Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio    

ACTUS IV, SCAENA i
FIDELIS, ONOPHRIUS

FID. Quid igitur faciam, Onophri? Turbatus est meo sermone Cornelius. Uxorem
accusavi, et quoniam id illi persuadere non potui, hoc ego promisi me probaturum,
nec scio quomodo. 1145
ON. Infoelicissime Onophri, quantas excistati tragoedias!
FID. Parandus est aliquis, qui sic aedes ingrediatur ut Cornelius aspiciat.
ON. Sed quem invenies tam temerarium hominem qui istuc suscipiere audeat?
Illud mihi longe videtur optimum, quod est a Cicerone memoriae proditum, tempore
caedere et necessitate parere. Quod non possis, ne velis. 1150
FID. Quodcumque eveniat, periet profecto scelesta Victoria idque meis manibus,
si alio fieri non possit modo.
ON. At illud indignum est, quod pace dicatur tua.
Egregiam vero laudem et spolia ampla reportas,
Tuque puerque tuus, 1155
Una dolo divum si foemina victa duorum est.
FID. Itane pietas nescio quae in mulierem crudelissimam plus apud te valet quam
amor in nos et benevolentia?
ON. Fidelis, ne saevi tantopere.
Impedit ira animum, ne possit cernere verum. 1160
FID. Sententias omitte. Dic uno verbo siquid habes quo me adiutes.
ON. Nec habeo, nec si haberem possem pati ut homicidio sic polluamur. Nosti
enim illud, agentes et consentientes pari poena puniuntur.
FID. Abi hinc, indigne miser, inveniam tamen aliquem qui me ex istis expediat
angustiis. 1165

ACTUS IV, SCAENA ii 
FIDELIS, NARCISSUS

FID. Narcisse, adesdum.
NARC. Quid est quod cupis, here?
FID. Conveni, ut nosti, nuper Cornelium, illi uxoris facinora narravi suae.
Crediturum se negat nisi ipse suis aspiciat oculis. Aliqua ergo in illum intendenda
est fallacia, ut ex foeminis tollatur foemineum dedecus. 1170
NARC. Faciam, here, pro virili, et nitar sedulo. Nam illa nos miseris ecastor
ludificatur modis. Ego sum iam ad meam rediturus Attiliam. Mutatis itaque vestibus
ingrediar quasi moechus domum. Tu et te et ipsum abscondes Cornelium, ut
egredientem me suis conspiciat oculis.
FID. Sed illud, Narcisse, videtur non esse satis, se te tantum videat egredientem 1175
e foribus, nisi cum iam fueris egressus, nomines Victoriam.
NARC. Optime. Ego illam egrediens nominabo et laudabo simul, et gratias agam
quod me tam liberali hospitio exceperit. Sed illud cavendum erit, ne sinas discedere
Cornelium priusquam ego in tuto collocatus fuero.
FID. Illud mihi curae erit. Tu memineris ut appelles Victoriam. 1180
NARC. Et illud tu, quaeso, ne in me impetum faciat Cornelius.
FID. Age, cucillo* iam isto te involas. (* - Habuit hunc secum Narcissus.)
NARC. Hoc modo?
FID. Optime.
NARC. Utinam hanc alii demandares provinciam! 1185
FID. Ah, Narcisse, interitum quaeris meum.
NARC. Imo, in nostrum ruimus.
FID. Ne dubites, inquam. Ego interim conveniam Cornelium atque illum adducam,
ut hic latens te conspiciat.

