Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis — translatio.  

ACTUS I
MERCURIUS

MERC. Caute, Mercuri, ut prospere res succedat tibi.
Circumspicito, ne quis venator assit oculis,
Aut auceps auribus. Macte in tuto es.
Vale sis, caduceator summe, magne Iovis aliger. Caduceum frangit, et
Intro ad tete volites: Hem me venalem. 5 cingulo apponit in tergo pro pugione.
Divorum consortii ut me distaeduit!Alis se spoliat, et in sacculum iniicit.
Ab ipso natalitio ex quo numinibus adscriptus fui,
Praeter deorum scilicet tabellarii
Nullo sum functus munere. Suborto quovis vel negotiolo,
Illico ad Mercurium curritur, ipse ut nuntium ferat. 10
Faxo sibimet in posterum quisque praeconem agat.
Mortalium iam regna peragrare lubet,
Ubi cum tot hominum genera me votis venerentur,
Ingentia mihimet polliceor mercimonia.
Omnibus me parabo, et versipellis, 15
Ad uniuscuiusque mores linguam divertam meam
Quoque calidius technas meas consuam,
Vulpini nomine me astuto induam.
Si quis nunc Mercurium quaeritet, vulpino delitescit tegumento.
Vos, spectatores, sultis fortunas spectate meis, 20
Et mihi bene precamini, qui vobis in studiis vestris benevolo.
Ecce exit quod faustum sit. Intrat Bellero.
BEL. Terra quid non tremit cum incedit
Bellerophombombardipolemopoberontarchillides?
VULP. Incedit terrae motus, nobis tremendum est. 25
BEL. Cum per vicos gradior, undiquaque clamari audio
“En urbium expugnatorem, en gigantum occisorem,
En legionum difflatorem.” Gratiam tibi habeo. Gladium evaginat et
Sanguisorba, quae fida mihi laborum comes deosculatur.
Toties radiorum instar solarium 30
Vibratos hostium praestinxi oculos,
Tantumque me evexti ad fastigium. Gladium recondit.
VULP. Sed collige te, Vulpine. Non est quod animum perdas.
Aut hic grandiloquus aliquis bubulcus est
Aut ego falsus sum. 35
BEL. Agedum dextra, leniare paulisper, monstrorum domitrix,
Quae mactando modum servare nescis,
Quaeque tot hominum myriadas mori edocuisti.
VULP. Ut fungum ludificare mihi gestit animus!
BEL. De Alcide Alcmenae filio perhibent fabulae 40
Serpentes superasse se prius quam nosse posset.
At certum est me dum matris adhuc penderem ab uberibus
Leonem novisse simul et brachiis complicatis suffocasse.
VULP. Ha, ha, lepidum profecto insomnium!
BEL. Cum puer septennis eram, necdum arma tractare noveram, 45
Polyphemum adeo undique cantatum in praelium provoco.
Congredimur, et primo insulto pugno oculum ei dexterum extrudo.
Ex quo tempore unoculus dictus est, et usque in antro
Prae timore latitat, ne alterum illi pugnus alter eruat.
VULP. Monstrum horrendum, informe, ingens mendacium! 50
BEL. Si mihi nunc Mars daretur obviam, ut nihili facerem,
Ut vel calce ad ima Plutonis regna adigerem!
VULP. Oportune adibo. Heus miles.
BEL. Quis est deorum?
VULP.Hercle pol
Mars non ausit suas ad tuas virtutes aequiparare. 55
BEL. At qui tu istud coniicis, inscutigerule?
VULP. Ita vultus tibi Iovis, sed fulminantis,
Ita fulgurantes oculi, ita frons adamantina,
Ita barba Medusaea, ita manus ferreae,
Ita a summo vertice ad extremos usque talos 60
Singula loquuntur membra.
BEL. Haec omnia foris sunt. Si quis intus imperat
Persentiscere potuisses altiora longe praedicares.
VULP. At quae foris sunt indicium satis luculentum exhibent
Te solum terram habere virtute, forma, et factis 65
Invictissimis.
BEL.Age, Sanguisorbam deosculere
Qui me ita adamussim calles. Extremum vaginae deosculatur.
VULP. Ha, ha, Sanguisorba Vinisorbae servit.
BEL. Ingenium perplacet. Holla pusio.
VULP. Eccum.
BEL.Volo ut mihi pedissequus sis, 70
At per universas uni plagas tuum sequare deum.
VULP. Lubentissime, et faeliciter mecum esse existimabo
Qui talem antenebulonem nactus fuerim.
BEL. Quid ais?
VULP. Qui talem anteambulonem
Nactus fuerim, cui ipse pedisequus sim. 75
BEL. Imo, beate tibi erit, nam si vestigia mea
Insectere pressius, eveniet ut mihi in toto terrarum orbe
Secundus ovaseris.
