Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis—translatio.


TABACUM

LIBER I

Innocuos calices et amicam vatibus herbam,
Vimque datam folio, et laeti miracula fumi
Aggredior. Tu qui censu decoratus equestri
Virtutem titulis, titulos virtutibus ornas,
Antiquum et Phoebi nato promittis honorem, spacer5
Tu, Paddaee, fave; nec enim praestantior alter
Morbifugae varias vires agnoscere plantae,
Inque tubo genitas haurire et reddere nubes.      
spacer Da, puer, accensum selecto fictile paeto
Ut Phoebum ore bibam. Quis enim sine sumine red spacer10
Paeti digna canat paeto et tantis se comparet ausis?      
spacer Non inventa homini, humanos adolevit in usus
Nobilis herba, patri sed primum visa Lyaeo,
Cum madidus siccos thyrso subduceret Indos,
Notuit, ad seros et claruit inde nepotes. spacer15      
spacerForte per aestatem tesquis arentibus hostes
Norat in insidiis meditari proelia Bacchus.
Arma iubet celeresque iugo subiungere Lynces
Bassaridasque sequi; Silenum accedere curru blue
Mandat, et in pugnam totis exardet habenis. spacer20
Pone sequebantur lixae iumentaque multo
Tarda onere et lentis congesta viatica plaustris,
Et claudus senio, Sileni vector, asellus.
Dumque volat furiata phalanx inimicaque quaerit
Agmina, per vastas et lassa vagatur arenas, spacer25
Dira fames urgetque sitis; defectaque succo
Membra labant; desunt ipsi sua munera Baccho.
Amphora Sileni, curru subversa, iacebat,
amplo exhausta sinu. Sitienti ambusta dehiscunt
Ora seni, ardentes dum ducit hiatibus auras. spacer30
Maenades et Satyri, multumque proterva iuventus,
Impatiens scrutatur aquas per viscera terrae,
Nequiquam. De se tandem sibi pocula quaerunt,
Et salsum potant, quem dat vesica, liquorem.
Pocula spurca nimis, sed et haec quoque pocula desunt, spacer35
Increscente siti, venis et deficit humor.
Spes tum accisa omnis, faciesque miserrima rerum
Apparet; tostas alii de faucibus atris
Exhalant animas; alii per mutua fundunt
Vulnera, quem rapiant ante ultima fata, cruorem. spacer40
spacerIamque acies moribunda cadit, cum valle remota
Eminus obscuri facies confusa vireti
Visibus occurrit dubiis, tumque Euius altum
Inclamans: “Duremus,” ait, “tantisper in armis,
O Socii, optatam vicina in valle salutem spacer45
Aspicio.” Hic lentos toto conamine gressus
Accelerant, renuuntque mori, venasque supremo
Sanguine manantes animae spiracula claudunt.
Utque propinquabant, altis se prodit opacum
Stipitibus nemus et foliis spectabile vastis. spacer50
“Euge! Meis,” clamat, “cognatam vitibus herbam
Agnosco munusque deum.” Sed plura volenti
Surda manus. Latas tenero de caudice frondes
Carpit, et ignoto latrantia viscera succo
Demulcet; viridis stillat sub dentibus humor. spacer55
Non tamen oblatas Sileni provida virtus
Praecipiti vorat ore dapes, sed (cautior usu)
Haeret, ab exemplo documenta abstemius optans.
Nec mora; quis patulis lateat sub frondibus error
Eventus docuit: totis (mirabile) castris spacer60
Evomitur caditurque velut cum, gurgite pleno,
Ingruit admissi miranda potentia Bacchi;
Volvitur in gyrum tellus, caelumque videtur
Nubibus adductis surgenti occurrere terrae;
Tum sopor obrepit, somnique invicta cupido spacer65
Germanam dubia praesagit imagine mortem.
Capripedes mediis diffusos stertere arenis
Cernere erat. Disiecta solo defessa furentum
Membra Mimallonidum devota iacere sepulcro. blue
Mox ubi discusso longi languore veterni spacer70
Plenior ex adytis in singula membra recurrit
Spiritus, amissae redierunt corpora vires.
Surgere tunc alacres, pedibusque insistere firmis,
Et fulgere oculis, thyrsumque vibrare lacertis
fortibus, absentesque lacessere vocibus hostes. spacer75
spacerAttonitus monstro, “Non huc sine numine, amici,
Appulimus,” Silenus ait. “Nec dona deorum
Despicite, ingenitas vires, nec numina Bacchi. red
Nec pudeat certa salvos a morte fateri
Caelitus ostenso vitam debere tabaco. spacer80
Advenisset enim languentibus integer hostis;
Victa siti manus haec cecidisset victima ferro,
Tinctaque venisset victoria sanguine nullo.
Nunc veniat, validasque manus animosque viriles
Sentiat, et si mens suadet, fera proelia tentet. spacer85
Sed rationis opus, superum nec munera caeco
Contemeranda usu. Si quid sapit ista senectus,
Viribus eximiis permistum in stirpe venenum
Delitet. In ventrem virides ne mittite succos,
Mandite nec folia ingestis confusa salivis. spacer90
Virus inest crudis; aestivo sole recocta
Credibile est tutos praebere halatibus haustus;
Nec ventri, at cerebro (si tecta evolvere fas est)
Pabula grata reor, subtilibus eruta fumis.
Quare agite, o iuvenes, tam digni muneris aptos spacer95
Ingenio et rapidis extundite mentibus usus.
Dux ego vester ero. Quid mens dictaverit, omnes
Accipite. Arentes prolixa uredine frondes
Comminui manibus iubeo cannaque reponi;
Protinus educto radiis solaribus igne spacer100
Contingi, et positis adversa parte labellis
Exsucti calidas nubes adducere fumi,
Ocius ut possint cerebri pervadere flexus,
Vinosisque leves recreare vaporibus auras.”
    Dixerat. Hinc satyri teretes aptare cicutas; spacer105
Deciduas alii sicca fuscedine frondes
Frangere; pars tubulos arsuro pulvere complet;
Pars stricto ore trahit (risumque sodalibus affert)
Pulvereum flumen, tussesque inducit iniquas.
Ipse pater fremitus vana et conamina risit. spacer110
Igne carent, ignem votis ardentibus optant.
Ecce senex densum, quod habebat mantica, vitrum
Depromit, vafri inventum subtile Promethei,
Furati aeternas caeli de fornice flammas.
“Hic latet ignis,” ait, suscepto et sole rotundum spacer115
Molliter acclivi depressum in vertice centri
Frondibus admovit Phoebo penetrabile vitrum.
Cuspidis in morem radiis concurritur; auctus
Inde calor sensim serpit, fomentaque circum
Arripit, et fumo vicinum nuntiat ignem. spacer120
spacerApplaudunt satyri Faunique, senemque magistrum
Attollunt humeris, vocesque ad sidera tollunt.
Ipse cavam ante omnes accommodat ore cicutam;
Leniter adducit nebulae mirabilis haustus,
Et ductos patulis fumos e naribus efflat. spacer125
Nec mora, permotus subita dulcedine, toto
Corpore diffusum sentit gestire vigorem —
Ut solet a noti foecundo flumine Bacchi
Serpere paulatim non intellecta voluptas.
Ora madent, non salsa sitis, non vexat acerba spacer130
Esuries vomitusve; levi vertigine tantum
Crura vacillare et supremam udescere frontem
Percipit, illaesus sed et haec vanescere gaudet.
      Tum vacuus densa paeti porrectus in umbra,
Omnigenûm et patuit foecunda scientia rerum, spacer135
Dulcibus absumit lentas sermonibus horas.
Explicat ingentes opulentae mentis acervos;
Ludenti et similis naturae arcana recludit:
Implicitos memorat sphaeris caelestibus orbes,
Hominis; terrae et miracula pandit; spacer140
Addit et oraclis docti libamina fumi.
