Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis — translatio. 

ACTUS III
VULPINUS

VULP. Num quisquam unquam quemquam vidi usquam
Aeque bardum atque hic est pedagogus sive Pegasus?
Reptitio gradu tandem ad tirguriolum appellimus. 480
Ostium arietat. Musas, Minervam, Apollinem inclamitat
Ut fores aperiant. Mercurium stupidum, somniculosum,
Tardigradum appellat, opprobriisque omnigenis opplet
Ac si ianitoris vicem ei pro stipe gereret.
At demum post tempus vociferationes respondit 485
Nemo hercle nemo, excussa igitur a sacculo clave
Ipsemet portam reserat. Ingredimur. Dii boni,
Quanta rerum omnium penuria! Quam sordida pauperies!
Inaniis oppleta omnia et araneis.
Num (quod gloriatur) Apollinem et Minervam 490
Necessitudine sibi coniunctos habeat nescio,
Hoc pro comperto habeo, Bacchum et Cererem
Habere disiunctissimos. Atque iccirco,
Ni fragmentis poetarum scilicet satur fiam,
Pereundum mihi propediem esset. 495
Hoc ubi, ut sagacem decet, praesenseram,
Remigio meo clanculum me huc transtuli,
Alios sibi quaerat quibus centones farciat,
Alios ego quaeram quos mihi aucuper.
Quid est? Aucupium infaustum praesagit animus, 500 Intrat
Ecce bubonem matutinum.Strombilus oscitans cum strepitu.
STROMB. Eho, nondum somno surrexit sol, et ego surrexi tamen.
Eho, o me rusticanis et incultis moribus,
Qui soli surgendo antevorterim, eho.
Numnon cubitum reverti praestat 505
Ne ruditatis quis me insimulet? Eho.
VULP. Eho, scelestum caprimulgum, ut mihi simul Oscitat Vulpinus.
Immisit oscitantiam.
STROMB.At solem iam video,
Nebula offusi erant oculi, lucescit satis.
Heus Grille, egredere pecus, quid intus otiaris? 510
GRILL. Quis es qui tam proterve ostitium verberas, Respondit intus.
Balatronum nequissime?
STROMB.Ego sum
Qui te prae foribus praestolor, feriae hodie aguntur rurestres.
VULP. Favete dii ruricolae, rusticare me fatum iubet.
STROMB. Profecto Grillus affinis meus probitatis 515
Satis habet, at ingenii parum, nisi ego
Praesto ei sim qui opem suggeram saepius. Intrat Grillus
Sed comprimo me.
GRILL.Quid verbis opus est? Ubi es, Strombile?
STROMB. An caesiis es oculis?
GRILL.Strombile
STROMB. In malam crucem.
GRILL. Strombile. 520
Quid verbis opus est? Ecce foris sum. In Strombilum ruit sternutans.
STROMB. Et animo etiam foris es.
GRILL. Quid vis faciam?
STROMB. Ut nasum prius emungas semper quam domo exeas.
VULP. Aggrediar et unis plagis apros irretiam duos.
GRILL. Quid vocasti?
STROMB. Si emunctus tandem esses, 525
Robigalia adeamus velim.
GRILL. Eamus.
VULP. Salvete, boni viri. Quorsum haec? Utrinque fugiunt et se
Quid fugitis? Quid est quod vos male territat?abscondant.
Vereor pol ne magis bubulci isti
Quam miles aut paedagogus oculati sint, 530
Et Mercurium suspicant. At nihil est quod prodat. Simul prodeunt.
Redeas, Vulpine.
STROMB. Proculdubio, Grille,
Nympharum hic filius aliquis est
Silvi-colarum.
GRILL.Fieri potest, barbam enim
Nusquam video. Advorsum redit. 535 Fugiunt denuo.
VULP. Nolite expavescere, amici lectissimi.
Per Panem, per Robigum vos oro, rusticos deos,
Animos colligite.
STROMB.Ego Strombilus sum, Simul prorepunt.
Ovium magister pauperculus, at qui nemini
Tamen dum vixerim quicquam furto tulerim. 540
Et iste Grillus est, vicinus meus, agricola,
Homo simplex et probus.
GRILL.Salva reverentia vestra,
Ego sum Grillus. Quid verbis opus est?
VULP. Et ego adolescentum infaelicissimus,
Quem cum parentibus fata orbassent, 545
Foras, ut victum vulgo quaererem simul allegarunt.
