Act 1 Latin
Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio  
 

VITUS
SIVE CHRISTIANA FORTITUDO
TRAGOEDIA

ARGUMENTUM

ENEBANTUR malo genio Valerius Diocletiani imperatoris filius, et miserum in modum vexabatur. Remediis omnibus ad eum sulevandum frustra tentatis, iussu imperatoris Romam accersitur ex Lucania Vitus, puer Christianus, quatuordecim duntaxat annos natus, mieraculis per ea tempora clarissimus. Is virute divina malum genium expellit, eoque miraculo Diocletianum mirifice capit. Sed cum neque ingentibus promissis neque terroribus ullis a Christo abduci posset, ubi iam plumbum liquefactum et leonem ferocissimum vicisset, iussus est ad mortem usque in equuleo torqueri. Inde tamen per angelum ereptus, ac loco unde venerat restitutus, suavissime diem clausit extremum. Surius, Baronius in Martyrolog. &c.

PERSONAE

VITUS puer Christianus 14 annorum
MODESTUS, Viti comes et institutor
HYLAS nobilis Siculus, Viti pater
RAPINUS Hylae famulus
DIOCLETIANUS imperator
VALERIUS Diocletiani filius
URBANUS archiflamen
LUPUS, FIRMUS aulici
VARRO tribunus militum blue
OTHO, PULCHERELLUS ephebi
PRAEFECTUS CARCERIS
DUO SUBCUSTODES

CHRISTUS quasi duodennis
CHORUS ANGELICUS
LICTORES

<PRAECO>
<CHRISTIANUS>

GREX HISTRIONUM

GENESIUS histrio
PROLOGUS
MERCURIUS
APOLLO
AESCULAPIUS
MACHAON
PAEON
CHEIRON
MELAMPUS
SACERDOS FICTE
CHRISTIANUS

DUO VERI ANGELI

bar

ACTUS I, SCENA i
HYLAS solus

Hylas Viti pater, orbem circumiens ut filium iamdiu amissum quaerat, tandem Romam defertur.

HYL. Quousque cursu fessus aeterno tuos
Sequar iugales, Phaebe, nec vagus modum
Sortitur error? Semper amissum parens
Natum requiram? Semper alienos teram
Quaerendo silices? Nullus errantem locus, 5
Nato reperto, nulla suscipiet quies?
O sortem acerbam! Clara bissenos tulit
Cynthia labores, annuum evolvens iter,
Ex quo senili fraude delusus, patrem bluespacer(Intelligit Modestum.
Fugiens fefellit natus, et charam soli 10
Natalis auram liquit. Ereptum parens
Dudum per omnes profugus exquiro plagas
Sic illa quondam frugis inventae parens, blue
Tremula coruscam praeferens dextra facem,
Lustravit orbem, pignus ab Stygio Iove 15
Quaerens ademptum. Sorte quam fausta Ceres!
Haud longus error, pignus ut reperit suum.
At me perennis urget errantem labor,
Luctus perennis. Cumque variato fluant
Omnia tenore, nec suas caelum vices 20
Recuset, idem semper infaustum tenet
Maeror parentem. Sive purpuream vehat
Aurora lucem, sive nox furvo tegat
Pallore mundum, cura me mordax edit,
Diemque nox infestat, et noctem dies. 25
Quae fata me? Quis avibus infaustis Hymen
Ad coniugales egit incautum faces?
Quisquis parentis nomen infelix gerit,
A se recessit. Vivit in sobole pater
Moriturque, quoties prolibus mortem timet. 30
Ex quo vel unam laeva genitori dedit
Natura prolem, luctus aeternum tenet.
Subiere curae: spes, metus, lacrymae, dolor.
Nec meta rebus ulla sollicitis stetit.
Proh foeda secta! Dira Christiadum lues! 35
Gens saeva, et astu docta Thessalico patres blue
Orbare natis! Gnate, quis te nunc locus,
Quaeve orbis ora, patrio avulsum sinu
Retinet? Caverna clausus umbrosa lates
Terrore caedis? Caesar an vindex tuo 40
Lusit cruore? Membra pervasit pavor.
Forsan cruento caesus edicto iacet.
Dii, quos vetusto Roma dominatrix colit
Saxo locatos, tuque siderei potens
Regna Olympi Iuno, geniali toro 45
Quae praesides, tuque alma terrarum satrix,
Ceres alma, precibus vota supplicibus fero.
Favete dextri. Sospitet natum salus.

