220 ** Welcome to the CAL FTP Site ** 4.01 Transitional//EN"> act2lat 3

Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis — translatio. 

ACTUS II
VULPINUS

VULP. Bellerophombombardipolemopoberontarchillides?
Quin Boreas potius aut Aeolus mihi usus est,
Sic scapulae, sic lumbi, sic totum corpus queritur. 230
“Cum Marte nil Mercurio,” quod vulgo praedicant.
Aliorsum igitur venaturam feci sedulam.
At heu, infaelices vos terricolas!
Quam undique avare vivitur!
Per fora, per plateas, per angiportus circumcursitavi, 235
Ostiatim mendiciter victum quaeritans,
Nec quod famem mihi saevientem domitet
Quicquam reperi. Inter mercatores,
Vitilitigatores, opifices, caupones, fures
Nemo tam plagiarius est qui non Mercurium 240
In rebus suis sibi propitium invocet.
At qui Mercurio vel panis offam sacrificet
Nusquam inveni gentium. deo e Phaebi cortina prodiit,
Qui sine nummis est incaenatus saepe vadit cubitum.
Subolet quibus iam uti machinis decet. 245
Artem sutoriam, fabrilem, calceariam,
Aut tybicinariam addiscendam video
Quae mihi quod comedam tempestive pariat.
Age sis, Vulpine, pensum quod prae manibus est aggredere.
At st, aliquid affulget spei. Dii immortales! 250 Intrat Marcus [ . . . ]
Ubi sum? Pedes, quo me adduxistis?obambulans.
Ad Nilum suspicor Aegyptium,
Ubi praeter monstra nil obviam fit oculis.
MARC. “Literae illiteratae sunt salibus nisi condiantur”
O mentis aureae verbum bracteatum! 255
Festive dixit quicunque dixit “literae illiteratae sunt
Salibus nisi condiantur.” Quid planius, quid plenius?
Quid magis doctum, quid magis coctum?
VULP. Aedepol in syllabarum aucupem incidimus.
Si non eduliis, verbis saltem me saturum dabit. 260 In genua se [ . . . ]
MARC. O me memorem! Salve Cleio, salve Calliope,sternit.
Thalia salve, tu quoque salve sis Melpomone.
Ad unum omnes ter trinae sororculae, pulchra Mnemosynes proles,
Deliciae meae, salvete.
VULP. Sororcularum proculdubio fraterculus est. 265
MARC. Diem medius fidius pene perdideram.,
Quem enim insalutatis Musis diem auspicor perditum duco.
Nam, quo fato nescio, certo tamen eventurum scio.
Eo die aut aliquem ex indocta occursare plebecula,
Qui aureas meas balbutiis verberet, aut aliquem, 270
Literatum licet, infacundum tamen, qui illoto me
Sermone conspurcet, aut sane portentum aliquod crassilingus,
Barbarie sua Musas devenustare satagens.
VULP. Hui, quis mihi verba lota suggeret et calamistrata,
Ne diem simul et noctem perdat. 275
MARC. Quin tibi plaudis, Marce, cum nemo te
In versatili hoc rerum theatro faelicior triumphet?
Iovem enim et Plutum, id est, me interprete, honores
Et divitias derisui habes, regnique instar est, quod
Tibi parva rura et spiritum Graiae tenuem Camaenae 280
Parca non mendax dedit, et malignum spernere vulgus,
Ut Flaccus ille meus lyricorum choriphaeus.
VULP. Satius pol erit me clam hinc suffurarier
Quam tantis torqueri equuleis.
MARC. Aut ego ludor, aut mox aliqua auditus pulsavit organum. 285
Adeste, exploratores, montem conscendite. Perspicilla depromit et induit.
Quis novus hic nostris successit sedibus hospes?
VULP. Pars desiderii maxima paene tui.
MARC. Ita me ament Musae, et ego Musas, ut belle reponsum est!
Edissere sodes quis es. An homo Platonicus? Aristotelicus? 290
An vero Ovidianus? Id est, num animal implume bipes?
Animal rationale? Aut animal cui os sublime dedit,
Caelumque tueri iussit?
VULP.An me pro Aedipo habes
Qui aenigmata stringis?
MARC.Ha, ha, ha.
