Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis — translatio.


ACTUS
SECUNDA, SCENA i
MODESTUS, VITUS, <TRIBUNUS>

Modestus Vitum iam in aula constitutum animat ad constantiam.

MOD. Tenace puppim dente fundatam quies
Huc usque tenuit, Vite. Securo stetit 385
Defensa portu, nec procellosi minas
Pertimuit Euri. Iam per undantem sali
Devehimur aestum, perque luctantes vias
Nerei minacis. Undique maris arbiter
Incumbit Auster pelago, et iratus fretum 390
Verrit rapitque, fervido eversum sale.
Nunc artis opus est. Fixus ad clavum sede,
Cursuque parvam dirige inflexo ratem.
Si quando puppim turbo ventorum impotens
Aget in Charibdim, teque Scyllaea trahet blue 395
Rabie vorandum, navitae faustum pio
Tuere sydus. Christus aethereo micat
Ab axe sydus, navitae faustum pio.
VIT. Micat usque, specto. Nec meos alio sinit
Errare visus. Uno in obtutu haereo, 400
Spectans micantem lumine aethereo facem.
Qua duce procellas hyemis ac ponti vices
Experta quondam tuta sulcavit viam,
Nec se furentis victa ludibrio Noti
Permisit alnus, quando genitali freto 405
Natura fluctus egit in puppim suos.
Haec me paternum docuit Oceanum trabe
Superare tuta.

Hylam patrem modis omnibus conantem a Christo avertere fortissime vicit.

MOD. spacerspacer spacerQui patrem potuit suum
Vicisse, nullas timeat invictus minas.
At si secundum spondeat Nereus iter, 410
Si ponat Eurus et cadat pelagi fragor,
Si adlapsa velis aura propellat ratem,
Vitrea secandem marmora et facies mari
Constet serena, fortius clavum tene,
Nec fide pelago. Saepe vectorem levis 415
Fefellit aura, dumque tranquillo sali
Credit carinam, caeca Sirenum vada
Syrtesque placida conditas unda subit.
Sylvas in aulam vertis, in proceres feras,
In atria specus, gramen in regum toros. 420
Venit opulentam nuda pauperies domum.
Umbrae, recessus, ocia, silentum quies
Abiere. Subeunt aestus, et fumus, et opes,
Strepitusque rerum. Tu quid optandum vide,
Quidve fugiendum. Roma virtutem quatit. 425
Diocletiano sisteris. Ride, time.
Ride furorem fortis, at risum time.
Hilari minantem fronte, laudantem gravi
Specta tyrannum. Saepe quem nequiit furor,
Domuit sereno mollis affatu favor. 430
Ubi blandienti Caesar alloquio tuas
Mulcebit aures, regiae ubi frontis decus,
Sceptrique sortem deferet gnato parem,
Inane munus. Iubaris occidui bonum,
Vanaque tectas luce quisquilias puta. 435
Rex ille regum, ductor aeternus ducum
Partum cruore Christus imperium parat.
Illa illa gemmis picta sydereis domus,
Arx illa solis, illa flammantis poli
Tranquilla sedes, caelitum aeterni lares, 44o
Tibi pandet aulam, quam per extentum coles
Beatus aevum, gentis aethereae comes.
VIT. O meta votis unica et finis meis!
Hac spe per enses, perque flammarum globos,
Per mille rapter caedis horrendae vias, 445
Feram triumphans. Iamque vix patiens morae,
Luctatur intus anima. Iam clausi sinus red
Rupisse gestit pectoris, Christi sequax.
Aestuat, anhelat, ardet. In superum domos,
Infensa terris, fertur, et quidquid videt 450
Mortale ducit. Vile sceptrorum decus,
Vilis honor, aula vilis, et viles opes,
Spes vana vita, vana rerum somnis.
O cassa lucis umbra, ludibrium, nihil!
Mors una, Christe, summa votorum est, tuae 455
Impensa causae. Rumpe tardentes moras.
MOD. Generosa vota, digne syderibus pugil.
Morae querelas mitte, non longa est mora.
Stamus sub ictu. Forsan extremum alloquor.
Iam iamque raptu Caesar inopino abstrahet 460
In varia utrumque. Vite, supremum, placet,
Casum occupemus. Ultimum amplexum cape.

