Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis — translatio.

ACTUS III, SCENA i
VITUS, DIOCLETIANUS, URBANUS, HYLAS

Hylas, Diocletiano et Urbano clam auscultantibus, Vitum filium alloquutus, frustra conatur a Christo avertere.

VIT. Pater supreme, tuque, supremi patris
Vivax imago, Christe, pugnanti vigor
Ab axe missus adsit, et pectus novo 925
Incendat igne, ne qua deiectum gradu
Facies malorum frangat. Obsessum tenet
Ceu carcer aula. Proh gravior ipsis quoque
Carceribus aula! Densa quam noctis premit
Caligo, veri rarus aspergit nitor. 930
Quam vincla, ferri pondus immensum, gravant,
Lucri cupido. Dirus incumbit vapor,
Obscena procerum vita. Corruptis odor
Exhalat auris, nota flagitiis ducum
Exempla. Iunctos faedat attactu lues. 935
Serit aula mores. Ultimum inclusi malum
Iudex tremendus. Quem tremant reges, habent.
Saevius in alta fulmen incursat iuga,
Nullisque coeli gravior impendet furor
Quam quos potestas culmen ad summum levat. 940

Urbanus et Diocletianus auscultant ex abdito.

URB. Hinc aucupemur hospitis novi dolos.
HYL. Gradu pariter ac mente suspensa feror,
Animusque varia pendet agitatus vice.
Gaudet doletque, metuit ac sperat, sibi
Nec perstat idem. Quem modo evinctum dolet, 945
Gaudet repertum. Quem relucantem timet
Sperat domandum. Coepta fortunet favor.

Admirabundus intuetur Vitum.

Verosne vultus tueor, an fallax meis
Inerrat oculis umbra? Proh quantum iubar
Defluxit ori! Quantus e vultu decor 950
Delapsus abiit! Vitus in Vito perit.
DIO. Delirat. Ore fulget augusto puer.
HYL. Vel sic tamen vidisse post longos iuvat
Soles repertum. Fas sit, o superi, precor
Servasse vel sic. Indite effigiem mihi 955
Parem dolori. Sin patris temnat preces,
Parem furori. Propius affatus peto.

Vitum apprensum ad pectus arcte stringit.

