Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis — translatio      

ACTUS III, SCAENA i
ATTILIA, NARCISSUS

ATT. Pharmacopolam inveni, et mecum adduxi schordiale. Diu morata sum, quia 780
Narcissum me quaesiturum credidi, sed minime quaesivit ineptus ille. Itaque posthac
incitabo hominem.
NARC. Ego heri iampridem confeci negocia, tam celeri vero cursu tempus
praeterfluxerat ut Attiliam reperire non potuerim. Abeat amor in malam rem.
ATT. Sed eccum ipsum. 785
NARC. Domina Attilia, salveto plurimum.
ATT. Gratias tibi ago quod me dominam voces.
NARC. Ornavi te secundum virtutes tuas.
ATT. Imo secundum benevolentiam tuam. Sed quid his opus est, quasi non
norimus nos inter nos? Quid illud est, quod de amore loqueris? 790
NARC. Sic mecum ipse cogitavi, Attilia. Si verum sit quod vulgo dici solet,
hominem non esse qui nusquam amator fuerit, amare incipiam ut sic fiam homo.
ATT. Tune tam grandis et aetate provectus es, nec adhuc sensisti vires Cupidinis?
NARC. Vera tibi tandem memorabo, Attilia. Amare quondam volui, nec novi
artem amandi. Accessi ad amicum, qui mihi narravit amoris methodum. “Debes,” 795
inquit, “primo amicam putare longe pulcherrimam.” Hoc facile factu fuit, facturum me
spondeo. Tum placere, inservire, venerari convenit, nec quicquam suscipere quod illi
molestum siet. Dura haec mihi videbatur oratio, et iniqua nimis. Si illi servirem, herum
relinquerem. Quum illa mercedem non persolvat, fame moriendum erit. Nam quod
quidam dicunt, se vultu et oculis amicae pasci, inepta est oratio. Si nullo alio uterentur 800
cibo, octo diebus ad nihilum redirent regna Cupidinis. Si biduo rem possem ad exitum
perducere, ferrem fortassis. Sed cum post decem annorum spacium lusus in luctum
mutetur, in lachrymas laetitia, amor in acerbitates, eat quo velit amor.
ATT. Ah imperite, ista tum demum contingunt incommoda quum illi qui amant
non sunt eiusdem ordinis. At pares cum paribus facilius congregantur. Si qua voles 805
apte nubere, nube pari.
NARC. Si vera sunt qua narras, Attilia, tunc ego amo.
ATT. Vel te contineas, vel tibi oculos effodiam, improbe. Non sum quam credis.
Aliam si placet quaerito.
NARC. Si illud sit amoris principium oculos oeffodere, expectet qui velit amoris 810
exitum. At ne mihi quaeso succenseas, Attilia, nihil aliud volui nisi te amore et honore
persequi.
ATT. At nihil efficies, inquam. Ne mihi molestus sis. Non ego me huiusmodi
implicabo molestiis quibus nostri quaedam ordinis nuper se implicuit, quae servum
quendam deperiens tui simillimus, hoc illi dedit in mandatis, ut mendici vestibus 815
indutus ad portam accedens peteret eleemosynam. Sic facilis foret ad illam introitus.
Eo tandem res rediit, talis erat eleemosyna, ut illa gravida iam facta reiiceretur.
NARC. Per medium caput tricipitis Cerberi, nunquam te reiiciam. Facias
periculum, Attilia. Si reiecero, tum doleas ut lubet.
ATT. Pulchre sane dictum. Nihilne tibi videtur virginem sic comprimere ut fiat 820
gravida?
NARC. Imo cum ingravescit, satis esse puto. Sed quoniam nostra in dubium
vocatur fides, vellem ut probare sineres.
ATT. Probare non placet, quem nunquam approbare licet. Tu vero, si sapias, illud
etiam atque etiam vide, ne ad nostram accedas ianuam petiturus eleemosynam. (Abit.) 825
NARC. Videte, quaeso, astutias foeminae. Sub honestatis velo dum prohibere se
simulat, iubet ut suam experiar eleemosynam. Eo solum negat, ut vi coacta fecisse
videatur. Sed quid hic moror? Quid non mendici vestes mutuor? Panem acquiram, si
caro non accesserit.