    Fumantem sequitur circum diffusa iuventus,
Ipsa novis operata tubis fumoque fragranti.
At rudis ore vomit naso reddenda patente spacer
Nubila cum multa tussi lacrymisque iocosis. spacer145
Ridicula, appressis animam quae claudere labris
Nescit, perque cavas iterum depellere nares.
Docta sed exemplo grandaevum aequare magistrum
Efflando satagit, repletque vaporibus auras; spacer
Dumque hilares animis laeta vitulantur in herba, spacer150
Ecce venit fessis longum expectata ministris
Annona, et multo ferventia dolia vino.
Clamores geminant, versisque ad cantica cannisg
Gaudia
agunt, epulisque favent, multumque vocatis spacer
Iumentis, reducique senis gratantur asello. spacer155
Indulgent Cereri primo, tum Massica libant,
Viteaque admistis alternant pocula fumis.
Cuncta fremunt fumo, cantu, mistisque choraeis,
Donec dulcem oculis fudit nox alta soporem. spacer
   Postera ut illuxit laetis aurora, ferique spacer160
Admonuit belli securas pace phalanges,
Lenaeus pater et Sileni cana senectus
Exstimulant, si quos festivi hesterna diei
Fregit luxuries, animosque hortatibus addunt.
“Sat poclis, genioque datum; nunc proelia mentes spacer165
Sollicitant. Positas assumite vultibus iras,
Et forte instanti dextras componite pugnae,
Ne vigil incaute palantibus ingruat hostis, red
Et cadat, ipsa suas caedes non ulta, iuventus.
Nec virtus equidem nobis incognita vestra est, spacer170
O Socii, magnis neque non confidimus ausis.
Sed nocet, ignavas quamvis, contemnere turmas,
Securosque mali ignotis incedere terris.
Impavidi ergo animis sedato insistite gressu,
Neu mala nos iterum letho penuria mulctet, spacer175
Agmine composito lenti procedite, paeto
Non sine contrito promptisque ad labra cicutis;
Et
levibus fungis servato et restibus igne. blue
Hoc animi surgent ad proelia, nubibus istis
Prodigiique nova specie terrebitur hostis. spacer180
Este viri. Famam et factis sperate perennem.”
spacerDixerat. Assensum properant applausibus omnes,
Et sibi quisque suo stationem corpore servat.
Arduus in curru medio pater agmine Bacchus spacer
Eminet; impexi tergo Silenus aselli spacer185
It comes, haud equidem bellax nec idoneus armis;
At bonus eloquio et subitis dare tuta periclis
Consilia. Aequales utrimque excurrit in alas
Densa acies, hostemque animis pugnacibus optat. spacer
Nec procul hostis abest; vicini vertice montis spacer190
Opposito emergit summisque hastilibus exstat.
spacerBassaridis calido fervescit pectore sanguis:
Aerea sistra manu quatiunt et tympana pulsant;
Vino acuunt iras resides haustoque tabaco spacer
Excludunt lethi faciem, suaque agmina circum spacer195
Nube tegunt atra. Spirantes naribus ignem
Procedunt; medio glomeratur in aequore nimbus,
Igne micans tonitruque fero fumoque stupendus.
spacerOstento attonitos subitus pavor occupat Indos: spacer
Non homines, sed furva rati de faucibus Orci spacer200
Numina, consternati animo certamen iniquum
Detrectant, trucibusque timent confligere monstris.
Pars fugit, et positis quaerunt velocius armis,
Quam dare victoris mallet clementia, vitam.
Pars orat veniam, parere et iussa modestis spacer205
Imperiis, patiente iugum cervice capessit.
Sed pudet erroris, stulta et formidine tactos
Extimuisse pudet vani sufflamina fumi.
Libertate dolent serva; solatur at illos
Indulgentis heri condita lepore potestas spacer210
Et victoris amor. Simili discrimine victos
Victoresque videt, bellis utrinque remissis
Una dies miscere epulas Bacchumque ciere,
Et simul alternis fumum potare cicutis. spacer
Mirantur bona nata domi, nec nota queruntur, spacer215
Et nebulas animi iucundis nubibus arcent.
spacerAtque haec prima fuit mortales stirpis in usus
Notitia; haec late noti cunabula fumi.
Iam quae vis lateat plantae, quibus apta bibendo spacer
Corporibus, quibus et pugnet contraria morbis, spacer220
Musa refer, geniumque novo concede labori.
spacerIn primis non una subest natura stupendo
In folio; adversis dives virtutibus omnem
Exsuperare fidem gaudet stirpesque beatas spacer
Provocat: hellebori robur, rhabarbara duras red spacer225
Solvere nata alvos, facientem gaudia vitem,
Balsama vulneribus laudata, fabamque suillam,
Nepenthesque animi mulsum, gravidumque papaver. blue
Magna Dei virtus, quae tot miracula rerum spacer
Seminis exigui tantillo cortice clausit! spacer230
Quod licet haud superet cineris vel laevis arenae
(Fallentis digitum et numerantia lumina) molem,
Mox dabit ingentem frondoso tegmine silvam,
Et certa in dubiis promet medicamina morbis. spacer
Quod si quis tantas rimari indagine causas spacer235
Aggreditur, multum immani sub pondere sudet.
Seu diversa salis mirae substantia plantae
Compositum esse dedit, multis et dotibus auxit,
Seu simplex variis obnoxia casibus una spacer
Materies alios, pro mole et tempore, vultus spacer240
Induit atque aliter distincta in corpora regnat,
Naturae latet in gremio nec cernere pronum est.
Si tamen exemplis libeat, velut indice filo,
Ire per anfractus dubios errore viarum, spacer
Iinque sibi similes totum dissolvere partes, spacer245
Forsitan occurret quo mens placata quiescat,
Et si non verum, at veri illucescat imago.
spacerQuidquid inest rebus sapidum, discernere gustus
Quod valet, id salis omne solet de nomine dici. spacer
At gemina est natura salis: vel funditus haeret bluespacer250
Corporeae moli, ad superas nec tollitur auras
Suppositis flammis, cineri sed figitur acri;
Dictus et hinc fixus. Levior vel ab igne solutus
In sublime volat, fumo subvectus amico spacer
Accrescitque apici in morem fuliginis atrae; spacer255
Inde sophis a re sal ille volatilis audit.
spacerHic aliud memori occurrit ratione tenendum:
Viscera quod terrae, salibus praegnantia multis,
Stirpibus innatis foecunda alimenta ministrant, spacer
Ut sua cuique trahit proprium natura fluorem. spacer260
Fructibus hinc sapor accedit; hinc floribus omnis
Spirat odor, retinentque sui vestigia succi.
spacerAt tellure latent, penitus confusa cavernis,
Sulphurei latices, nitri glacialis amaror, spacer
Lethale arsenicum, flammis affine bitumen, spacer265
Argenti liquor in foedam resolubilis auram,
Chalcanthumque acidum, linguaeque astrictor alumen, blue
Atque alia innumeros factura elementa sapores.
spacerSi quis iam excutiat prolixo carmine de tot spacer
Principiis cui accepta ferat sua munera paetum, spacer270
Comperiet tanto dignum sudore bitumen:
Cuius in eximia species supereminet herba,
Pingue, olidum, acre, tenax, nitro sublime volanti,
Ignis amans, crassaque ferens fuligine fumum. spacer
His pictam in tabula quicumque coloribus herbam spacer275
Non videt, hunc oculis captum et rationis egentem
Crediderim. Quid enim magis aspectabile? Dextram
Trita oleo foedat, digitos et glutine viscat,
Et solidat crudum lento ferrumine vulnus; spacer
Sorditiem ulceribus salsugine terget amara, spacer280
Nec putrere sinit. Sensum nam faucibus acrem
Impingit, longumque relinquit in ore calorem.