Se invicem amplexantur.

Vale supremum, nate. Generosus fidem
Testetur obitus. Chare filiole, vale.
VIT. Vale supremum, pater. In igneas brevi 465
Transcriptus arces, filium agnosces, pater.
TRIB. Grandaeve propera, Caesar abduci iubet.

bar

ACTUS II, SCENA ij
URBANUS, DIOCLETIANUS, VALERIUS, LUPUS, FIRMUS ET ALII

Vitus liberat malo genio Valerium, ac Diocletianum mirifice capit.

Stat thuribulum in altari.

URB. Ignis ara, Caesar, Iniecto impetra
Nati salutem thure, dein magus puer
Adhibeat artes.
DIO. spacerspacerspacerspacer Quam negant superi, feret 470
Homo salutem! Pulsat incassum deos,
Humana qui praesidia neglexit. Prius
Tentetur, arte si quid arcana puer
Evaleat.
VAL. spacerArte quid queat magica puer?
Fer thura divis, genitor.
DIO. spacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacer En superis fero, 475
Mi nate, thura.

Thuribulo thura iniicit.

VAL. spacerspacerspacerspacer spacerAh crucior, excrucior satis.

Torquet hic inde corpus.

VIT. Invicte princeps, cassa praesidia occupas.
Increscit ipsis aucta remediis lues.
URB. Et hoc timebam, Caesar, Hic puer magas
Edoctus artes cassa divorum canit 480
Praesidia. Sacra perfice incepta. Excidunt
Vires furori.
DIO. spacerspacerspacerspacerSacra perficio libens.

Plus thuris imponit.

VAL. Ah! Saevit intus tortor! Heu diro nimis
Rumpor dolore. Totus in flammas eo.
DIO. Infausta sacra! Debilis Iovis manus! 485

Thura abiicit, aram deturbat.