ACTUS III, SCAENA ii
BARBARA, SANCTA

BARB. Quam minime deceat facile perspicio misera, quantumque ex hoc semper 830
consequatur incommodi, cum in plateis liberae pererrent virgines. Sed ego et tuis
inducta sum consiliis et Fidelis amore incitata, ut huc accederem. Dii faciant ut tua
nos tandem consilia adiuvent, nec novas, ut solent, conficant solicitudines.
SANCT. Ego hoc tibi, Barbara, pro amore debeo, conari manibus pedibusque
noctes et dies capitis periculum adire dum prosim tibi. Tuum est, siquid praeter spem 835
evenerit, mihi ignoscere. Non mea haec culpa, sed Fortunae fuit.
BARB. Imo et tua, quae me huc tuis compulisti consiliis.
SANCT. Nunquam ego te ad cuiusquam amorem impuli. Sed cum sic fata
ferrent ut amare inciperes, pietas me movit ut tibi succurrerem.
BARB. Non cohortata quidem es, sed impulisti tamen. Nam dum tu noctes 840
amatoriis consumeres fabulis, amoris tela nostro haeserunt pectore. Quot mihi
narrasti casus amantium! Quot voluptates, quot iocos et gaudia! Quae tenerum mihi
tam facile vulnerarunt animum ut amor hic a teneris exortus unguiculis simul cum
aetate crescens vires assumeret. Hinc factum est ut cum semel Fidelem aspicerem
tam alte illius forma in cor penetraverit meum ut nulla possit amoris igniculos 845
tempestas extinguere. Sed o me miseram, hora iam praeterfluxit ilico, nec ille
tamen venit. Ego me in aedes conferam, ne quid quod nolim accidat.
SANCT. Ego eum hic praestolabor. Dicam cum advenerit.

ACTUS III, SCAENA iii
FIDELIS, SANCTA, BARBARA

FID. Accersit Barbara, quid faciam? Huc pietas impellit, illuc amor incitat.
Iniquum est amantem reiicere Barbaram, Turpe dilectam relinquere Victoriam. Quae 850
etsi me suis decepit astutiis, nunquam tamen Fidelis datam fallet fidem. Fidelis nomen
est, Fidelis omen erit.
SANCT. Filiola mea, nisi me multum fallit opinio aut parum prospiciunt ocelli,
hic est ille Fidelis tuus. Ipsus est, exi foras.
BARB. O utinam! 855
FID. En illam video cum nutrice in plateis, accedam propius. Quid est quod toties
accersis nos, Barbara? Quid quaeris? Cur non respondes mihi?
SANCT. Sine eam, quaeso, ut ad se redeat. Timor vocem impedit.
BARB. Quantus me cruciet, Fidelis, dolor! Si tam tibi aliquando cognitum foret quam
mihi meo exploratum est malo, non opus esset animi sententiam evolvere. Sed quanquam 860
inclusis diu flammis flagrarent pectora, nunquam tamen ausa sum medico vulnus
ostendere, feci quantum potui ut flammas comprimerem, sed frustra feci cum magis
erumperent. Malui igitur primo me precibus contendere, quam dolore confectam et
desperantem mori. Nec ideo me putes castam aut pudicam minus. Nihil enim aliud peto
nisi ut me ames, et meum amorem non asperneris crudeliter. Quod si non impetro, 865
hodie postremum me vides. Tantis enim involvor dolorum fluctibus ut vel Titio
invideam vel Tantalo vel Ixioni.
FID. Amo te multum amantem mei, sed honeste amo. Quod si sola sine socio non
poteris persistere, fac ut pater tibi tuus aliquem inveniat virum et tui amantem et te
dignum et tuis parentibus, nec te sinas, quasi vento quodam, sic animi impetu in 870
turbulentem illud amoris mare proiici, sed pelle potius istas ex animo ineptias.
BARB. Qui ego ista possim ex animo depellere, cum tua in meo insculpta sit imago
pectore? Ah Fidelis, melle haec tua dulcior oratio a communi quodam profecta est
humanitatis officio potiusquam ab aliquo privati amoris impetu.
FID. Quod fieri necesse est, id factum esse ne aegre feras, et tandem conquiescas. 875
BARB. Quomodo conquiescet perdita quae nihil habet in quo quiescat?
FID. Malum, si aequo animo feras, fit bonum.
BARB. Infirma spes est ista, quae tali praesidio indiget.
FID. Equidem non possum non commoveri, Barbara, cum videam dolorem tuum,
neque vererer hercule, dum tibi prodessem, vel sanguinem profundere. 880
BARB. At mihi ut prosis nihil opus est profuso sanguine. Facilis est remedii via, et
expedita satis. Ames me, memineris mei, videam te unoquoque die, et dulces tecum
saepissime sermones conferam.
FID. Si hoc solum petis, habebis quod desideras. Veniam, ne dubites, vive et vale.
BARB. Vale, Fidelis, et quae te amat fac ut amantem te sui diligat. 885