Ingenium deliquium patitur. Alloquar verbis invulgatis, 295
Et canitiem redolentibus. Dic, blenne,
Vin’ Atticissando aeruscare, literarumque magmentum
Oxime tongere?
VULP. Quid audio? Diespiter, surdescam obsecro.
MARC. Si abnutas, aut ductarier fringultis, ningulus es, 300
Talipidas, et nimium caecultas.
VULP. Apage a me circulatorum praestigias et offucias meras.
MARC. Sin id procaris, endoprocinctu sum.
Mihipte anculabis, titriculitis emplites,
Qui murcidam tibipte amentiam averruncare quit. 305
VULP. O verba putrida, corrosa, et ab intimis tenebris eruta!
MARC. Ha, ha. Prae laetita liquitur mihi animus, non capit.
Vespertiliones sole non delectantur, nec iste suaviloquio.
Fateor antiqua sunt, imo ipso Iapeto
Ac Saturno antiquiora, purissima tamen ac Latinissima. 310
Ipsasque Musas affirmare ausim, dum in terris indulatae sunt,
Non alia fuisse quam isthac loquela usas.
VULP. Ha, ha. Musarum callet linguam criticorum pestis.
MARC. O vetustatem auream! At, mi homo,
Laudo mediocritatem tuam. Nostin’ qui sim? 315
VULP. Nunquam me antehac vidisse memini.
MARC. Erudiam ea vero praecipue de causa, ut cum me noveris
Rancidulum omnem et inconcinnum sermonem praecaveas,
Quippe qui miris me modis vellicat.
VULP. Quibus larvis aut lemuribus agitaris 320
Ut te ita verba male tractent?
MARC.Desipis,
Larvae aut lemures non sunt, sed manes Ciceroniani,
Qui sic cerebrum defoecavunt, sanguinemque ab universis
Linguae Romanae crassis humoribus depurarunt,
Ut vel verbum unum inficetius febrem mihi ingerat, 325
Quilibet solaecismus penitus vitam adimat.
VULP. Age tandem, cum adeo perflabilis sis,
Linguam mihimet coercebo.
MARC.Hei mihi,
O barbarismum, perflabilis! Pervium me dicas,
Aut facile permeabilem. 330
Mecastor ingruebat mihi febricula.
VULP. O me infaelicem! Dixisse piget, parcius in postera agam.
MARC. Pulchre. Sum ego ille Marcus Publius Flaccus Naso
Natione Cappadox, eruditione literarum humaniorum doctor,
Professione ludimagister.
VULP.Prosapiam pol antiquam. 335
MARC. At rem nominis tibi emedullabo.
Marcum a Cicerone, Publium a Virgilio, Flaccum ab Horatio,
Nasonem ob Ovidio iure meo mihi arrogavi.
VULP. Iure optimo.
MARC.Quantum enim eloquio melleo valet Tullius,
Quantum Camaena sublimi Maro, Horatius odarum cantu, 340
Et Ovidius elegeiarum, id omne in capitis huius gazophylacio
Reconditum teneo.
VULP.Erudite.
MARC. Merito igitur Capadocia me genuit (Capadocia a capiendis
Dotibus non inepte dicta), ubi tantis ingenii dotibus delibitus
Efflorui, ut in omni humaniori literatura doctor evaserim. 345
Cuius in honoris praemium ad ludimagistri curulem
Tandem evectus sum.
VULP. At impar honori praemium mihi visum est.
MARC. Siccine? Per; Polymniam meam, erras, vacillas, titubas.
Quid regalius? Quid animo generoso dignius? 350
Etymologiam sive (ut nitius cum Varrone loquar)
Nominis veriloquium consulas, ludimagister quasi
Ludi magis ter quod idem sonat atque ludus ter maximus.
VULP. Perdocte.
MARC.Falleris enim si ludum pro lusu habes
Aut inerti otio. Sed quemadmodum vocula haec schola 355
A parente Graeco σχολάζειν, id est vacare, ortum duxit
Κατ᾿ἀντίφρασιν, quia minime in ea vacandum est.
Ita ludus iste ideo nomen sortitus est, minime quippe
In eo luditur.
VULP.Acute et subtiliter.
