Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis — translatio.


ACTUS IV, SCENA i
PULCHERELLUS, OTHO EPHEBI

Pulcherellus et Otho, epheborum primi, rumpuntur invidia ex eo quod Caesar Vitum tanti aestimet.

PUL. Aegresco totus, rumpor, et caeco fibras blue
Depascor alite. Torquet immensum dolor.
OTH. Quae Pulcherellum cura, quid vexat mali?
PUL. Te fugiat unum cura, quae cunctos premit?
Pellimur. Ephebos priscus Augusti favorspacer 1510
Destituit omnes.
OTH. spacerspacer spacerspacerspacerAura qua spirat fugat.
Pennata sors est.
PUL. spacerspacer spacerspacerspacer Unus e trivio puer
Totum veneno Caesarem apposuit sibi,
Totumque victor possidet solus deum.
OTH. Cessurus altri citius. In fluxu ducum 1515
Favor est. In aula nemo qua subiit stetit.
PUL. Heu fuimus, Otho, fuimus! In nostrum novus
Sucessit hospes omine infausto locum.
Nil iam venustas, forma nil vernans iuvat,
Nil mollis aetas. Proh ducum nimium leves red 1520
Animos, eodem stare difficiles gradu,
Mutare faciles.
OTH. spacerspacer spacerspacerAlius ex alio vagum
Pellicit amorem frontis oblatae nitor.
PUL. Vix subiit aulam, vix in aspectum tulit
Se Vitus, ardet Caesar, et sui immemor 1525
Nostrique, totos laxat in puerum sinus,
Novusque amores pepulit antiquos amor.
OTH. Sic Zephyrus Eurum trudit, et Boreas Notum.
PUL. Et patimur usque? Patimur, et nostris nitens
Spoliis triumphat hostis? O lentas nimis 1530
In odia mentes, lentior in ictum manus!
Quis mihi sorores Tartaro ultrices vehat?
Quis omne Ditis agmen? In furias agor.
Unus Cyclopum natus e fumo puer, blue
Alumnus Aetnae, tostus Enceladi nepos 1535
Me Pulcherellum, solis aequantem iubar,
Me fronte vincat, teque syderibus parem?
Nos unus omnes regis excutiat sinu,
Rapiatque plausum solus, et totam sibi
Transcribat aulam? Dira me rabies edit. 1540
Disrumpor, Otho. Mordet invidia iecur.
Nec ferre vivus potero surreptum mihi
Caesaris amorem. Fata nisi velox parent
Malo levamen, morte praevertam probrum.
OTH. Medicina morbo peior est vitae fuga. 1545
PUL. Satius semel perire quam semper mori.
OTH. Utrumque miseris ultimum in rebus malum.
PUL. At non supremum.
OTH. spacerspacer spacerspacerspacer spacerspacer spacerMorte nil iuveni potest
Accidere gravius?
PUL. spacerspacer spacerspacerspacer Vita, quam carpit dolor.
OTH. Senem dolores, laeta frons iuvenem decet. 1550
PUL. Frons esse laeta renuit, ubi pectus dolet.
OTH. Alte latentem saepe frons curam tegit.
PUL. Latere nescit livor.
OTH. spacerspacer spacerspacerspacer spacerspacer spacerOccultum premat
Animus dolore maior.
PUL. spacerspacer spacerspacerspacerspacerspacer spacerUt alios tegat
Mens alta luctus, nemo livorem tegit. 1555
Se carpit ipse primus, et ferox sui
Tortor, medullas, ossa, venarum sinus
Populatur intus. Hinc vel invitus meat
In aperta rerum. Pallor in genas migrat,
In ora macies. Quoque se condit magis 1560
Invidia, toto perstat in vultu magis.
Haec me maligno torquet incursu dea.
Horresco Vitum. Placuit Augusto puer.
Et video et intabesco. Non alia manet
Sors Pulcherellum peste quam lenta mori. 1565
OTH. Ne metue. Vitum mille sternemus modis.
Est Christianus. Regium cantu genus
Magicaeque succo stirpis ad Christum abstulit.
Hinc ira patris. Hinc in artificem doli
Fulmen facesque.

bar

ACTUS IV, SCENA ij
VALERIUS, DIOCLETIANUS, PULCHERELLUS, OTHO

Diocletianus ferro insequitur Valerium et metu a Christo ad deos revocat, ephebis frustra Vitum accusantibus.