ACTUS III, SCAENA iv
NARCISSUS mendici vestibus indutus

Quis me nunc agnoscat et Narcissum fuisse existimet? Nescio quo pacto, dum heri
arculas excutio mei, hanc tandem inveni vestem quae, quia vultum occulit, idonea
mihi visa est et accommodata maxime. Mirum est profecto quantum mihiipsi mutatus
placeam, et vereor mehercule ne sic mendici vestes diligam ut herum relinquam, aliena
lustrem limina. Pulchrum mihi videri solet, aliena vivere quadra, nullum laborem 890
perferre, nullos sumptus facere. Quin tanta est (si ita loqui fas est) mendici dignitas,
ut ubicunque pedem ille suum posuerit praesto sit servus qui sibi donum offerat. Sed
quid hic persto diutius? Hanc portam primo pultare incipiam. (Fortunii aedes.)

ACTUS III, SCAENA v
NARCISSUS, GALLULUS, [PAMPHILA]

NARC. Sublevate miserum, date panem pauperi. Qui oculis vidit, is corde credit
miserias mendicorum. 895
GAL. Abscede hinc a foribus, venefice.
NARC. At ut discedam des aliquid oportet.
GAL. Abi sis, si sapis, nisi frigida perfundi mavelis.
NARC. O coelum, o terras, o tempora, o mores! Pauper ubique iacet. Pauper eris
semper si pauper es, Aemiliane. Sed turpe est quaerendi labore defatigari, cum id quod 900
quaeritur sit pulcherimum.Itaque secundum deinceps portam aggrediar. (Octaviani
aedes
.) Ferte opem misero qui nec fundum nec focum, nec arcam nec artem habet. Non
est domi. Ibo iam ad portam Victoriae ut meam, si possim, inveniam Attiliam.

