Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis — translatio. 

ACTUS V, SCENA i
HENRICUS, <NUNCIUS,> RICHARDUS, ET DUO CIVES

HEN. Nobile tetigimus limen ac claras sacris 1470
Praesulibus aedes. Hinc peti et reddi solent
Responsa dubiis rebus, hinc trepidae peto
Responsa menti dira quae effigies mihi
Petere imperabat. In oculis adhuc sedet
Terribilis ille vultus, et reddit sonos
Etiam, auris illos mente quos trepida bibit. 1475
Adire Thomam iussit, is certum daret
Curis levamen. Advolet cito pede
Cursor propinqui regis apportans nova,
Dubiamque gemma tollat ostensa fidem. Intrat pensonarius cum anhelitu.
Inopina quantum praesuli afflicto dabunt 1480
Solatia animi? Rege devicto Thomas
Gaudebit, inque pronis arbitria cadent. Fit intus strepitus.
Silete, testor — Comprimite taciti pedem.
NUNC. Quod facinus! Heu me! Qua fugam terram gravem
Saevo, cruento scelere inaudito, pii 1485
Effugere superi dabitis? O saevum diem
Quo fata mallem! Quis levi rapi noto?
Quis mihi volucres fabricet pinnas senex
Iterque caeli monstret? Hinc citus ferar, 1490
Hinc ubi sacratum sanguinem spargit furor,
Ubi inexpiatum spirat in templum scelus.
HEN. “Ubi inexpiatum spirat in templis scelus?”
Quisnam nefanda sacra violavit manu?
Effare, sceleris quisquis est paenas dabit. 1495
NUNC. O magne princeps, liceat his soli mihi
Premi miseriis, non sat est tanto malo
Regale pectus, barbaro, execrabili.
HEN Effare, monstrum scire quodcunque est iuvat.
NUNC. Est summa in aede praesulum arcanus locus 1500
Quem fas profano <a> plebis accessu sacris
Solis tuetur. Hic facere praesul solet,
Et sacra summo offerre propitia Deo.
Hic illud — Heu me! Fas sit, o princeps, graves
Tacere luctus.
HEN.Ede si vives nefas. 1505
NUNC. Hic illud inquam facinus, hic caedes fuit.
Vidi cruentum sanguine aspergi solum.
Thomas!
HEN.Cave illud nomen usurpes.
NUNC. Thomas!
HEN. Effare, quidnam?
NUNC. Non sinit loqui dolor.
HEN. Effare, moneo.
NUNC. Hic caede confectus iacet. 1510
HEN. Thomas peremptus? Praesul et pater? Thomas?
Tantumne quisquam facinus, et regis ferox
Ante ora faciat?
Praeclara laudum decora et Henrici throno
Sceptroque digna fuere, regnasti puer. 1515
Ignave princeps, deses, imbellis puer.
Sic, sic quiescis, otia haec decent tua
Tuosque ludos, et tuos, iners, iocos.
Erigere segnis, anime, conceptam facem
Toto furore sequere. Vel digna premam 1520
Mercede facinus ipse, vel pari cadam.
Audire fateor taedet ac pudet, audiam tamen.
Cladem modumque tota prosequere mala.
NUNC. Audire, princeps, si libet, si fas loqui.
Terris pudendum barbaris nostrum scelus, 1525
Non Phaebus unquam profuga tantum face
Spectare facinus horruit tantum nefas.
Non ullus umquam protulit terrae sinus.
HEN. Perplexa loqueris, amputa graves moras.
NUNC. Iam tempus aderat vota quo clerus solet 1530
Nocturna rite solvere, et praeceps dies
Properabat undis mergere auratum caput,
Cum iunctus una clericis sese sacris
Praesul parabat, et ecce perrumpit fores
Armatus hostis, diffugit clerus metu 1535
Huc vagus et illuc. Solus haerebat comes,
Comes et doloris, unus e multis sui
Praesulis amore. Adgemunt vastis sonis
Cava templa, iunctis vocibus frendunt, fremunt,
Hostem salutis publicae, regni luem, 1540
Et perduellem inclamitant. Praesul tacet.
HEN. Merito tacet.
NUNC. Tum “praesulem” inclamant, “ubi
Ubi praesul?” adgeminant. At ille placido
Serenus ore, solus intrepidus sacrum
Suumque vere nomen ubi sensit levi 1545
“Adest” susurro dixit.
HEN. O magnum viri
Pectus, animoso praesule et dignum Thoma!
Quis tam cruenta caede macularit manus
Crudelis animus? Fare, age.
NUNC.Ast illi impetu
Magno irruentes aeneas portus (pius 1550
Neque enim has reducto sinerat ferro premi
Antistes) intrant, nulla neque sacri loci