Diocletianus pugione vel baculo Valerium insequitur. Is post ephebos se abscondit.

VAL. spacerspacer spacerspacerspacerParce, proh superum fidem! 1570
O parce, genitor.
DIO. spacerspacer spacerspacerspacer Occuba, invisum caput!
PUL. O siste dextram, Caesar.
DIO. spacerspacer spacerspacerspacer spacerspacerspacerspacer spacerspacerOccumbat scelus.

Ephebi se interponunt provoluti in genua.

OTH. Me caede, princeps. Me feri, nato abstine.
DIO. Hostem deorum perdo.
PUL. spacerspacer spacerspacerspacer spacerspacer spacerspacerspacerspacerProgeniem tuam.
DIO. Eiuro nomen, stirpis eiuro genus. 1575
Pythone genitus patre nil gestat mei.
Te Lerna, te septena nutrivit sinu
Bellua, repastus lacte vipereo tumet.
Spectate monstrum mentis ingratae! Patrem
Deosque fugiens, castra Iesseidum subit. 1580
Ergone largos fando Circaeae luis
Haustus bibisti? Tene Christiadum capi
Stygio susurro? Quamque crescentem parens
Abolere pestem viribus totis parat,
Sinu receptam natus amplexu fovet? 1585
Mihi te reservas, perfide? Nec unus times
Patris timendas omnibus terris faces?
An esse tutum credis Augusto satum?
Quisqui deorum numen abnuerit, Stygem
Iuro, tonante sit licet natus Iove, 1590
Tamen peribit. Ipse si tabem inscius
Christi imbibissem, morte sanarem scelus,
Et cor nocentis ebrium instinctu dei
Scrutatus uncis manibus evulsum darem.
Et tu parentis nomen Augusti gerens, 1595
Specimenque nullum, gentis Ausoniae deos,
Troiae penates, inclytum imperii decus,
Queis Roma rerum domina, terrarum dea,
Debet triumphos orbis, aversus fugis?
His patibularem caeca numinibus deum 1600
Mens anteferre potuit? O foedum nefas!
Egon’ ut in istas sceptra transmittam manus?
Tibi culmen orbis, fraena tibi rerum parem?
Fungum iubebo potius ad regnum vehi.
I, spuria proles, regis aspectum fuge. 1605
Desertus aulam linque, desertor deum.
VAL. (Flexis genibus.) Miserere, genitor. Patris offensi dolor
Urit medullas.
DIO. spacerspacer spacerspacerPatris offensi furor
Stimulat medullas.
VAL. spacerspacer spacerspacerspacerspacerFateor admissum nefas,
Patremque veniam pronus admissi rogo. 1610

Diocletianus iterum Valerium aggreditur. Se rursus interponunt ephebi.

DIO. Procul hinc, nefande perfuga deorum, procul
Fugam capesse. Sera post tantum scelus
Venia rogatur.
VAL. spacerspacerspacerspacer Cuncta supplicibus colam
Votis deorum numina, exosus novum
Sine lege numen.
PUL. (Flexis genibus.) Parce prostrato, deus. 1615
OTH. Ignosce, princeps. Primus insontem facit
Error. Iuventa labis extenuat notam.
Si quid patratum sceleris, est Viti nefas.
Circes alumnus spargit afflatu luem,
Aulaque miscet.
PUL. spacerspacerspacerspacerspacerDictu et auditu horreo. 1620
Quemcunque fando pepulit, ad Christum trahit.
Hic, Caesar, hic est prolis eversor tuae.
Nil ausus iste.
DIO. spacerspacerspacerspacer Quid queat cantu puer?
Quid arte fretus Thessala?