ACTUS III, SCAENA vi
FRANGIPETRA, NARCISSUS, ATTILIA

FRANG. Quid hic tibi negotii est, mendicorum impudentissime? Nisi te moveris ocyus,
iuro per horrendam aciem sanguinei istius gladii, et mucronis Martii, quod te manu 905
correptum ista vel in Alpes coniiciam.
NARCI. O gloriose gladie, hoc non ita multum est. Ulterius, quaeso, proiice.
FRANG. Quid tecum murmuras, bestia?
NARCI. Rogo ut tibi placeat pauperis miserescere.
FRANG. Pergin’, sceleste, loqui? Arma cape, ego vel tecum moriar. 910
NARCI. Mentiris tamen.
FRANG. Quis est qui vires experietur meas? Ego nec terram timeo, nec coelum
perhorresco.
NARCI. Insanus est aut ebrius, nihil cum hoc agendum est. Hic delitiscam dum ille
abeat. 915
FRANG. Faciam quod me nuper voluit Victoria. Illa enim cum me videret mille
urbium eversorem, qui pugno isto muros disiicerem atque ipsa saxorum pondera in
pulverem redigerem, rogavit ut Fidelem e medio tollerem. Promisi, perficiam, tollam e
medio.
NARCI. Percommode mehercule. O sceleratam foeminam, iam et te ulcisci tempus 920
est, et istum nebulonem in crucem agere.
FRANG. Gratias ago Marti, quod crudelitatem profuso iam sanguine satiabo meam,
et Veneri multo magis pueroque Veneris, quod meae sic possim placere Victoriae.
NARCI. Maxime vero funi, compedibus, carceri, quod te tam cito ex istis eripient
angustiis. 925
FRANG. Et tamen si alio fieri hoc possit modo, illius vitae parcam. Nam consilio
quam armis prius omnia experiri sapientem decet.
NARCI. Istoc est sapere, nebulonum maxime. Iam restat ut Attiliam conveniam.
Ego sum ille qui non vult fugere, da panem pro charitate.
ATT. Tacitus ingredere. 930
NARCI. Claudite iam rivos, pueri.

ACTUS III, SCAENA vii
ONOPHRIUS, PEGASUS

ON. Ecquis hic ambulat, Pegase?
PEG. Nemo hominum, here.
ON. Qui bene vult fari bene debet praemeditari. Huc igitur ego meditatum
concessi, Pegase, ut aliquid expromam dignum Victoria. 935
PEG. Hoc te decet, here, quid dicas antequam dicas praevidere. Age igitur,
ego hic, tu illic consisto. Ego ero Victoria, tu me ambies.
ON Placet hercle consilium, sed quo nunc utar salutandi genere?
Dissertissima Romuli nepotum,
Quot sunt, quotque fuere, quotque post aliis erunt in annis 940
Salutes tibi longe plurimas
Dicit pessimus omnium poeta
Quanto tu optima omnium regina.
PEG. Quod dicis, Onophri, non agnosco. Ncc ego Romana sum, nec Romuli
nepos. 945
ON.Pictoribus atque poetis
Quidlibet audendi semper fuit aequa potestas.
Quin tu perlege pauca ista amoris monumenta mei.
PEG. Quid? Tute ipse tibiipsi tabellarius?
ON. Dicere quae puduit scribere iussit amor. 950
PEG. Si carmina non melius fingeres quam pingeres literas, tam esses poeta quam
es pictor, neuter nimirium. Hae literae quaerunt uxores sibi, alia aliam scandit.
ON.Quascunque aspicies, lachrymae fecere lituras.
PEG. (Legit.)
Denique Roma viros tam sanctos ordine verso
Ut iunxit, iungat nos precor ipsa, vale
. 955
Incipit ab epilogo, ha ha he.
O decus, o praesens geminorum gloria fratrum,
O Iove digna viro, ni Iove nata fores.
Perlege quodcumque est, quid epistola lecta nocebit?
Flamma rogi, flammas finiet una meas.
960
Ultima mandato claudatur epistola parvo.
Sit tibi cura mei, sit tibi cura tui.
Videntur ista non cohaerere, Onophri, nec tuo ingenio usus es, sed aliorum industria.
Nota enim sunt carmina.
ON. Sunt sane, fateor. Nunquam enim fere fit ut qui literas sciant vel ipsi vel 965
quae ipsorum sunt nesciantur.
PEG. Sed quoniam tibi molestus esse nolo, Laconica brevitate respondeo,
περὶ ὣν ἔγραψας, οὐ.
ON. Quid hoc est? Loquitur scotogallice.
Mens abit et morior, frigusque perambulat artus. 970
O qui sollictos modo das modo demis amores,
Sit tibi mens melior.
Sed iam deficio, nec possum plura profari.
Musa dolore tacet, muta dolore lyra.
Adeo sursum ac deorsum saltat ac resultat animus. Quid me contemnis, 975
et me fecere poetam
Peirides, sunt et mihi carmina.
Non ego —
PEG. Here, priusquam ulterius progrediare, sine quaeso ut sim qui sum, ego
Victoria non ero diutus. Manum de tabula tollere non potest. Iam perge si placet. 980
ON. Quid tibi videntur ista?
PEG. Per Bacchum tibi iuro, here, cuius Iupiter mater erat, et Semele pater, vicisti.
Io triumphe.
ON. Ite triumphales circum mea tempora lauri .
PEG.Qui Bavium non odit, amet tua carmina, Maevi, 985
Atque idem iungat vulpes et mulgeat hircos.
ON. Quid ais?
PEG.Tale tuum carmen nobis, divina poeta,
Quale sopor fessis in gramine. (Intrant illi cum lichnis.)
ON.Non tu corpus eras sine pectore, dii tibi formam, 990
Dii tibi divitias dederint, artemque fruendi.
Sed quid hoc est? Utere iam sapientia tua. (Fugit Pegasus, latet Onophrius.)