Religio, laesi numinis nullus timor
Arcere potuit []. Primum fuit
In comite vulnus. Ille libratum videns 1555
In praesulem ensem brachii oppositu tulit.
Tum furere socii quisque in optati volat
Partem laboris, irritam necem dolent.
Peior secundus portat et ferrum et necem,
Ictuque sacri capitis abscindit decus, 1560
Cum murmure cadit praesul †immitis Deo
Ostia,† supremam voce semianimi precem
Pro se suisque, pro hoste, pro clero offerens.
Hic caedis, at non sceleris eventus fuit.
Inde alter atque alter sacrum findit caput 1565
Multo cruentum sanguine. Hic dextram interit
Ubi vulnus ante fecerat, nec iam ferus
Parcit iacenti, gaudet horrendo nefas.
Etiam illud addere, cerebro evulso, loquar?
O triste facinus! Passim in abstrusas iacit 1570
Vilis latebras. Potuit hic meta sceleris
Videri, at illi —
HEN.Non vacat, tace. Avehe
Tecum cruentum facinus, infaustum caput.
Eripere scelus, i, curre, festina, vola. Exit nuncius.
O turpe facinus, turpius longe tuum, 1575
Henrice, nomen! Olim hoc infaustum scelus
In te redibit, sceleris exemplum tuis
Diceris olim. Posteris tanti putas
Inane regni nomen? Hanc dignam coma
Rutilante laudem? Dedecus frontis, vale.1580
Privata malo tempora, hac nunquam ferar
Mercede sceleris author.
CIV. 2Haud dici potest,
Author facinoris, conscius qui non fuit.
HEN. Non esse regis nemo non tantum scelus
Putabit.
CIV. 2Ille quisquis est, si te modo 1585
Norit negabit.
HEN.Nempe quem hostem prius
Novit.
CIV 1 Et eundem iam hoste deposito pium
Sacri parentis filium, regem, ducem.
HEN. Utrumque non sic scelus abibit, impium
Hac vindicabo facinus, et regem et ducem 1590
Praestabo sacro memet, et natum patri.
Perge, anime, perge, fluctibus totus tume.
Totum in furorem verte quod laesus potes.
Se quaeris irae quem ferox statuis modum,  
Imitare caedem. Clamat ultorem scelus, 1595
Ast scelere dignum.
RICH.Mitius regem decet
Etiam in furore pectus.
HEN.Iratum decet
Gravis ira regem.
RICH. Lenis etiam iras habet
Animus, quietus plectere hoc scelus potes.
HEN. Sic ut quiescam? Segnis in Thomae nece 1600
Torpebit animus? Qui sceleri parcit, facit.
Spectacula, cives, principi talia datis?
Hoc cecinit ille qui mihi, frater, malum
Praedixit ingens, cuius attonita nimis
Mens aegra liquit. Verus heu nimis malum 1605
Praedixit ingens, tristis hic ille est dies.
Haec illa fata, fataquae nostra expient.
Quo mihi fruendum proposui Thomam die
Hoc perdidi infelix ego. O Thoma, o pater
Mihi flende semper, quantus instantis 1610
Calamitatis Angliae vatis tuae!
Sic consulendum mihimet occurris. Pios
Testor ego manes, spiritum caeli incolam,
Huc me tui traxit amor, accessi pius.
Consilia sitiens tua, furor cessit prior, 1615
Et obsecutus caelitum voci, patrem
Supplex adire statuit Henricus. Patrem,
Heu me, cruentus abstulit casus, mihi
Sero prius pium invoco frustra patrem.
RICH. Quis hoc sacrilegus barbaris etiam scelus 1620
Ausus pudendum gentibus Plantagent
Regnante perpetravit? Edicite, viri.
Quid sic siletis?
HEN.Hostis est regis loco
Quicunque regi celat invisum caput.
Violata iuro sceptra Cantuaria 1625
Multo cruore civium nefas luet,
Quod obstinato comprobat silentio.
CIV. 2 Solum deest hoc civibus vestris malum,
Ut innocentes scelera quae plangunt luant.
RICH. Si detegatur auctor, hoc cessat malum. 1630
CIV. 1 Detegere si quis posset autorem! Potest
Illata vis: quis potuit has aedes sacras
Cingere corona militum? Quis nobiles
Huc destinare quatuor ex aula viros
Autoritate turgidos, ferro, minis1635
Magnum intonantes praesulem Thomam impium?
Nos perduellem poscimus, cives date
Aut Cantuaria tota cum Thoma perit.
HEN. Non hoc parentis filii scelus ferunt.
Esto aliquis ex illo pius, caesum Thomam 1640
Armata sumptis Anglia lugebit sagis.