Alloquitur Valerium.

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerIngenii vaga
Levitas, deosque pronus in vetitos amor 1625
Te rapuit ultro. Vitus ad nostras brevi
Transcriptus aras regiam ornabit domum,
Addetque soboli mixtus Augustae decus,
Inter minores fulget ut Phaebe faces.
Sed esto, Veniae demus immeritae locum. 1630
Exurge, teque peste ab invisa ocyus
Purga, repurga. Mille votivi gregis
Mactentur aris capita, ne sceleri parum
Detur piando sanguinis. Ad aras vola.

bar

ACTUS IV, SCENA iiij
PULCHERELLUS, OTHO, VALERIUS

Pulcherellus et Otho acerrimis stimulis excitant Valerium contra Vitum quasi insidiantem imperio.

PUL. “Addetque soboli mixtus Augustae decus, 1635
Inter minores fulget ut Phaebe faces?”
Rabie tumesco, vultur in fibras furit.
Hoc est profecto mente quod tota horrui
Amore capti captus Aeneadum arbiter.
Fremant ephebi, latera proceribus crepent, 1640
Valerius ilia rumpat, imperium puer
Siculus amoris pariter et regni tenet.
Sit Christanus, oderit acerbus Iovem,
Quidquid deorum est spernat, Augusto tamen
“Fulget, minores inter ut Phaebe faces.” 1645
OTH. Non prava rerum, non videt naevos amor.
Sis angue, sis dracone, sis peior Styge,
Pulcher es amanti. Caecus est Veneris puer,
Semperque veri numen excludit favor.
Valeri, quid haeres? Nec recedentem vides 1650
Genitoris auram? Dubia sors pennas quatit,
Abitura forsan, ni cito iniecta manu
Prenses fugacem.
PUL. spacerspacerspacerspacerspacer Vitus Augusti occupat
Nunc pectus, olim sceptra, nec iustas moves
Ad arma furias? Pateris occultum domi 1655
Succrescere hostem, fraude qui quondam sua
Te spoliet aula, patre, regali toro?
Haec pateris excors, vindices necdum paras
Manus nec artes?
OTH. spacerspacerspacerspacerspacerspacerLevior initiis labor
Medetur. Ignem, cinere dum tectus latet, 1660
Obruere promptum. Fudit ubi coelo comam
Opesque rapto duxit, incassum opprimis.
In limine malum est, Vitus Augusto placens.
Dum tempus, obsta. Iacula si metuas palam
Torquere, furto sparge per venas luem. 1665
Tellus et aether sat venenorum creant.
VAL. Nil metuo. Monitis tempus haud istis eget.
Immota regni fata Valerio manent.
Nota genitoris viscera. Pepercit reo.
Natura patrem revehit. Aeternum diis 1670
Iuratus animum servat, in Christum ferox.
At Vitus odio insequitur immenso deos
Haeretque Christo, certus immanem prius
Ferre lanienam quam datam minuat fidem.
Hos rumpat obiices, rumpat obstantes amor 1675
Nodos? Puello certa pernicies adest.
OTH. Nec vim nec astus cuncta pollentis tenes,
Princeps, amoris. Quidquid est usquam arduum,
Difficle, durum, implexum, ineluctabile,
Cesserit amori. Iunge Circaeae vias 1680
Artis, magique carmen, et vires doli,
Queis implicatum Vitus Augustum trahet
Vertet quo fraus tulerit. Hinc metam vide.
Siculus cupitum scandet in solium puer,
Valerius aula pulsus exilium subit. 1685
VAL. Siculus Charontis scandet in cymbam puer.
In frustra potius ibit et cineres puer.
Adeste, comites, mente peragamus pari
Quo subitus hostem perdat exitio furor.
PUL. Tandem iacentem stimulus arrexit feram. 1690
Sic quemque terret, cuique commensus timor.

bar

ACTUS IV, SCENA iiij
TOTA CUM VITO AULA

Genesius, histrio percelebris, mercede conductus ad irridenda scenice Christiana sacra coram imperatore, Vito praesente, repente fit Christianus

A scena latere sedet imperator cum suis.