ACTUS IV, SCAENA iii
FORTUNIUS, MEDUSA

FORT. Cum tam inconstans sit foeminarum amor, quis est tam amens qui 1190
foeminis inserviat? Cum civitas haec magna sit, cum foeminae quam plurimae,
decerpam gaudia, fruar voluptatibus, nec, dum futura curo, amittam praesentia.
Promisit mihi Medusa me potiturum Barbara, nec adhuc perfecit venefica, barbata
senex. Sed ipsa adest. Medusa mea, ipsa es quam volumus. Et quid de Barbara?
Num amat, num meminit mei? Quisnam nostris gaudiis est constitutus dies? 1195
MED. Vereor ne nos astuta deludat dolis.
FORT. Dolos non timeo, dum potiar modo.
MED. Tantis ego premor rei familiaris angustiis ut —
FORT. Intelligo quid velis. Cape hoc argentum tibi, et vide ut me facias amicae
compotem, ut ego reducar ex tertia figura ad primam, scilicet Barbara, Barbara 1200
dico meam, cuius figura est perfectissima.
MED. Quid istuc, domine?
FORT. Nimis alta loquor, imperita non intelligit. De reductione dilectica
syllogismorum loquor, quam ego per artem cabalisticam ad foeminarum reductiones
transtuli. 1205
MED. Quam dialectice, quam caballice!
FORT. At nostin’ quo pacto haec fiat reductio?
MED. Audivi scholares de syllogismorum modis, audivi de reductionum generibus
contendentes, at ego in tertia figura nullum invenio modum qui incipiat ab F, in quo
ponatur Fortunius, nisi placeat tibi Foelapton. 1210
FORT. Oh illud ipsum scilicet, sed quoniam incoepisti iampridem philosophari,
dic, si potes, per quam reductionis speciem?
MED. Simpliciter verti vult S; C vero per Acci,
M vult transponi, F per impossibile duci,
F: Fortunius reducetur per impossibile. 1215
FORT. Quid ais, sophista? Non possum reduci ad Barbaram?
MED. Imo potes, sed per impossibile .
FORT. Nimis es, Medusa, sapiens, mallem alio reduci modo.
MED. Per transpositionem terminorum scilicet?
FORT. Quid illud est? 1220
MED. Necesse est ut transponantur termini, tuus scilicet et illius. Terminus hic
est vox anagogica.
FORT. Optime, et placet maxime. Quid enim dulcius quam sic nostros transponi
terminos?
MED. Sed mane sis, atque illud una accipe. Quamprimum ad illam tu hodie 1225
accesseris, haec tecum secreto ter ore preferas: Ambracullac, Buphalicaccio,
Hortelado. Audiam quomodo pronuncies.
FORT. Anculabrac.
MED. At falleris, inquam Ambracullac.
FORT. Alacambrac. 1230
MED Hoc pessimum.
FORT. Tu ergo i prae, sequar.
MED. Am.
FORT. Am.
MED. bra 1235
FORT. bra
MED. cul
FORT. cul
MED. lac.
FORT. lac. 1240
MED. Bu
FORT. Bu
MED. pha
FORT. pha
MED. lac 1245
FORT. lac
MED. cio.
FORT. cio.
MED. Hor
FORT. Hor 1250
MED. te
FORT. te
MED. la
FORT. la
MED. do. 1255
FORT. do.
MED. Ambracullac, Buphalaccio, Hortelado.
FORT. Quae, malum, est haec implicata perplexitas? Expedita magis mihi ineunda est
ratio.
MED. Vis ergo ut dicam uno verbo?
FORT. Sane volo. 1260
MED. Inveni viam qua haec conficiam optime. Barbara Fidelem deperit, ideoque
me voluit illum praestigiis ad amorem pellicere. Ibo iam atque illi dicam me perfecisse
singula, Fidelemque sic arte tractasse mea ut mihi se hac nocte venturum promiserit
rustici indutum vestibus, ut tutius introeat. Tu sic vestitus illius pusabis fores. Ego
intus ero ut te ad illam deducam illico. 1265
FORT. Quid si illa cognoscat me esse Fortunium?
MED. Nemo est, nisi pater, nutrix et puella in aedibus. Pater aegrotat, puella emittetur
foras, nutrix te expectabit in cubiculo sine lumine, ego te deducam sine periculo.
FORT. I ergo ut haec absolvas. Ego revertar vesperi.