ACTUS V, SCENA ii

Intrant Brito, Moravilla.

BRIT. Mortale quisquam pectus aerumnis putet
Potuisse tantas capere nec frangi tamen?
MORA. Et quod stuporis prorsus excedit modum,
Mortale quisquam pectus immensum putet 1645
Potuisse scelus hoc capere, nec frangi tamen?
BRIT. Sile, sat est superque paenerum. Heu dolor!
Heu quae cruentis grave cor arreptum unguibus
Harpyia amaris rapida rodit dentibus?
Quae me tenaci fortiter strictum manu 1650
Eumenis adactis in modum flagri anguibus
Proscindit usque?

Intrat Thracius.

THRAC. Pro terra, coelum, sidera, superi, inferi,
Et quicquid usquam est! Quod rear monstrum mali
Portendit istud? Pergit, ingeminat idem 1655
Maiore nisu nomen, et maiore adhuc.
Deshisce, tellus, infimis memet precor
Abde in cavernis, ista quo nunquam meas
Penetret ad aures vox. Ubi iuga montium
Nunquam nec ima vallium, nec fluminum 1660
Lapsus, nec ipsas audiam rupes mihi
Scelus exprobantes.
BRIT.Peius an aliquid malis
Communibus habet Thracium?
MORA. Et nos hoc manet,
Si peius aliquid habet.
THRAC.Trementes terruit
Vos nullus inde plenus horroris fragor? 1665
Solabar aegram qua licet mentem via
Nemoris in umbra proximi solus sedens,
Quando perempti praesulis Thomae mihi
Vix cogitanti voce nomen excidit
Adeo remissa ut ipse proximus mihi 1670
Perceperim aegre memet. At surdae sonum
Hausere quercus protinus, et omni volat
“Thomas peremptus” nemore. Ut dirum mihi
Praesagit animus aliquid! Ibit nuncia
Romani ad aures praesulis, nos deferet 1675
Crimenque nostrum.
BRIT.Parce te, testor, Thrace,
Male ominari.
MORA. Tuque parce credere
Latere quemquam posse tam dirum scelus,
Nedum supremae praesulem Romae.

Intrat Ursius.