VULP.Nihil unquam e tripode dictum fuit verius.
Nam si vestigiis tuis pressius inhaeream,
Alterni non dabitur qui interveniat locus 80
Mihique relinquetur ut solus tibi secundus siem.
BEL. Factis inquam, puer, secundus et stratagematis.
VULP. Ain’ vero? Hem tibi pedissequum pedisequentissimum.
BEL. Probe, at mores meos observare meditate decet.
VULP. Nihil solicitius meditabor. 85
BEL. Quod vultus imperat discant oculi,
Et quod iubeo ipsis aquilis citius persequi properes.
VULP. Vah, “ipsis citius aquilonibus.”
BEL. Recte sapis. Iam ergo Mercurii tibi imponam nomen,
Quippe cum Iovem gestis adaequarim, 90
Mercurium me aequum est habere facinorum buccinatorem.
VULP. Male metuo ne me subodoratus fuerit
Et res tota pessum eat.
BEL.Quid mussas?
Quid est quod te anxium tenet? Arridet nomen?
VULP. Minime vero.
BEL.Quippeni? 95
VULP. Ferunt aliquando cum Iupiter Europam efflictum deperiret
Eius potiundi gratia in bovem se transformasse.
Verendum est ne dum Mercurium appellites
Te populus non Iovem sed bovem autumet.
BEL. Desipitis, improbule. Non sum inquam Iupiter 100
Sed Iovis aemulus.
VULP.Et Mercurii aemulum cupis?
BEL. Rem tenes.
VULP. Placet.
BEL. Ut modeste loquar, talem cognoscas aemulum
Ut si quo die ex Ope natus fuit Iupiter
Et mater mea me peperisset, ego essem 105
Qui Saturnum deturbassem, soliumque viribus occupassem.
VULP. Et ego essem qui Mercurio collifragrium dedissem,
Qui famulitium tibi praebuissem.
BEL. Macte hoc sis animo, Mercuri.
VULP. At quoniam Iovem te fieri non allubescit, 110
Effare tandem quod inter mortales nomen geres?
BEL. Ah imprudens, parum tibi prospicis dum istud petis.
VULP. Quid est?
BEL.Age sis, pedem terrae infigas mordicus.
VULP. Quid rei?
BEL.Ne nomen te meum sublimem rapiat.
VULP. Num me adeo bullam existimas? 115
BEL. Age inquam, firmiter.
VULP.Ha, ha, agedum. Se colligit instar lanistae
Loquere sis, satis praemunior.et galerum pro scuto ostendit.
BEL. Sic, sic, perbelle. Herum iam respice tuum
Bellerophombombardipolemopoberontarchillidem.
VULP. Perii miser.
BEL.Hanc tibi praedixi miseriam. 120
VULP. Vae auribus meis!
BEL.Quid auribus tuis?
VULP. Nimis angustae quin quae nomen hospitio excipiant.
Asininis opus est.
BEL. Itan’ vero me ludos facis? Frustrum hominis, Brachia erigit.
Per columnas has Herculeas, per haec Colossi crura, 125
Per humeros hos Atlanticos, per Martis frameam
Torpeiaque fulmina iuro, si te manibus praehendero,
Millies rotatum dabo, et catapultae instar Brachium circumagit.
Tam alte in astra eiaculabor
Ut nisi quo vescaris tecum asportaveris 130
Fame perieris antequam descenderis.
VULP. Euge, in quam tum demum regione
Praecipitem me datum iri harriolaris?
BEL. In insulis Orcadibus, sub axe glaciali,
Ultra Garamuntas et Indos. 135
VULP. Adeoque si minus fame, frigore pereundi copiam suppeditabitur.
BEL. Quod terra, pontus, aer, inferi habent,
Huic succumbet dexterae.
VULP.At, mi Iupiter —
BEL. Quid Iupiter?
VULP.Tonare sistas
Ne totus in cineres orbis abeat. 140
BEL. Volitent hinc inde trisulcae flammae,
Ab omni parte fulminabo.
VULP. Ah benignum ex tete deprome ingenium, mi Gradive.
BEL. Aetna sum, globos igneos quaquaversum evomam.
VULP. Per columnas illas Herculeas exoro — 145
BEL. Sentiet mundus quantum iratus valeam.
VULP. Per terricrepidum nomen tuum centopedale —
BEL. Si brachium vibro, nulli salutis locus est.
VULP. Per fulgentem precor Sanguisorbam.
BEL. Ha, per Sanguisorbam?
VULP.Per Sangisorbam. 150
BEL. Vicisti, redi in gratiam.