Late fusus odor, virosa vividus aura,
Dissipat ignavum cerebro torpente veternum. spacer
Siccat et illuviem, eductis sternumine mucis. spacer285
Denique in aëreum flammis conversa vaporem,
Feta salis vivi superasque volantis ad arces,
Pervia spiritibus, mentis capitolia scandens,
Supplementa nova exhaustis animalibus infert, spacer
Atque hebetes subito restaurat acumine mentes. spacer290
spacerPlanta beata! Decus terrarum! Munus Olympi!
Non tantum agricolis duro lassata labore
Membra levas, minuis victus absentis amorem,
Fundis et absque cibo sparsas in corpora vires, spacer
Sed radium specimenque Dei sapientibus ipsis spacer295
Ingenium illustras, si quando aut multa tenebras
Colligit ingluvies cerebro, aut molimine longo
Intellectus hiat, rerum neque concipit umbras
Conceptasve tenet, vel caeca oblivia regnant. spacer
Ut semel irrepsit blando lux indita fumo, spacer300
Aufugiunt nubes atrae curaeque tenaces.
Vis micat inventrix. Dempto velut obice veli,
Tota oculis animi patet ampli machina mundi;
Aeternae species baturae ex ordine nexae spacer
Succedunt redeuntque suis simulacra figuris. spacer305
spacerO quoties visus, magna spectante corona,
Orator, populi cupidas dicturus ad aures,
Contremuisse metu, docti sermonis acervos
Confudisse locis, lingua et siluisse rigenti, spacer
Cum memor ex tantis opibus sopita facultas
Nil daret in vocem, sed res et verba negaret. spacer310
Si modo vel micam generosa e stirpe vorasset
Fumanti tubulo, accenso seu lumine, sensim
Res reperisse suas, prendisse fugacia verba, spacer
Thesaurosque animi populo exposuisse stupenti!
spacerSi duo praeterea Stagirae in pulvere docto, spacer315
Laudis amore novo verive cupidine pulsi,
Pugnam agitant verbis et digladiantur acutis,
Omne animi intendunt robur nervosque fatigant, spacer
Nexibus impediant cautum ut subtilibus hostem,
Aut validum incusso rationum pondere sternant. spacer320
Stat circum pubes, pulchri et certaminis aequus
Arbiter; ingenii aequales utrimque lacertos
Mirantur, crebris vires applausibus augent. spacer
Tandem obtusa acie, ut fessis deferbuit ardor,
Lentior et validos insultus lucta remisit. spacer325
Sorbeat alteruter, sacrum refletque vaporem,
Ilicet, ut tacta Antaeus tellure, resurgit
Firmior, exhaustumque recens grassatur in hostem. spacer
Ieiunus cadit, at sequitur victoria potum.
Sin utrique placet nova de suffimine tela spacer330
Arripere et calidam verbis producere pugnam,
Tum videas paribus momentis proelia saeva,
Eventu dubio, in multam crudescere noctem, spacer
Nec prius argutis discedere ab ictibus ambos,
Indefinitam abscindant quam taedia litem spacer335
Iudicis incerti, palmae cui praemia donet.
spacerSic quondam Iliaco bello par nobile fratrum,
Asclepii sanguis, Podalyrius atque Machaon, spacer
Fertur ab Atride indictum certamen amicis
Suscepisse odiis plantae de laudibus Indae. spacer340
Damnabat senior linguâ tenus intus amatam,
Dissimulans veros sermonis acumine sensus.
Iunior in fratrem iaculis ardentibus ibat, spacer
Et pro dilecta pugnabat serius herba.
Cordatum ante tubam potarat uterque tabacum, spacer345
Impiger ingenium praeclaro accendere fumo,
Et mucronatis mentem gravidare sagittis.
Multa hinc inde agili vibrata hastilia lingua, spacer
Multa retorta iterum; crepero nec pausa duello
Ulla fuit, nisi quam fumi dabat haustus amoeni, spacer350
Unde renascentes stabant ad proelia nervi,
Invictusque furor carum prosternere fratrem,
Donec inexhaustis crescentes viribus iras, spacer
Ancipitem et litem, sententia magna diremit
Regis, inauditae gaudentis honore palaestrae. spacer355
Robore sic proprio ceciditque stetitque tabacum.
Et nunc de fumo gravibus confligitur armis.
Usque adeo nil scire datur dubitabile quod non spacer
ingenii faciat cita vis et gratia linguae.
spacerSed me perplexi ingressum spineta Lycaei spacer360
Pensi alio textura vocat. Quibus herba salubris
Principiis constet, vero mihi carmine dictum est.
Nunc quibus illa viris faveat, quibus illa resistat, spacer
Quosque ferat pellatque aegro de corpore morbos
Expediam, simul ut calicem siccavero paeti, spacer365
Aedibus et vacuis succreverit aucta supellex.

LIBER II

Tollite vos ignem tubulosque; sat aetheris haustum est
Dum calet ingenium, dum sensibus integra vivis
Versantur simulacra, fidem exsolvamus amicis.
Odimus immemores; mundum nec pascere fumo
Aggredimur vanos aut ampullare per orsus. spacer5
Instat segnities et Phoebo invisa senectus,
Tristibus impallens curis, divortia Cirrhae
Mandat et extremum Musis offerre laborem.
spacerDicite, Pierides, domitis quae gesserit Indis
Liber: ut immanes populos moderamine legum spacer10
Mollierit placidus; quernosque ligonibus enses
Et truculenta levi mutarit fercla tabaco;
Ut mores geniumque pater Silenus amoenae
Stirpis et innumeros ludens evolverit usus.
spacer Forsitan haec, qui vos bifido de monte per aequor blue spacer15
Transtulit auratam Boreae regnator in aulam blue
Audiet, et tanto si non indigna parente
Funditis, innatum quamquam aversatur odorem,
Vestris perfusum violis animaque suavi
Inter pulvillos variata mente reponet. spacer20
spacerUt sedit solio victor, non tristibus armis
Saeviit in vitam vel opes; nec durus abactis
Indigenis statuit dominos; nec more tyranni
Optavit metui, metuit non ipse timentes.
Lenibus alloquiis et maiestate remissa spacer25
Partus amor populi; facilis clementia mores
Erudiit glebamque iugo parere suasit.
spacerTerra feris infamis erat; lyncesque, lupique,
Tigres, et celeres pardi, mistique leones
Impune insidias pecorique virisque parabant. spacer30
Tollere nec cladem intentis in mutua bella
Cura fuit; maior sed erat meliorque voluptas
Finitimos flammis vexare et caedibus agros,
Et coctos calidis hostes apponere mensis.
Non tulit immanem ingluviem, qui temperat aestus, spacer35
Sanguinis inque siti pacis suffundit amorem.
Vastitiem lustrare cupit, regesque cruentos
Visere, et ingenuas crassis dare mentibus artes.
spacerAssumit numero e magno quos indolis esse
Sciverat urbanae; calicum sed largior usus spacer40
Vitaque liberior nervisque inimica libido
Fecerat effetos, at nobilis aura tabaci
Compositusque labor caelique nitentior haustus
Sensim reddiderat reparatis viribus aegros.
Amphoriam Balanumque legit comemque Neandrum, bluespacer45
Iucundos comites, totidem quibus addit amoena
Fronte viros, luscum Pelian, geniique sagacis
Idmona, caerulei ridendum tubere nasi,
Pauperis et barbae metuentem scommata Trullum.
