem involveret alis, blue
Seu lux Phoebaeae lustraret lampadis orbem, red blue
Cura fuit: nec luce dabat, nec nocte quietem
Obversata oculis patriae revocantis imago.
Ergo vere novo, aurato cum vertice Taurus bluespacer115
Annum aperit revolutum, et nix in montibus altis
Cana liquescit, iter Scotorum indicit in oras,
Nec mora, continuo Tamesina palatia linquens
Londinique arces, et moenia Nomparis alti,
Curiae et Hamptoniae longa atria, Candidae et Aulae, spacer120
Magnifica incedens pompa, coetuque frequenti
Scotorum, Anglorum, heroumque, equitumque sequente,
Ostro conspicuis simul omnibus, omnibus auro, blue
Ipse inter medios praestanti corpore, clara blue
Maiestate nitens, vultusque decore sereni. spacer125
Auratis totus collucens vestibus, Indus blue
Quas lapis, intexta et pretiosis fila smaragdis,
Et variis Nereia ornabat bacca figuris. blue
Qualis ubi toto pacatis gentibus orbe,
Et claussis belli portis, Octavius olim bluespacer130
Augustus, magno Romana ad templa triumpho,
Et Capitolinam incedebat victor ad arcem,
Vota sacraturus pacis caelestibus aris.
Segnior haud illo custos hoc pacis in aevo,
Rex, qui per totum bellorum motibus orbem, spacer135
Aurea compositis Iacobus secla reduxit,
Coeptum iter insistens ibat, dum redditurus arvis
Scotorum, Bervici ad moenia, bellica quondam,
Nunc ramis praecincta oleae pacalis, et inde
Antiqui sedem imperii, pervenit Edinum. spacer140
Diversas hinc regni oras atque oppida lustrat.
spacerErgo morae longae questus, iamque anxia pone
Taedia: non ultra dubiis torquebere votis,
Scotia. Adest oculis totus, quem mente petebas.
Cuius amor raptat, cuius te oblectat imago spacer145
Auro impressa, insculpta aeri, saxoque polita,
Iam cerne adspectu vero, coramque tuere
Os sacrum, atque altae divinum frontis honorem. blue
Augustum venerare caput: verba auribus hauri blue
Lactea, nectareo ut manantia flumina fonte. spacer150
Quae te invicta tegit felicem amplectere dextram.
Excipe magnanimum pectus, liquor unde perennis
Iudicii immensi fluit et prudentiae, in omnes
Imperii qui se diffundens undique partes,
Inspirat vivum per singula membra vigorem. spacer155
spacerIllius adventum laeto caelumque solumque
Adspectu excipiant, et vultu cuncta sereno,
Quae vel alit tellus, vel quae capit humidus aer,
Vel quae Neptuni vitreis versantur in undis, blue
Gaudia testentur sua: Eois purior undis spacer160
Surgat, et Hesperias repetat sol purior undas.
Noctivago flammis fraternis aemula curru,
Lucidior Phoebe nitidum percurrat Olympum. blue
Pulsa hyeme, aestivo splendore refulgeat aer, red
Tranquilli sileant venti, positisque procellis spacer165
Mulceat aequoreos fluctus placida aura Favoni. blue
Pingat agros viridi Maius formosus amictu,
Et loca odoriferis late omnia floribus ornet.
Nec rapidis Cancer sata fervidus ignibus urat,
Corrumpat nimio nec Iupiter humidus imbre; spacer170 red
Faecundas Virgo autumni maturet aristas,
Pura solo erumpant fragrantis flumina mellis,
Et nivei passim lactis, bona copia caelo
Depluat, et decoret faecundis frugibus arva.
Laetaque luxuriant laetis pecuaria campis. spacer175
Quaeque colunt montosa ferae desertaque tesqua, blue
Saltibus umbrosis inclusae quaeque tenentur,
Venantum queis a laqueis, et odora canum vi, blue
Degere securis, iam pridem principis alti
Edictum indulsit, damae hinnuleique fugaces, blue spacer180
Cervorumque greges caelo capita alta ferentum, blue
Ocypedesque caprae campis glomerentur apertis
Et spectacla suo exhibeant venatica regi red
Aspera quaeque colunt volucres ericeta, lacusque
Quae liquidos, saevi terrorem nuper ademptum spacer185
Aucupii, iaculique metum, retisque dolosi,
Gratantes, laetis concentibus aethera plaudant.