O dulce pignus, membra quis torquet furor?
Quae saevit intus flamma?
URB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerCessabit, deos
In vota flecte.
DIO. spacerspacerspacerspacerPergis immites adhuc
Occinere divos? Viscera en lacerant mea.
VIT. Occulta vires temnat humanas lues. 490
URB. At non deorum.
VIT. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerCassa divorum est salus.
Quo plura templis messis Eoae feres
Dona, graviorem sentiet luctum puer.
Quin haec per aras fusa nequidquam seges
Arabum medullis nutrit haerentem intimis 495
Morbi dolorem.
DIO. spacerspacerspacerspacerspacerVerba proh nimium abdita!
Ambage posita, fare quis lateat dolor.
VIT. Vis alta morbi longius causas petit
Ductas ab alto.
DIO. spacerspacerspacerspacerspacerLongius ductas pete.
Intentus ora teneo.
VIT. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerMe quando iubes, 500
Auguste princeps, pestis arcanae caput
Arcessere retro, grandius quamvis onus
Recuset aetas, fas sit imperio tamen
Parere tanto. Fas sit arcana eloqui.
Nondum fugaces tempus annorum vices 505
Volvebat orbe concito, nondum aurea
Lux pervicaces noctis aeternae moras
Dispulerat, opibus cum suis pollens Deus,
Egensque nullo, mille cumulatum bonis
Aevum trahebat, nulla cui princeps dies, 510
Postrema nulla. Cumque sic visum, chaos
Vastumque inane iussit in rerum notas
Prodire varias. Dixerat. Nullo satus
Erupit orbis semine, supremam polus
Tollitur in aethram, terra nativo sedet 515
Depressa nutu. Mille radiatum faces
Pingunt Olympum, mille daedalea virent
Tellure flores. Deerat aethereae tamen
Habitator aulae, deerat et terrae incola,
Cum machinator orbis exiles creat 520
Super astra vitas, nulla quas moles gravat,
Agiles phalanges, alitum niveos choros.
His ampla fluxit vena divinae indolis,
His viva virtus, vivus ingenii vigor,
Nativa mentis multa vis, veri ut queant 525
Penetrare nodos. His per astrorum domos
Regnare iussis, dona promisit Deus
Maiora, spatio si brevi servent fidem.
Sed o potentum calcar ambitio! Quatit
Vel pectus immortale. Confestim suam 530
Perosa sortem, pars superbifico Deum
Lacessit auso, quique divinis chorum
Praeradiat opbius lucifer, solium prior
Ambit negatum. Taedet imperio regi,
Pudet secunda sorte contentum, sacro 535
Parere opifici. Sceptra suprema expetit.
Sic immerentem saepe quem regis favor
Sublime vexit, ruris extractum casa,
Primusque proceres inter excelsos setit,
Desertor animum primus infidum gerit, 540
Dominoque pestem primus intentat suo,
Cupidus coronae. Nec mora afflatu lues
Contagioso manat, et volucres trahit
Late catervas, quanta viduatis cadunt
Demissa ramis folia, cum sensu nemus 545
Acri memordit bruma. Tum iusta Deus
Flammatus ira laxat in turbam impiam
Subtile fulmen, quo simul tacta ruunt
Caelo repulsa, seque praecipiti fuga
Sub aestuantes ignis inferni domos 550
Condunt coacta. Iamque ineluctabiles
Aevo perenni criminis poenas luunt.
Sic quos vehebat avidus imperii tumor
Caelum supra Deumque, cecidere, aethera
Infra solumque, Tartari ad fundum ultimum. 555
At Stygia terris interim incubuit cohors,
Irasque quas in sceleris ultorem sui
Effundere nefas, spargit in terrae arbitrum,
Hominem, parentis nobilem effigiem Dei.
Quid multa? Primum stirpis humanae decus, 560
Hominumque patrem, quem sua fictum manu
Bearat opibus ingeni egregiis Deus,
Fecit rebellem. Iamque successu efferus,
Graviore cunctam peste progeniem opprimit.
Hinc mille nata numina. Hinc aris Ioves 565
Stant mille, numen esse cum nequeat tamen
Nisi unum, et unus, cuncta qui fraenet, Deus.
Sed ille Stygius praedo mortales tenet
Fraude implicatos, seque sub truncis coli
Iubet per aras, debitum rerum arbitro 570
Rapiens honorem. At aequa cultores manent
Pretia. Nefandae nempe pietati refert,
Quidquid malorum noctis infaustae sinu
Servat repostum. Quosque devinxit sibi
Graviore nexu, peste multifida premit 575
Vivos, perenni mortuos cremat rogo.
Testis Latinae clara progenies domus,
Gnatusque, Caesar, inclyta propago, tuus.
Cuius per artus errat et dirum ciet
Puero dolorem genius immitis.
DIO. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerMeum 580
Rebellis umbra possidet gnatum?
VIT. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerTuum.
DIO. Errat per artus?
VIT. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerErrat.
DIO. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAn vano patrem
Terrore ludis?
VIT. spacerspacerspacerspacerspacerNullus hic ludo locus.
URB. Et esse verum hoc, qua probas nobis fide?
VAL. Hac, hac, profane mysta.

Impingit colaphum archiflamini.

VIT. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerDesiste, improbe. 585
DIO. Diriguit animus. Unde pueri libus inest
Vis tanta membris? red
VIT. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerCaesar, Herculeos licet
Addas lacertos, coge numerosas manus
Aciesque, quantas nulla collectas dies
Meminit, vel omnes franget haec Stygis fera. 590
FIRM. Portenta fraudis?
LUP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerTimeo Circaeos dolos.
Praedico, Caesar, timeo.
VIT. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Quid times, vide.
Competa loquimur. Ipse praesentis draco
Sui dabit documenta puerili sono.
Age perduellis, fare.
VAL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerDiscede, crucias. 595
VIT. Cunctare, pestis!
LUP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerCaesar, informi tuum
Proscindit ore pignus et pestem vocat.
VIT. Erras. In anguem verba Tartareum vibro.
Effare quis sis.
VAL. spacerspacerspacerspacer Parce.
VIT. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerRegnator poli
Solique Christus imperat.