ACTUS III, SCAENA viii
PYRGOPOLINICES, TERRAPONTIGONUS, ONOPHRIUS, FRANGIPETRA

PYRG. Hoc est illud, ni fallor, monumentum, Terrapontigone. Hic sepultus
Cardinalis de Cusa iacet. Habet in digito annulum, in capite mitram preciosissimam,
in corpore vestem plane regiam. 995
TERR. Sed quis est iste, Pyrgopolinices? Heus, quis tu es? Quid agis, quem
quaeris?
ON. Hospitium pauper non inveni, hic pernoctandum erit.
PYRG. Age, noster eris. Est hoc sepulchrum Cardinalis cuiusdam, habet in digito
annulum, in capite mitram, vestem in corpore. Nos aperiemus monumentum, intrabis 1000
tu, praeda dividetur.
ON. At parcite quaeso, horret animus mortuis inferre iniuriam et sacrata
defunctorum sepulchra violare.
TERR. At tu i intro, nisi praecipitari mavelis.
ON. Noctes atque dies patet atri ianua Ditis. 1005
PYRG. Age profer quod habes.
ON. Hic est mitra.
TERR. Restant vestis et annulus.
ON. En vobis vestem, sed annulum ego non reperio.
PYRG. Affer inquam annulum. 1010
ON. Annulum ego non reperio. Si mihi non creditis, ipsi introite, aspicite (Claudit
sepulchrum
).
TERR. Itane agis, sacrilege? Poenas dabis, eamus.
ON.O, o , o, o Furiae, o stridor dentium et ingens
Luctus, et inferni metuendus carceris horror. 1015
O vermes et ossa, o caro putrida.
Heu rapit Pluto, rapit Proserpina.
Iam iam adducor et
Longum, formose vale, vale inquit Iola.
FRANG. Est hic, ut audio, Cardinalis tumulus. Ei ego vestes eripiam et annulos. 1020
(Aperit.) Sit deus, sit daemon, nec vivos curo nec mortuos. (Exilit.)
ON. Alecto, Alecto!
FRANG. Hoc est iura mortuorum violare. (Fugit.)
ON. Si fueris fortis, ne des tua robora scortis,
Scribitur in portis, meretrix est ianua mortis. 1025
Ego cum scortari cogito, vah quid contigit? Quae illic monstra vidi, quantas Tisiphonas!
Ipsa horret oratio, cum ista recensio. Illud unum solatur, quod istum me servaverim
annulum, et poetices mercedem, et laboris praemium. Nihil sibi ex ista laude decerpet
Pegasus. Fugit enim, nec hostes intueri sustinuit Pegasus. Totum hoc, quantumcunque
est, quod certe non est minimum, totum est, inquam, meum. Sed quia melius est non 1030
incipere quam incoeptum non perficere cum dignitate, postquam iampridem Fidelem
convenerim (quanquam multas in hac re molestias absorpserim) agam tamen deinceps
et cum Fortunio.