Vos quoque quae bifidi colitis sacraria collis, blue
Lauri fronde comas innexa, et flore recenti, blue
Pierides, sacrae penetralia pandite rupis, spacer190
Arcanisque novum paeana parate sub antris,
Regis in occursum, vestris qui optata Camoenis
Otia, et ornatus, et praemia digna sacravit,
Musarumque decus nitet ipse et Apollinis ingens.
spacerNostra etiam, si quis vigor est, vel si qua liquoris spacer195
Hippocrenaei potes exorare sorores
Pocula Castalias, exurge, tuoque saluta
Adventum regis felicem carmine, et omnem
Illius in laudes aciem diffunde, Thalia.
Quin te omnes verte in formas, totum indue Phoebum, spacer200
Nondum etiam laudum comprendes illius oras.
Quisnam etenim magni numeris aequare Iacobi
Aut potis est humili Musarum dicere versu,
Virtutesque animi, et mentis decora inclyta, et omnes
Uno congestas naturae pectore dotes, spacer205
Quarum trans Meroen, Atlanteosque recessus,
Trans gelidos Tanais fontes, Moeoticaque arva,
Fama orbem celebri replet praeconio utrumque?
Audiit, et veniens extremis hospes ab oris,
Viditque, obstupuitque, et vix sibi credidit ipsi, spacer210
Immensas regni moles aulaeque nitorem, blue
Heroumque acies cernens, equitumque cohortes,
Servorumque ornatum ostro lucentium et auro, blue
Praecipue ipsius splendorem principis altum:
Quantus magnanima cum maiestate refulget spacer215
In facie decor, et gravitas in fronte serena!
Quantus in ore lepor, roseisque effusa labellis red blue
Gratia! Quanta animi vis, ingeniique facultas!
Factaque, dictaque mortales superantia captus.
spacerAn referam puro quam numine pectora plena, spacer220
Divinae sit quantus amor pietatis, et ingens
Humanis miscens caelestia mentibus ardor?
Ut tua laus verae sit relligionis honorem red
Afferere, et sacros Christi servare penates.
spacerPro queis mille necis discrimina, mille labores, blue spacer225
Insidiasque truces, monstri sub gente tulisti blue
Tricipitis, quae Gorgoneis infecta venenis blue
Rectores violare orbis, sacrasque tiaras
Audet, ut amoto imperii lucisque nitore,
Papanum rursus sese in chaos omnia condant. blue spacer230
Nec te turba lacu evolitam furialis Averno,
Fumiferaeque imo effusae ex Acheronte locustae, blue
Orbem involventes caeca caligine, et omnes
Caelesti vacuos pungentes tempora signo,
Non te ullae facies, non terruit ipse Tiphoeus, blue spacer235
Horrida dirarum e Tarpeia fulmina rupe
Nequicquam eiaculans, et ianania murmura miscens. blue
Tu Pythona tuis Lateranum, Phoebus ut alter,
Fixisti telis immani vulnere victum.
Tu, divinus ut Alcides, immanibus orbem spacer240
Errorum monstris invicti robore veri
Purgare aggressus, numerosa volumina magni
Hydraei illius capitis, bella, arma, minasque
Spirantis, sacri excidisti dogmatis ense
Auspicioque pari capita inde infausta renata spacer245
Per te strata iacent, aevi monumenta prioris,
Historiamque sacram mendax Baronius omnem blue
Cratinaedum ad vota suae componit, ineptis bluefam
Conspurcans lenociniis, putidisque fabellis.
Tortus atrox triplicis nodi quoque reste retortus, blue spacer250
Et capitis curare exorsus vulnera primi, red
Occubuit dextra victus Gretserus eadem. blue
Mitrigeri alii per te cecidere gigantes.
Errorum per te tenebris, omnique remota
Barbarie, extremis Christi lux aurea terris spacer255
Accensa est, cultuque nitet venerada sereno
Relligio: tua virtutuum faecunda quod aetas
Floreat, et nondum terras Astraea reliquit, blue
Gloria, quodque artes excultaque dona Minervae
Pieridum quas sacra Pales collegit ab agris. spacer260
spacerQuanta sit an liquidae narrem facundia linguae blue
Lactea? Quam cunctas diserte edisseris artes ? blue
Seu libet Aonio deducere vertice Musas, blue
Abdita seu Sophiae mysteria pandere sacrae, blue
Seu narrare aevi monumenta recondita prisci, blue spacer265
Publica seu iuris legumque revolvere scita, blue
Seu dubiis responsa dare, atque aenigmata caeca blue
Solvere, seu rerum abstrusas exponere causas, blue
Et caeli solisque vias, lunaeque labores blue
Dicere, seu magnum artificem qui lucet in istis spacer270
Laudaris, auctorem naturae ac ordinis omnis. blue
Quis non tam varias uno sub pectore dotes
Totque uno fluere eloquia admiretur ab ore?
spacerIustitiam canam? Populi qua in commoda legum blue
Flectis fraena, aequo dirimens moderamine lites: spacer275
Qua ius pauperibus praebes, curasque potentum,
Ne tenues infesta premat violentia, nec fraus
Artibus exagitet miseros, foenisve dolosis.