O nate, patris una pereuntis salus,
Ades, parenti iunge complexus pio.
Stringantur ulnae. Totus in pectus patris 960
Incumbe penitus, et sitibundi rogum
Extingue cordis. Nate, post tantos mihi
Rivise luctus! Nate, solliciti metus
Et spes parentis!
VIT. spacerspacer spacerspacerspacer Unde lugubris, pater
Obsedit ora squalor et nigras coma 965
Sine lege vestes lambit?
HYL. spacerspacer spacerspacerspacer spacerspacerspacer Unde sit, rogas?
Tu tu parenti, quem vides, luctum facis.
Hic squallor oris, hic fatigata iacens
Cervice crinis, vestis hic furvae picem
Imitata noctis, frontis hae tristes notae 970
Tuum loquuntur mentis ingratae nefas.
Ex quo paternos profugus excesti lares,
Aliena persequutus, o quantos miser
Hausi dolores! Nulla lux unquam mihi
Serena fulsit. Foeta gemitibus dies, 975
Nox foeta luctu. Dumque fugientem sequor
Terris et alto, proh quibus fessum malis
Egere casus mille per vario plagas
Phoebo calentes. Pressit Herculeus labor.
Quin et levare suetus aerumnas sopor, 980
Pater mearum est. Visus o quoties mihi
Squallente vultu turbidam somni vicem
Rupisse! Quoties ore sanguineo patri
Occurris ense fossus, aut feris datus!
Quam pervagata caede gens hominum ruit, 985
Tam varia sese funeris imago tui
Obiectat, et conterret, et toro excutit,
Horrida, cruenta, tristis, illaetabilis.
Verosne luctus timeat an vanos pater,
Tibi relictum est. Spectra funesta excute, 990
Patrioque tandem statue moerori modum.
VIT. Levare luctum, qui capit, solus potest.
HYL. Levare luctum, qui facit, solus potest.
VIT. Caeli sequutus iussa deserui patrem.
HYL. Coli parentem iussa num coeli vetant? 995
VIT. Absens colebam.
HYL. spacerspacer spacerspacerspacer spacerspacerspacerMille qui patrem malis
Absens fatiget, num colit natus patrem?
DIO. Pater est. Quid ultra quaeris? I, propera, virum
Asservet aula. Victus hoc telo puer
In me recumbet. Me vocat regni labor. 1000
HYL. Sed mitto crimen, mente nec memori fugam
Retracto. Gnbate, quidquid offensae fuit,
Transierit. Ex hoc genitor ac pietas die
Redeant. Supremum nube odifera Iovem
Veneratus, irae fulmen Augustae fuge. 1005
VIT. Solus trisulcum proiicit fulmen Deus.
HYL. Iuppiter in aethra, Caesar in terris deus.
VIT. Uterque falsus. Unicum et coelo et solo
Praeesse numen mente veraci potest.
HYL. Te redde patri.
VIT. spacerspacer spacerspacerspacer spacerspacerspacerSum tuus.
HYL. spacerspacer spacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerAnimum mihi 1010
Praebe obsequentem.
VIT. spacerspacer spacerspacerspacer spacerspacerspacerIusta si moneas, sequar.
HYL. Christus recepto cedat excussus Iovi.
VIT. Haeret medullis,
HYL. spacerspacer spacerspacerspacer spacerspacerspacerNate, Circaeos fuge
Tandem susurros. Error illusum hactenus
Fecit nocentem teque puerilis tenor 1015
Absolvit aevi. Facinus hoc primum sciens
Geres, paternum si ferus calcas precem.
Effare. Patri cedis?
VIT. spacerspacer spacerspacerspacer spacerAeterno.
HYL. spacerspacer spacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacer Pater
Quis ille?
VIT. spacerspacerChristi genitor aequaevi Deus.
HYL. O pertinacem mentis aversae luem! 1020
Per sancta generis vincla, per nomen sacrum
Nati patrisque, pectoris pestem expue.
VIT. Nullam recepi.
HYL. spacerspacer spacerspacerspacer spacerspacerPer catenatos patris
Miseri labores, quosque nutritor tuli
Infantis aevi, quosque fugienti et vago 1025
Vagus ipse nato, et profugus impendi pater,
Mihi te reserva, columen afflictae domus,
Senii levamen unicum, et fessis decus
Lumenque rebus.
VIT. spacerspacer spacerspacerspacer  Vivo, ni Caesar vetet.
HYL. Pare monenti, parcet.
VIT. spacerspacer spacerspacerspacer  spacerspacer spacerspacerspacer Ah! Vetuit Deus. 1030
HYL. Moriere.
VIT. spacerspacer spacerspacerspacerVotum est.
HYL. spacerspacer spacerspacerspacer  spacerspacer spacerspacerspacerCaede genitorem pari
Extinguis.
VIT. spacerspacerAbsit.
HYL. spacerspacer spacerspacerspacerCausa cui vitae perit,
Quid fata teneant? Nunc ius vitae ac necis
Meae penes te est. Luce genitorem frui
Vis? Flecte mentem. Vis mori? Persta tenax. 1035
Iam statue.
VIT. spacerspacerVideat genitor extentum, precor,
Annosus aevum. Quo vocat coelum sequor.
HYL. Gelidus per artus horror attonitos meat.
Non surdiorem naufragis cautem Thetis
Reciprocante tundit undarum vice. 1040
Quae me malignis fata syderibus agunt?
Ego te creavi? Rupe Caucasea satum
Hircana tigris aluit, aut Stygiae nurus
Gremio receptum lacte paverunt suo.
Quo me remittis, vipera? Ad noctis plagas? 1045
Ibo, ibo, sed te comite. Furiarum domos
Una petemus, quaque cognato ebrios
Cruore, poenis cruda Tisiphone domat, red
Illuc feremur.

Fasciam sericam velut in laqueum componit.

spacerspacer spacerspacerspacer spacerEn tibi fatum gerens
Informe nodus, vinculum horrendum. Patri 1050
Aut cedis aut occumbis. Etiamnum taces?
Pallidum vulgus nocentum, tuque inexpletae sator
Mortis, atrae noctis arbiter, ecce vipeream sacro
Moribundus animam filii et pater sequor.

Laqueum iniicit collo filii.

URB. Christi profane mysta, quid magico dolos 1055
Nodo recondis?

Fasciam eripit.
spacerspacer spacerspacerspacer spacerspacerLictor, avulsum procul
Vigil reposta servet excubitor domo.
Haec, Christianis Caesaris ephebum sacris
Imbuere fraus est?
VIT. spacerspacer spacerspacerspacer spacerEsse si hoc reris nefas,
In me minaci tela iactentur manu. 1060
Servetur iste, fautor egregius deum.
URB. Fronte simulata fautor egregius deum.

bar

ACTUS III, SCENA ij
VALERIUS, VITUS

Valerius, dum tentat Vitum vanis promissis ad deos traducere, tantum non fit Christianus.