Haerebat sociis et clam post terga subibat spacer50
Olim gratus Aper; casu sed surdus iniquo,
Non adeo, ut solitus, suavis comes atque facetus,
Iussus abire manu, invitus sub tecta redivit.
spacerRegulus Haematoes, quo non truculentior alter blue
Vicinos capere et captos prandere, tenebat spacer55
Non procul imperium, vastis inclusus in antris,
Turpis ubi laniena fuit: iuvenumque senumque
Corpora vincta iacent stabulis, pinguique polenta
Ingratam cumulant in gaudia dira saginam.
Huc canibus iaculisque plagisque sequentibus omne, spacer60
Cornicinum sonitu et mistis latratibus, agmen
Vertit iter. Nec longe aberat domus atra tyranni,
Qualem Dis habitat. Primo venientibus antri
Os immane patet; congestis ossibus albet
Limen, et affixis apparent culmina tectis spacer65
Consitus ut scolymis horrescit edulibus hortus,
Cum capita in squamas longis crevere medullis.
spacerForte dies genialis erat, Lapithaeque repostis blue
Instruere altilibus convivia lauta parabant.
Agminis ad strepitum cavea caput exerit heros spacer70
Mulleus et virides exponit vertice plumas.
Mox refugit visis, venit alter et alter, et antri
Interiora petunt, nec portam vecte parato
Claudere, nec miram meminere excludere gentem.
spacerDum tenet attonitos caecus timor, ilicet Idmon spacer75
Primus in ignotos audet penetrare recessus
Cum cane nasuto. Sequitur mox cetera pubes,
Palpans in tenebris, nisi qua per summa receptus
Tecta viam ostendit sub opaco lumine splendor.
Silenus medio, extremo tutissimus Evan. spacer80
Perveniunt tandem ducit quo nidor in aulam
Ferventem fremitu, facies ubi dira culinae
Perculit ingressos primo, plenique lebetes
Multa virûm femora, et stillantes lancibus armi;
Femineique coqui cinctis circum ilia peplis. spacer85
spacerNon procul in clathris porcorum more iacebant
Corpora dena virum, festo servata propinquo,
Dum crescant adipes, lacrimis quos Liber obortis
Praeterit. Haematoem attenta dum nare Molossi
Vestigat, penitusque latentem affatur in antro. spacer90
“Surge miser, vultusque hominum consuesce tueri.
Venimus innocui, caedes nec caedibus istas
Ulcisci est animus. Veniam donamus avitis
Ritibus, et placidos gerimus sine sanguine mores.
Si cruor est cordi pugnandi et tanta libido, spacer95
Bella movete feris; armento arcete leones;
parcite vicinis; turpes nec ventribus escas
Indite nec foedis postes ornate tropaeis.
Non est illa lupis rabies, non tigride tigris
Pascitur, irato nec fit leo cena leoni. spacer100
Tollite ferales epulas, et condite terra
tristes reliquias, dapibusque fruamur honestis.”
spacerIlle nihil clarum; obscuros modo gutture mittit
Grunnitus, torvumque tuens, non sponte monenti
Obsequitur, pavidosque iubet parere clientes. spacer105
Tumque abit annona infelix, meliore parata
Succedunt verubus iucunda obsonia mundis:
Cervorumque, suumque tori, leporesque, anatesque,
Venatum et quicquid dederat labor. red
spacerAdvolvuntur humi (nec enim coniungere mensas spacer110
Hora dabat) Bacchus primum, vetulusque magister,
Tertius Haematoes. Nullo mox ordine seni
Procumbunt comites; tum picti terga sodales.
“Fata iuvent; numquam dextras iunxisse fideles
Paeniteat,”rex Liber ait. “Felicia sint haec spacer115
Foederis incoepti primordia. Ponite, amici,
Ritus immundos, facilique assuescite vitae.
Tuque adeo subitos aditus nec libera, frater,
Condemna alloquia, ingenui firmamen amoris.
Proderit hoc olim hospitium, nec vestra iuventus spacer120
Utile subsidium vitae didicisse dolebit.
Hoc tu pignus habe, quo nullum sanctius optes.”
spacerDixit, et undantem vino cratera recenti
Impiger exhaurit, secto quod palmite nuper
Arboris aëreae repetito effluxerat ictu, spacer125
Utribus et plenis stabat prope. Suscipit ingens
bellua, et epoto miserorum sanguine, taetram
Non prius aspectum nectar deturbat in alvum,
Emittitque olidae ructamina cruda popinae.
Subrisit Pelias; narem compescuit Idmon; spacer130
Evius increpuit nutu, et sermone benigno
non bene constantis vultum firmavit amici.
“Euge virum! Ut vero placuit liquor?” Ille subaudax,
Fronte supercilioque ad verticis ossa retractis,
“Est bonus iste cruor, quocumque e gutture fluxit. spacer135
Vix melior pueri imberbis. Si quis mihi porro
Praebeat, haud verear patinam sorbere secundam.”
spacer“Quod poscis, dabitur, sed pocula iungere poclis
Et turpe et nocuum. Nescis, bone, qualis in isto
Sanguine saevitia est. Proprio te discere damno spacer140
Non patiar; forte ex aliis sine crimine nosces.
Ut vero patrias crassae caligine mentis
Ignoratis opes! Hebeti tam grata palato
Munera succiso de cortice sufficit arbos
Obvia, nec sumptu, multo nec emenda labore. spacer145
Sponte suos praebet lanianda securibus artus;
Fundit et aeternos redivivis fontibus amnes.
Caedite, legitimos terrae bona vertite in usus. red
Ducite nec pulchrum humanis pinguescere venis,
Et terrae sinibus serpentum more latentes, redspacer150
Luce virisque procul naturae extinguere lumen.spacer
Sunt vobis hominum vultus, sunt pectora nec mens
Degener, intrepidaeque animis ad proelia vires.
Tot bona cur tumulo infoditis? De fronte character
Humanus periit nec, quamvis sanguine pastis, red spacer155
Sanguineus color est. Tumido sed luridus ore
Pallor inest, oculique latent, discrimina nasum
Nulla genasque inter; facies vesica videtur;
Tempora nuda pilis; putri labra turgida tabo;
Et nigro trepidi promanant sanguine dentes. spacer160
Vix animam trahitis; nervis attollere costas
Non datur; iniecto ceu pondere pectus anhelat;
Est piger excussis genibus gradus, et dapis almae
Nullus amor, sed humi iuvat edormire veternum.
Hanc situs et numquam soli nec pervia ventis spacer165
Antra dedere luem spurcoque obsonia succo.
At magis ira deum, mensis accensa nefandis,
Intulit immundam resoluto robore pestem,
Et iam barbariem luitis, potumque cruorem
Redditis impuro, qui vos infecerat, ore. spacer170
Ut moniti quaeratis opem, sed nec bona vestra
Nec mala novistis. Tantus stupor occupat aegros!
Cernitis accenso prognatum pulvere fumum
Nare venire senis, velut exhalante camino?
Pulvis hic herba fuit. Vobis vicina Tabaca blue spacer175
Nomine vix noto clarum dedit insula nomen.
Hinc finem sperate malis. Tu, cane magister, blue
Cui natura parens rerum momenta suarum
Credidit, ingenium remedi percurre modumque,
Nec differ miseris optatam afflare salutem.” spacer180
spacerHic paulum tubulo amoto flammaque moratus
“Magna iubes,” dixit. “Si quae tamen auribus istis
Digna putas, dicam. Detur modo vita recensque
Libertas miseris, pedibus quos fune ligatis
Aegrotos stabulis in foedo stramine vidi.” spacer185
spacer Annuit Haematoes. Solvuntur vincula claudis;
Prorepunt geminis nixi, sua quique gerentes
Ore mala, et lucem veriti tetigisse supremam,
Vultibus obscenis laetam ductantur in aulam.