Qua facis agricolas et duros ruris alumnos
Ut foveat secura quies, armentaque late spacer280
Tuta errent vacuos incustodita per agros:
Extremo per quem populi sub sole remoti, blue red
Hibernique feri, montosaque tesqua colentes, blue
Vivere qui rapto soliti, nunc vincla subire,
Et legum assuescant sese submittere habenis. blue spacer285
spacerAn memorem, ut toto quae nunc paene exulat orbe
Iustitiae germana, tuo sibi pectore sedem blue
Finxerit, intemerata fides, comes addita dictis,
Et factis aeterna tuis, immobile servans
Ingenium, solidoque ligans promissa adamante, bluespacer290
Nec simulare sinens, fuco livere nec ullo,
Nec meritis frustrare bonos, nec plaudere pravis,
Neve odium cordis tacito occultare sub antro,
Sed vultum menti componens, factaque dictis.
An repetam ut magni soboles clementia patris, spacer295
Iustitiae quae difficilem legumque rigorem,
Praecipitemque irarum in sontes mitigat aestum,
Frigidum quae calidis miscens, et mollia duris
Temperie res humanas conservat amica,
Tota animo, se tota tuis interserit actis? spacer300
Hinc placide delicta domas, iraque remota
Supplicium offensis infers: nec sanguine gaudes, blue
Nec paenis miserorum: hinc stratis parcis, et arma
Pace premis, solersque odiorum semina tollis, blue
Aurem supplicibus nec inexorabilis obdis. spacer305
Ferro alii sese et violento robore iactent
Rectores, populi cumulent aeraria censu
Horrorem feritate ferant: tua laus, Iacobe,
Parcere subiectis et debellare superbos. blue
spacerFontis inexhausti largos anne eloquar imbres? blue spacer310
Innumeros opibusque homines et honore levantes?
Stagna Tagi venis auri stillantia, et arva blue
Lydia, Pactoli rutilis spumantia arenis,
Eoosque Ophyres flavae tua dextra caminos blue
Munifica exsuperat, late dona aurea fundens, spacer315
Iupiter auratas olim, ut cecinere poetae,
Concessit Rhodiis pluvias in Palladis ortu. blue
Dicitur et voti virtute potitus avari
Mutasse in fulvum quicquid Mida tangeret aurum.
Utraque vere in te haec impletur fabula: vincit spacer320
Et pluvias Iovis, atque Midae tua dextera tactum,
Per populum variata omnem, auri et divitis agri
Muneribus ditans plebem proceresque refusis.
Ergo nulla tuum poterunt oblivia nomen
Condere, sed memori semper celebrabere fama. blue spacer325
Sive hominum vox viva tuos depingat honores:
Seu lapides et ligna novis insignibus ornes,
Queis aptata manu artificium tibi surgat imago,
Cui veteris cedant artisque aerisque figurae, blue
Quas vel Apellaeas aiunt animasse lituras, blue spacer330
Aut Phidiam rasisse, aut sollicita arte Myronem,
Aut quas Pyrgoteles nitidis insculpere gemmis,
Aut potuit radianti effingere in aere Lysippus.
At tibi Pieridum nomen monumenta parabunt
Marmoreis statuis, omnique perennius aere: bluespacer335
Atque immortalem ventura in secula famam. blue
Ducite lanificae fila interrupta sorores, blue
Ducite laetae Iacobo in longum fila senectae, blue
Serus ut in caelum redeat, multosque per annos blue
Felix intersit terris populoque Britanno. spacer340
Tum tu, qui aeterna mundum ratione gubernas,
Omnipotens, genus, et generis per secula prolem
Aeterna, imperii patrii moderamen habere
Da pater, et proavis similes regnare nepotes:
Flammifero per obliqua means dum sidera curru blue spacer345
Obscuris lucem Phoebus distinguet ab umbris. red blue

Finis