VAL. Succumbe, Vite, teque consortem meae
Adiunge sorti. Supplices Iovi manus
Affusus aris tende. Ridentem explicat 1065
Fortuna frontem. Caesar Attalicis parat blue
Opibus beare iussa facientem sua.
Corona stellis picta gemmatis caput
Decorabit, auro sceptra nodoso manum,
Humeros bis Afris tincta muricibus toga, 1070
Digitos pyropi, latera numerosus cliens,
Suras cothurni, tecta regali situ
Postes. Eburno sic opum dives toro
Nitore, et aulae syrmate trahaci solum
Verres beatus. Dumque maturum dies 1075
Adiiciet aevum, Martis invicti capax,
Crescamus ambo, lege vivendi pares.
Ubi terna vitae stamen augebit soror,
Tum per trophaea, perque Romanae inclytas
Virtutis artes, arma, Bellonam, tubas, blue 1080
Ducti feremur, donec aequatum polo
Decus assequutos nivea componat quies.
VIT. Generose princeps, grata muneribus mage est
Mens offerentis. Attamen fixum licet
Animo sederet quae rogas pronum sequi, 1085
Nil influentis dona fortunae tamen
Sensum lacessunt, illa nec pectus quatit
Regum ducumque febris, imperii appetens
Libido. Fallax vita, quam fronte extima
Late micantem vanus irradiat nitor. 1090
Nox atra mentis consciae, et scelerum horrida
Caligo, mordax cura, Dirarum cohors
Exercet intus. Regnat in regno timor.
Est aula carcer, luxus in luctum trahens,
Diadema cura, purpura, insontum cruor, 1095
Monile vinclum, sceptra, nisi iustus regas,
Insanientis arma. Lux vitae lutum,
Solium catasta, famulus inimicus cliens.
Honor onus, aura gloria, voluptas merum
Mixtum veneno.
VAL. spacerspacer spacerspacerspacerQuas mihi pestes canis? 1100
Expertus aulam dicta confuto.
VIT. spacerspacer spacerspacerspacer spacerspacer spacerspacerspacer spacerspacerDies
Adhuc serenos, molle vectigal, sibi
Deposcit aetas primula. Imprudens mali
Et blandientis tyro fortunae, iubar
Solum intueris extimum. Hoc felix satis, 1105
Quod esse miserum quid sit ignoras. Cito,
Cito nimis, actus sortis alternae rota,
Aulae caducam pallidus gemes fidem.
Ut musca rutilae capta prospectu facis,
Volat usque circum, donec in flammam irruens 1110
Exurat alas, seque praecipitem trahat,
Ita speciosus quem tenet regni decor
Olim perustus igne radianti labat.
VAL. Agis Catonem.
VIT. spacerspacer spacerspacerspacer spacerspacer Iustus audivit
Cato.
VAL. spacerMollis virentem lusus aetatem decet. 1115
VIT. Virtus tenellam nobilis mentem decet.
VAL. Haec secta Christi —
VIT. spacerspacer spacerspacerspacer spacerspacer spacerspacerspacerSecta virtutis.
VAL. spacerspacer spacerspacerspacer spacerspacer spacerspacerspacer spacerspacer spacerspacerspacerspacerspacerTrucem
Dedisce legem, teque meliori Iovis
Submitte regno. Quid colis vanus deum,
Cui nulla retro numen adscripsit dies? 1120
VIT. Cui sempiterna numen adscripsit dies.
VAL. Haud ante notum?
VIT. spacerspacer spacerspacerspacer spacerspacer spacerspacerNotus a saeclis Deus.
VAL. At Christus homo.
VIT. spacerspacer spacerspacerspacer spacerspacer spacerspacerDeusque.
VAL. spacerspacer spacerspacerspacer spacerspacer spacerspacerspacer spacerspacer spacerQuid prius?
VIT. spacerspacer spacerspacerspacer spacerspacer spacerspacerspacer spacerspacer spacerspacerspacer spacerspacer spacer Deus.
VAL. Deum quis hominem fecit?
VIT. spacerspacer spacerspacerspacer spacerspacer spacerspacerspacer spacerspacer Ipse se.
VAL. spacerspacer spacerspacerspacer spacerspacer spacerspacerspacer spacerspacer spacerspacerspacerspacerDeus
Se fecit hominem?
VIT. spacerspacer spacerspacerspacerspacerNec tamen posuit Deum. 1125
VAL. Quid natus egit?
VIT. spacerspacer spacerspacerspacerspacerspacerspacer Obiit.
VAL. spacerspacer spacerspacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerAn fato?
VIT. spacerspacer spacerspacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacerspacer spacerNece.
VAL. Quae causa facti?
VIT. spacerspacer spacerspacerspacerspacerspacerspacer spacerScelera.
VAL. spacerspacer spacerspacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacerQuis tantum scelus?
VIT. Ego, tuque, chara gentis humanae salus.
VAL. Figmenta cerebri!
VIT. spacerspacer spacerspacerspacerspacerspacerspacer spacerFabulas vates canunt,
Queis ludum numinum immensum gregem 1130
Finxisse. Lucis cassa mens! Credis Iovem
Praeesse rebus, patre Saturno satum,
Prope parricidum, quem sua tactum face
Visit Cupido, perque non licitos toros
Egit furentem, adulterum, incesti reum. 1135
Quis ista caecus? Quem recusares patrem
Deumne adoras? Cuius auditu horrida
Flagitia lex humana damnaret rogo,
Hunc esse numen credis? O nunquam satis red
Abominandus error! In melius refer 1140
Consilia, princeps. Sequere cognatae decus
Virtutis. Altam praetulit Caius facem, blue
Praeivit, aevi specimen egregium sui.
Susanna virgo, stirpis Augustae iubar.
Sequere vocantes. Subeat excusso Iove 1145
Christus, Deoque pateat aeterno sinus.
VAL. Sinus patescit. At quis amentem furor
Urget paterna sponte sub odia subiici?
Quanta hinc ruina? Iure sceptrorum excido,
Procerum relanguent studia, fulgentis bona 1150
Deperdo Romae. Mollis expirat decor
Vernantis aevi, spesque generosa indolis,
Ut flos iniquo sydere afllatus, perit.
Quis fructus operi?
VIT. spacerspacer spacerspacerspacerspacerspacerVita felici fluens
Aevo, beatis fata deliciis, mali 1155
Expers, bonique mater aeterni.
VAL. spacerspacer spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerSequar,
Sequar vocantem, Vite. Quo sequar tamen?
VIT. Ad astra.
VAL. spacerspacer spacerspacerLex —
VIT. spacerspacer spacerspacerspacerspacerspacerSuprema dum stabit, iacet.
VAL. Edicta —
VIT. spacerspacer spacerspacerDum sunt impia, refigi queunt.
VAL. Caesar.
VIT. spacerspacer spacerTonanti paret invitus Deo.1160
VAL. Pater —
VIT. spacerspacer spacerSupremum qui negat, non est pater.
VAL. Minae.
VIT. spacerspacer spacer Timeri causa minitantem vetat.
VAL. Tormenta —
VIT. spacerspacer spacerspacerspacer Fortis calcat, ubi virtus iubet.
VAL. Nex.
VIT. spacerspacer  Nos beatos ense si cadimus pari.
Vitam parabit mors perennantem brevis. 1165
VAL. Ut praeliantes passa ventorum vices,
Comis laborat quercus, atque anceps tremit,
Boreaene an Euro cedat annosum latus,
Sic fluctus animum vibrat alternus meum.
Lagire spacium, solus expendam pari 1170
Hinc inde libra quem sequi satius deum.
Consilia lentum magna iudicium petunt.
VIT. Effugia, princeps, quaeris. In oculos modo
Veri coruscat ardor, et spatium petis,
Deliberata lumen ut fugias mora? 1175
VAL. Succmubo victus. Deus invitum rapit.