ACTUS III, SCAENA ix
FORTUNIUS, ONOPHRIUS

FORT. Foemina. Et quid peius possim dicere? Hoc unum foeminae vocabulum
quid mali non continet? 1035
ON. Opportune advenit. Salutabo eum more poetarum mystico:
Mitto tibi navem, prora puppique carentem.
Nam si detrahas proram, N, et puppim, M, ex Navem fiet Ave.
FORT. Obtundis nos, Onophri, tuis ineptiis.
ON. Quoniam igitur quidem, Fortuni, non vis avere, vale. Et tamen habeo quod 1040
in rem tuam siet.
FORT. Dic igitur, quid me vis?
ON. Ab incunabulis, a teneris unguiculis, magnus erat amor in te meus, quod
mihi videbare Fortunae filius. Iam vero in ista corroborata aetate tua, ut maior est
rationis fructus, sic maior amoris mei cumulus. Cum igitur “amicus sit alter idem” et 1045
πᾶντα τὰ τῶν φίλων κοινά, et “amicus certus in re incerta cernitur,” et “monere et
moneri proprium est verae amicitiae,” et “humanum est humanibus casibus
ingemiscere”, ut ante, rebus ad voluntatem tuam fluentibus, voluptate perfusus sum,
nunc dolore maceror cum in tam lubrico versari te videam loco. Cum igitur in me,
Fortuni, situm est te nunc ex inimicorum faucibus eripiere, si non facerem, nec meo 1050
functus viderer munere, hoc est officio (tria enim significat munus, honorem, donum,
officium) —
FORT. Quid sic nos enecas?
ON. Novi te, ut est ingenium adulescentium a labore semper proclive ad libidinem,
aures occludere illorum praeceptis salubribus qui te conantur ad virtutis studium 1055
deducere, et Sirenum dulci delectari fistula ut avem —
FORT. Quae, malum, est ista molestia? Non possum pati diutius.
ON. Imo te dii perduint, ineptissime, qui filum mihi abrupisti pulcherrimae
metaphorae.
FORT. Cum familiares amici sermones conferunt, quid opus est istis pigmentis 1060
et flosculis?
ON. Flosculis? Dicit Cicero, qui regnavit in rostris et foro, translata verba quasi
stellae illustrant orationem.
FORT. Nonne potes breviter quod cupis et dilucide dicere?
ON. Minime, nequaquam, fieri non potest. Dicit enim Horatius “brevis esse laboro, 1065
obscurus fio.” Dicam tamen. Quod si quid dicam tu non intelligas, senties me fuisse
amicum. Magicas artes excercet Victoria, magicis praestigiis utitur.
FORT. Quid? Ut me conficiat?
ON. Mentiri non est meum.
FORT. Uno iam verbo tuam percepi sententiam. Iampridem illa Fidelis mihi 1070
memoravit omnia.
ON. Hoc ego non novi. Ut enim scirem, divinare me oportuit de praeteritis.
FORT. Sed tu gratum tamen fecisti, Onophri.
ON. Nonne igitur digna est quae reiicatur Victoria?
FORT. Nullam ego posse puto reperiri foeminam cuius cum istius comparari 1075
possit impudentia. Itaque iam illam gestio dignis modis accipere.
ON. Gaudeo te illam reliquisse, et tui esse iuris. Liber enim non est qui servit
turpitudini.
FORT. Satis me contineo ab huiusmodi malorum magistris, quae id agunt
studiosius, id contendunt vehementius ut fucatae et calamistri notatae vestigiis 1080
imperitos adolescentulos in fraudem alliciant.
ON. Dicit enim Terentius, dum se comunt, sum se cornant, annus est. Dicit
Seneca tragicus (nam est et Seneca stoicus) “dux malorum foemina et sceleris
artifex.” Quae cycnea vox non ab eo prolata fuit, sed a furore poetico, qui comes
est veritatis, et mediante quo, nos etiam alii Parnassi incolae res magnas et 1085
memoratu dignas producimus. Et revera huiusmodi bestiae, amoris aestu percitae,
maiori furoris corripiuntur insania quam cornutae solent aestate iuvencae. O animal
pessimum et irrationale, quae crux, quod ferrum, quod praecipitium ornare te possit
secundum flagitia tua?
FORT. Non est quod progrediare ulterius. Ego quid mihi faciundum sit videro, 1090
tibi interim gratias ago.