Advertit se.

VAL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerSum, sum —
VIT. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQuid es? 600
VAL. — dominus Averni.
VIT. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerTetra mentiris, draco.
Torris es Averni. Solus in Stygias Deus
Dominatur oras Christus. Eloquere, quis es?
VAL. Damnatus Orco genius erroris.
VIT. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerBene est.
Quis te per aulam destinet Romae labor? 605
VAL. Bellare Christo, ferre collapsis opem
Diis, pertinaci figere errores gradu.
Vin’ plura?
VIT. spacerspacerspacerQua te voce praesentem probas?
Vehannachash hay ah gnarum mikol chaitath hassadah. red blue (Serpens erat callidior omni
spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerbestia agri.
)

VAL. Κἀγὼ θελοντής τῷδ’ ὑπεζύγην πόνω, blue 610
Οὐδ᾿ αὐ τοιαύτην γλῶσσαν ἐν κακοῖς φιλῶ.
DIO. An Graius ore?
VIT. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerFranco, Memnonius, Iber.
Orbis loquelam posce, quam voles dabit.
DIO. Edat Britannam.
VIT. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerIussa non segnis gere.

Loquitur Britannice.

<VAL.> Alban à waddod y duwie, i ben à syrthiodd, blue 615 (Albanus deos negavit: caput eius
Ond i en aid ir nef yn inion à gyrchodd
. spacerin terram cecidit. Anima tamen ad coelum statim volavit.)
FIR. Casum Britanno memorat Albanum solo.
DIO. Stupet animus. Unde fluxit in vulgus, mihi
Perscriptus uni sontis Albani cruor?
VIT. Futura nescit. Quidquid exigitur tamen 620
Latum per orbem, citius ac factum, tenet.
VAL. Heu, heu! Quis acri vellicat morsu iecur?
O vim doloris! Pungor. Adsis, o pater.
DIO. O dulce pignus, ferre lenimen pater
Utinam valeret! Vite, nunc siquid potes, 625
Exprome, pestem pelle.
VIT. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerMortale supra est.
Christus potenti virus expellet manu.
DIO. Quem Christiani numen hesternum colunt.
VIT. Quem Christiani numen aeternum colunt.
LUP. Hebraeus ille, scelera quem nudum sua 630
Fixere trabibus?
VIT. spacerspacerspacerspacerspacerspacerIlle, quem caelo salus
Humana traxit, quemque suffixum cruci
Domitus tremiscit Erebus.
URB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAd nugas puer
Abiit. Tonante maior an Christus Iove?
VIT. Probetur. Aegrum, si potest, puerum levet, 635
Affixus arae Iupiter. Genium exigat.
Age, archiflamen, thuris accumula struem,
Arabumque totas in focum sylvas crema.
Congere Sabaeas quidquid in nubes abit.
Macta bidentes. Multus armenti cruor 640
Inundet aram. Funde numerosas preces,
Omnes fatiga supplici voto deos,
Summosque mediosque infimosque, si queant
Excutere caecam regiae soboli luem.
URB. Praefisus arti perstrepis. Etiam deos 645
Magicus ligat susurrus.
VIT. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerO fortes deos,
Quos cum lubebit quaelibet Circe liget!
Figmenta rerum, Caesar. Aeterno queat
Obstare quidquam numini? Ratio negat.
DIO. Neget probetve Christus infernum potest 650
Arcere genium? Constet exemplo fides.
VIT. Constabit, ante pauca si rogem tamen.
Age, turpe monstrum, Christus invitum iubet
Responsa ferre. Falsa depromas cave.
Quis tot per orbem numina instituit?
VAL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerEgo. 655
VIT. Cuiusnam adorat numen Italia.
VAL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerMeum.
VIT. Quis monita ab aris fundit?
VAL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerEgo.
VIT. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQuis Delphica
Effudit aureo tripode responsa?
VAL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQuis? Ego.
VIT. Quis thura, ritus, hostias, aras, dies
Fastos, nefastos, mille sacrorum vias 660
Docuit Latinos? Fare, quis docuit?
VAL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerEgo.
VIT. Quis fructus operi?
VAL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Noctis aeternae chaos.
Styx, pix, perennis flamma, crudelis dolor.
VIT. Quem rere Christum? Quid taces?
VAL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerNocet loqui.
VIT. Christo imperante? Cogat affari Deus. 665
Quam rere Christum? Num siles?
VAL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerHominem, Deum.
VIT. Age ergo, Christus homo Deusque, qui potens
Perrupit olim claustra Tartarea, iubet
Hinc emigrare.
VAL. spacerspacerspacerspacerspacerO parce!
VIT. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Migrandum illico.
Haeres, nefande?
VAL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerQuas petere sedes iubes? 670
VIT. Pallentis Orci.