bar

ACTUS III, SCENA iij
URBANUS, VALERIUS, EPHEBUS

Valerius Urbano exprobat crudelitatem in Christianos, caeteraque flagitia quae nolentem cogit audire.

URB. Regredere, Vite. Caesar affatum petit.
Cessitne palmam victus, an victor tulit?
VAL. Cessit tulitque, victor et victus fuit.
URB. Aenigma texis.
VAL. spacerspacer spacerspacerspacerspacerspacerVerba perplexis iuvat 1180
Referre nodis, quando secretae sinus
Mentis petuntur.
URB. spacerspacer spacerspacerspacer Cura me, princeps, tui
Patrisque stimulant iussa.
VAL. spacerspacer spacerspacerspacerspacerspacer spacerspacer Scrutari mea
Arcana?
URB. spacerspacer spacerspacerspacerNosse quis Vito micet
Pulsus, quis animum tangat in superos amor. 1185
VAL. Haud maior unquam.
URB. spacerspacer spacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerVictus an Iovem colit?
VAL. Incestuosum victor eiurat Iovem.
URB. O pervicacem! Flagra sacrilegum doment.
Pateris inultus ore mordaci deos
Sic inquinari? Saevit in Iovem puer? 1190
VAL. Patior inultus ore veraci deos
Sic vapulare. Saevit in truncum puer.
URB. Et ossa et artus horror inopinus quatit.
Et te veneni Vitus afflatu abstulit?
Nec fulminantis tela genitoris times? 1195
VAL. Tu tela patri, tu minas, fulmen, faces
Vulcanus alter cudis. Immersum suo
Quod sub cruore stagnet imperium, scelus
Tuum est. Parentem, furia, sanguineum tuo
Reddis flagello.
URB. spacerspacer spacerspacerspacerFerre diutius negat 1200
Rabies protervum, pectus effringit tumor.
Facesso procul hinc.
spacer