Non tenuit lacrimas vetulus pater. “Eia, sodales, spacer190
Vivite,” ait. “Vitam meliori at ducite fato.
Nam licet et dabitur. Latet isto condita buxo
Vestra salus, modo sit servari certa voluntas.
Tu, miserande senex, muriam pro sanguine venis
Qui generas, cui crura labant luctante podagra, spacer195
Purpurei stillant, hebetesque arctantur ocelli,
Caecus eris, si spernis opem, sed ab arte medelam
Sufficiam.” Et tumidis albo suffimine buccis
In pileum nebulam inspirat, vultusque seniles
Protinus includit iunctis ad tempora limbis. spacer200
Excipit ore senex mordentes lumina fumos,
Et patitur iussus, spe consolante, dolorem.
Exprimit imbrem oculis; videt acrius omnia circum,
Plenius admissa detersis luce fenestris.
Atque potest adeo salbrosa in nare magistri spacer205
Eminus exstantes oculo numerare pyropos.
Namque rogatus uti in naso quae cerneret et quot
Diceret, ostendit digitos, et “Fraga tot,” inquit,
“Aspicio in nostris nascuntur qualia silvis.”
Ilia concussit vetulus; risere sodales. spacer210
“Dignus es articulis sine nodo. Age, sugito,” dixit.
“Claude labrum et laxis expira naribus auram.”
Sugit et expirat, sed porro iniussus, ut antrum
In gyros volvi et turbari ructibus alvum
Sensit, humi recubans, confertim cruda remittit spacer215
Frusta, et multiplices, quas ante voraverat, offas.
“En podagrae exitium; sic fonte revellitur ipso
Succus edax, teneros rodens sine dentibus artus.
Hoc bis agas, cum luna latet, cumque orbe recrevit
(Tum latebris turgent succi, tum mobilis humor) spacer220
Post laeves patinas et prandia pinguis omasi.
Sic ubi cisternam illuvie primamque cloacam
Terseris, humores ablatis faecibus ibunt red
Purius; articulis blanda et sine sorditie acri
Nutrimenta fluent, quo nec foecunda malignis spacer225
Reliquiis acidi pungentur acumine nitri,
Torta nec in duram concrescent vincula cretam.blue
Tum levitate pedum satyris certabis, et ipsas
Sponte tua poteris saltu ductare choreas.
Quod si pauca tamen salsae vestigia labis spacer230
Exuperant, hausti blanda torpedine fumi
Vanescent, nec hebes sensus, velut ante, dolebit.
spacer“Hac ope non podagrae tantum cruciamina cessant,
Sed porro coli rabies, sed volvulus atrox,
Gutturis et foedae tollens discrimina sedis, spacer235
Et capitis clavus, et sibilus auris adurens
Mitescunt subito, nec post iniussa recurrunt,
Si modo quis constanter amat, nec iurgia curat
Coniugis in fumum insontem maledicta vomentis
Oscula quod vitiet, nitidas et conspuat aedes. spacer240
spacer“Vir fuit antiquae fidei nec moribus asper,
Aequoreas habitans morboso in littore sedes,
Labe nova infames. Quos ceperat acre venenum,
Frendebant medio terebrati abdomine, mox ut
Repserat extremos morbi violentia in artus. spacer245
Tensa velut valido membra omnia fune rigebant,
Nec vis ulla super, nec motus ulla facultas.
Ille malo arreptus, Phoebeas iugiter artes
Implorabat inops; dedit et medicamina Phoebus
Nequicquam. At solitis conatum lusit in herbis, spacer250
Donec inauditam melior fortuna medelam
Praebuit, et facili reparavit damna tabaco.
Inde colit munus divum, multosque per annos
Obtinet illaesam fumo constante salutem,
Cum prius incerto vitae tremulisque lacertis, spacer255
Importuna lues necdum superata rediret,
Nempe salis pungens acies, obtusa sopore, blue
Desiit in molles mucronem intendere nervos.
spacer“Sic, ubi radicem dentis deterrimus humor
Vellicat, ardentemque inflavit tubere duro, spacer260
Qualem offert nucibus conclusis simia buccam,
Fumus in os veniet, parvoque ut tempore clausus
Manserit, extemplo gemitusque tumorque recedent.
Sic aliae migrant afflicto e corpore pestes,
Quas mala conceptae salsuginis aura creavit. spacer265
Labentes pluviae sublimi e fornice tecti
In teneros folles, quibus insita flamma movendo
Vivit et in numerum flatu modulante fovetur,
Densatae in media pendent regione, forasque
Ante levis quam sit membrana arrosa feruntur. spacer270
Quid referam tumidas fauces, laqueumque latentem,
Hellucum, et subita dubios vertigine gressus,
Clangosasque brevi minitantia flumina nares?
Omnia mulcentur fumo, si provida cura
Maturat, seras nec opem producit in horas. spacer275
spacer“Sunt quibus occultis mordax contagio membris
Offecit, seu spurcities nitrosa canales
Raserit urinae vel apertum faecibus anum.
Hinc quoque luctifico requiem sperate dolori
Qui matulae ingemitis, qui clavos inter acutos spacer280
Horrida Caucasei depingitis ora Promethei.
Non ego vaticinor, Parnassi aut somnia fingo.
Nota loquor, quaeque ipse prius crudelia sensi
Quam facies paeti mirandaque nota foret vis.
Namque (fatebor enim) luxu transacta iuventus spacer285
Cum Baccho, satyris, et suavi isto comitatu
Hic illic vetulo rimas in corpore fecit
Subiecitque malis, quae magna est nosse voluptas,
Sanasse utilior; nostroque probata periclo
Certius in populi iuvat usurpare salutem. spacer290
Sed quia par cura est tristes expellere morbos
Et validos servare habitus, quae cautio sanis
Discite, quisve modus; nec enim omnibus omnia prosunt.
spacer“Oderunt alii natura ut triste venenum;
Deficiuntque animo ad folii fumantis odorem. spacer295
Stulte alii damnant, novitas quia displicet omnis,
Q quod sine paeto atavi, meliores stirpe sequenti,
Concessum a superis egere salubriter aevum.
Abstineant ambo, nec enim pugnare decorum est
naturae, aut rectam invitis infundere mentem. spacer300
spacer“Si quis amat, sapienter amet, nec simius alter
Consilio et sine fine aliorum irrumpat in actus.
Sunt qui fumum ideo, ut potent tantummodo, potant;
Urbanos inter ne non habeantur amoeni,
Prositne an noceat sibi susque deque ferentes. spacer305
Rusticus ille malusque pudor. Nam vel iuvat haustus
Vel laedit. Teipsum noscas et idonea fumo
Corpora, ne sero tandem tua damna queraris
spacer“Si cui grande caput prostanti fronte rotundum,
Lati humeri, pectus patulumque, torosaque membra, spacer310
Sub cute obesa caro, pituitaque multa palato —
Is bibat impune et repetito indulgeat haustu,
Si libet, et iustos sumendi respicit usus.
Parcius attingant graciles, quibus ardua cervix,
Frons angusta, caput minimum, praecordia pressa, spacer315
Excarnesque genae, et pauca mucagine nares.
Ollis spirituum ut brevis est annona cerebro,
Obruitur facile conferti aspergine fumi,
Haud secus ac nebulae hiberni caligine soles.
Compositi validis biberint si largius aequo, spacer320
Occupat ignavos torpor, defessa quietam
membra petunt, nervis velut ex aetate solutis,
Mane tremunt, altaque obeunt in luce soporem.
Quod si praeterea roseus color inficit ora
Et subeunt tusses et densus anhelitus, illum spacer325
Eiurare tubos iubeo carosque sodales,
Ne
redimat nocuos vitae discrimine lusus.
Illi pulmo flagrat, putrive uligine turgens
Febrim corde fovet lentoque absovitur igne.
