Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis.   Tessera viridis — translatio.

ACTUS V, SCENA i
VITUS, CHRISTUS DOMINUS IN FORMA PUERILI, CHORUS CAELESTIS

Vitum in carcere solatur et animat Christus.

VIT. Bene est, profundo claustra me condunt sinu.
Haec illa Christi regia, hi superum lares
Dudum expetiti. Carcer astrorum domus,
Caligo lux est, paedor, illuvies, situs 1945
Aulaea, vincla torquis. O dulces mihi
Nodi! Tenebra syderum aequantes iubar!
Mollia flagella! Gratus e plagis cruor!
Tibi, Christe, laudes mille de tantis fero
Muneribus. Unde summus in puerum favor, 1950
Tibi ut ferendo famuler? O quidquid latet
Cruoris, omni fusus e vena fluat!
Te lacera membra, te per avulsos dolor
Testetur artus. Ossa dissiliant tibi,
Tractusque mille Vitus in partes eat. 1955

Obiicitur Vito species Christi pulcherrima crucem triumphalem prae se ferentis.

CHR. O perge felix, perge victrices puer
Legisse palmas. Aderit e coelo vigor.
Vinces ferendo quidquid exsuperat mali.
Nec mora. Supremus lucis ac luctae dies
Effulsit. Una laureum capiti decus 1960
Imponet hora, teque transcribet mihi.
Hoc tamen amoris pignus interea cape,
Mollique missum spiculo vulnus gere.

Pede crucis flagrante pectus tangit. Chorus e nube canentium.

CHORUS CAELESTIS blue

Age nunc, dulces concipe flammas.
Concipe coeli gratus amores. 1965
Alte pressum feriente Deo
Digere vulnus, perque latentes
Dispersa sinus late regnet
Ignea virtus. Felix nimium 1970
Qui caelesti saucius igne red
Domini vitam liquit amori. red

VIT. Quae fax, quis aestu torret inopino vapor?
Solvit medullas ardor. In cineres eo.
Amor est. Amore flagrat immenso sinus.
Te, Christe, Vitus ardet, et totus tuos 1975
Aestuat in ignes. Uror. Heu! Tantas nequit
Perferre flammas pectus. Huc superum manus,
Huc ferte fontes, ferte lympharum gelu,
Spargite flagrantem. Temperet faces amor
Cogente lympha.
CHR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerTendis incassum, puer. 1980
Non si relicto veniat oceanus vado
Hos minuat aestus. Ferre lenimen cupis?
Mihi redde vitam. Sedat ardorem cruor.

bar

ACTUS V, SCENA ij
DUO CARCERIS CUSTODES

Duo custodes carceris, audita musica caelesti, convertuntur ad Christum.

CUST. 1 Ostenta rerum nulla quae sileat dies!
Quae lux? Quis ore ductus arguto sonus! 1985
Christum requiro promptus.
CUST. 2 spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerO blandum nimis
Gratumque murmur! O diem Phaebo quoque
Nimis invidendum! Carceri cessit polus,
Maiorque pinxit claustra quam coelum nitor
Ad Christianos migro. Dispereant dii. 1990

bar

ACTUS V, SCENA iij
PRAEFECTUS CARCERIS, DIOCLETIANUS

Praefectus carceris ennarat imperatori quae in carcere contigerint, et fugam duorum famulorum.

PRAEF. Qua parte presso tendit ad Stygem solo
Fundamen arcis, penitus infossum iacet
Tellure claustrum, cuius horrendus diem
Arcet recessus. Intus aeternum sedet
Imago Ditis, horror, et nigri quies 1995
Famula silenti. Dirus humenti vapor
Incumbit antro. Cuncta paedore horrida,
Ipsaque poena peior est poenae locus.
Hoc pervicacem clauseram Vitum specu,
Triplicique clausas aere firmaram fores, 2000
Cum tremere subito carcer et ab imo solum blue
Mugire fundo coepit, et totis domus
Nutare tectis. Primum auditu horreo,
Captoque sonitum. Visus e Viti specu
Existere fragor. Devolo (monstro fides 2005
Sit insolenti) qua latet clausus puer
Rutilante Phaebo maius in caecas iubar
Penetrarat aedes, perque inadspectam polo
Sedem corcusca fulgor ardebat face.
DIO. Aliquane vox audita?
PRAEF. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerDivina sonus 2010
Animatus arte. Qualis, o superi, sonus!
Qualem nec ipse pollice arguto ciet
Phoebus, canoram dum ferit plectro chelim.
Ut in medullas fluxit arcanum melos!
Ut flexit animos, perque stupefactae sinus 2015
Mentis cucurrit!
DIO. spacerspacerspacerspacerspacer Nullus interea comes
Adesse visus?
PRAEF. spacerspacerspacerNullus. Excussae tamen
Puero catenae, quas mea strictas manu
Adamante firmius ipse captivo indidi.
DIO. Taciturna factum supprimat fides.
PRAEF. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerPatet. 2020
DIO. Quis dissipavit?
PRAEF. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Auctor haud unus fuit.
Uterque monstrum famulus ut vidit, Deum
Christum fatetur unicum, excluso Iove.
DIO . Testor peribunt. Sed mihi vinctos trahit
Lictor nocentes.