Iniecta in collum manu detinet invitum. Pugionem in pectus dirigit.

VAL. spacerspacerspacer spacerspacerspacerSiste sceleratum gradum.
Ferrumne cernis? Caesaris adiuro caput,
Hoc transadactus morere, si quodquam pedem,
Donec perorem coepta. Te Ditis popam, 1205
Tigrisque pastum lacte delectat cruor,
Cruor innocentum. Caius, heu, sanguis meus
Te sensit atrum caedis artificem suae.
Sensit Susanna, cuius innocua fluens
Cervice rivus in tuos quondam ruet 1210
Vindex medullas, teque submerget Styge.
His officinam —
URB. spacerspacer spacerspacerspacer Rumpor.
VAL. spacerspacer spacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerAusculta, scelus.
His officinam struxit in fibris furor,
Crudelitatis carnifex dirae furor.
Hoc fabricantur cordis implacidi sinu 1215
Feritatis artes mille, fornaces, rotae,
Sartago, forceps, pecten, equulei, cruces,
Plumbata, fasces, ungulae, crates, ferae,
Immanitatis horrida supellex tuae.
At te deorum ducit in curas amor. 1220
Mentiris. Auri sacra te rodit fames. blue
Te nidor aulae, te dapum recens odor,
Te Veneris aestus, dira te Bacchi sitis
Agunt feruntque. Larva pietatis dii,
Praeceptor artis venter, Augusti favor 1225
Obtectus astu fucus. Haud aliud colis
Quam te deorum numen, aut regum decus.
I nunc, tonanti proximum iacta caput,
Aulam furore, sanguine imperium reple.
Tandem ruinam fastus ultricem trahet. 1230
EPH. Urbane, princeps Caesar ad ludos vocat.
URB. Abiuro ludos. Habeo ludorum satis.
Cum volvit ira turbinem, nescit premi,
Tamen prematur. Hera vindictam dabit.

bar

ACTUS III, SCENA iiij
DIOCLETIANUS, VITUS

Diocletianus, mutato habitu personam celans, ac Vitum in Augusti sententiam pertrahere conatus, mira pueri constantia et dicendi libertate repellitur.