Sed si tantus amor fumi nec tendere contra spacer330
Vota libet, caeco ratio sed cedit amori,
Bechion arentem sumat fumumque capessat. blue
Non metus hinc fuerit sed spes non vana salutis.
Nec moderatus enim accendit calor, at levis aura
Ulcera desiccat saniemque e pectore ducit. spacer335
Denique si qua vehit tectam causa abdita tabem,
Seu mala per totum diffusa iniuria corpus,
Seu cita febris erit laesi vel visceris aestus,
Ah! tibi ne tanti sit perniciosa voluptas.
Declina illecebras, et quamvis parcere durum, spacer340
Parce tamen, certae et caveas auctaria cladis.
spacer“Est etiam quandoque ut, qua data porta, subinde
Erumpat sus deque cruor lethumque minetur,
Et vomitu ruat et laxis fluat alvus habenis.
Quicquid contigerit, feralia pocula mitte, spacer345
Nec libeat nocuas immittere faucibus escas:
Sanguinis hinc fluvii crescunt vomitusque ferocit,
Vitaque disiectis tandem cum faecibus exit.
spacer“Iudicio hic sistor rationis, tollere visus
Quod posui. Nam si paeti gravis herba soporat, spacer350
Et sopor excrementa tenet, damnatur inique
Quod iuvat et laudem meruit. Bene praemonet, inquam,
Quisquis is est, nodum neque dissoluisse pigebit.
Hunc ergo iubeo in mentem revocare quod olim
Sanximus: adversas simul hic subsistere vires. spacer355
Nempe sale hinc stimulat naturam pellere tardam
Ac veluti vivis pigram calcaribus urget.
Parte alia exhalans nebuloso sulphure somnos,
Sistit et effusam facili compescit habena.
Ac velut indomitus sonipes, iuxta ilia fossus, spacer360
Evolat et freno deinceps parere recusat,
Sic ubi depultrix valide movet et retinendi
Vis labat, ut leviter tacta est, ruit impete multo, o
Nec motam retinere leve est nec tollere lapsam.
Et magis effluxisse nocet quam clausa manere. spacer365
Usque adeo multum est rerum momenta modumque
Temporaque et quae sit cunctis natura tenere.
Sic virtus viget ipsa, viget quoque corporis aetas;
utraque deliquio tandem nimioque labascit.
spacer“Nil melius vino; vinum tamen omnibus aequo spacer370
Non datur in cyatho. Nec sugitur omnibus horis.
Immo etiam quandoque necat, quandoque furorem
Suscitat. Interdum rationem largior haustus
Obruit in spatium, quo mobilis orbita caeli
Volvitur, inque locum redit unde exiverat ante. spacer375
Solvitur interea strictis nisi crapula vinclis,
Ebrius exspirat, saltem exspirasse putatur.
spacer“Haud procul exemplum: nuper satyriscus Adonis
Dum tua festa colit, rex o Lenaee, sepultus
Et vino et somno, sub terram ut mortuus ivit. spacer380
Postridie effossus vitae manifesta receptae
Signa dedit, capite effracto manibusque cruentis.
At miser adversus mortem cubitoque genuque
Confligens, animam clausa colliserat arca.
Quid tam funestum nostrae adversarius arti spacer385
Obiiciat? Nulli, quantumvis multa, obeundi
Causa fuit; mentem nulli, quod constet, ademit.
spacer“Contra, laetitia in magna, dum pocla salutis
Ordine discurrunt, si quis temerarius audet
Iura insana sequi calicum pugnamque lacessit, spacer390
Ne titubet ratio aut gressu titubante vacillet,
Arripiat tubulum, medicam intermisceat auram.
Surget inoffenso vultu; bene condita verba
Sobrius exponet. Fumi dum nescia turba
Instabilis prodet vibrantes fronte lucernas, spacer395
Et gressu insolito dabit irrisoribus ansam.
Nempe tuus fumo, Bis-Nate, retunditur ignis, blue
Mobilis et rabies blando torpore quiescit.
(Nec ferat invidiam quae dat tibi copula laudem.)
Non melius lapidi Herculeo chalybumque metallo spacer400
Convenit, optatum quam quaerunt vina tabacum.
Sic operas praestant inter se, iunctaque multo
Nobilius sapiunt quam degustata seorsum. red
     “Denique mortales, quantum est, conducit in usus,
Nec quicquam, ut suis occisi, non utile: flammae spacer405
Qui superat post fata cinis rubigine foeda
Defricat et flavos facit excandescere dentes.
Fumus et ipse (novum auditu) consistere iussus,
Paret et emissus per conniventia labra,
Ore manu impresso, fulvum densatur in unguen, red spacer410
Virginibus carum, quibus a serpigine longa
Prurit scabra manus manantibus undique rimis.
Laevigat admotum et splendorem inducit eburnum,
Non sine portento. Nec parvo gratia constat;
Namque per arcanos penetrabilis aura meatus spacer415
Cor quatit, et stomachi vinclis utrimque solutis,
Aeolium ventis subvertit olentibus utrem,
Sed vita incolumi, ridentibus affatim amicis,
Inde metus tutos, decus inde doloribus emptum.
spacer“Iam bona decerpsi. Nunc, si quae incommoda ab usu spacer420
Obveniunt, seu sint vere, seu vera videntur,
Expediam; longa nec vos ambage morabor.
Insimulatur enim clarae quod mentis acumen
Obtundat, speciesque locis posituque decenti
Confundat tenebris et nigra oblivia ducat. spacer425
Crimen atrox, sed quod vel prava calumnia finxit,
Vel bona simplicitas. Non est, quia non potis esse.
Immortalis enim cum sit mens ortaque caelo
Portio, corporeis non est obnoxia damnis.
Actio recta quidem, si laeditur instrumentum, spacer430
Laeditur ad tempus causâ durante, sed ipsa
Mens intacta manet, quamquam ceu nubibus atris
circumfusa latet, radiosque occultat inertes.
Non aliter Phoebi quam lucida tela Dianae
Intercepta globo vel tegmine nubis opacae spacer435
Tempore non longo nostris tolluntur ocellis.
Nec minus ipse tamen sincero candidus orbe
Ardet et innumeris lucem communicat astris.
Sic animo nulla est, animi nisi crimine, labes.
Desidia et luxus, levis inconstantia et ira spacer440
Ingenium obtundunt, lumen rationis inumbrant,
Permiscentque notas tabulis et nomina delent.
Quilibet id meminit quod amat crebroque revolvit.
spacer“Da mihi de multis fumi potoribus unum,
Creditor, aut plenae cui sint oblita crumenae spacer445
Scrinia, desponsae vel notum limen amicae,
Et dabo de fumi multis osoribus octo,
Aut plures etiam, proprium cognomen et acta
Hesterna, et patriae oblitos elementa loquelae.
Scilicet aut nocuum virus, vel pestifer ignis, spacer450
Aut morbus subito sumens a verbere nomen,
Aut nimium palpata Venus, vergente senecta,
Laeserat officium cerebri, nec congener aethrae
Spiritus eversa poterat durare fabrina.
spacer“Quod si praestanti folio suppressa periretspacer455
Vis reminiscendi, cur tot praegnantia rebus
Pectora vastitiem quaesitae laudis amarent?
Qualia nota, quibus nihil ignoratur eorum
Quae callere licet, quibus est dilecta voluptas
Condere res animo; populique astante corona, spacer460
Condita mente prius memori diffundere lingua.
spacer“At thalamos contristat iners, piger halitus, ipse
Castior, abstrusas partes qui fascinat, agno. blue
Audio femineas voces, nam mascula virtus
Laudarit potius rabidi sufflamen amoris. spacer465
Non hodierna quidem infirmi querimonia sexus.