ACTUS IV, SCAENA iv   
FIDELIS, CORNELIUS, NARCISSUS

FID. Visne hic nos aliquo loco delitescere, ut siquis ex aedibus exeat aspicias? 1270
CORN. Placet hercle.
FID. Atque ecce porta tua aperta est.
CORN. Video.
FID. Abscondamus hic nos. Ecce quendam foribus egressum.
CORN. Sine ut discedam. 1275
FID. At mane sis, intuere hoiminem.
NARC. O Victoria, Victoria, longe iucundissima, quae me tantis hac nocte onerasti
gaudiis.
CORN. O scelus, sine ut ulciscar, sine inquam ut abeam.
FID. Num capiti impones statim, Corneli, cornua? 1280
CORN. Proh Iupiter, quid est, si haec non est contumelia? Hoccine est honestum
factum, hoccine uxoris officium, cui ego vitam fortunasque commisi meas? Sed non
inultum fieres. Ego in te documentum dabo, morieris improba, idque mea manu, scelesta
venefica.
FID. Ut moriatur probo. Sed modus mortis displicet. Nam ut ipse interficias et turpe 1285
est nimis, nec tutum satis.
CORN. Quid igitur saudes?
FID. Ut venenum hauriat inscia, tum casu quodam dicas parentibus. (Abit Fidelis.)
CORN. Placet consilium. (Pultat suas fores.)

ACTUS IV, SCAENA v
VICTORIA, CORNELIUS, VIRGINIA

VICT. Mi vir, salvum te advenisse gaudeo. Introeas obsecro. 1290
CORN. Non placet, iube huc afferri pileum et togam.
VICT. Virginia, ecquid audis? Affer haec domino citius. Quid sic te vexat, animule?
Satin’ vales?
CORN. Tace, inquam, ne me perturbes.
VICT. Ecce omnia. 1295
CORN. Ite intro. Efficiam brevi ut vestrae vos poenitat turpitudinis. (It ad forum.)
VICT. Audistin’ quid ille postremo dixerit? Eheu, operta quae fuerunt aperta sunt,
patent praestigiae, nec Salus ipsa, si cupiat, mihi saluti esse potest. O Frangipetram
nimis tardum, timidum Frangipetrum nimis!
VIRG. At exclamare iam nihil proderit. 1300
VICT. Quid vis ut faciam?
VIRG. Ut te cito expedias si possis.
VICT. At quomodo expediam?
VIRG. Elaborandum est ut Fidelem ad misericordiam perducas.
VICT. At qui hoc fieri potest? 1305
VIRG. Dolis, arte, lachrymis, eiulatu, luctu, lamentis, suspiriis. Sic brevi omnem
ex animo amovebis iracundiam.
VICT. Et quid hoc proderit?
VIRG. Quid proderit, inquis? Plurimum. Nam si tui Fidelis patrocinium susceperit,
omnis res in vado erit. Non erit quod timeas Cornelium. 1310
VICT. Sed ille hic non aderit.
VIRG. Ego vel invitum adducam. Veniet vel ut te suis perstringat aculeis.

ACTUS IV, SCAENA vi
FORTUNIUS, rustici vestibus indutus

Ibo ut experiar si mihi vera Medusa memoraverit. Si potiar, oblatis animum explebo
gaudiis. Sin aliter evenerit, feram aequo animo.

ACTUS IV, SCAENA vii
FIDELIS, ONOPHRIUS

FID. Ludit amor sensus. Nec ipse solum est caecus amor, sed et eos caecos efficit 1315
quos complexus est. At iam velum illud ab oculis removi meis. Video sub forma
liberali cor tygridis delitescere. Video sic esse constitutos foeminarum animos ut nec
poeniteat quicquam, nec timeant quenquam, nec legem putent tenere se ullam. In
oculis luxuries habitat et petulantia, in fronte mobilitas et inconstantia, in corde
consilia longe turpissima, in incessu superbia, in aspectu arrogantia. Sed video 1320
Onophrium nostum. Quid tibi videtur vindicta mea? Ego iampridem triumphavi serio
quod videam ad interitum rapi Victoriam.
ON. Qui alienis gaudet malis et miseriis audiat illud vetus dictum, “sibi creat malum
qui alteri parat,” et illud, “aliquid mali propter vicinum malum,” et “nam tua res agitur
paries cum proximus ardet.” Nimium crudelis es. Humanum est errare. Nec ipsa, opinor, 1325
Penelope semper telas texuit.
FID. At contine te intra cancellos tuos, si pergas quae vis dicere quae non vis
audies. Non opus est nobis praeceptis deinceps tuis. Ibo ut ad caedem hanc incitem
Cornelium.
ON. Poenitebit te postea insaniae tuae. 1330
FID. Non te, quibus dignus es, modis, versificator, accipiam. Sed ito, nec ad
nostram deinceps domum revertere, ne quod te dignum est feras.