bar

ACTUS I, SCENA ij blue
PAPINUS FAMULUS, HYLAS

Nuntiatur Hylae Vitum iamiam ad Caesarem deduci.

PAP. O fausta semper iussa famulatus mei!
Hyla, beamur.
HYL. spacerspacer spacer Vivit?
PAP. spacerspacer spacer spacerspacer spacer Et superas bibit 50
Incolumis auras.
HYL. spacerspacer spacer spacer Vitus?
PAP. spacerspacer spacer spacerspacer spacer spacerHaud alius.
HYL. spacerspacer spacer spacerspacer spacer spacerspacer spacer spacerspacer spacerTibi
Conspectus usquam?
PAP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerVisus his oculis puer,
Spirans amores ore divino puer.
HYL. Dii, quae voluptas! Quae per arcanos micat
Laetitiae sensus! Fare, quis natum locus, 55
Quae sors reservat?
PAP. spacerspacer spacer spacerspacer spacer Militum obsessus manu
Iam iam superbos scandit Augusti lares.
HYL. Peribit. Notus Augusti furor
In Christianos.
PAP. spacerspacer spacer spacerCaesar in puerum furet?
HYL. Perosa divos nulla perniciem fugit 60
Aetas, atroci Vitus occumbet manu.
Heu saeva nimium fata! Proh casum grave!
Huc spes parentis? Huc tot errorum labor,
Gnati ut cruentum spectet exitium sui?
PAP. Ne metue. Natum pulchra tutatur salus. 65
Sit Caesar urso, tigre, sit scopulo satus,
Totasque Ditis gestet in sinu faces,
Vomat ore furias, sparget ex oculis neces,
Mulcebit iras fronte syderea puer.
HYL. Cui parcet ille?
PAP. spacerspacer spacer spacerspacer spacer spacerCuius egregio nequit 70
Non ore, non aetate, non suada capi.
Fortuna Vitum, qua volet, praeceps trahat,
Perrumpet aditum victor, et fati viam
Nactus faventem statuet in portu ratem.
HYL. Mala causa pueri est, numina exosi.
PAP. spacerspacer spacer spacerspacer spacer spacerspacer spacer spacerspacer spacer spacerspacer spacerBonam 75
Reddet venustas maior et pulchro fluens
Ab ore virtus. Saepe quem ratio nequit,
Causam tuetur forma. Quidvis obtinet
Litem perorans, dulcis in puero decor.
HYL. Hac spe — Sed ecce praeco Caesareus novi 80
Evulgat aliquid. Aure captemus sonos.

bar

ACTUS I, SCENA iij
PRAECO, CHRISTIANUS ALIQUIS, HYLAS, PAPINUS

Christianus quidam, spectante Hyla, Diocletiani contra Christanos edictum publice lacerat.

PRAEC. Audite, populi, quosque dominatrix alit
Romana tellus, quosque sub gemino videt
Sol axe, leges Roma quo mittit suas.
Hoc Caesar orbi sancit edictum pius. 85

Legit ex charta edictum.

Quisquis tabernas emptor aut forum subit,
Nisi diis honorem libet, exportet nihil.
Nihil coemat aere. Saeva Christiadas fames
Absumat, igne pariter ac lympha procul.
Hostes deorum nemo seu laribus tegat, 90
Seu rerum egenos opibus aut victu levet.
Eversa ab imo templa cum signis ruant.
Perdantur arae, flamma congestos voret
In busta libros. Vinctus a tergo manus,
Christi sacerdos omnis ad sacros deum 95
Trahatur ignes. Thure nisi Iovem colat,
Pereat per omnes tortus exitii modos.
Aeterna reliquum servitus gregem premat.
Hoc Caesar orbi sancit edictum pius.
Qui iussa temnet, Caesaris laesi reus, 100
Horrenda per supplicia contemptum luet.
CHRIST. Proh foeda iussa! Dira lex! Odium ferox!