MARC. Nostin’ quales fuere ludi illi Olympaci et Megalenses, 360
Tot retro seculis florescentes?
VULP.Pene mihi elapsi sunt.
MARC. Ipsissimi erant quos ego iam colo.
VULP.Nova praedicas.
MARC. Bibulas mihi praebeto aures.
VULP.Hem tibi sitabundas.
MARC. Lepide, locus ergo in quo ludi exercebantur
Fuit (Xenophante teste) κυκλοπαἰδεια sive circus
maximus literatius. 365
Athletae, luctatores, gladiatores, cursores,
Luctatores nihl aliud erant quam philosophi,
In amphitheatro illo literario acriter de rerum causis
colluctantes,
Gladiatores logici, qui pugionibus syllogisticis
Tanquam pro aris et focis digladiabantur. 370
Cursores vero rhetores, per amaenaes oratorum campos cursitantes,
Qui pro corona floribus oratoriis textili perorando concertabant.
VULP. Ea, vires ergo corporeas neutiquam exercuerunt.
MARC. Probe capis.
VULP. Ah, nae tu nimium nugator es,
Quis fidem habebit?
MARC.Dii boni, 375
Illiterato intelligens quid interest! Audistin’ aliquando
De Hercule, athleta ob certamina cantatissimo?
VULP. Audivi.
MARC.Respice me, ego ipsus sum.
VULP. Tu Hercules?
MARC.Ipsemet Hercules.
VULP. Tu Hercules Iove natus, qui primus in Olympo coronatus fuit? 380
MARC. Ipsissimus.
VULP. Ha,ha, ha. En Herculem monstrorum domitorem.
MARC. O stipitem, qui in historiis enucleandis praeter corticem
Nihil gustat, ad medullas et sensus secretiores neutiquam dabitur.
At pulchre mox irretitum dabo.
VULP. Hercules, ubi est ergo clava tua? 385
MARC. Clava mihi dialectica est mea, cuius ingeminatis ictibus,
Id est tortuosis argumentatiunculis, succumbit quicquid est
Monstrorum invenuste loquentium aut prave arguentium sophistarum.
VULP. Euge, alia iam res est, praesentisco pol ingenium hominis
Tropologicum. Pellis leonina ubinam? 390
MARC. Pellis mihi leonina rhetorica est, variis oratorum flosculis
Musarumque rosis variegata, qua tanquam chlamyde amictus
Contra singularum impetum insuslarum incedo communitus.
VULP. Dispeream nisi acumen sapiat hic carminifex.
MARC. Ha, ha, ha, palinodiam canit. Heus apinae trocaeque
et si quid vilius istis, 395
“Ergo ludi-magisterium impar honore praemium est.” Nego consequentiam.
VULP. Cedo, mi Apollo.
MARC. Ha, ha, ha.
VULP. Adoriar modo, ut tractem ludicre.
MARC. Dicite, Pierides, quonam donabor honore?
VULP. Naso, Musas veneror tuas. Hem tibi servum perpetuum 400
Servientissimum.
MARC.Caput sacrilegum febricito.
VULP. Servum promptissimum, cupidissimum, famulantissimum.
MARC. Medicina placet, loquere si mihi in hypodidascalum
Assumi percupis libenter.
VULP.Nihil magis in optatis habeo.
MARC. Si tamen prius in historiarum lectione, philosophae intellectione, 405
Et linguarum dilectione Mercurium te praestiteris.
VULP. Expiscare, modo me quoad potero accingam.
MARC. Respondeas, cum historia, teste Tullio, vitae magistra sit,
Quam tu in tota historiarum farragine admiratione dignissimam suades?
VULP. Luculenter quaerit egregius dominus doctor Marcus
Publius Flaccus Naso, 410
Quaenam prae caeteris admiratione digna sit historia,
Respondeo Aesopi fabulas nunquam satis esse admirandas.
MARC. Quare?
VULP.Quid est in rerum natura magis admirandum
Quam ut loquantur bruta?
MARC. Accipio. Edisseras.
Quot olim fuerunt Graeciae sapientes? 415
VULP. Antiquitas septem tantum prodidit,
Octavum vero praesens nunc seclum protulit.
MARC. Recte, me protulit. Macte sis, historias non vulgares ebibisti.