Indigitat archiflamen.

VAL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerSine sacerdotis mei
Divertam in artus.
VIT. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerStagna flammarum pete.
VAL. Rectane?
VIT. spacerspacerspacerspacerspacerFalsum sterne, qua veheris, Iovem.

Mirum in modum distorquet corpus. Deiicitur statua Iovis.

VAL. Ad Orcum, ad Orcum.
DIO. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer spacerspacer Pulsat horrentem pavor.
VIT. Excute pavorem, Caesar. Eiectus fugit 675
Nigras ad umbras genius.
DIO.spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer spacerO nate!

Redit ad se Valerius.

VAL.spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerO pater!
DIO. Vivis?
VAL. spacerspacerspacerRecursu vita iucundo redit.
DIO. Vales?
VAL. spacerspacerspacer Dolore pectus excusso vacat.
DIO. Viges?
VAL. spacerspacerspacer In artus maior assueto vigor
Fluxit repente, quodque, dum factum probo, 680
Fieri tamen potuisse vix credo mihi.
Haud melior unquam constitit membris salus.
LUP. Portenta cantus Thessali! blue
FIRM. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerHic puer mago
Potens susurro dispulit membris luem.
URB. Unaque summum stravit infandus Iovem. 685
VAL. Facile repones. Quidquid in modo fuit,
Tamen salutis principem amplector meae.

Iniicit collo brachium sinistrum.

Audiat Olympus. Vos ego, superum domus,
Vos testor, ignes, numen inviolabile,
Dum vescar aura, vita dum sensus reget, 690
Herebit animo fixus immoto favor.
DIO. Nostraeque pariter dona pietatis feret.
Iam festa Romam solvat in plausus dies,
Iam ludat orbis. Nulla regificis vacent
Theatra ludis. Aula geminatum sonet 695
Resonetque Viti nomen, extremis opem
Qui rebus addit, regis in sobolem pius.
I, Firme, puerum duc in Augustae domus
Penetrale. Grata mulceat fessum quies.
Equidem fatebor, solus e Christi grege 700
Hic flexit animum, dives ingenii puer.
Quem se ferebat ore! Quis fronti decor!
Quae suada labris! Quantus eloquio lepos!
Huic mente Christum quisquis excutiet, diis
Transcripto amore, merita pensabo memor. 705
Grandia favoris pretia Caesarei feret.

bar

ACTUS II, SCENA iij
EPHEBUS, DIOCLETIANUS, URBANUS, LUPUS, VALERIUS, PRAECO

Praeco Caesareum edictum a Christiano quodam publice discerptum ennarans Diocletianum in furias agit.