STROMB. Non es ergo ex aulicorum familia oriundus,
Qui tam pictus es et multicolor?
VULP. Aulam ruri semper posthabui.
GRILL. Nec aliquis e nympharum stirpe? 550
VULP. Nymphas nescio.
GRILL. Nec spectrum aliquod?
VULP. Nec. spectrum.
GRILL.Nec larva?
VULP. Nec larva.
GRILL.Nec spiritus corporeus?
VULP. Dii prohibissint.
GRILL.Nec ignis fatuus?
VULP. Nec ignis fatuus.
GRILL.Quid verbis opus est? 555
Amplectamur. Amplexantur.
STROMB.Ita me faveat Pan,
Mirum in modum adolescentis indolem probo.
GRILL. Strombile, quin ulnis constringis iuvenem.
Nil subest mali.
STROMB.Animo lubenti faciam.
Eloquere, fili, et si quid est quo ipsimet 560 Amplexantur.
Cum Grillo meo tibi esse possimus usui,
Neutiquam id sileas.
GRILL. Loquere audacter,
Nam quid verbis opus est?
VULP. Siquidem simplicitatem subrusticam
A primis usque annis in deliciis habuerim, 565
Meque ubi abunde proficiam, ad vos dii nunc adduxerint.
Parentum loco vobis inservire obnixe cupio.
STROMB. Nomen effare sis tuum.
VULP. Vulpino mihi nomen est, sic patri placuit.
GRILL. Et mihi perplacet, nomen domesticum et familiare. 570
STROMB. Vulpine, tribus hinc longius secedas passibus,
Dum consilio nobis inter nos de hac re convenit.
Nam, quod vetus verbum habet, qui sine consilio
Quicquam agit, male agit, etiam tum cum bene agit.
VULP. Parebo lubens.
STROMB. Grille, 575
Quid tibi de adolescentulo subolet?
Philosophiae mysteria natura tibi negavit,
Instinctu tamen supernaturali poteris
Non inepte consulere. Saepe etenim est olitor
Valde opportuna loquutus, ut in proverbiis est. 580
GRILL. Fateor in rebus naturalibus crassam meam ignorantiam,
In colendis vero agris, quis me existit
In tota hac insula instructior?
VULP. In parvis naturalibus uterque instructissimus.
GRILL. Quid verbis opus est? De adolescentulo nil dubites, 585
Adeo in re rustica supernaturalem reddam
Ut alio post me praeceptore non indigeat.
STROMB. At summum rei cacumen ascendamus.
Inopiam agnosco nostra, iuvenem arripimus tamen.
Age, quis cibus alet?
GRILL.O nullus cerebri virum! 590
Quandoquidem utrique famulatum praestiturus est,
Vtrumque alere oportet. Praendebit quotidie apud te,
Apud me caenabit. Quid verbis opus est?
STROMB. Aedepol Grillus logicae aliquam impendit operam.
Loquitur mathematice, actum est. 595
Heus, Vulpine.
VULP.Hem vobis.
STROMB. Grillus et ego, a, a, ego et Grillus
Honeste tibi consuluimus.
VULP. Non ingrato fecistis,
Quicquid fuerit.
STROMB.Sed a a odorabor
In labores subeundos quem geerant animum. 600
GRILL. Recte sapis.
STROMB. Sed a a Vulpine, ecce nos senes,
At sub veteri palliolo saepe latet sapientia.
Nam quod in pomis, idem et in ingeniis plaerumque invenitur.
Quae vernantia sunt, et quasi iuvenilia,
Dura et acerba reperiuntur, quae autem 605
Aetate maturuerunt, molla et dulcia colliguntur.
GRILL. Strombile, de pomis iuxta mecum rem tenes.
Quod verbis opus est?
STROMB.Verum otium fuge,
Homines enim nihil agendo male agere discunt.
Et quoniam pecoris magister futurus es, 610
Diligentiae meae vicarius succedes, et noctu
Sub dio gregibus invigilabis. Fac totus oculeus sis,
Luporum ut insidiis ipse insidias struas,
Et sicubi dormites, semper te servum cogites,
Ne postquam expergefactus fueris probe tibi corium ludificem. 615
VULP. Hisce omnibus incubam serio.