ACTUS IV, SCAENA viii
ONOPHRIUS, NARCISSUS

ON. O ineptum Onophrium, infortunatum Onophrium, qui dum Fidelem deducis
ab amore Victoriae, et ipsam et ipsum perdidisti Onophrium. Quid iuvat te pueris
exponere Terentium si illius senarii meminisse non poteris, “obsequium amicos, 1335
veritas odium parit?” Si enim ego studiis Fidelis obsequerer, nihil ex hac re
nobis evenisset mali. At nunc uxore excidi, perdidi Victoriam. Nunc non
ero totus in toto, et totus in qualibet parte, nunc nulla erit in nobis amatoria
antiperistasis, nunc primum mobile meum in occidentem non delabetur, nunc
sagittario scopus, et aqua piscibus deerit. (Intrat Narcissus.) “Quis iam locus,” inquit 1340
Achates,
“Quae regio in terris nostri non plena laboris?”
Musa mihi causas memora quo numine laeso
Quidve dolens regina deum tot volvere casus
Compulit Onophrium? 1345
Exul, inops, erro, dux foemina facti.
Sic sunt res hominum:
Glorior elatus, descendo minorificatus.
Nihil nisi terra sumus, et terra quid est nisi fumus?
Et nihil est fumus. Nos nihil ergo sumus. 1350
NARC. O dulcem vocem morituri cycni! Sed quid tu tam tristis, Onophri?
ON. Heu, corde afflicto sum miser.
NARC. Et qua tandem chorda doles?
ON. Corde, non chorda, inquam, principio vitae, sensuum fonte, ex quo
dependent arteriae. 1355
Sed iam deficio, sed iam vox faucibus haeret.
Irremeabilis, insatiabilis illa vorago,
Hic ubi mergitur, horrida cernitur, omnis imago.
Tu vero, Narcisse, priusquam animam exhalavero haec habe carmina, ut munus
amicitiae meae. 1360
In re terrena nihil est aliud nisi poena.
A re terrena studiosi mens aliena.
Pro re terrena dives versatur arena.
De re terrena non sit tibi gloria plena.
Si verio moriar, illud sepulchro inscribe meo: 1365
VATES DIVINUS IACET HIC POST FATA SUPINUS,
HAC SUNT IN FOSSA VATIS VENERABILIS OSSA,
HAC EST IN TUMBA ROSA MUNDI, NON
ROSAMUNDA.
Ah Narcisse, Fidelis nuper excandens bile cholerica me domi interdixit sua. Miserum,
inquam, exclusit foras. Et nox est, nec adhuc coenavi, nec novi ubi dormiam. 1370
Argenti nihil est quo ista mihi comparem. Nam neque stipendium obtinere possum,
nec supellectilem literariam. Quod vero multo videbatur acerbissimum, ineptum me
dixit versificatorem, qui grande tamen toto nomen ab orbe fero, ita ut praetereuntes
dicant, “hic est ille Onophrius.” Te igitur per Apollinem oro, per Musas novem
obsecro, ut mihi nummos quibus ista parem mutuo des. 1375
NARC. Imo, si quod dem haberem, non muto sed loquenti darem.
ON. Mutuo das cum mihi commodas, et dicitur mutuum quasi meum tuum, quia