Laceret in mille partes edictum, et pedibus proculcat.

Pereant tabellae. Mille per partes eant
Inimica coelo folia, crudeles notae.
I, praeco Ditis, facinus Augusto refer. 105
Narra tyranno, post tot immanis ferae
Truculenta iussa, postque tot crudi vias
Lethi, catastas, verbera, equuleos, cruces,
Superesse qui feralis edictum popae
Discerpat ac proculcet, et Christi decus 110
Nomenque, flexo pronus e genu colat.

Flectit genua.

PRAEC. Vadit furenti similis. At regi manus
Quis esse longas nescit? Augustum peto.
HYL. Eversa spes est. Crescit auguriis pavor.
Edicta regum, praeco, Christiadae furor, 115
Omnia parentem territant.
PAP. spacerspacer spacer spacerspacer spacer spacerspacer spacerFrustra timet,
Cui spes adempta. Pressus ingenti malo,
Extrema tentet. Saepe qui sperat nihil
Audendo retulit, unde spes altas gerat.
Praeverte casus dexter. Inopinum occupet 120
Si forte turbo, rebus ambiguis manum
Animosque fortis iunge. Fortunam deus
Adiiciet ultro. Regiam advecti, prius
Venemur auras, quis regat puerum deus,
Quae mens sequatur. Si qua sors aditum dabit, 125
Alloquere natum genitor. Aspectu patris
Natura molles filium ad sensus movet.
HYL. Panduntur ecce regiae postes domus.
Penetrale linquit Caesar. Abeamus procul.

bar

ACTUS I, SCENA iiij
DIOCLETIANUS, URBANUS, LUPUS

Urbanus archiflamen exponit Diocletiano miserabilem statum Valerii filii malo genio possessi. Excandescit ille in Christianos tanquam in mali authores.