<PRO.> Auguste princeps, maximum mundi iubar!
Genesius aeger, perque Christiadum sacra
Nactus salutem, dabitur. Attentus fave.

PROLOGUS, GENESIUS SUPER LECTUM DECUMBENS

PRO. Genesius aeger? Ecquid expertus mali? 1695

. Genesius admodum ventricosus.

GEN. Abdomen, alto carnis extructum situ,
Hac impeditus mole, seu vastae Gygas blue
Suppositus Aetnae. Volvor huc illuc miser.
Nec somnus oculos, grata nec mentem quies
Reficit. Quis arte praepotens medica levet 1700
Immane dorsum ventris?
PRO. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Implora deos,
Iovem fatiga precibus. Optatam feret
Opem, procerum carnis imminuet iugum.
GEN. (Sublatis manibus) Sator deorum, vosque, sydereae domus
Numina, medelam ferte. Genesius iacet 1705
In se sepultus, crevit in tumulum sinus.
Congestus extis agger oppressum tenet.
Diruite molem, sidat in planum tumor.
Sternatur Apenninus, accurrat salus.

MERCURIUS DE CAELO

Descendit in nube.

<MER.> Stellifera a missus ab arce, blue 1710
Porto parentis mandata Iovis.
Age, mordaces animo curas
Pelle, malorum certus Olympo
Properat modus. Agnatum ventri
Tuber in arctas concidet oras. 1715
Veniet membris optata salus.
Tumor inflatos deseret artus,
Rursumque suo limite clausum
Capiet primos corpus honores.
Sopor interea rore madentes 1720
Explicet alas, volitansque super
Dulci claudat lumina furta.

Virga soporifera Genesii oculos tangit.

Ades, o rerum iucunda quies.
Ades, o domitor somne laborum.
Serpentigerae prende cacumen 1725
Virgae. Fessos inde sub artus
Oculosque subi.

Iterum tangit.

spacerspacerspacerspacerspacerspacerBlanda Genesium
Foveat requies, nec penna prius
Te Cymmerias tollat in oras, blue
Quam sua ventrem mensura liget. 1730

DORMIENTE GENESIO

Nunc quos ab aevo notus herbarum vigor
Medicaeque virtus artis illustres dedit,
Seu vos deorum teneat in caetu polus,
Seu laeta potius nemoris Elisii iuga,
Quamcumque mundi colitis alterius plagam, 1735
Adeste protinus. Urget imperium Jovis.

APOLLO, AESCULAPIUS, MACHAEON, PAEON, CHEIRON, MELAMPUS, GENESIUS

Prodeunt alius post alium tripudiantes.

MER. Inventor artis ducit hinc Phoebus chorum,
Phaebique natus, Aesculo nomen trahen.s
Illinc, avo patrique non impar, gradum
Infert Machaeon. Iungit huic Paeon latus. 1740
Cheiron Melampo comite postremus subit.
Iussu tonantis agite, Genesii prius
Erigite mentem. Terra numeroso tremat
Plausu, choreas animet ad plectrum chelys.

Sonante musica choreas ducunt. Finita chorea, accedunt ad aegrum.

Nunc alia poscit cura. Sat choreis datum. 1745
Sanandus aeger.
APOL. spacerspacerspacerspacerFare, quid vexat mali?
GEN. Dii sospicales, cernite. Antrorsum tumet
Sesquipede gibbus. Pondus immensum gero,
Farcimen ingens viscerum.

Ostendit bacillum lati capitis.