de meo fiat tuum.
NARC. At illud mihi non placet, ut de meo fiat tuum. Nam quod tibi largior id
vellem retribui. 1380
ON. Ego tibi explicavi etymologiam vocabuli. Quid si mihi commodes, reddam
cum foenore.
NARC. Domine doctor Onophri, quid velis vix intelligo. Sed illud tibi effectum
dabo, ut brevi te expediam. Est mihi vestis quaedam vilis et levidensis, hac tu
ornatus cibum ut mendicus petes. In civitate hac sunt homines liberales plurimi, 1385
praecipue vero dominae generosae et nobiles. Horum et harum experire quid efficiet
liberalitas.
ON. At hoc decorum non est, non persona dignum tam gravi.
NARC. Valeat dignitas cum urget necessitas. Non tu primus poeta es qui isto
vixit modo. “Maeonides nullas ipse reliquit opes.” . 1390
ON. At ego non faciam. Emoriar potius, et ferro infausta transfigam pectora.
Egone mendicus?
NARC. Necessum est.
ON. Non feram.
NARC. Ergo miser eris. 1395
ON. Fortem hoc animum tolerare iubebo, et quondam maiora tuli. Persei
Macedonum regis filius tanti haeres regni, ne fame periret, ex principe factus est
faber ferrarius, atque alii qui iam vixerunt, id est non vivunt, hoc est, mortui sunt.
Solatium est miseris socios habere poenarum.
NARC. Et mea haec, quam dixi, vestis est huiusmodi, ut te a vertice ad talos 1400
totum tegat, vultumque etiam velet, ut possis libere unamquamque domam ingredi,
pueros alloqui, puellas etiam, atque ipsam fortasse domus dominam. Crede mihi,
Onophri, si essem amator mulierum nunquam aliis ecastor uterer vestibus.
ON. Libenter istam viderem.
NARC. Visne ut afferam? 1405
ON. Quaeso hercle sane.
NARC. Fiet. Vae tibi, doctor Dotipol.
ON. Accidit in puncto quod non contingit in anno. Quid magis accommodatum
evenire poterat? Iam et conservabo animulam meam Victoriam, et fortunae meae
turbulentum placabo pelagus. Ibo, ingrediar, ostendam Victoriae quomodo illam 1410
Fidelis inhumanus prodiderit. Ita illius gratiam comparabo. Et quis illud noverit
utrum illa mecum in fugam se coniiciat? “Audaces Fortuna iuvat,” et “omnia vincit
amor,” et “dum spiro, spero.”
NARC. En tibi. Qualisnam ista videtur, Onophri?
ON. Optima, et gratias tibi ago quas possum maximas. 1415
NARC. Age, iam parata omnia. Nihil deest, nisi ut introeas.
ON. Illud ego videro.
NARC. Atque illud etiam una memineris, cum domo egressus fueris, vestem ut
remittas mihi.
ON. Faciam, polliceor. Spero quod, Virtute duce, Comite fortuna, perficiam singula. 1420
NARC. Nisi te ut fatuum Fortuna adiuverit, domum onustus redibis pugnis, non pecuniis.
(Manet adhuc Narcissus.)