DIO. Bene est, recondor, meque surreptum mihi 1235
Mentitur alium vestis ignotae sinus,
Et ficta vultus fingit alienos coma.
Haec forma mentis. Specimen agnosco mei
Intus latentis. Tecta Caesarea domus
Ex quo subivit ore sydereo puer, 1240
In Caesare perit Caesar. Alternus sibi
Haud constat animus. Odit, ac rursum sui
Oblitus ardet. Patior, heu, patior, scio.
Quid patiar excors nescio. In venas deus
Descendit aliquis, albus an niger latet. 1245
Si Veneris infans, bella geminato ciet
Utrimque telo, vulnus haud unum facit,
Et plumbo et auro ferior. Infensum diis
Odi puellum, pallidae ut monstrum Stygis,
Ipsoque monstri totus aspectu tremo. 1250
At qua serenum fulget in vultu iubar,
Purpura labellis ardet, in oculis pudor,
Nix fronte, multus vernat in verbis lepos,
Omnisque Charitum fluxit in puerum favor,
Amare Vitum cogor invitus. Nova spacer1255
Hinc versat animum cura, quos tentem prior
Aditus, quis arte ducat in causam labor,
Ut par amantem redamet ac superos puer.
Et ecce praeda. Qualis alarum vice
Suspensus agitur falco, sublimem secans 1260
Aethera, solumque lumine intento legens,
Ut cum latentem fida perdicem canis
Levarit agro, devolet, rostro impetens
Et ungue praedam, talis hic puerum moror.
Huc, culta fandi vis et affatu potens. 1265
Suada, qualem blanda Sirenum cohors
Mentita lusas torquet in cautem rates,
Promissa primas ampla blanditias ferant.
Sydus iuventae, grata pueritiae rosa,
Melioris menti sensus an solitus manet? 1270
VIT. Consilia spacio sana firmari solent,
Insana solvi.
DIO. spacerspacer spacerCorda nisi firmet rigor.
VIT. Haerere virtus quo stetit gradu solet.
DIO. Si firmus ille est. Qui loco fragili stetit
Haerere nescit. Mitto verborum vices.
Si pateris, ore pauca non ficto loquar. 1275
Te quando Romam melior excelsam deus
Casusve duxit, pande fortunae sinus,
Obsequere fatis. Aula suscepit lare,
Augustus animo. Stas eo celsus loco
Unde alta quondam decora, regales opes, 1280
Ipsumque rerum culmen iniecta queas
Prensare dextra. Quantus Augusto intimis
Sedeas medullis, solus ex omni scio
Procerum corona. Caesari Vitus placet,
Tanto placere numini haud modicum reor. 1285
Ergo salubris monita consilii cape.
Submitte mentem, quoque Caesarei vocat
Favoris aura flecte non segnis ratem.
Augusta Romae numina ac Troiae deos
Praepone Christo.
VIT. spacerspacer spacerspacerspacer spacerPereo. Viperea lues red 1290
Infecit aures, halitu afflavit caput.
“Praepone Christo?” Dira vox! Linguae scelus!
Huc Caesaris amor? Parce flagitio, Deus.
Placui tyranno. Tacitus auditu nefas
Hausi tremendum. Nullus impulerit licet 1295
Error volentem, pene sum nocens tamen,
Quod tam propinquum steterit innocuo scelus.
“Praepone Christo!” Quidnam? An incestus Iovis,
Iunonis iram, Veneris impurae faces,
Bacchi furentis orgia, Gradivi tubas, 1300
Caedes, furores? Caeterum an Erebo satum
Vulgus deorum sceleribus clarum suis?
O cassa lucis pectora! O mentis stupor,
Hac quisquis uni monstra praetulerit Deo!
“Praepone Christo?” Num superbificas opes, 1305
Ducum favores, sceptra, delitias, dapes,
Et quidquid orbe Caesar e domito legit,
Pretiosum et ingens? Vile perfidiae lucrum!
Quid pompa rerum? Grande quid regum iubar?
Ros, unda, fluctus, spuma, bullarum tumor, 1310
Nubesque et imber et lutum et cinis et nihil.
Ros est, in undam mixtus oceano migrat.
Tumeat procella, fluctus ex unda furit.
Illisus alno fluctus in spumam salit.
Quid spuma? Zephyro foeta sub bullam tumet. 1315
Attracta Phoebo bulla sit coeli vapor.
Vapor premente frigore in nubem coit.
Nubes in imbrem decidit, crebro pede
Subactus imber semet in lutum refert.
Arescat aether, pulvis e luto volat. 1320
Pulvis protervis exhibet ventis iocum.
Hinc Aquilo partem difflat, hinc partem Notus,