GRILL. At, Vulpine, me vide. Grillo simul
In servulum conductus est, et cum e terra
Rationem habiturus, quae cum faenore nulli recusat
Reddere quod accepit, ut abavus noster 620
Venerabilis Cato loquitur, quid verbis opus est?
Homo frugi sum, artem te terram fermentandi,
Glebas comminuendi, boves hamaxandi,
Et quod agriculturae pars tertia est,
Agros rite stercorandi addiscere volo. 625
STROMB. Ipsissima rei viscera fodis, Grille.
GRILL. Isthaec si memoria tenueris, et imperio meo
Sedulo auscultaveris, cum filios non habeam,
Te mihi ex asse haeredem faciam. Nam,
Quod vulgo dicitur, et a patribus accepi meis. 630
Quid verbis opus est?
VULP.Dii me rustici
Tunc infaelicitent, cum filii gnaviter obire munus desiero.
STROMB. Ast unum est quod mente pene exciderat,
Tete hinc auferas denuo, Vulpine.
VULP. Lubens.
Ad plures scilicet cudendas quaestiones Tusculanas. 635
STROMB. De commeatu et alimenta satis ingeniose
Et fundamentaliter ei proxspeximus.
De cubitu vero ne somniavimus quidem.
Quid tu super hac re fieri consulis, Grille?
GRILL. Deus bone, ut tibi prae senio ingenium torpescit nimis! 640
Ut in cibo, ita et in somno nobis dividundus est.
Ad noctem mediam in meis stertet aedibus,
Reliquam in tuis securus dormitabit.
VULP. Astutum caput! Non facit ad stomachum haec divisio.
STROMB. O me stolidum! Iovem lapidem iuro lapis ipse sum, 645
Et prae Grillo nihil sapio.
Ut aequitatem pariter impense diligit!
GRILL. Qui nunc dierum tranquille degere percupit,
Acumen exerceat necessum habet
Et aequis indulgeat moribus. Quid verbis opus est? 650
STROMB. Sic tempora haec postulant, Grille.
GRILL. Sed aliud de Vulpino superest quod nondum attigimus,
De vestitu, Strombile.
STROMB. Bene mehercle mones.
GRILL. Tuo quid depromis cerebro? Quis providebit?
STROMB. Vestigiis instabo tuis, dividundus est. 655
Caput et pedes tuo relinquam studio, de corpore
Mihi incimbet cura. Quod quo mores placidos
Et vere ovinos induere possit, pelle ovina indutum dabo.
GRILL. Aptissime, et ego quo debitum sit nobis reverentiam
Ad nutum exhibiturus, volo capite semper aperto sit, 660
Quoque in negotiis peragendis celerior, ut sit nudis pedibus.
VULP. Eia, amictum me magnifice. At Vulpinum se vestire
Meminerint.
STROMB.Tibi sapis, Grille.
GRILL.Evenire potest
Ut ruris tandem pertaesus se fuga vendicet,
In quo casu, quod proverbio percrebescit, 665
Omnia sua secum portet, de meis nolo quicquam
Retardet oneris.
STROMB.Sagax sane consilium.
GRILL. Literarum me rudem fateor. Si quis tamen me asinum
Dixerit —
STROMB. Quid tum, Grille?
GRILL.Negabo strenue.
STROMB. Sic virum sapientem et affinem decet meum. 670
GRILL. Quid verbis opus est?
STROMB.Domum tunc
Nos conferamus cum famulo nostro.
GRILL. Opportune suadeas.
STROMB.Vulpine.
VULP.Eccum.
STROMB. Eamus ad nos.
VULP.Sequor.
GRILL.Strombile,
Cupio primum aedes invisat meas. 675
STROMB. Domum inquam prius adducam meam.
GRILL. Bubilia monstrabo et asinaria quibus eum praeesse volo.
STROMB. Quin bubilia simul et asinaria tibi teneas,
Prandendi iam tempus est. Veni intro ad me, Vulpine.
GRILL. Ad me, inquam.
STROMB. Ad me.
GRILL.Ad me. 680 Alter laevam, alter dextram prehendit
VULP. Hei, disrumpor, distrahuntur membra.et uterque trahat.
STROMB.Ad me.
GRILL. Ad me.
VULP.Hei mihi, siccine dividundus sum?
STROMB. Ad me.
GRILL. Ad me. H’ h’ h’. Vulpinus manum solvit et Grillus retro [ . . . ] ut cadat.
Quid verbis opus est? 685

Perge ad Actum IV