EPH. Ingressus aulam praeco Caesareus, tua
Anhelus ora poscit.
DIO. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAdmitto virum.
PRAE. Immane facinus, Caesar! O foedum nefas!
DIO. Quid triste portas? Effer in medium.
PRAE. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerO scelus! 710
Pudet, pudet referre. Protritum iacet
Nomen decusque Caesaris. Legum sacer
Excessit animis horror. Edictum iubes
In Christianos voce stentorea canam.
Mediam sub urbem iussa dum populis fero 715
(Stupesce, princeps), aliquis e Christi grege,
Ceu saeva iaculis icta latronum tigris,
Prosiluit audax, seque per turbam incitans
Sacrum furente rapuit edictum manu,
Lacerumque mille sparsit in partes. Humi 720
Dein pedibus ardens pressit, et crebro furens
Calcavit ictu ,qualis in pugnam ferox
Cum taurus iras acuit et pressis quatit
Pedibus arenam. Voce mox fera intonat,
“I, praeco Ditis, facinus Augusto refer. 725
Narra tyranno, post tot immanis ferae
Truculenta iussa, postque tot crudi vias
Lethi, catastas, verbera, equuleos, cruces,
Superesse qui feralis edictum popae
Discerpat ac proculcet, et Christi decus 730
Nomenque, flexo pronus e genu colat.”
Haec eloquutus, plebe de media viam
Corripuit indeprensus, et totam fugax
Illusit urbem, Caesarem, leges, deos.
DIO. Has Roma furias vidit, audivit, tulit, 735
Nec mille Stygium rapuit in partes caput?
Radice ab ima nemo sacrilegam eruit
Linguam procacis? Nec sub execrabile
Contorsit ignes guttur? O populi stupor!
O probra Latiae gentis! Ecquando suas 740
Ultrice flammas dextera excutiet deus,
Si nunc quiescit? Pudeat opprobrii Iovem.
Pudeat deorum vulgus ignavum manus
Tenuisse pigras, nec suis monstrum Stygi
Mactasse telis. Esto. Torpescat polus, 745
Dii conticescant. Roma regnantis probrum
Tulerit inultum. Gerimus irarum satis.
Lex dum ferenda, mentis officium petit,
Ensis, ubi lata. Ferre nec legem stude, red
Nisi legis ultor plectere offensam queas. 750
Aufugit, haud evasit, horrendi reus
Facinoris. Orbem profugus ignotum petat,
Boreae cubile trans et Oceani vada,
Obversus illum mundus avectum tegeat, blue
Subeat Averni claustra, se Christi sinu 755
Abstrudat, umbras inter et furvum Chaos,
Nostris patebit facibus, et nostro fera
Deprensa casse, digna sceleribus dabit
Supplicia ferro, fasce, cruciatu, nece.
Haec secta Christi? Ducibus augustis probra 760
Ingerere? Legum iura sacrilego pede
Ante ora plebis, urbis in mediae foro,
Calcare, et atram serere per populos luem?
Per ego paludem iuro Lethaeam, genus
Perdam profanum. Crudus et lethi artifex, 765
Supplicia cudam, quanta nec toto parat
Erebo nocentum domitor. Ast unum sedet
Eximere letho, dulce Diocletii decus.
O quanta Viti fulsit in vultu charis!
Recursat animo frontis ingenuae nitor, 770
Lumen iuventae, blandus eloquii lepos.
Oculis in ipsis haeret etiamnum aurea
Imago vultus, parque syderibus decor.
Tuus iste labor est, summe sacrorum arbiter,
Tuusque, nate, qua licet, risu, minis, 775
Puerum tonantis flectere ad cultum Iovis.
VAL. Medico rependam gratus officium meo.

bar

ACTUS II, SCENA iij
URBANUS, LUPUS red

Urbanus et Lupus, in Vitum debacchati, in eius subitum exitium, hic dolis, ille viribus, conspirant.