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerHac sude arduam
Fulcire molem cogor. O si quis levet, 1750
Gracilemque reddat, adipe deterso, deus!
APOL. Abdomen opere tenuat assiduo labor.
AESC. Famem labori iunge. Nil parca dape
Ieiunioque turgidum ventris globum
Citius repressit.
MAC. spacerspacerspacerspacerspacerSemper esurium sitis 1755
Comitetur.
PAE. spacerspacer Haustus fonte de puro latex
Modice trahendus.
CHEIR. spacerspacerspacerspacerspacerUna ne Bacchi aridum
Tingat pallatum gutta sollicitus cave.
MEL. Metire somnum. Pervigil noctes trahe,
Nec te profundus mergat, ut lethum, sopor. 1760
His veniet olim certa remediis salus.
AP. Siccabitur vorago subtracto diu
Humore.
AESC. spacerDemptis venter alimentis cadet.
GEN. Haeccine malis medela? Perpetuus labor,
Sitis famesque? Fonte de puro latex, 1765
Baccho fugato? Noctis insomnes morae?
Vos conditores artis et medica inclyti
Virtute? Ruris vos ab Elisii solo
Heroes? Arce vos ab aetherea dii?

Exiliens e lecto baculo abigit.

Spectra Phlegethontis potius. In Stygias procul 1770
Facessite domos. Ite furialis plagae
Lemures. Averno ferte medicinam Iovis.
Ieiunus umbras venter et manes alat.
Spes alia fulsit. Maior optatam deus
Spondet salutem. Sacra Christiadum dabunt 1775
Quam quaero sortem, meque restituent mihi.
Quis mihi sacerdos latice vitali eximat
Concreta vitae scelera?

Flexis genibus oculisque et manibus ad coelum sublatis.

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerChristiadum Deus,
Tendo supinas supplici voto manus.
Si iusta posco, mitte qui sacro caput 1780
Aspergat amne. Sum tuus, fremat licet
Quidquid deorum caeca gens Remi colit.
Sum tyro Christi.

Unus e grege histrionum superpellicio et stola amictus sacerdotem Christianum se simulat.

SAC. spacerspacerspacerspacerspacerspacer Nate, quod tantis dum
Precibus reposcis, Christus en ultro refert.

E genibus petit.

<GEN.> Bene opprecare, pater, et optatam diu red 1785
Insperge lympham. Summa votorum est gregem
Augere Christi.
SAC. spacerspacerspacerspacerspacerCredis aequaevum patri
Natum, Deuoque profluum a summo Deum,
Et par utrique numen aeterno calens
Ardore?
GEN. spacerCredo, quidquid arcanae latet 1790
Folio sub omni legis.
SAC. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Eiuras deos
Deasque Latiae gentis?
GEN. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerEiuro.
SAC. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerPudet
Pigetque vitae, scelere numeroso gravis?
GEN. Pudet pigetque. Criminum immensus dolor
Urit medullas, corque repetitis ferit 1795
Vulneribus.

Tundit pectus, flet &c.

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerImbrem fer salutiferum, pater.
Affusus imbrem genibus aethereum peto.
SAC. Quando salutis avidus aeternae rogas,
Te lusto. Te felice lympharum undique
Profundo rore.

Multum aquae in faciem et caput aspergit. Prodeunt duo angeli et utrumque Genesii latus cingunt.

GEN.spacerspacerspacerspacer Membra percellit pavor. 1800

Obstupescit.

Recessit animus. Porrigit nubes manum.

Porrigitur e nube manus super Genesium.

Stat hinc et illinc ore sydereo puer.
Ubi sum?
ANG. 1 spacerNefandi gesta Genesii vides.

Ostendit librum apertum foedis characteribus plenum.

Hic exaratam conspicis vitam notis.
Nigrescit omnis pagina. Haud ficto tamen 1805
Mentis dolori scelera donavit Deus.
ANG. 2 Hic vel iocosam sparsus in speciem latex
Deterget omnem cordis impuri luem.
Testis nitorem versus in niveum liber.

Eundem librim apertum exhibet deletibus characteribus nitidissimam.