Pars cessit Euro, praeda pars Zephyro fit.
Sic orbe sparsus fertur immenso cinis
Coelo, solo, saloque. Cum venti silent, 1325
Periere. Quo se pulvis? In priscum redit
Nusquam nihilque. Vane proh mundi nitor!
Huc mentis aestus? Huc catenatus labor?
Hoc animus astris natus insequitur nihil?
Hoc tenue, cassum, inane, tenebrosum nihil 1330
Praeferre Christo, summa cui virtus boni
Pulchrique luce semper accensa micat?
Avertat aether. Potius Augustam domum,
Procerum favores, regna, blanditias, opes,
Et quidquid usquam grande Romano latet 1335
Ubique mundo, Christe, posthabeo tibi.
DIO. Periculosa mentis indomitae moves
Decreta, Vite. Spretus Augusti favor
Par est furori.
VIT. spacerspacer spacerspacerSpretus Augusti furor red
Par est favori.
DIO. spacerspacer spacerspacerPar inexperto, puer. 1340
Regum furorem sequitur a tergo dolor.
VIT. Sic est. Furentem punget Augustum dolor.
DIO. Punget rebelles.
VIT. spacerspacer spacerspacerspacer spacerspacerspacerCaesar immani Deum
Bello lacessit.
DIO. spacerspacer spacer Bella dum Christo movet?
VIT. Dum bella Christo, bella Christiadis movet. 1345
Egon’ ut favorem belluae immanis sequar,
Cui corde ferrum, et ignis, et dirae necis
Laniena? Fusus quem tot insontum cruor, red
Orbisque late sanguine innocuo natans
Abominandum reddit?
DIO. spacerspacer spacerspacerspacer spacerspacerspacer Aeternas poli 1350
Adiuro flammas, Caesarem nullus tenet
Amor cruoris. Una sollicitat deum
Religio, priscum gentis Ausoniae decus,
Iovisque pietas, quem triumphati memor
Orbis perenne Roma praesidium colit. 1355
Hinc in deorum cogit inimicos amor
Laxare fulmen, cuius ultricem potes
Evadere alam, thure si modico Iovem
Venerere pronus. Pare, et arbitrio tuo
Tibi fata finges.
VIT. spacerspacer spacerspacerspacerFinget arbitrio suo 1360
Qui cuncta fixit. Nec puta munus deum
Romae triumphos. Ille quem Christus patrem
Agnoscit, aequum numini numen, Deus
Qui sceptra regum versat et regnis modum
Metasque ponit. Ille terrarum dedit 1365
Teucris habenas, non ut e trunco deos blue
Malesana Roma fingat. O curvas nimis
In vana mentes! Unus imperio solum
Coelumque fraenat Christus. Huic quidquid legit
Arabs odoris libo, nec micam Iovi, 1370
Non si micantes dives in sinum Tagus blue
Ingerat arenas, aut superbifica manu
Utramque solis moliar Caesar domum
Non si per artus cuncta laniatos eant
Tormenta, non si totus imperii fragor 1375
Detonet in unum. Quid miser Christum studet
Auferri Caesar? Quid gregem ferro insequi?
Frendeat Avernus, crescit e damnis amor.
Sobolescit ipsis aucta carnificum malis
Gens Christiana. Tela per et ignes viret, 1380
Ceu passa cultros arbor in comas abit,
Multaque foenus fronde numerosum refert.
Quae sors tyrannos interim immanes rapit?
Testare Roma. Primus in Christum ferox blue
Evomuit animum caede quaesita Nero. 1385
Cuspis Domitium caeca, Traianum intimos
Populata sensus cura demisit Stygi.
Trux Adrianum torsit in mortem sitis,em
Hydropsque dirus, nec tulit fortis necem.
Deliberata carpsit Aurelium fames, 1390
Suo incubantem funeri et curis gravem.
Vitam Severo carnifex pedum dolor,
Mixtusque luctu moeror evulsit fibris.
Decium tyrannos inter immanem palus
Ultore fluctu mersit, humani vicem 1395
Pensans cruoris. Captus hostili manu
Valerius, hostis subdidit pedibus caput,
Clausitque miseros, turpe mancipium, dies.
Haec sors tyrannos, bella qui Christo gerunt,
Insequitur atrox. Post tot ultoris Dei 1400
Exempla, crudas pergat in Christi gregem
Feritatis artes cudere, humano solum
Coelumque tingat sanguine, et dira nece
Diocletianus. Instat a tergo Deus,
Atrocioris fortior vindex mali. 1405
DIO. Diocletianum servat astrorum favor.
Tu sensa mentis verte ne pereas, puer.
VIT. Si verto, pereo. Christus aeternum placet.