bar

ACTUS V, SCENA iiij
DIOCLETIANUS, VITUS, HYLAS, LUPUS, PAPINUS, VALERIUS, OTHO, PULCHERELLUS, URBANUS

Diocletianus, omnibus frustra tentatis ad Vitum pervertendum, tandem eum ad plumbum liquefactum amandat.

DIO. spacerspacerspacerspacerspacerFare, puerorum lepos, 2025
Quo vergit animus?
VIT. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Caesar, in melius mala
Retulere mentem.
DIO. spacerspacerspacerspacerspacerspacerGrata vox! Tandem places.
Ludes per aulam, dulce Caesaribus iubar.
Edissere modum.
VIT. spacerspacerspacerspacerspacerspacerPresserat mentem situs.
Lentius amabam. Carcer oppressos diu 2030
Anamavit ignes, meque Christiadum Deo
Revinxit arctius. Abit in flammas amor.
Te, Christe, solum spiro, te toti Deum
Attestor orbi.
DIO. spacerspacerspacerspacerNumen e cerebro satum.
VIT. Praegnante nempe Palladem e cranio Iovis. 2035
Est ille rector orbis, astrorum sator
Hominumque, mundi certa labentis salus,
Quem vel cruore testor effuso Deum.
DIO. Quin vivem Iovio dignus Augusto precor.
Fruere iuventa, dumque vernantis favet 2040
Aetatis aura, gratior Phrygio puer
Puero, minori pocula ministra Iovi. blue
E mente Christum pone, iuratam deis blue
Testor paludem, nemo te maior mihi,
Nemo secundus fuerit. Exposcas licet 2045
Aequata sceptris sceptra Caesareis, fere.
Sin cedere negas, omne poenarum genus,
Atrox, cruentum, triste, terribile, ferum
Manet abnuentem. Quoque sit dictis fides,
Utrimque specimen aede sub gemina vide. blue 2050

Pandutur geminae aedes, altera Terror, altera Honoris.

Has Terror, illas possidet sedes Honor.
Christi sequaces terror ac diri manent
Doloris artes, mille tormentis viae,
Mora lenta mortis. Fixa per muros vides
Monumenta formidanda truculentae necis. 2055
Iovem deosque sequere. Te laribus honor
Excipiet auro dives ac gemmis honor,
Quem decora circum: sceptra regales, opes,
Accensa cocco trabea, purpurei sinus,
Ludi voluptas, quidquid est usquam boni. 2060
Statue quid optes.
VIT. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerFacilis optanti via.
Fatemur: humiles terror, excelsos honor
Impellit animos.
DIO. spacerspacerspacerspacerspacerspacerVite, nunc tandem sapis.

Accedit ad aedem terroris.