Nil superat atri, candor in foliis micat. 1810
Sic perge felix, palma certantem manet.
SAC. Quid obstupescis? Nunque undarum satis
Fudimus in ora?

Plus aquae tentat aspergere, sed inhibetur a Genesio.

GEN. (Iam serius.)spacer Siste sacrilegam manum,
Tartaree mysta. Sacra Christiadum hactenus
Irrisor execrandus exposui ioco, 1815
Sannisque Romae. Lusit in Christum lepos,
Lusere mimi. Tempus infandos nimis
Posuisse ludos. Alia Genesium vocat
Persona. Pectus melior insedit Deus.
Ignosce, Caesar, Christus eiecto Iove, 1820
Diis abdicatis, mente me tota rapit.
Sum Christianus.
DIO. spacerspacerspacerspacerspacerspacerCaesarem in scenam trahis?
Age cum popello, mime.
GEN. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerSat mimis datum,
Me seria regunt. Scena Romulidum, vale.
Sum Christianus.
DIO. spacerspacerspacerspacerspacerspacerPergis Augustum ioco 1825
Ludere?
GEN. spacerIocorum pono ludibriis modum.
Quod sum, quod esse Christus arcano dedit
Monitu, theatro testor. In Christi gregem
Transcriptus, animo totus in Christum feror.
Hanc nulla mentem pretia, non regum favor, 1830
Non vis minaeve, non per atroces diu
Mors tracta poenas vertet. Immineat licet
Quidquid malorum saevus invenit furor,
Sum Christianus.
DIO. spacerspacerspacerspacerspacerspacerSeria exagitat virum
Rabies? An astu peragit antiquo sales? 1835
VIT. Auguste, seria versat. Ad nostras migrat
Repente partes. Legis hic nostrae vigor,
Sint dura, sint aversa, sint impervia,
Subigit vel uno corda momento Deus.
GEN. Quam dicta nequeunt, gesta concilient fidem. 1840

Attolit ex basi sua statuam Veneris, proiecturus in terram.

Tu, Graia meretrix, orbis exitium, rue.
Rue, turpe scortum!
DIO. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerProh nefas! Dirum nefas! red
Peri, nefande.

Imperatoris ictum intercipit statuae interiectu, cuius proinde caput baculo Caesaris frangitur.

GEN. spacerspacerspacerspacerVeneris incestae caput
Elisit, actus impetu caeco furor.

Genesius statuam ad terram profligat.

I, tunde praeceps ore quam foedas humum. 1845
DIO. Turget furore pectus. In rabiem deus
Me vertat aliquis, dente crudeli tigrim
Laniabo vivam. Nostra Genesii dolus
Ut impiarit arma? Carnificem deae,
Cui Roma sceptrum debet ac rerum decus, 1850
Me dederit, auso fretus horribili, draco?
O facinus! I, tribune, centeno reum
Involve ferro. Carcer horrendus premat,
Dum quas per artes, quaeve per dira necis
Supplicia vitam despuat mecum exigam. 1855
GEN. Caesar, beasti, Laetus ingredior viam.

Abducitur in carcerem.