Ad philosophiam. Respondeas. Si daretur vacuum, in quo mundi
parte reperiretur,
Et cuius sub imperio?
VULP.Respondeo, si daretur, 420
In Utopia repertum iri, cui imperaret ens rationis.
MARC. Mentior ni astute dixerit et philosophice.
In toto corpusculi nostri μικροκὀσμῳ
Quamnam finxit natura partem nobilissimam?
VULP. Nemo tam noctua est qui nasum reliquis longe eminere 425
Non cernit.
MARC.Quidum?
VULP.Utpote in quo solo
Sensus omnes exteriores vigent.
MARC.Enumeres.
VULP. Primo olfactum naso tanquam solio gaudere
Extra controvertiae aleam apud philosophos est.
<MARC.> Concedo.
VULP.Gustu adeo praevalet ut nihil in os ingeratur 430
Quod nasus odorus non praegustet.
MARC.Perge ad aures.
<VULP.> Nasutissimi olim sapientissimi habiti sunt,
Sapientiam nisi ex auditu nanscitur nemo. Auritus ergo nasus.
MARC. Oppido perpulchre. Porro.
VULP.Tactu ita caeteros anteit
Ut si quando in loco tenebricolo oberres 435
Nasus obstaculum attingat primus.
MARC.Probe.
At visum in naso qui non reperies?
VULP.Acutissimum.
Nasum enim si sustuleris, perspicilla ubi colloces?
<MARC.> Merhercule rem tangit. Linguarum ergo multiscientiam
Ut penitus rimari valeam, quandoquidem de Mithyridate 440
Bythiniae rege proditum accepimus, viginti duas eum
Apprime calluisse, totidem volo ut nasum qui tantopere perfulget
Mihi nuncupes.
VULP.Apud Haebraeos igitur errabundos
Rosc dicitur, apud Graecos ῥίν, apud Latinos nasus —
<MARC.> Nasus sive antependium.
VULP.Apud Italos il naso, 445
Apud Hispanos la nariz, apud Gallos le nez, apud Turcos —
<MARC.> Satis linguarum est. Profecto sciolus iste in literulis
Leviusculis est medioculus eruditus, ut deminutive loquar ,
Arripiam. Age, hypdidascale, mihi et Musis famulabere.
VULP. Perquam lubens, Phoebe mi. 450
MARC. Beatum te qui Parnassi iam incola factus est.
Pegasum nostrum in tuas dedo in manus ut cures.
VULP. Hem, nunc lusum dabo. Quisnam est obsecro ille Pegasus?
MARC. Equus noster quo montem Caballinum scandimus.
VULP. Egone pro equilone ut serviam, qui equos curem? 455
MARC. Ha, ha, quin alatus equus iste est, quo nunc ad Parnassum,
Nunc ad Aganippen, nunc ad Hippocrenem volare poteris.
VULP. Alas ergo habet?
MARC. Pernicissimas.
VULP. Aut ego oculis male utor meis, aut
Pegasum nostrum video.
MARC.Blateras, insipide. 460
VULP. Ecce adest.
MARC. Exite exploratores, et quaerite. Pegase melliculum Dum per-
meum, ubi es?specilla induit Marcus, alas suas ad[ . . . ]
humeris et caduceum appendit pro caude.
VULP. Tu ipse Pegasus es, en alas, en caudam.
MARC. Egon’? Pro Iupiter, beasti nimium. Eh, he, he, he. Hinnitum fingit.
VULP. Ipsus es, iam hinnis.
MARC. Hinnio? 465
Cantare credas Pegasum melos.
In nova fert animus mutatas dicere formas
Corpora; di, coeptis (nam vos mutastis et illas)
Adspirate meis.
He, he, he. Hinnit circum [ . . . ] saltans.
VULP. Pegase, quin garris? Scelus non est non dicere versus. 470
MARC. Eh, he, he.
Ille ego qui quondam gracili modulabar avena,
Instar montis equus divina Palladis arte
Aedificor.
VULP. Eia age, nate Deo, Musarum manne citate, 475
Qua modulatus eras posthac vesceris avena.
MARC. Insilias igitur, Musasque adeamus.
VULP.Eamus. Simul in dorsum
insilit et exeunt.

Perge ad Actum III