VIT. Sed verus istas incolit sedes honor.
Regum haec supellex. Fulget his regnum notis. 2065
Mihi sceptra forceps, trabea plagarum tumor,
Sartago solium, stemma ferales rotae.
Supplebit ostrum fusus e venis cruor,
Procerum coronam tortor. O charum mihi!
O dulce regnum! Sic in augustas opes 2070
Immanitatis spectra sepono tuae,
Cruente princeps. Disseca, lania, feri.
Sum Christianus, summa cui voti est pati
Christum fatenti. Nec mihi cocco ebrias
Profer togas, Auguste. Sanguineo rubent 2075
Imbre innocentum, quos tua caesos manu
Videt ille, soluis qui quatit fulmen, Deus.
Videt, vicemque iustus ultricem parat.
Diocletiane, qui triumphatae Stygis
Spolia revexit, quique cum lubet apices 2080
Vulgo invidendos frangit, haec iussit loqui.
Quid te, superbe, tollis, et toto deum
Coli iubes in orbe. Num Phoebi rotam
Sistere fugacem? Num potes nutu leves
Fraenare Cauros? Fraena num fatis dare? 2085
Sin ista nequeas, esse qui potes deus?
O vane nimium mentis humanae tumor!
DIO. Et ista Christus Caesari? Haec Christo refer
Nuncius ad Orcum. Sum deus, fremat licet.
Sum Christiano fulmen ac terror gregi, 2090
Quem stirpe ab ima quondam rescindam. Deus red
Haud esse cupiam, Christus ut fiat deus.
VIT. Quisquis rebelles iactat in coelum faces,
Timeat cadentes. Repetit authorem scelus.
Partes in omnes verte rabiosum iecur, 2095
Trux insolentes finge torquendi vias,
Peribis ipse. Christus imperium reget,
Et dum citatas tempus evolvet rotas,
Victor volentes iura per populos dabit. 2100
DIO. O contumacem! Lictor, ad flammas trahe.
HYL. O siste, Caesar, vindicem lentus manum.

In genua proiectus.

Ego ille stirpe nobili fulgens Hylas,
Siculaeque dives insulae, Augusti fidem
Imploro supplex, quemque nullius pedes 2105
Videre pronum, genibus advolvor tuis.
Miserere patris. Vota sic felix tua
Transcendat, annis pariter ac sceptro vigens,
Augusta proles. Unicum afflicto patri
Solamen his est, veste quem ficta latens
Dum sana moneo, saxeum in specum trahor, 2110
Nec Christiana pectus afflavit lues.
DIO. O fraudis architecte! Proh scelerum faber!
Sic ludis aulam, fronte mentitus patrem,
Animo sacerdos? Tu magica Vitum lue,
Tu voce vinctum Thessala ad Christum trahis. 2115
VIT. Erras utrimque, Caesar, Haud alio satus
Parente glorior. Ille nec Christum mihi,
Aversus ipse, lpertulit. Truncos miser
Et saxa gentis more Dardaniae colit. blue
LUP. Ades, Papine.

Extensis brachiis, oculisque in coelum sublatis.

PAP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Vos ego, coeli faces, 2120
Vos testor ignes, arcis aethereae deos,
Si falsa mendax eloquar, iuste Chaos
Dehiscant ore, meque mendacem voret.
Simulat parentem. Dumque Romanos palam
Deos adorat, Christus introrsum placet. 2125
Christum sacerdos thure Panchaeo colit. blue
Me teste, puerum tinxit inferna lue,
Docuitque Christum primus, expulso Iove.
HYL. Stat fixa tellus? Stat? Nec ultrices vomit
Irata flammas?
PAP. spacerspacerspacerspacer Vera iuratum probat. 2130
DIO. Quid verba ventis? Sive te Vitus patrem,
Seu te sequatur Colchicae fraudis ducem,
Testor Acherontem, nisi recantato dolos
Carmine retexas, quemque furatus Iovi es
Puerum redones, ibis in cineres magus. 2135
Haec fixa mens est.

Vertit se in omnes partes.

HYL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerO deum, o hominum fidem! red
Fas omne mundi testor, insontem premis.
DIO. Rape ad favillas, lictor, in rogos eat.

Recurrit ad filium.

HYL. Serva parentem, gnate. Genitoris salus
In te recumbit. Solus horrendo potes 2140
Eripere patrem funeri. O si quid mei
In te supersit, si qua te pietas movet,
Miserere patris, gnate. Si placuit scelus,
Me trade flammis.
VIT. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerOmen avertat Deus.
Agnosco patris merita. Quas olim tui 2145
Natura leges fixit, in venis gero
Nunquam refixas. Si meus fatum patris
Redimere sanguis possit, en pando sinus.
Huc vertat iram Caesar.
HYL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAbiecto Iovem
Venerare Christo, neuter exitium subit. 2150
VIT. O parce, genitor. Christus aeternum placet.

Cum summa indignatione.