bar

ACTUS III, SCENA v
LUPUS, PAPINUS

Lupus Papino Hylae famulo persuadet ut herum palam accuset quid sit occulte Christianus et sacerdos, Vitumque magicis artibus a diis avertat.

LUP. Age nunc, Papine. Fata nos pulchrum vocant
Ad facinus. Auro poteris ingenti sinum 1410
Cumulare felix, teque de medio erutum
In celsioris ferre fortunae gradum.
PAP. Exprome quam me tantus in sortem trahas
Promissor.
LUP. spacerspacer  Arctam posco secretis fidem.
PAP. Spondeo.
LUP. spacerspacer spacerspacerspacerVovesque?
PAP. spacerspacer spacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacer Voveo iuratus fidem. 1415
LUP. Adverte mentem. Vana, quam sequeris, herum
Spes ludit. Aulam fallere ignota ratus
Sub veste patuit. Nota Caesaribus viri
Nomen genusque. Nota proceribus domus.
Tacitus latere singulos quivis potest, 1420
At nemo cunctos. Fama regales colit
Ardua penates. Quidquid innumeris legit
Luminibus. Aure quidquid arrecta bibit,
Spargit per aulam prima. Nil reges latet.
Haec nunc ab oris narrat Aetnaeis Hylam 1425
Adesse, censu nobilem atque auro virum,
Sed Christianum, deque mystarum grege,
Pecoris magistrum. Regiam furto subit,
Vitum sequutus, iamque mentitum gerens
Cum fronte nomen firmat occultis suum 1430
Monitis alumnum, ne qua Christiadum choro
Facies malorum avertat, et puerum diis
Tandem reponat.
PAP. spacerspacer spacerspacerspacerspacerPro venanatas deae
Fauces! Per omnes foeda mentitur sonos.
Eludit aulam dira cantatrix mali, 1435
Plenisque falsi Fama criminibus virum
Premit innocentem, culpa nec Famam notat.
Infecta factis illa, nunc veri tenax,
Nunc avida vani, miscet. Est aula scelus,
Nunquam per altas veritas gradiens domos, 1440
Falsique summis grata proceribus fides.
Per ego deorum quidquid est usquam, sacros
Caeli per ignes iuro, quem memoras virum
Hylam nec esse gente nec Sicula satum
Nec Christianum. Nemo sacrilegum genus 1445
Sic execratur. Nemo sic pestem fugit.
LUP. Quo pergis usque mentis ambiguae dolos
Versare? Superos voce periura invocas.
PAP. Si falsa iurem. Falsa iurantem sinu
Tartarus hiulco mergat ac paenas petat. spacer1450
LUP. Quae causa Romam, casus an virtus, tulit?
PAP. Virtus. Fugacem sequitur a tergo sua
Se stirpe puerum, quem diis raptum senex,
Senex veneno pariter et cantu potens,
In Christianos retulit.
LUP. spacerspacer spacerspacerspacerspacerspacerspacerHuc ergo sedet 1455
Vertisse curas. Grande iuratus parat
Augustus aurum, quisquis Aeneadum sacris
Latioque puerum finxerit amicum Iovi.
Tuus iste labor est. Mox ad Augusti forum
Vincti trahentur ambo. Confictis herum 1460
Criminibus urge. Testis adiura palam
Adolere divis thura, clam Christum sequi.
Hunc esse, quidquid ore periuro neget,
Mystam profanae gentis. Unius dolo
Vertisse mentem, seque Christiadum Deo 1465
Vitum sacrasse penitus, et nequis timor
Etiam regentis fraena terrrarum domet,
Flectantve puerum dona, cum Stygio Iove
Ausum pacisci. Talibus virum preme.
Queis efferatus iubeat ad flammas agi 1470
Augustus, arte ni recantata puer
Christum perosus repetat Ausoniae deos.
PAP. Hoc tu nefando suggeris monitu scelus?
LUP. Quod perpetranti vertit in lucrum scelus
Tu quaestuosum facinus, haud scelus voca. 1475
PAP. Sons innocentem perdat?
LUP. spacerspacer spacerspacerspacerspacer spacerspacer spacerspacerspacerspacer Ingentis boni
Spes certa sontem absolvit.
PAP. spacerspacer spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer spacerEt famulus herum?
LUP. Etiam parentem, tanta dum merces vocat.
Haec summa famuli cura, famulari sibi.
PAP. Me nulla pietas —
LUP.spacerspacer spacerspacerspacerspacerspacerspacerUmbra pietatis placet, 1480
Non ipsa virtus.
PAP. spacerspacer spacerspacerspacerNullus avertat pudor?
LUP. Audacia viro, virgini placeat pudor.
PAP. Virum putemus, ore qui turpi deos
Hominesque mendax ludat, immeritum necans?
LUP. Illustre virtus nomen a viris habet. 1485
Virtutis est prodesse, cum potes, tibi.
PAP. Premere innocentem iura naturae vetant.
LUP. Natura quidvis quo tibi prosit iubet.
PAP. Leges reclamant.
LUP. spacerspacer spacerspacerspacerspacerspacerspacerSumma lex, animus sibi.
Voluisse ius est.
PAP. spacerspacer spacerspacer Gentium scita improbant. 1490
LUP. Gens nulla, quisque ne sibi studeat, cavet.
Quid verba ventis? Iura, lex, pietas vetent.
Natura contra clamet, obsistat pudor,
Homines deique frendeant, Orcus fremat,
Iuvat lucrari. Dulcis est auri furor, 1495
Formosa merces. Stultus est quisquis suis
Consulere rebus nescit, ubi tempus monet.
Sed nec timendum. Fata servabunt herum.
Quo Caesar urget, ante se flectet puer,
Quam ferat amicum caede truculenta opprimi. 1500
Sin perstet irreflexus, arcebo necem.
Nodos retexam Caesari atque Hylae fidem,
Pronumque divis pectus ex vero canam.
PAP. Vincis, Lupine, vincis. In tuas migro
Conversus artes. Pulchra consilia sequar. 1505

Perge ad quartum actum