ACTUS III, SCAENA x
MARCELLUS, VICTORIA, ATTILIA

MARC. Tenete furem, tenete furem!
VICT. Quid est quod ille furatus est, Attilia?
ATT. Ego illum tenere non potui, sed vestem quandam habuit in manu.
VICT. Quomodo tu illum invenisti? 1095
MARC. Cum in penum voluissem ingredi, in eum incidi.
VICT. Ubi tum erat Attilia?
ATT. Ego tum in conclavi eram. Sed sine ut discedam, ego hic amplius servire nolo.
Honesta sum, nec qualem tu me suspicaris esse.
VICT. Et quis negat? 1100
ATT. Illud enim putas, me hinc in aedes introduxisse tuas, ut tua quae sunt
eriperet bona.
VICT. Age inepta, ingredere.
ATT. Ingredior, sed mercedem mihi ut solvas velim. Neque enim est iste mihi
commorandi locus. 1105
VICT. Tu, Marcelle, ito ad apparitores, et illis quae poteris signa ostendo quibus
eum et dignoscant et comprehendant.
MARC. Ibo et efficiam. Satis enim illum de facie novi.

ACTUS III, SCAENA xi
NARCISSUS, FIDELIS

NARC. (Reversus.) At tandem, tandem convenimus Attiliam, et dedit, et dare
noluit eleemosynam. Sed ecastor turbati sumus adventu cuiusdam rustici, ut non 1110
possem illi dicere supremum vale. Redibo igitur.
FID. Et quo tandem redibis? Num apud te es, qui sic indutus, sine pileo? Exire
vis in publicum?
NARC. Has vestes mihi nuper comparavi, here, ut quiddam cum Attilia
conficerem negocii. Quod dum obeo, supervenit nescio quis. Ego statim fugio. 1115
Atque ita me comparavi ne quis agnosceret. Tibi vero huc accessi ut magnum
quiddam exponerem.
NARC. Illud mihi narravit Attilia, Victoriam cum Frangipetra glorioso milite
inisse rationem qua te interficiant. Audivit hoc Attilia ab ipsa Victoria. Audivi et ipse 1120
Frangipetram gloriantem de hac re modo, quod te sublato frueretur tua.
FID. Mirandum non est si illa vitae invideat meae, cum et ego de illius interitu
cogitem. Sed novi Frangipetram qualis vir siet. Tu domum te conferas atque ea
quae dixi pares. Ego interim quosdam Cornelii amicos conveniam, ut illud intelligam
quando domum sit reversurus. Sed audin,’ Narcisse? (Loquatur in aurem dum Cornelius 1125
haec dicat, tum abit Narcissus.
)

ACTUS III, SCAENA xii
CORNELIUS, FIDELIS

CORN. Ex illis quae mihi ruri contigerunt incommodis hoc unum videbatur longe
gravissimum, quod mihi ex dolore meae provenit Victoriae, quam ego et piam novi et
mei amantem foeminam.
FID. At toto erras coelo. Salve, Corneli. 1130
CORN. Et tu, Fidelis. Quid fit, quid agitur?
FID. Ut quimus, quod aiunt, quando ut volumus, non licet.
CORN. Sed quid tu tam tristis? Ecquid novarum rerum?
FID. Corneli, fieri non potest quin mireris plurimum, et fidem vix adhibeas, cum
illud audiveris quod tibi dicturus sum. Sed cum rem penitus introspexeris, et fidem 1135
laudabis nostram et benevolentiam, qui te coelare noluimus quod in rem tuam foret.
CORN. Perplexe loqueris, nimis cupio quid velis cognoscere.
FID. At non est hic ista proferendi locus. Res magna est. Si ad aedes nostras
accesseris, commodius erit.
CORN. Eamus. 1140

ACTUS III, SCAENA xiii
MARCELLUS solus

Promiserunt mihi apparitores se illum observaturos esse. Ita eum signis distinxi, ut
errare non possint.

Perge ad Actum IV