VULP. Nisi in gratiam rediissem, periisem funditus.
BEL. Mercuri? In solium heroicum ascendit.
VULP.Iupiter.
BEL. Cum secretis te adoptaverim meis,
Aures mihi in ditionem dedas,
Aphorismos bellicos ediscas volo. 155
VULP. Aures, auriculas, et auricillas tibi do dico dedicoque.
BEL. Laudo. At primum rebus prioris seculi praeclare gestis
Me erudiri volpe est. Buccines inter heroas priscos,
Quem tu ducem et antesignanum autumas?
VULP. Vah, in toto deorum albo nullus est 160
Quem tibi compar sit, nullus secundus.
BEL.Scio.
VULP. Prae reliquis vero in prima fulget acie
Hercules.
BEL.Hercules? Ut verum fateor,
Dum suppullulantia Hydrae capita contunderet
Virum se satis bellicosum praestitit. 165
At in aerumnis ultimis defecit nimium,
Cum Cerbero ignave egit et pueriliter.
Si mihi nunc istud incumberet negotium, De solio descendit.
Ad Erebi fauces festinarem protinus,
Latrantem ac renitentem canem raperem, 170
Confestimque vel ictu unico
Diti frendentia tria colla immolarem.
VULP. Ah, here, si me amas, iter istud tyronibus carpendum deferas.
BEL. Bono sis animo, istis modo non vacat nugis.
Perge, quis tibi in secundis est. 175
VULP. Ubique decantatur Achilles, Graecorum fulmen.
BEL. Ha, ha, ha, fulmen. Quin potius colum et fusum adaptet lateri
Vestituque amictus faemineo fabulas aniles garriat,
Ut olim inter Lycomedis filias, indignus Iovem iuro
Ob istud scelus unquam qui arma gereret. 180
At pulchre plexus est, dum fugientem bubalum
Pastor calce peremit, ha, ha. Ad tertium, Mercuri.
VULP. Hectorem si respuas Troianorum propugnaculum,
Nemo plane est qui quod sequare quicquam praebeat.
BEL. Quidni respuam, et conculcem pedibus, 185
Qui se bigis alligari, nudumque circa muros raptari passus est?
VULP. At mortuus tunc erat.
BEL. Quid tum postea? Quin dico tibi, puer,
Si bello Troiano etiam mortuus interfuissem,
Ad hunc usque diem floruisset Ilium. 190
VULP. Mira canis. Qui hoc credible est cum mortuus fueris?
BEL. Aurem arrige, insipide. Audistin’ apud seclum prius
Ex fisso Iovis capite prodiise Palladem?
VULP. Sic fabulantur.
BEL. Meministin’ denuo ut ex magnae matris ossibus 195
Deucalioni catervatim nati sunt homines?
VULP. Et hic etiam ludus poeticus est.
BEL. At serio: cum corpus isthoc animam exhalaverit,
Effracto capite Pallas ferocior exiliet,
Aegidem quatiens, terrorem gestans oculis, 200
Simulque ex singulis his collisis ossibus
Turmatim truces exorientur milites.
VULP. Euax, de pelle tandem quam sobolem excuites?
BEL. In tentorium sese pellis sua sponte eriget.
VULP. Ah praestat ex ea me consultore tympanum fieri. 205
BEL. Tympani loco fragor erit, et raucisonus armorum strepitus.
VULP. O metamorphosim plusquam Ovidianam!
At here mi, in tanta rerum vicissitudine
De me quid factum iri tunc temporis somniem?
BEL. Tu Palladi meae scutifer princeps eris. 210
VULP. Ha. Pulchram serviero servitutem
Pro insumpto iuventae flore Cacula ut tandem fiam
Probe memet venum dedero. Iupiter!
BEL. Hoh.
VULP. Vale.
BEL. Quorsum vale?
VULP. Merces non pacet.
BEL.Quid loqueris, verbero? 215
Ades, da poenas mihi.
VULP. Ubi faecundius operam collocem qaeritabo.
BEL. Redeas inquam, in furore me succensum velis?
VULP. Ut egomet mihi cui proximus sum
Mature consulam, sagax est consilium. 220
BEL. Huc vola propere aut per Stygem iuro
Ad antipodes usque uno te difflabo spiritu.
VULP. Bona cum venia, vela iam ventis do.
Vale sis. Hei mihi, quo, quo, quo feror? Ut portae proximus est, Beller. plenis
O me, o me miserum, quid est? Hei mihi. 225buccis flat, eumque circum-
BEL. Victoria, victoria, victoria.vacillare facit donec exeat. Exit Vulp.
Io triumphe, victoria, victoria. Stricto gladio exit Bell.

Perge ad actum alterum