URB. Medico rependam saevus exitium tuo.
Alta repostus mente Caesareus furor,
Et sica nostrae intenta cervici manet. 780
LUP. Ergone cantu praepotens mago puer
Ius omne caeli, iusque confundat soli?
Quid infulatae frontis augustum decus,
Sacerque muneris horror, et summus tibi
Delatus aulae cultus aethereae iuvat, 785
Si vilis ira Caesarum pusio incitet,
Ferroque dextram obarmet in sacrum Iovi
Mystam? Verendae proh pudor sortis! Probris
Lacerat nefandis omne mystarum genus
Fax Christiana. Balbus e vulgo puer 790
Ciere furias Ditis e regno potens,
Etiam tonantem mumure infausto ligat.
Cunctamque tardat vim poli, ne quis deus
Arcere membris possit immissam luem.
Labes deorum! Deducus nullo satis 795
Aevo eluendum! Cedit in puero polus.
Feres inultus ista?
URB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerFulmineo prius
Afflatus igne mergar in Stygem ultimam.
Orietur ante Thetidis occiduae sinu blue
Titan, Eoam zephyrus afflabit domum, 800
Nives anhelo Syrius rictu expuet,
Ver Aquilo, lucem Tartarus, messes hyems,
Quam non probrosae labis ulciscar notam.
Caium tremendi verticis mystam nece blue
Stravisse potuit generis Augusti licet, 805
Lusisse iugulo potuit Agnetis furor, blue
Sebastianum funeri horrendo dare, blue
Nec poterit imas chalybe scrutari fibras
Puerilis aevi? Poterit, excindam luem.
Tu, tu silentis furve regnator plagae, 810
Audi precantem. Da remolito Chaos
Hiare mundo, sede ab infausta ocyus
Laxa nocentum vulgus, et cunctas mihi
Committite pestes. Quale disrupta emicans
E nube fulmen, igne damnoso quatit 815
Terras nocentes, qualis aut rupta vapor
Tellure, peste foetus ac dira lue,
Expirat, auras halitu infesto gravans,
Talis per omnes ibo Christiadum greges,
Spargamque quidquid Tartaro extuleris mali 820
Christum sequaces.
LUP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerHas quoque in fibras lubet
Accire totos Ditis irati lacus,
Regnum malorum. Calle non uno tamen
Grassemur ambo. Vafra me virtus agat,
Te vis furorque. Caesar ingenti studet 825
Mercede puerum trahere in amplexum Iovis.
Me pretia vincunt, aurea extimulat fames.
Quem fulvus auri non agat vinctum nitor?
Hinc omne mentis, omne nervorum iuvat
Contrahere robur, victus ut animum puer 830
Se dedat orbis arbitro et Latii deos,
Christo rebellis, thure non ficto colat.
URB. Quae pertinacem ratio, quis flectat modus?
LUP. Paucis docebo. Festa sub noctem dabunt
Theatra ludos regia in domo. Suas 835
Genesius arte, quae solet, partes aget.
Genesius, ille summus Aeneadum lepos,
Quo nemo salibus melior argutis diem
Exigere, et aptis solvere theatrum iocis.
Is Chrsitianum fronte mentitus, sacra 840
Ritusque gentis hausit. In scenam modo
Romaeque risum, quidquid inspexit, trahet.
Specator aderit Vitus, Augusto comes.
Puero quid animi credis irriso fore?
Non ille mimos, non cachinnantis queat 845
Ludibria Romae ferre. Christidum sacra
Ubi tot frementum viderit sannis premi,
Cedat necesse est. Nemo quae passim iacent
Exsibilata gentium risu probat.
Sin obstinarit pectus, in tuos cadat 850
Praeceps furores. Caesarem in furias age. red
Uno puellum perdet afflatu draco.
URB. Tu quam lubebit carpe consilii viam.
Per ferrum et ignes, perque sanguineas ego
Grassabo artres. Lenta per fraudes via est, 855
Brevis per arma.
LUP. spacerspacerspacerspacerspacer Coepta consilia exequar. red
URB. Exequere.

bar

ACTUS II, SCENA v
URBANUS, HYLAS, PAPINUS

Hylas muneribus obtinet ab Urbano ut Vitum clam alloquatur.

URB. spacerspacerspacerspacerspacerFrustra Nemesin ultricem vocat red
Qui vota mittit, tela quo mitti queunt.
Non ante rubro Phoebus oceano comas
Lavabit, imbre quam rubro terram lavet 860
Iunctus Modesto Vitus. In meos ferae red
Venere casses. Unus inceptis potest
Obstare Caesar, ore quem roseo puer
Detinet hiantem. Quis levet obicem labor?
HYL. Gnatumque mysta traditum summo refers? 865

Secum deliberat.