Matronis odium est, ex quo Vulcania coniunx,
Frigore suspectam gelidis certare cicutis,
Inferri in Cyprum vetuit Cytherea Paphumque.
Bello nempe redux inter convivia divum spacer470
Evius, ut domitae obtulerat nova gaudia terrae,
Iupiter ante alios et cum Iove Mulciber et Mars,
Atlantisque nepos et nectare plenus Apollo,
Fumivomis olidam simularant naribus Aetnam.
Ridebant novitate deae sed nocte sopora spacer475
Offensae statuere suo depellere caelo
Thessalicos ritus vigilesque tenere maritos. blue
Ergo postridie, simul ac fumosa supellex
Prodit, prima Venus, coepti manifesta protervi,
Involat in mercem buxumque et pulverem et ignem spacer480
(Tam facilis divae superis mirantibus iras)
Subversos pedibus summo deturbat Olympo.
Sic lasciva Cypris insaniit. At Iove nata blue
Bellatrix, nemorum virgo, Pindique sorores
Sparsa relliquias gremio legere, patremque spacer485
Thyrsigerum obnixe nova supplementa rogarunt,
Subsidium et voto gratis retulere pudico.
spacer“Ingens opprobrium vero, si Cypridis aestum
Temperat; imperium menti membrisque vigorem,
Virtutumque decus rara virtute tuetur. spacer490
Non extinguit enim nymphaeae aut cannabis instar blue
Naturae instinctum, sobolis nec munera tollit.
Fors numerum minuit, sed freno arctata cupido
Quod demit numero, generis bonitate reponit;
Grande bonum, si vel tenuis fortuna parentum spacer495
Non premitur multa prole, aut respublica gaudet
Fortibus et iustis potius quam plebe frequenti.
Utilis hinc adeo senibus primaeque iuventae:
Frugalesque cado in summo sibi praestat et imo,
Dum celeres flammas cineresque subinde repentes spacer500
Aut sedat subito aut ut fusa diluit unda.
Stultitia facili canos pubemque furore
Indeque prognata solvens vertigine mundum.
spacer“Ne despecta tamen vestris prorsum exulet hortis,
O dominae! In duris et habet sua commoda rebus. spacer505
Errantes uteros sursum trans septa ruentes
Et tensum veluti ferientes ariete ventrem,
Si quando oppressus pulmo sublatus anhelat,
Deprimit, inque suas cogit descendere sedes,
Ocius, incumbens binum quam centurionum spacer510
Pondus, et impositi densissima sarcina plumbi.
spacer“Porro nulla seni, si vitea pocula demas,
Commodiora dedit mater bellaria tellus,
Seu servanda venit naturae annona fovendo
Humorem ingenitum, suavem fundendo vaporem spacer515
Arenti cerebro, pellendo aut sensibus hostes.
Namque aciem lippis acuit, cui stiria pendens
Nasum hebetat, reddit siccata nare sagacem,
Dissolvitque graves ventosa ex aure susurros,
In mentem ut melius sapientum dicta recondat; spacer520
Colloquiisque diem, morosaque taedia fallat.
spacer“Quod si quis, damnosa luens delicta iuventae,
Nocte crucem scapulis gestat somnumque recusat,
Hic quoque solamen quaerat requiemque labori.
Non tantum sopor in venas obrepet amicus spacer525
Unde dolor cedat, sed, ne nox longa putetur,
Somnia pulcra dabit, rerum et spectacula viva
Offeret ante oculos — non qualia monstra figurat
Torrida bilis atrox, faba, lentes, cepa, faselus.
Allia et altercum fatuum, manicumque solanum blue spacer530
Si quis edit, medio in somno spectare putabit
Horrendas facies confusaque saecla animantum,
Quae nec sunt nec erunt: Harpyias aequore nantes,
Aere Centauros, fissa tellure draconum
Agmina, et ore nigro iaculantes daemonas ignem. spacer535
Quin etiam in subita sibi tempestate videtur
Aequore sorberi, et motis luctator in undis
Brachia anhelus agit; celsa modo rupe volutus
In mare collabi sonitumque excire cadendo;
Latronum gladiis adigi; modo compede fracta, spacer540
Adspicit exertis insurgere dentibus ursum;
Auxilium inclamat non numquam vocibus altis,
Iinterdum gemitu, donec formidine somnum
Excutiat, puncto necis experrectus in ipso,
Exanimis, gelido perfusus membra madore. spacer545
spacer“Longe aliter pictis nocturna aulaea figuris
Laetificat nostro eductus suffimine Morpheus.
Sensibus internis naturae congrua fingit
Privato et genio: quae quisque in mente revolvit
Luce vigil vel amat, gratissima nocte recurrunt. spacer550
Aulicus, orator, medicus, mercator, agyrta,
Navita, piscator, miles, auriga, poeta,
Agricola, et pictor, cerdo, patronus, amator,
Sopiti peragunt consueta negotia, non ut
Sponte rudes cernunt dubitanti lumine formas, spacer555
Vel nuper natam per euntia nubila lunam;
Esse putant quodcumque vident, non segniter aurem
Incendunt dictis, atque enthymemata cudunt.
Aedificant versus, clare quos mane fatentur,
Atque alia expediunt alii, ne somnia credant spacer560
Esse, nec affinem morti, nisi nomine, somnum.
Non lethaeus enim est opii sopor, omnia ferreis
Interiora ligans, immota ut lege, catenis.
Non etiam ambiguae turbatrix umbra cicutae,
Sensibus iniiciens illusis frivola vincla, spacer565
Quae nec mota tenent obiectis membra figuris,
Nec penitus vigilare sinunt. Sic altera Baucis
Et Philemon, teneras cenati forte cicutas, red
Effossas in agro, quas falsi ab imagine formae,
Crediderant siser esse aut notae Baucidis herbam. bluespacer570
Postquam fessa humili posuissent membra grabato,
Nec vigiles nec adhuc somni sub pondere victi,
Exiliere toro, prior haec, mox ille, vagatique
Atria per tuguri brumali nocte rigentes,
Attoniti pariter, deliria mira stupentes, spacer575
Livida de trabibus retulerunt membra grabato.
At sopitus homo claro spiramine paeti
Gaudia pacificae noctis transacta retractat,
Et vigil ad solitum redit aequâ mente laborem—
Si modo laudatum fuerit, non vile nec arte spacer580
Fictitiumque dolis, namque omni electa tabaco
Non eadem est bonitas. Generosum ab origine prima
Asperum erit, densum folio, pullumque tuendo,
Iucundum longe et late diffundet odorem
Permistum viola aut aura radicis Etruscae. spacer585
Incensum referet gustanti rite palato
Assyrium asphalton, cauti vel castoris orchin.blue
spacer“Quod folio tenue est autumni frondibus aequum,
Quale in Virginia et Bermudae nascitur arvis, blue
Abiice, et aurigis foenum nautisque relinque. spacer590
Pungit enim tunicas oculi cerebrique volucra.
Qui bibet, ille graves ad opus mirabitur armos;
P
andiculator erit; malas diducet hiantes;
Et nisi acuta fames stimulat, proiectus ad ignem,
Gaudebit seram stertendo adducere noctem. spacer595
Ante alios, fugite, o Musarum sancta propago,
Qui veterum e chartis Sophiae defossa metalla
Eruitis, vigiles. Deprensum per sua signa
Profligate scelus mangonum et tradite flammis.
spacer “Est qui delicias alieno ex orbe petitas spacer600
Captat adulterio, dum, quam Scytha fuste peremit,
Miscet odoratae tabum ferale capellae.