ACTUS IV, SCAENA ix
ONOPHRIUS, ATTILIA, NARCISSUS adhuc latens

ON. Siquis in hoc artem populo non novit amandi,
Me legat, et lecto carmine doctus amet.

Glogmatheos glomeros, galasin, galagisga, gaginnos,
Ton pateron tripopes tara ton tara tarlari quino.
Haec duo carmina qui ter dixerit, ter fleverit, ter cantaverit, duorum osculorum ter 1425
compos fuerit, ait Tullius.
NARC. Est locus in carcere quod Tullianum appellatur, huiusmodi Tullianis
comparatus. (Exit.)
ON. Si ter pulsanti nemo respondet, abito.
Si ter conanti res non succedat, abibo. 1430
Sed quid? Eam? An potius ita me comparem non irretiri meretricum lenociniis?
Posse et nolle nobile. Virtus est placitis abstinuisse bonis. Sed quia natura me mitem
esse voluit, clementem, mansuetum, amantem, amabilem, quia non ex duro dolatus
sum robore, sed est in animo tenerum quiddam et molle meo, et quoniam illa digna res
est ubi ego nervos intendam meos, facile patiar amari me a Victoria. Nam si Apollo 1435
Dianae frater et Iovis filius sic se abiecit ut pastor fieret quo facilius, et quae sequuntur,
quid mihi pudor officit? Dicit enim Tullius, quod exemplo fit, id iure fieri putant. Dum
igitur ego iucundissima delibem oscula, tu, Phoebe, tuos equos comprimito,
talemque mihi noctem concede Onophrio qualem Iovi dedisti cum Alcmaenam
comprimeret. Sed quaenam est ista in fenestra Victoriae? Ipsa est scilicet nostra 1440
Victoria. Accedam propius, ut sermonis elegantia vulneratum illi pectus ostendam
meum.
ATT. Video meum Narcissum, corculum video meum. Placet mehercule ut
simul cum eo fugiam.
ON. Ibo. Sed eheu, iam illud verum esse video, cum quis magnum aliquod opus 1445
aggreditur, sanguis recedit ab extremitate partium, ad cor ipsum fontem vitalis
spiritus. Verum, etsi in istis causis gravioribus commoveri soleas vehementius quam
aetas tua ferat, tamen bono es animo, Onophri, nam est oratoris boni in principiis
dicendi paululum perhorrescere.
ATT. Hic consistam, ut illius voces excipiam. 1450
ON. Pulcherrima mulierum, et columba mea,
(Fabula ni vana est, tauro Iove digna vel auro),
da veniam, si ego tam audax homo videar, ut, sine verecundia libero digna, aggrediar
te repente, ut lupus ovem tonsilem. Nam ut hoc facerem, coegit ille furcifer igneus,
alatus, Cythereae filius. Te igitur et per crines plusquam aureos, et per frontem 1455
plusquam argenteam, et per genas plusquam purpureas, et per labra plusquam
rubicunda, et per manus molles ac tractabiles, et per totum illud quodcunque est dulce
tuum, rogo, et per Castorem Pollucemque obsecro
Ut tua iam nostro spumescant aequora remo.
Quod si effeceris, iureiurando tibi meam astringo fidem, quod in me reperies vires 1460
Hectoris, corpus Herculis, robur Caesaris, et doctrinam Diogenis.
ATT. Ita loqueris ut ego te non intelligam, utque videas an praeter te quenquam
diligam. Sed non opus est, nam et te novi optime, et tecum una, si parumper expectes,
me comitem itineris dabo. (Effert vestes.)
ON. Gratias tibi ago, summe sol, tuque, dea Cypria, non minus telluris quam 1465
aequoris domina, quae me ad istuc perduxisti summum bonum.
ATT. Fecisti mihi, voluptas mea, rem longe gratissimam.
ON. Astuta foemina, et vestem et vocem mutavit simul, ne possit agnosci.
ATT. Nam cum amores nostri iam palam sint omnibus, tota domus furit, ut nisi
me vi abstuleris, necessum sit me magno affice dedecore. 1470
ON. Hoc ego quia timui, has vestes assumpsi mihi, ut tibi succurrerem. Nam
cum te perituram iuraret Cornelius, frustra meus omnis susciperetur labor, si non
in tempore venirem, quod omnium rerum est primum.
ATT. Longum est iam tempus, deliciae meae, ex quo te amavi, ut tecum volui
vivere, sed serva cum essem, et alieno parerem imperio, tacere paulisper satius diu 1475
quam rem palam facere.
ON. Revera tanto agitatus est furore Cornelius ut non solum foemina, quae de
iure et facto illi subiicitur, sed homo etiam sui iuris merito pertimisceret. Sed iam
respira, teque ipsam collige. Spem decet amplecti, spes est via prima salutis.
ATT. Tu cum poetis versatus es tam diu, ut mihi videare alumnus Poetices. 1480
Sed loqere quaeso ut te intelligam.
ON. Hominjis opes pulcherrimae sunt literae, omnes benignos reddit eruditio,
et prudens Periander, “cum bonis ambula.” Poetae vero digni sunt quibuscum in
tenebris mices. Poetas in castra secum adduxit Scipio. Poetas sanctos suo iure
vocavit Ennius. Antiquissimum e doctis est poetarum genus. Sed, o dulcissima, 1485
da mihi osculum pacis, quod nostrae principium fiat dulcedinis. Deinceps poetam
ludere sinamus, nam
Oscula qui sumpsit, si non caetera sumpsit,
Haec quoque quae sumpsit perdere dignus erat.
ATT. Sed fugiamus. Video nescio quos. Agnoscar illico. 1490
ON. Quid novi affert Africa? Ne te crucies, inquam, ne fugias. Concede huc
paululum, et flebili voce mendicare.

