8 M g

Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis — translatio. 

ACTUS IV
VULPINUS

Dii superi, inferi, quantas aermunarum Lernas
Dies hic unus peperit! Quin mala vos omnia perdant, sacrilegi,
Cum omnibus Grillorum et Strombilorum cacodaemonibus!
Emortuum me mavelim, quam non ego dem vobis
Brevi insidias. Non rustici sed rus, 690
Et ipsis pecoribus magis pecora.
Uterque curam gerere, me dividere (si diis placet)
Concertant avide.
Quam aequivoca fuerit divisio, probe iam sentio.
Hic lumbos incursat loris, iste humeros arietat baculis, 695
Neuter aut quod in ventrem, aut quod in vesicam eat
Alimonium suggerit.
Ambo tamen tantis me laboribus onerant
Ut me cum egomet hodie consilium inierim,
Quo me mortis genere molestiis meis redimam. 700
Et pol suspendio id iam factum esset,
Si laqueus forte suppeditasset.
Sic est, Mercuri, adeo inter mortales frustra es
Et ludibri undique haberis qui caelo terram mercatus fueris.
Hei mihi, periisti, Vulpine. 705 Intrat larva biceps, caput utrumque motitans.
Que te furiae circumvolant?
Me miserum, quem homines despectui habent,
Inferi in paenas actutum rapiunt. Se in angulum subducit, et statutis vicibus
Sic, sic. Mecastor est iratus Iupiter,intrant Bell., Mar., Strom. et Gril., et cum
Vindices has Orci excivit umbras, 710larva saltant et exeunt; quibus peractis
Perniciem ut moliantur mihi.prodit.
Quin Mercuri in rem tuam sapis?
Te reducem des superosque tandem repetas,
Quo mortalibus ob ingratitudinem
Immortali in posterum tortori sies. 715
Age, consilium placet. Alis et caduceo se festinanter revestit.
Terra, vale, Mercuro posthac nunquam resalutanda.
Ipse a te, ab ipso et tu exula.

Finis
σὺν Θεώ καὶ Xαριέσσιν