<URS.> Pro, fugite miseri, totus in fugam prior 1680
Ne populus abeat. Ne quasi obtutu luem
Solo vel ipsam mitterem visus necem,
Praecipite pede fugit.
BRIT.Et fugiat, Urse, sine.
Quis umquam gravibus pectus oppressus malis
Laetas agentes viderit lubens dies? 1685
MORA. Quis innocenti non tremat iuxta nocens
Vel astitisse?
THRAC.Quis ferat sceleris sui
Paenaeque testes obvios semper sibi
Portare frontes?
URS. Non recuso, fugerit
Quicunque, praeter sceleris et paenae meae 1690
Vos consodales, vestra consortia mihi
Aeterna restent, restet et vobis meum.
BRIT., MORA., THRAC. Aeterna restent.
THRAC. Una sors omnes ferat
Quaecunque tulerit.
URS. Sed quid aerumnas meas
Accumulo vestris? Vestra quid consortia 1695
Mihi rata fieri posco? Forte somniat
Animus miseriis aliquod a vobis suis
Affare levamen. Sed prius Vesuvio
Mons Aetna monti iunctus aestum mitiget,
Et onus onusto minuat Encelado, gravi 1700
Olympus Aetnae impositus.
MORA.Abnuit quidem
Levamen omne nostra sors, sed quo ruat
Nihil habet ultra.
URS.Metane miserae ultimae
Est tacta nobis?
MORA. Ultima.
THRAC. Atque eadem pede
Terenda nostro semper?
MORA. Atque pede 1705
Terenda nostro semper.
THRAC. Et longum premit
Me semper illud? Semper. In toto nihil
Durius Averno est. Semper. Hoc solum deme
Et reliqua mentes facile damnatae ferent.
Quid adhuc gemente in corde tot cruciatuum 1710
Causam silemus? Nec damus pleno semel
Prodeat ut ore, fessus ut vel tantulum
Respiret animus, dum dolor †luto† fluit
Ad labra <a> corde, et mox eodem refluit?
Ea egeratur. Facinus hoc cruciatuum 1715
Tot causa, et nostra quamvis denuo
Maiore videam in capita casuram impetu.
Tamen egeratur. Aetna non semper vomit
Impune flammas, nec ideo minus vomit.
BRIT. Arridet exemplum, sequamur protinus. 1720
THRAC. Devota diris capita, nos quatuor viri,
Consilia nostrum iunximus in antistitem.
Qualia frequentant dum parant nobis mala
Tremenda furiae!
URS.At saepe celebrant irrita
Consilia furiae, nostra peiora impium 1725
Sortita finem sunt.
MORA. Labore plurimo
Terra marique stravimus caedi viam.
BRIT. Iniuriosa voce conclamavimus
Patriae parentem proditorem patriae.
THRAC. Sed qua nefandae castrophen tragoediae 1730
Narrare fronte aggrediar? Heu sero pudet!
Pretiosa vitae stamina his gladiis viro
Praescidimus.
URS. Almum subiti mactavimus
Praelatum.
BRIT.Amantem filii patrem.
MORA. Vigilem
Pastorem oves.
BRIT. Festivitate in maxima. 1735
URS. In templo.
BRIT.Ad aras.
MORA. Sacra dum parat.
THRAC.Deum
Dum prece repulsae nescia supplex adit
Ingens hominibus aliquod efflagitans bonum.
URS. Neque praeter unum praesule in toto locus
Decere nostra visus est vulnera. Caput, 1740
Caput verendum petimus, hoc unum omnium
Excepit enses, hic furorem explevimus.
BRIT. Caput Anglicanae quod tiaram ecclesiae
Primam gerebat.
MORA.Quodque gessisse inclyta
Mundi tiaram Roma supremam velit. 1745
THRAC. Haec hisque nostri plura mille criminis
Si iuncta in unum capite pollet unico
Proferre verbo lingua vix viri sonum,
Ferremus ipsum. Qua tamen licet via
Abunde miseros num placet tandem dies 1760
Finire, socii, num placet?
BRIT., MORA., URS.Placet.
URS.Ultimus
Hic esto.
THRAC.Gladiis nil opus, solo in necem
Utemur ipso scelere. Quod verbis deest
Supplete mente. Qua patet nostrum scelus
In capita late varia divisum, unico 1765
Velocis ictu mentis, intuitu unico
Penitrantis animi obite, ut unitum sibi
Vel rumpat ipsos facinus authores, sua
Vel opprimat mole. Agite.
MORA.Vita o pessima
Valeto.
BRIT. Noster o scena fabulae ultima 1770
Salveto, longas ne precor nectas moras.
URS. O suave frigus mortis anteambulo
Festina et ipsum extingue cor.
THRAC.Lumina malis
Defessa gravibus, cara mors, longo mihi
Sopore claude.
BRIT.Oblivio malorum optima, 1775
Illabere meis deprecor te sensibus.
O placida mors!.
MORA.Mors alta requies, garrulo
Impone tandem pectori silentium,