ACTUS IV, SCAENA x 
ATTILIA, ONOPHRIUS, APPARITORES

ATT. Date quaeso aliquid, generosi homines, viduae pauperculae.
ON. Subvenite seni.
APP. 1 Non solent homines hoc noctis mendicos agere. Quae sunt istae vestes,
mastygia? Videamus. 1495
ATT. Meae sunt hae vestes, nec placet ut videas.
APP. 1 Imo furata es, inquam.
ATT. Imo mentiris, improbe.
APP. 2 Hic mihi fur ille videtur qui vestem eripuit, comprehende.
ON. At non opus est. Aliud est esse, videri aliud. Non ego latro sum, sed vir 1500
bonus dicendi peritus.
Quod quaeritur furto durabit tempore curto,
Mala parta peius dilabuntur, quod non capit Christus, rapit fiscus.
Fur non est latro, sed tempore qui rapit atro.
Latro latet luce, dignus uterque cruce. 1505
At vero,
De numero vatum siquis seponat Homerum
Proximus a primo, tunc ego primus ero.
APP. 2 Quid tibi cum ista foemina?
ON. Nil mihi cum illa, sed forte fortuna in istum locum convenimus una. 1510
APP. 1 Venite ad iudicem.
ATT. Quid opus est iudice? Ego honesta sum, et in aedibus Cornelii habito.
ON. Et ego eruditus sum et Fidelis praeceptor.
APP. 2 Et nos canes venatici sumus, qui vestri similes persequimur.
ATT. Quo me conieci miseram, dum tibi placere cupio! 1515
ON. Ut me perdidi funditus dum te amare volo!
ATT. At serva me tamen.
ON. At quo minus possim impediunt vincula.
ATT. Itane a te disiungor, Narcisse mi?
ON. Onophrius ego sum, nec possum tibi auxilium praestare, Victoria. 1520
ATT. Quid tu Victoriam? Intus illa est, nec nostra cognovit mala.
APP. 2 Intuamur utriusque vultum, tu illum, ego hanc inspiciam.
ATT. O scelus, et quid video?
ON. Deos deasque, quantum mea me fefellit opinio?
ATT. O indigne rhetorcule, sic me dolis deludis tuis? 1525
ON. O meretrix impudentissima, sic doctos homines decipis? Putavi me
dilectam vidisse Victoriam, foelicemque futurum, cum illam in regnum meum
deducerem. Proh deum fidem! Pulcherrimam orationem perdidi in genere
demonstrativo confectam, dum istam indignis ornarem laudibus. Utinam nunc quasi
alter Hipponax meis iambis illam ad mortem adigam. 1530
Per mare, per terras, per tertia numina iuro,
per Stygias paludes, per tria Dianae ora, per Neptuni tridentem, Iovisque ignitum
fulmen, per Bacchum Semelefemorigenam, fulgurantis thalmi pugnus ignitonum,
semicretum et semicreatum embryonem, per fluvios curvicursores, per Faunos
capripedes, per undas colocasiopatulas, per digitos crepericrepantes, per super 1535
denique supremum Iovem,
Nulla fides eius, hodie male, cras quoque peius.
Quamvis cuncta notes, quae lustrat regna Bootes,
Vix reperire potes quam sine labe notes.
Sit sine laude labor, sit sine crine caput. 1540
Foemina Maenaleis proiicienda lupis,
Foemina Cerbereum pascere digna canem.
Foemina res picta, res ficta, res maledicta,
Ultio digna dei lumina tollat ei.
At vos, optimi viri, me quaeso penitus intuemini, non sum quem creditis. Vilis est 1545
vestis, sed vetus illud, “sub palliolo sordido latet sapientia.”
APP.1 At sponte venias, nisi potius pertrahi placet.
ON. Vis haec quidem est, et trahi et trudi simul. Veniam, sed ea quae dixi
digna sunt quae intelligantur.
APP. 2 At nobis percipere non placet. 1550
ON. Itaque homines non estis, nam omnis homo scire, hoc est percipere, desiderat,
dixit Stagyrita.
APP. 2 Itane cavillaris, animal?
ON. Sum sane, sed rationale, mortale.
APP. 2 Ut dictis nos perstringit nebulo! 1555
ON. Imo redponsum, non dictum est, quia laesisti prior.
APP. 2 Pertrahamus.
ON. Hoc tum fit cum docti in indoctos incidunt.

Perge ad Actum V