VIT. Metamque caeptae laetior adibis viae.
URB. Da pauca, Caesar, ore veraci loquar.
Immane, foedum, triste, Tartareum nefas
Fateor patratum. Diva Romulidum parens, 1860
Columenque rerum, capite colliso iacet.
Iacet Latini spreta maiestas Iovis.
Illusa Roma est. Culpa Genesium tamen
Haud tetigit ulla. Mentis eversae furor
Afflatus arte Thessala, in facinus tulit 1865
Vel abnuentem. Quaeris artificem doli?
Adstat propinquus, teque, nisi caveas, pari
Corripiet oestro, Caesar. En tanti reus
Facinoris. En furente qui mimum lue red
Cantuque dirae vocis ad Christum abstulit. 1870
Vito fugacem Roma Genesium imputet.
DIO. Ubi? Quando carmen fudit et pestem puer?
URB. Nunquam flagitiis tempus aut locus deest.
Auguste, vixdum scena Genesium dedit,
Cum mussitare Vitus et magicae modos 1875
Emurmurare fraudis. Hinc torva intuens
Acie, comoedum perculit. Vidi illico, red
Vidi Genesium, mentis erepatae notas
Vultu moventem.
PUL. spacerspacerspacerspacer spacerspacerVidimus pariter virum,
Ex quo malignas hausit oculorum faces, 1880
Sibi excidisse.
OTH. spacerspacerspacerspacerTestor aspectu magus
Cantuque festos urbe summovit sales.
Visu Genesium mentis avertit statu.
DIO. Quid falsa garris? Potuit his venefica,
Potuit ocellis tela iaculari puer? 1885
Hoc ore Circes carmen? His late luem
Spargere labellis? Forma mendaces probat,
Aetasque tantis invia sceleribus. Latet
Pulchro sub ore pulchrior mentis tenor.
PUL. (Seorsum.) Delirat usque captus in Vito Geta. 1890
URB. Nec frons nec aetas, Caesar, Hebraeam solet
Eximere pubem. Lacte commixtam bibit
Ab ubere luem, dumque vernantem dies
Firmat iuventam, quidquid arcanae docet
Medaeae pestis haurit, in Remi genus 1895
Primus ab annis, artis egregium suae
Tentamen ausa. Lumine atteno inspice.
Nunquid sub istis, ore quos fixo stupes,
Oculis venenum latitat? Hae nostram genae
Haec frons ruinam spirat. Haec magicis coma 1900
Implexa nodis vertet Assarici domum.
VIT. Cavete, proceres, omen. Imperium sine
Fine dedit olim Iuppiter cecinit Maro. blue
Hoc tamen ab una pendet imperium coma,
Unusque Romae fata suspendit pilus. 1905
Si vera prompsit flamen, erravit pater
Hominum deumque, crine delusus meo.
Sin falsa, cunctos disce nequitiae modos
Errore ab uno, Caesar.
DIO. spacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerArgute premis.
Causam peroras victor. Haud istis manet 1910
Suspensa filis urbis aeternae salus.
Vis nosse, quo se volvat imperium polo,
Qua vi perennet Roma?

Hic panditur lararium.

spacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerDivorum subi
Penetale mecum. Pandite, penates, domum.

Stabant suis quisque loculamentis dii penates Romani. blue

En spes Latinae gentis! Hi Romam lares, 1915
Haec nos tuentur numina. His fretum diis
Aeternat ingens Dardanae imperium domus. blue
VIT. Desiste, princeps. Error aversum rapit.

Eloquitur statuas.

Agite, penates, Roma si vestro stetit
Defensa numine, state quo statis gradu. 1920
Sin vos nefandus error effinxit deos,
Unumque rebus numen humanis praeest,
Christo imperante, ruite praecipites. Ruunt

Omnia simul idola corruunt prona in terram.

En spes Latinae gentis! En strati iacent
Dii sospitales imperi. His nixum stetit 1925
Crevitque regnum ducibus? Alterius gradum
Stabiliat ille nempe, qui cecidit suo.
I nunc et istis iunge numinibus fidem.
URB. Verusne vates, Caesar, an falsus fui?
Fortuna Romae victa regnantis iacet, 1930
Totumque lapsis cecidit imperium diis.
DIO. (Excandescit.) Proh monstra rerum! Proh magi horrendum nefas!
Stravit penates imperi. O nullo satis
Orco luendum facinus! Huc lictor manum.

Accurrit miles iniecta in Vitum manu.

Rape execrandum. Merge Tartareo specu, 1935
Discerpe virgis dorsa, pectinibus sinus,
Latera flagellis. Totus in plagas eat,
Unusque toto rubeat in monstro cruor.
VIT. Exutus arte, iam tuas partes agis.
Rabiemque cordi repetis innatam, fera. 1940
Diocletiane, fraude semota, places.

Perge ad quintum actum