Stillam alius marathri iungit, vel pinguis anisi,
Chalcanthive notam, quae linguae affusa saporem blue
Exhibet ut Lybicae mixta melligine cannae. spacer605
Omnia damnose, ne dicam molliter. Artem
Qui naturae adhibet, matris nisi consulat ora,
Turbat opus, non addit opem. Quod si tamen umquam
Lascivire libet, laudique adiungere laudem,
Sumite lignum aloës, cuius levis assula pleno spacer610
Fixa tubo, totum fragrans perfundet acervum,
Et cerebri ventres grato recreabit odore.
spacer“Sed neque congestis dapibus coniungite fumos;
Inde coqui turbatur opus, sic clausa superne
Ostia pulsantur, tum semielixa deorsum spacer615
Fercula succensens mittit, quae didita chordis,
Seditionem alvo ventosaque murmura miscent;
Sudum animo et placitis populata laboribus horas.
Perniciosum etiam nudato admittere frigus
Vertice, vel vacuo paetum potare camino. spacer620
Verberat aura cutim, reclusa foramina stringens,
Trans galeam teneras convellit acumine fibras,
Et capiti pondus, horrorem crinibus addit.
spacer“Neu libet solum calamo indulgere, nec ultra
Luxuriando modum cerebri complere cavernas. spacer625
Alternis sumatur; amant alterna Camoenae;
Confertum natura fugit. Tibi terminus esto
Vertigo occipiens, quae ni simul orta recedit,
Adbibe lene zythum, vel aperto sub Iove frigus.
Omnis et exigua sedabitur arte tumultus. spacer630
At postquam capitis modulum cognoveris, intra
Fines curre tuos, nec te quaesiveris ultra.
Naturae quisquis servaverit ordine leges,
Ille mihi sanus, sapiens erit atque beatus.”
spacerTalia ludebat vetulus. Narrantis ab ore spacer635
Heroum resupina cohors suspensa silebat.
Docta quidem vires, sed inops tam nobilis herbae
Progeniem optabat, renovandi et seminis artem.
Blaesus at ille siti somnoque propinquior, uno,
Sed longo, maduit (subito quoque stertuit) haustu. spacer640
Nos veniam fati, fessi licet et sitibundi,
Absolvemus opus, et quae Silenus omisit,
Summa tabacophilis culturae arcana canemus.
spacerPrincipio, ut messis respondeat ampla labori,
Sume medullosum generoso e germine semen spacer645
Cui folium oblongum, crassum, nulloque pedunclo
Inseritur trunco, sed ab ipso stipite surgit.
Proxima cura loci; tam strenua planta recusat
Segne solum; felix animoso crescit in agro
Qualem vitis amat. Colles obiectaque soli spacer650
Arva legas, ubi terra levis; non marga ligoni
Obvia, non argilla tenax, non obsita musco
Tesqua, nec impresso flentes sub vomere glebae.
spacerNe tamen, egregiae quantumvis indolis, agrum
Bis sere, si plenae ducit te gloria messis. spacer655
Prima rapit fetura animae quodcumque virile est,
Effetaque uterum delumbem in matre relinquit.
Verte solum, sedesque novas adscribe quotannis
Hospiti inexpleto, fessis gratissima sulcis
Dum permissa quies pingui laetamine robur spacer660
Suppleat, exhausta et genium per viscera fundat.
spacerNactus agrum, urge operas, ne sit solertior alter
Ordine descriptis spatiis pertundere terram,
Ternaque vel plura in parvum dare grana foramen,
Divisa aequali ut vegetabilis aura tenore spacer665
Inserat aequalem folia in ventura vigorem. red
Quod si cassum aliquod fallit vel cedit in escam
Muribus aut rostro fodientibus omnia talpis,
Spes de relliquiis superet. Si, sospite turba,
Densior ortus obest foliis tabesque timetur, spacer670
Videris ut crebram tellure exsurgere gentem,
Thrax esto; patriae leges imitare severas;
Imminuas numerum, multisque e fratribus unum
Linque solo, vacua melius quo crescat in area,
Attrahat et plenum nutricis ab ubere succum. spacer675
spacerMox ubi pingue solum longique in tempore soles
Luxuriem foliis dederint, in caudice robur,
Tempus erit terrae vicinas stringere frondes,
Maior ut in summo claudatur cortice virtus,
Et ferat a iusto bonitatis iudice palmam. spacer680
At ne praecipites messem: ut nigrescere semen
Coeperit in calice et folium mutare colorem,
Arma para et cultros; vindemia nobilis instat
Et merces operae. Luces optate serenas
Paeticolae, nec enim folio minus officit imber, spacer685
Quam September obest maturis humidus uvis.
Tunc mete; dimidia est tibi iam decursa laboris
Meta; quod hinc restat, cura haud leviore gerendum.
Frustra etenim studium omne fuit generisque solique
Gloria, ni summo veniat spectabilis actu. spacer690
spacerHic duo sollicito tibi sunt curanda labore:
Absumendus aquae, genitor putredinis, humor,
Ne fimus e folio fiat; mox spiritus et vis
Ignea, quae pingui velut abdita dormit olivo,
Excutienda suos et deducenda per artus. spacer695
Ergo ne aetheriam sol fervidus hauriat auram,
Sub tecto, longa suspensa e cannabe, paulum
Arescant folia et, parvo post tempore, strata
Congere acervatim, calor ut collectus ab imo
Turgeat et caeca distendat ad extima vires. spacer700
Sic cumulata tepent primo; tepefacta tumescunt.
Mox oritur sudor; sequitur nubecula fumi,
Et nisi destruitur moles, transibit in ignem,
Ut portata domum nondum satis arida plaustris
Gramina constipata flagrant tectisque minantur.spacer705
Tu disperge struem, suspende, iterumque repone
In cumulos, seriemque tui pervade laboris,
Dum fervendo animae veniat vis omnis in actum,
Siccando et maneat, neque diffundatur in auras.
spacerHic oculis opus, hic ductu rationis et usu, spacer710
Nam brevis est nimii, brevis est quoque linea pauci,
Et gaudet natura modo. Sed si tamen usquam
Peccatum, ut possis culpam sarcire, docebo.
Non ardente mero aut muria, non melle minusque
Auxilio matulae (mangonia qualia tentant spacer715
Caupones, pretii quibus est odor ante salutem),
Subsidium ex ipso posces. Praelo exprime succum
Vilibus ex foliis, quae dextrae incuria passim
Praeteriit, tepidaque sinas spumescere in olla.
Decrepitum immergas labro, reddesque iuventae. spacer720
spacerHaec sat erunt. Iam quaere ratem; merx ampla coloni
Augebit census et vectigalia regum,
Mercantum et loculos. Naulum fortasse medenti
Auferet, autumnos populo factura salubres.
Forte etiam e furca donabit prandia corvis, spacer725
Cessator si pauper emit, meliusque locandas
Difflat egestatis vicinae improvidus horas.
Sed bene dummodo sit frugalibus atque modestis,
Turba perire volens, pereat. Quicumque salutem
Abnuit, is careat, nec rerum subruat usus. spacer730
spacerCui mala lis, ratis in pelago, praepostera coniux,
Aut dolor impatiens, nutans aut debitor aeris,
Eripiunt somnos oculis animoque quietem,
Is faciles leni folio debere fatetur
Inducias, meritamque refert pro munere laudem. spacer735
spacerQuotquot in adversum iudex, morosior aequo,
Evomit ampullas, ventis mandamus et undae.
Orco devoveat; mox subventanea furvi
Daemonis ova vocet, placando et idonea Diti,
Persephones mulsum, Furiarum thus et odorem, spacer740
Et de Cerberea germen lethale saliva.
Ridemus titulos, et verba poetica pleno
Gutture laudamus, similique reponimus arte.
Si quis amans veri nobis dissenserit, auctor
Consilii alterius, quod pectore claudit, in albo spacer745
Scribat, et hos sensus recta ratione refellat.

  Finis