DIO. Nondum citato miles approperat gradu 130
Redux in aulam? Regios nondum lares
Subit ille, tota clarus Hesperia puer
Vitus, furentem doctus e membris luem
Arcere penitus?
LUP.  spacer spacerspacer spacerLimen Augustae domus
Nondum subivit.
DIO.  spacer spacerspacer spacerDura, qua properent, habent. 135
Optata claudo promovent gradum pede.
Effare, mystes, cuius artifice manu
Natus iuventae fingit exorsum suae.
Adhucne puerum suetus attenuat labor
Morbi latentis, an relanguenti excudunt 140
Vires tenore?
URB. spacerspacerspacer Perstat immitis dolor,
Crescitque rabies. Noctis exhaustae moras
Levi rigatus egerat somno puer.
Redeunte luce victus abrepit sopor,
Roseasque penna linquit invita genas. 145
Mox inquietum versat insomnis caput,
Agitatque stratis membra. Nunc laevo advocat
Latere quietem, nunc latus dextrum premit.
Quales malignas aeger expertus vices
Frigoris et aestus! Hinc et hinc lassos toro 150
Revolvit artus miser, et impatiens sui,
Talis quietem captat. At fesso quies
Negata puero. Iamque praeruptus fluit
Per ossa et artus sudor. Haud uno iacet
Contentus ore. Varius in vultu color 155
Prodit latetque. Nunc inardescunt genae,
Nunc pallor ora turpat. In vacuo statim
Livor theatro regnat. Hunc fugat viror.
Mox una cunctas excipit facies notas,
Irim colores mille variantem gerens. 160
Attonitus adsto. Colligit vultu minas.
Modo ruga frontem sulcat, obliquis modo
Contra tuentem vulnerat oculis ferox.
Stetere crines. Horreo referens. Genas
Visu tremendus laxat inflatas tumor. 165
Altos in orbes pressa scintillas agunt
Sparguntque late lumina. Impulsum retro
Iacet os, hiatu pervium immani, locum
Pars nulla solitum servat, aut certum tenet.
Aliena facies. Latuit in puero puer. 170
DIO. Latuit Avernis aliqua de furiis soror.
Quid signa pariant mentis emotae refer.
URB. Proiicit in altum brachia, et caelo minas
Intentat. Ira trudit excussum toro.
Repente in auras fertur. Ex alto gravem 175
Trahere ruinam visus, illaesus cadit.
Accurro pavidus. Ille furibundo impetu
Lymphatus agitur, qualis insano furit
Percussa thyrso maenas, aut qualis volat
Torto sub ictu turbo, quem puerum cohors, 180
Intenta ludo, exercet, et volucres flagro
Animat in orbes. Talis huc motu effero
Rapitur et illuc. Tota vix satis est domus.
Surgit caditque, currit, insistit. Suos
Male tundit artus inscius. Adhibeo manus, 185
Manus repellit. Ocyus famulos voco.
Famulos remittit, et reluctantes humi
Hinc inde sternit, saevus ut catulos leo.
Subinde fremitu mugit horrendo puer,
Seu taurus ictu attonitus. Hinc rabie tumens red 190
In se feroci vertit impulsu manus,
Laceratque membra saevus. In globum dein
Retro coactus, torquet in pedes caput,
Manibusque nodum stringit, et totis pila
Rotatur aedibus. Inde in ardentem rogum 195
Impavidus agitur, seque, ni famuli vetent,
Flammis perurat. Tantus instigat furor.
DIO. Adeone vitream turbine infesto rotam
Fortuna versat? Nulla maiestas queat
Ludum insolentum effugere? Proh sortem invidam! 200
Quid me tonanti paria sortitum iuvat?
Quid culmen astris proximum et toto deum
Narrari in orbe, nulla si laetis fides
Rebus perennet? Nuper armorum potens,
Fudi rebelles Martis adversi greges, 205
Seu quos beata iuvene Pellaeo tulit
Aemathia, seu quos gente Chaonia satos blue
Alit Achelous, Ponticum seu quos vadum blue
Incingit. Omnes una deiecit manus,
Subiecit una. Postque tot victas mari 210
Terraque gentes, monte septeno inclytam
Reviso Romam victor. Hic blandam exuit
Fortuna frontem. Tristis hic festum inquinat
Casus triumphum. Gnatus, heu! rosea patris
Imago, rabie tactus ignota iacet. 215
LUP. Auguste princeps, cuius occiduus dies,
Oriensque laudes narrat, et solo altius
Evecta, geminos fama per polos meat,
Fortuna sacrum Caesaris adorat iubar,
Pedibusque celerem subiicit rotam tuis. 220
Alios, ut orbe verset instabili, tamen
Tibi stare didicit fixa constanti gradu.
URB. Dum caeca rebus ludit humanis dea,
Et ima summis vertit, imperium Iovis
Aeterna sequitur. Pendet e caelo rota. red225
DIO. Imperium iniquum testor, ingratum Iovem.
Quis, fare praesul, quis per annorum gradus
Totoque ab aevo sacra divorum pari
Coluit honore? Numinis laesi reos,
Hostes deorum mille per lethi vias 230
Exscindo penitus. Quantus undavit cruor!
Quot ubique strages! Mille poenarum vices
Perpessa, gens profana Phlegethontem subit.
Has desidenti victimas macto Iovi,
Et haec repensat? Dulcis effigies mei, 235
Patris levamen natus, et patriae inclytus
Virtutis haeres, peste ab occulta perit,
Quam nec per artes culta Phoebaeas manus,
Nec haustus arcet stirpe de medica liquor.
Proh cassa pietas! Vana religio! Diis 240
Quis iam vel unam thuris adoleat micam? red
Ubi tristi operae fructus? In puerum impotens
Desaevit axis. Fortis in puerum deus.
LUP. Moderare, Caesar, mentis imperium tuae.
Cohibe dolorem. Quidquid in superos pius 245
Effundis, ampla Iupiter pensat manu.
Hinc stratus hostis, Martis invicti tenor,
Quaesita bellis gloria, adscitum decus,
Pax diva mundo reddita, imperio quies.
URB. Aliunde dira fluxit in puerum lues. 250
Immune caelum est. Quaeris authorem mali?
Gens Christiana est, arte Circaea potens.
Haec dum supremum metuit exitium sui,
Partes in omnes vertitur, et unde ultimam
Horret ruinam conscia, huc artes vocat. 255
Comperta testor. Caesari necem truci
Meditatur animo. Placuit a puero prius
Malum auspicari, que venenatis premit
Pollentis herbae stirpibus.
DIO.  spacer spacerspacer spacer spacerspacer spacer spacerspacerIn aulam impiis
Cur patuit aditus?
LUP.  spacer spacerspacer spacer spacer Vocis imperio magae, 260
Etiam remoti, quem volunt peste opprimunt.
DIO. Nondum nefandum clade numerosa genus
Abolere fas est?
LUP.  spacer spacerspacer  spacerQuidquid horrendum creat
Noverca tellus, quidquid Oceanus tulit,
Aerque triste, noxium, illaetabile, 265
Vicere. Nostris aucta subolescit malis.
DIO. At esto. Montes aggerant, priscum nefas
Mundo recludant, et Gygantaeo Iovem blue
Scelere lacessant, obviam occurret polus.
Ego fulminanti spicula retundam manu, 270
Teloque cunctos flammeo exustos dabo.
URB. Sic fregit olim gentis anguineae ferax
Monstrum, tonante genitus Alcides. Gravem blue
Perpessa clavam bellua, ex ictu novos
Trahebat animos, capite septeno potens, 275
Uno reciso, donec Alcmena satus
Expertus astrum vetuit admota feram
Flamma renasci, docuit et flamma mori.
Flammis perusta secta Christiadum ruet.
DIO. Haud deerit ignis. Terra flammarum satis 280
Si neget, ab axe tela flammifero petam.
Raptam coruscas nocte nimborum faces,
Caelique rutilas igne ferali comas.
Quin aethra diri fata fulminibus Iovis
Descendit istinc tota. Quid caeli loquor 285
Ignes? Avernus mittet e fundo suas
Iratus hyemes. Volvet huc Phlegethon rogos
Et quidquid atris Pluto verticibus valet,
In Christianos, numinum osores, agam.