HYL. O execrandae prolis infelix pater!
LUP. Christo parentem posthabes?
VIT. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerHominem Deo.
OTH. Patieri qui te genuit ad flammas agi?
VIT. Scelus est iubentis. Caesar immeritum cremat. 2155
Nec deprecabor scelere maiori scelus.
DIO. Crementur ambo. Flamma sacrilegos voret.

Ad genua imperatoris.

HYL. O per sacratum capitis Augusti iubar,
Per sancta regni sceptra, per dextram precor
Miseris faventem, poena me solum premat, 2160
Ignosce puero.
VIT. spacerspacerspacerspacerspacerPotius insontis necem
Prohibe, patremque gnatus exitio eruat
Mactanda Christo victima.
DIO. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerEiura pius
Christum Iovique thura fer, servo patrem.
VIT. Quid? Innocentem servet impietas patrem? 2165
Procul hinc, tyranne. Christus aeternum placet.
DIO. O te protervum! Mysta, flammatus latex
Vivum videntem absumat. Elixos Iovi
Litabis artus. Pereat indomitum scelus.
Hylam remitto, prodit affectus patrem. 2170
HYL. O parce princeps.
VAL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerCaesar, hic aliquid dies
Optare natum iussit. O cohibe pater
Fatale telum, quique pereunti tulit
Nato salutem, precibus hic vivat meis.
Tantumne flammis pereat extinctum decus? 2175
Hoc lumen oris, igne sydereo micans?
Decor iuventae tantus in cineres abit?
VIT. Pro me precaris, proditae fidei reus?
Absiste. Precibus tempus haud istis eget.
Christum fatenti summa votorum est mori, 2180
Ut Christiana lauream emeritam fide
Gestem beatus.
DIO. spacerspacerspacerspacerspacerVota perficiam, flagra.
VAL. Morere obstinatum pectus.
HYL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerIngratum caput!
Cui corda circum robur et ferrum triplex.
I trade flammis, lictor. Exitii tui 2185
Adero minister, teque mactabo Iovi.
LUP. I, parricida, patere quam meritus necem.
OTH. I, dura cautes, generis humani probrum.
PUL. I, turpe monstrum, patris exitium tui.
URB. Haec summa voti. Vitus ad flammas datus. 2190

bar

ACTUS V, SCENA v
VITUS, URBANUS, LICTORES

Vitus laetitiae plenus praeparat se ad mortem.

VIT. Tandem supremam mortis indictae viam
Calco beatus. Calco, nec tardos labor
Gressus moratur. Quem prece assidua diem
Ardens poposci, fulsit innubis. Brevi
Illuc feremur unde sublimi polum 2195
Ferire liceat vertice, et terras procul
Cernere iacentes. Sortis o faustae diem,
O ter secundus numinis proni favor!
Quis aestuanti nauta deprensus freto
Portum recuset? Quis peregrino vagus 2200
In orbe patrium repetat invitus larem?
Quis destinatam tristis ad metam venit?
O meta, patria, portus! En celeres amor
Annectit alas. Christe, qui vitam pari
Mortemque fraenas iure, da claro necem 2205
Subigam triumpho. Non ut immunuas rogo
Ferventis aestum laticis aut acrem leves
Sensum doloris. Ardeat in artus furor
Plumbi aestuantis, quantus Aetnaeo calet
Ab igne fervor. Patiar, amplectar, feram. 2210
Unum est quod oro: tende certanti manum,
Viresque iunge. Da per horrendos eam
Victor calores, teque supremo Deum
Profitear ore. Vincat ardores amor
Maiore flamma. Cumque mortali modum 2215
Statuerit aevo tortor, Aeneadum domos
Gentemque veri purus illustret nitor.

Aperta a tergo scena visitur eminus ingens ahenum flammis circumdatum. red blue

URB. Quid restituamus? Lictor, in forum trahe. red
Adverte, pusio. Cerne flammantem procul
Ignis procellam. Fervet ingenti pyra 2220
Feralis olla, teque deposcit reum.
VIT. (Flexis genibus.) O dulce rerum specimen! O blandum decus!
Salvete, flamma, vosque, syderibus pares
Scintillae, et aula melior aetherea lebes.
O grata nimium balnea! Optatus latex! 2225
Diu expetitum fervidi maris fretum! red
Felicis undae pelagus! O liceat tuos
Sulcare fluctus! Liceat innantem picis
Plumbique sulphurisque pretioso fale
Portum subire, tuta quo vocat salus. 2230

bar

ACTUS V, SCENA vj
HYLAS, DUO CARCERIS CUSTODES, PAPINUS

Hylas ob amissum filium actus in amentiam mira molitur.