URB. Mihi datus uni est.
PAP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerRefero.
HYLspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerFlectendum?
PAP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerMinis
Donisve.
URB. spacerDonis qui licet flecti queat,
Tamen obruatur.
HYL. spacerspacerspacerspacerspacer Qua putas mystam indole?
PAP. Saeva, minaci. Torva maiestas viro,
Speciesque vultu cruda. Trux oculi rigor, 870
Frons tetra rugis, foedus aspectu color.
Plutonis umbra.
URB. spacerspacerspacerspacerspacerSola virtutis via est
Deorum in hostes, esse crudelem, impium.
HYL. Deploro natum iam trucidatum pater.
URB. Voveo peribit.
PAP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerEsse qui saevus solet,
Avarus idem est. Pretia quo voles trahent. 875
URB. Nec ulla letho pretia surreptum dabunt.
PAP. Auro patebit pueri ad affatus via.
URB. Non divitis opulenta tempestas Tagi. blue
HYL. Si pateat, actum est. Filium aspectus patris
Squallorque franget. Quo tulit Caesar animo, 880
Ubi Christianum didicit?
PAP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerIrato, tamen
Captus genarum purpura et frontis nive
Deposuit iras.
HYL. spacerspacerspacerspacerFronte quem dulci puer
Non mitigaret? Qui dedi, solus vetor
Iubar intueri frontis ambrosiae, parens. 885
URB. Hac arte vincam Caesaris amores. Duce
Me, Augusta proles flectere ad nutum patris
Sataget puellum. sic At ille dicendo potens,
Puerilie pectus peste Christiadum imbuet.
Hinc iusta Caesaris ira. Sic placitum. Ocyus 890
Aggrediar.

Abituro similis.

PAP.spacerspacerspacerspacerHere, quid ingemiscis? Appetit
En mysta summus, cuius affatum petis.
HYL. Adest?
PAP. spacerspacerspacerspacerPropinquus.
HYL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Alloquar. Magni Iovis
Praesul supreme, si quid ignoto licet
Homini precari, gratiam exilem peto. 895
URB. Effare quid sit. Aequa si roges, parem
Hospes an amicus, gratiam ex voto feres.
HYL. Est in reposto regiae sedis lare
Vitus, tibi commissus. Affari expeto.
URB. Annuere votis cupere me fateor tuis, 900
Fides reclamat.
HYL. spacerspacerspacerspacer Caesaris?
URB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerIovis.
HYL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Iovem,
Duce me, vocabit supplici voto puer.
URB. Promissa qui proculcat Augusti, tuam
Bibet suadam facilis?
HYL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerIngentes opes
Contempsit ille saepe, quem verbis tamen 905
Domuit amicus.
URB. spacerspacerspacerspacerspacerFraudibus locum petis.
HYL. Quis esse fraudi possit in verbis locus?
URB. Quem Christianus captat affando.
HYL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Nego
Me Christianum. Gentis infandae luem
Horresco, fugio. Testor os Phoebi sacrum, 910
Fraudes abesse.
URB. spacerspacerspacerspacerspacerQuo ligas nexu fidem?
HYL. Aureo.

Porrigit torquem auream.

URB. spacerspacerspacerspacerLigamen, fateor, invictum geris.
Aurum potenti subligat nodo fidem.
PAP. (Seorsum.) Idemque solvit luce mentita fidem.
URB. Augusta scande tecta. Praeuntem sequar. 915
HYL. Recede, famule.
URB. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerFallor, e Christi grege
Nisi sit sacerdos. Rideo. Exitium sibi
Magno coemit stultus. Ex auro dedit
Vincula, rependam ferrea. Opulentum bidens
Mactanda vellus posuit. Augustum evoco, 920
Ut e recessu testis exploret viri
Artes dolosque. Caesari adstabo comes.

Perge ad tertium actum