bar

ACTUS I, SCENA v
TRIBUNUS MILITUM, EPHEBUS, DIOCLETIANUS, URBANUS, LUPUS

Renunciatur Caesari Vitum, quem miraculis clarum e Lucania accersiverat, iam advenisse.

EPH. Varro tribunus alloqui Augustum rogat. 290
DIO. Tandem reversus? Perge, fer intro gradum.
TRIB. Aequum tonanti numen, adduco redux
Vitum.
DIO. spacerSecundo Caesarem voto beas.
Quae patria puero? Fere, quis vitae locus?
TRIB. Ut alta septem culmina reliqui iugis 295
Praecipito cursum, calce ferrata sinus
Perfossus, Euros vincit, et laxis ruit
Sonipes habenis. Nulla properanti quies,
Donec, loquacis murmura sequutus deae,
Devenio populis culta Lucanis iuga. 300
Hic, qua liquentes agmine sereno fluit
Silarus in undas, tesqua sylvarum colens, blue
Degebat antro Vitus. Extorri comes
Haerebat, annis pressus ac situ senex,
Puero senilis monita consilii ferens. 305
Utrumque dulci ab ocio invitum traho.
DIO. Bene est. Merentem par manet meritis favor.
Quae ratio vitae tenuit et morum tenor?
TRIB. Haud una rerum cura, non idem labor.
Nunc vota caelo fundere et statas preces, 310
Nunc iura vulgo legis arcanae dare,
Nunc expiatos amne lustrali caput
Mulcere manibus, perque non solitos crucem
Duxisse ritus. Aderat ex omni frequens
Agro colonus, vir, puer, iuvenis, senex. 315
Hic ossa fractus, ille luminibus carens,
Tabo fluentes alter, ac sanie trahens
Informis artus. Vastat hunc aesto febris,
Aquosus illum pallor. Est alium putris
A latere cancer. Mille morborum vices, 320
Queis ars mederi nulla, non succus potest.
DIO. Quid aegra Vitum turba solicitat?
TRIB.  spacer spacerspacer spacer spacerspacer spacer spacer spacerspacer spacer spacerspacer spacerMalis
Ripam per omnem fusa medicatum petit.
DIO. Quisquamne retulit?
TRIB.  spacer spacerspacer spacer spacerspacer spacer spacerVidimus. Tactu puer
Abire foedis iussit ulceribus luem, 325
Stetitque maculis purus et scabie senes.
DIO. Optata perfers. Parta iam nato salus.
Ornentur arae, thure Panchaeo Iovem blue
Colam, minores Roma veneretur deos.