Instar amentis hac et illac procurrens.

HYL. Quo? Qua? Referte, gnatus arripuit viam?
CUST. 1 Gnatus? Quis ille?
HYL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerFronte syderea puer,
Candidior ebore, signa Phaebaeae facis
Mentitus oculis. Ille purpureo nitens
Ostro genarum. Flava caesaries caput, 2235
Ora lepor, ipsa possidet vultu Charis.
Festivus ille. Nostis?
CUST. 2 spacerspacerspacerspacerspacerspacer Insanum reor.
HYL. Insanit? Annon peste Christiadum ebrius?
At quo tetendit?
CUST. 1 spacerspacerspacerspacerSaeva dementat virum
Rabies.
HYL. spacerCruentam Caesar ad mortem rapit 2240
Vitum? Quis iram strinxit in puerum furor?
CUST. 2 Forum petamus.
HYL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerTempsit insanus Iovem?
Ergo moriatur. Iusta sceleratum Themis blue
Insequitur.

Arreptis sedibus et quidquid ministrat furor velut pyram struit.

spacerspacerspacerspacerspacerspacerIpse virgeam undantis pater
Costis aheni suggeram flammam. Rogus 2245
Ad sydera comas iactet, et plumbo latex
Caleat soluto. Plura subdantur pyrae
Alimenta.

Inflatis buccis sufflat.

spacerspacerspacerspacerspacer Flammis aura det animos mea.
Bene est. Ad astra victor evolvit comam
Vulcanus. Acris verberat aheni latus 2250
Undique favilla, seque feriendo necat.
Exultat aestu lympha. Vis intus furit
Maris inquieti. Murmur ac spumam ciet
Stomachosus amnis, unda nec iam se capit,
Et nube raptus fumida egeritur latex. 2255

Alloquitur filium tanquam praesentem.

Age nunc, parenti, Caesari, summo Iovi
Infida proles, mergere liquata pice.
Mollire tandem, corque inaccesso rigens
Adamante solvi discat ad patrias preces
Plumbo magistro. Lictor, immersun tene 2260
Aestu sub imo. Quis vehit patrem furor?
In viecera feror? Sum lupus, tigris, leo?
An syrtis, an Charibdis, an frigens silex?

Facti dolore captus revocat se et velut in ministros Caesaris omni armorum genere saevit.

Quem bullienti specto demersum pice?
Vitum? Ensis, hasta, spicula, sagitta, faces. 2265
Huc eat et illuc dextera, ministri cadant.
Mystes petatur. Teneo Tartareum caput?
PAP. Papinus ego sum.

Arripit per guttur quasi strangulaturus.