Seda tumultum sceleris.
THRAC.Infelix meus
Revixit ecce ut animus!
URS.Et meus. Omnibus 1780
Vita redit.
MORA. Ita morimur?
BRIT.Ergo pendulum
Faucibus ab ipsis spiritum retraximus?
MORA. Vicina sic mors supplices ludit suos?
THRAC. Heu spes inanis! Pudeat, audito dehinc
Errore nostro, Tantalum elapsas queri 1785
Quas spe vorarant aquas fugacis fluminis.
URS. Haec nempe, Thraci, consili vis est tui?
“Gladiis nil opus est.” Me semel potius, viri,
Audite, et arma arripite.
BRIT. Sic decuit prius.
MORA. Mors certa in armis.
URS. Pudeat armatum virum 1790
Aut vivere invite aut mori precario,
Nedum invocata a morte ludi turpiter.
THRAC. Equidem nec ense fido nunc post irrita
Potentiora tela. Sed ut omnis meae
Tentetur aditus mortis, arripio et ego 1795
Gladium, meo quem vel reponam in pectore,
Vel astra testor, indecorum denuo,
Si cinxero — Age igitur, cave fallas fidem.
MORA. Quin potius alter alterius in pectore
Condamus enses, tu <in> meo atque ego in tuo. 1800
BRIT. Ita fiat, armis corruamus mutuis.
THRAC. Alieno ut ense corruam? Nunquam feram,
Scelus hoc patravi, et hoc luam ferro scelus.
URS. Ferro lues tuo, at Moravillae manu.
Mutemus ergo tela, sic fiet suo 1805
Ut quique corruat ense.
MORA., BRIT., THRAC. Mutemus.
THRAC.Placet.
Et tu, seu amoris incalescis ignibus,
Moravilla, sive exasperatus effera
Fortior es ira, per tuos temet rogo
Validos lacertos, in meam totus necem 1810
Effundere vires.
MORA.Quam velim praestes mihi,
Non segnis operam spondeo.
THRAC. Spondeo parem.
URS. Nos nostra pariter obligemus mutuas
In fata dexteras, Brito. Tuam ego voveo prior
Cum morte pacem.
BRIT. Dein ego voveo tuam. 1815
Mea si quid, Ursi, dextra fert mortis, cades.
Tu tantam in isto corde fac portam seces,
Ut omnis una vita ruat et miseria.
THRAC. Inimica sicut agmina infesta ruunt
In se phalange ad arma cum clangor tubae 1820
Animosus urget, irruamus.
BRIT.Quis locus?
URS. Quae regio?
MORA.Quis comes?
THRA. Unde supplex hic situs?
BRIT. Unde iste sudor frigidus?
URS.Quid palpitat
Solito citatius cor?
MORA.Unde languidos
Torpor habet artus?
THRAC.Me spolia victo tulit 1825
Quisquam? Aut inerme cur latus tandem gero?
Adversa videor tela telis et viris
Viros videre.
MORA. Nec tamen te vel tuum
Vides in illis? Dissipatos, o viri,
Colligite sensus. Ecce quantum fugimus 1830
Inscii periclum!
URS.Quis minantes hos sibi
Opposuit enses? Aut cui mortem parant?
BRIT. Si veteris irae meminit in melius modo
Mutatus animus, nostra nobis dexteris
Adacta nostris ista portabant necem 1835
Tela.
MORA. Meministi, Ursi, rei?
URS. Nimis, heu, nimis.
THRAC. Meminimus omnes, conscius animi furor
Consilia dictat pessima.
URS. Invitis tamen
Et morte dignis tempus indulsit bonus
Ad penitendum Deus.
MORA. Avara protinus 1840
Captetur illud dextera.
BRIT. Forsan brevi
Effluet et Orcus puniendos exiget
Impaenitentes.
THRAC.Genua non frustra Deus
Proterva nobis flexit. Agnosco et sequor
Nutum. Patratam primus ego necem tuam, 1845
Sacrate praesul, fateor, et damno mea
Te voce verum martyrem testans. Dabis,
Licet immerenti, supplici tamen pius
Veniam petenti.
MORA. Me quoque admissi reum
Et paenitentem sceleris optata fove, 1850
Invicte matyr, gratia.
URS. Valeat tuus
Cruor iste, nostri quo rubent enses mihi
Ad deprecandum crimen.
BRIT. Aut tibi si tuus
Cruor iste cor non moveat, ad crimen meum
Mihi deprecandum valeat occisi cruor 1855
Preciosus agni, huic credo spem meam anchorae.
THRAC. Sed ne caducos fuderim frustra preces
Votum addo: summi protinus Romam ad pedes
Praesulis abibo, criminis paenas dabo,
Quascunque ponet ille. Si comes mihi 1860
Se iungit ullus, proprio obsignet fidem
Iuratus ense.
MORA. Et quis neget iunget comes?
Si fallo, medio in Marte me fallat meus
Hic gladius.
URS.Hostis spolia me strato mea
Sibi ferat.
BRIT. Hisce condat in costis meum. 1865
THRAC. Votivi hic esto primus itineris gradus.

Finis