bar

ACTUS I, SCENA vj
URBANUS ARCHIFLAMEN

Archiflamen in Caesarem acerbe invectus reprehendit se, et in Christianos furorem exonerat.

URB. Cessatis usque, magna divorum cohors? 330
Cessatis? Et vos fungus imperio insolens
Lacessit ultro Caesar? O dirum nefas!
Quoties micantis inquinat Phaebi iubar
Exigua nubes, contrahit quoties polum
Procella levior, pudeat irarum deos 335
Exclamat ille. Si quis invitum dolor
Pupugit, beatam fronte non laeta vicem
Ubi sors negavit, spargitur caelum probris,
Deosque peragit ore sacrilego reos.
Dii fulgurantes, vindicem irati facem 340
Rotate, tuque, cuspide trisculca potens,
Preme contumacem, Iuppiter. Discat Iovem
Regnare ab astris, teque non segni manu
In abominandum tela iaculari caput.
Nuper tabernas coluit et casam Geta, blue 345
Nunc alta mundi fraena sortitus deos
Nisi vota superent, voce mordaci ferit.
Quin rerum habenas poscat, et caelum suis
Fraenare sceptris. O gravis regni furor!
Sed quo ruentem traxit effraenis dolor? 350
Quo pergis, anime? Caesarem damnas reum?
Diocletianus, cura divorum unica
Solusque fautor, igne fulmineo cadat?
Facessat omen. Tota Christiadas premat
Invidia facti, Caesarem insontem voca. 355
Haec, haec procellas gens inaequales agit,
Miscetque Romam penitus, et cantu mago
Exturbat aris numina, nec ullum sinit
Haerere templis, vel Iovem. Haec mystas gravi
Figit pudore dum suis nequeunt locis 360
Positos tueri peste ab invisa deos.
Haec tabis atrae semen obtutu invido
Inspirat ossibus, et gravem populis luem,
Ubi libet, afflat. Testis Ausoniae decus, blue
Diocletiani natus. Hinc iustus patrem 365
Dolor urit, hinc in vota sollicitat deos,
Queriturque non auditus, et spreto Iove red
Vilem coactus advocat puerum, malum
Qui vincat arte Thessala. Voto frui
Si detur, in me dedecus facti redit. 370
Cessisse puero flaminem vulgus canet,
Roma exprobrabit, Caesari infamis ferar.
At esto, vincat. Emerit magno tamen
Victor triumphum. Testor umbrarum ducem,
Luet cruenta dedecus puer nece. 375
Est Christianus. Sufficit. Nullam sequar
Aliunde causam. Caesaris mentem intimam
Teneo. Furore calcar adiiciam acrius,
Solitasque furias igne succendam novo.
Religio regum laesa regnorum trahit 380
Secum ruinam. Perstet in superos honor,
Imperia stabunt. Deme numinibus fidem
Cultumque, rerum quidquid est usquam ruet.

Perge ad alterum actum