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerMysta, da poenas mihi
Gnati perempti. Nulla fugienti salus.
PAP. Agnosce famulum.
HYL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerSceleris infandi reum. 2270
O proditoris mente periura nefas!
PAP. Intacta mens est. Laesa nec famuli fides.
Caesar iubente, fateor, impositis herum
Criminibus egi pectoris ficti reum.
At hanc parentis pariter et gnati salus 2275
Poscebat artem. Rebar hac Vitum capi
Fraude potuisse. Vicit hunc tamen dolum
Puer obstinatus.
HYL. spacerspacerspacerspacerspacerGnatus in dolium picis
Immersus? Atri nuncius casus venis?
PAP. Quo mens aberrat? Laeta cupienti fero. 2280
Ingens patenti stabat in circo lebes
Plumbi liquentis. Multa subdiderat focis
Alimenta tortor. Fervet, ebullit, furit,
Claudique dedignatus exundat liquor. 2285
Vitum prehendit lictor —
HYL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerIntereo miser.
PAP. — vinctumque loris mergit in praeceps. Natat
Aestu sub imo, missus in plumbum puer.
Gemit unda tristi murmure, et castos fugit
Saevire in artus. Iamque sat coctum ratus,
Datumque letho tortor, emersum videt 2290
Repente, qualis fronte purpurea micans
Exurgit undis Phoebus, et spargit diem.
Ebullienti talis e plumbo puer
Emersit, ore pulchrior amaeno puer.
Spectator aderat Caesar, et rabie tumens, 2295
“Erumpat.” inquit, “Saevus e claustro leo
Magumque vivum laceret et lacerum voret.”
HYL. O fata patris! Alius ex alio pavor?
PAP. Ilicet atroci prodit aspectu leo,
Quatiens comantem colla per et armos iubam. 2300
Stimulabat iram longa ieiunam fames.
Ut flexit oculos huc et huc, praedam intuens,
Hiante puerum gutture et fremitu petit.
HYL. Necas parentem. Palpitat metu iecur.
PAP. Impavidus haeret Vitus, et vultu feram 2305
Lacessit hilari. Concitus cursu leo,
Iamiamque praedam visus immani gula
Haurire, cecidit mitis, et pueri pedes
Praedulce lambens, iacuit innocuus.
HYL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerBene est.
PAP. It clamor astris. Vugus in varios abit 2310
Instabile sensus. Mille portento viri
Iovem perosi, iura sub Christi migrant.
HYL. Adhuc salutis pendet incertus pater.
PAP. At Caesar, aestu rabidus irarum, iubet
Rapi ad catastam, perque torquendi vias 2315
Mille laniari, donec expiret puer.
Artis cruentae munus Urbano datum.
HYL. Actum est. Perimus. Notus Urbani furor.
Quid comminiscar? Fare. Quam captem viam?
Tentemne pretio flaminem? At pueri sitit 2320
Avidus cruorem. Viribus letho eximam?
Frustra relucter.
PAP. spacerspacerspacerspacerspacer Pone securus metum.
Illaesa pueri stabit invicti salus.
HYL. Quin ergo celeri scandimus forum gradu?
Vincat catastam gnatus, eiuro Iovem. 2325
Sin victus animam caede funesta evomat
(Omen tremisco), stat sub horrentes procul
Penetrare lucos, nullius tritos pede.
Stat nubiloso mergere senectam situ
Ubi strix avisque carmen infaustum canens 2330
Patris querelis consonet. Quid hoc? Diem
Caligo fuscat subita? Nocturnus polum red
Contraxit horror. Grande praesagit malum
Mens inquieta. Perge, repetamus forum.

bar

ACTUS V, SCENA vij
DIOCLETIANUS, URBANUS, LUPUS, TRIBUNUS

Diocletianus tonitru, quod summe horrebat, et conscientiae diris terretur.

<DIO.> Caligo, tenebrae, spissa nox, raptus dies! 2335
Quis incubantem pondere Aetnaeo levet
Molem doloris? Quis lacessitum truci
Exolvat animum verbere? O potens malum!
Etiam superbo vertice umbrantem polos
Adversa tangunt. Semper horresco miser 2340
Sub sole nubem, frunte sub laeta minas,
Sub melle virus, sub serenato mari
Hyemen, procellas, turbines. Iovem vocat
Coacta plebs. Augustus arbitrio regit
Coelum solumque. Cuncta felici fluunt 2345
Diocletiano sorte. Felicem negat
Negata summis una verticibus quies.
Non tot Charibdis vortice insano vomit
Revomitque fluctus, non tot undarum vices
Siculi resorbet virgo populatrix freti 2350
Quot nostra circum culmina tumultus volant.
Seu luce promat, nocte ceu celet diem
Cynthius, edaces pectus in curas patet.
Pax nulla menti. Regias inter dapes,
Interque ludos, gaudia, choreas, iocos, 2355
Inter triumphos semper est aliquis meas
Qui tundat aures bubo ferali sono.
Conscius iniqui tortor occultum quatit
Animus flagellum, mensque tot scelerum rea
Pungit, repungit. Ille Christiadum cruor 2360
Latum per orbem fusus, o quoties mihi,
Quoties quietem rumpet et sontis notas
Animae retexit! Sed quid hoc? Tellus labat?
Ruptus fatiscit orbis? Horrendo polus
Fragore mugit, fulgur elisum ciens. 2365
Armatur in me mundus. Excussos tremor
Errat per artis, horror erexi comam.
Quatiuntur ossa, terror attonitum occupat.

Maligna conscientia falsas imagines commovente videtur sibi videre quos crudeliter occidit.

Lernaea monstra! Fida famulorum manus!
Dehisce, tellus. Pluto Tartarea caput 2370
Occulte sub umbra, spectra terrifica eripe.
Facesse, Marcelline. Quid miserum face blue
Terres cruenta? Fateor, insonem neci
Dedi. Facessa turba mystarum minor
Funeribus hausta, me duce. O fatum grave! 2375
Qualis procellam nauta — Nova monstra?
Descende caelo. Conde me tota, precor, Hercules, blue
Mundi ruina. Quem trabe infesta petis,
Sebastiane, vulgus umbrarum trahens? blue
O perge! Quid stas? Perge. Sat furiis datum. 2380
Abiere. Vivax haeret inferni tamen
Imago spectri, Pectoris magni pudor!
Qui strage campos, spiculis auras, polos
Terrore, praeda Ditis opplevi domis,
Succumbo larvis? Proh ferax monstri dies! 2385
URB. Caesar!
DIO. spacerspacerspacerspacerIterumne monstra? Dat vires furor.

Archiflaminem invadit excussa tiara.

URB. Etiam infulatum, Caesar, incauto decus
Revellis ictu.
DIO . spacerspacerspacer Resistas?
URB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Caesar, Iovis
Agnosce mystam.
DIO. spacerspacerspacerspacerspacerspacerVana delusum trahit
Imago. Fare, praesul, occubuit puer? 2390
URB. Hinc in catastam rapitur, equuleum subit.
Intenta manibus vincla, diducti pedes.
Lassat rotatu lictor operoso manus,
Instatque torquens. Hinc et hinc ruptis hiant
Effracta nervis membra, descedit cutis, 2395
Latera fatiscunt, exilit venis cruor.
Excussa sedibus ossa. Iam quidquid tegit
Natura latebris pervium luci iacet,
Iecur sinusque viscerum et laxis fibra
Compagibus. Iam mole collapsa ultimam 2400
Spectat ruinam corpus, et nocens tamen
Inhaeret anima. Voce cum magica puer
Christum susurrat. Ilicet mugit polus,
Coruscat aether, terra concussu tremit.
Nox atra mundum possidet, coelum perit. 2405
Repente fractus dissilit equuleus, cadunt
Undique ministri. Fugimus, et puerum seni
Iunctum per auras turbo sublimem vehit.
DIO. Diffugimus iniquis? Testor Acherontem, peris
Hodie fugaces ni mihi sistas reos. 2410
I, quaere clausa, abstrusa, longinqua, invia.
Haeres, nefande?
LUP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerCaesar, o casum asperum!
Traxere casum fulmine impulsae Iovis
Aedes.
DIO. spacerTrisculco, fulmine impulsus cade.
TRIB. Auguste, Crispus occubat. blue
DIO. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacer Crispo comes 2415
Occumbe. Dirus luce non fausta dies!
Semel fatendum est, vincor. Asserto Deus
Canetur orbe Christus, ego fremam licet.

bar

ACTUS V, SCENA ULTIMA
ANGELUS, MODESTUS, VITUS

Vitus et Modestus tormentis per angelum erepti devehuntur in Lucaniam unde venerant, ibidemque tranquille moriuntur.

Visuntur in nubibus.

ANG. Tandem Quirinos orbe supposito lares
Despicere fas est. Victa tortorum manus, 2420
Ruptae catastae, domitus irati furor
Diocletiani.
MOD. spacerspacer Decora victricis tamen
Erepta palmae.
VIT. spacerspacerspacerspacerspacerQuo per aetherea rapis
Spatia, expetita nec sinis luctam nece
Claudere? Curentas liceat Aeneadum domos 2425
Repetere, custos alme.
ANG. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerSat pugnae datum,
Modeste. Sacram sanguine impenso fidem
Testatus, arcem victor aeternam petes.
Nec te rubenti rere frustratum toga,
Vite, cruciatus si per extremos mori 2430
Cupidis negatum est. Gravia perpessos manet
Laurus. Tyranni manibus ereptos tamen
Voluit serena morte defungi Deus.
Iamque radiatum nube transvecti aethera,
Illuc feremur unde septeno sitam 2435
Venistis urbem colle. Fas illic diem
Claudere supremum. Fas triumphali vehi
Ad astra curru. Nemo patiendo fidem
Frustra tuetur. Palma certantes manet.

Finis