Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis — translatio. 

ACTUS IV, SCENA i
S. THOMAS, PETRUS BLESENSIS, CLERICUS

THOM. Haec sunt, amici, quae labores leniunt
Utcunque nostros, gravia quod tulimus licet 1060
Omnique et ipsius levamine temporis
Expertia, temere quod nihil commisimus,
Nihil in recenti regiorum dogmatum
Legumque tabula leviter expedivimus,
Nil decolori calculo reiecimus 1065
Quod non receptis olim in usum ritibus
Canonumque consultis prius cognovimus
Damnatum et almo purpuratorum patrum
Concessui, summo iuxta praesuli
Aeque esse damnandum antea prospeximus. 1070
CLER. Vigili bonoque nulla consolatio
Iubilusve tantus praesuli, quam pro Deo,
Pro grege sacrisque altaribus, a malis mala
Passum esse reminisci. O merito quanto magis
Gaudebit intus animus ubi laetos dies 1075
Mutasse amaris, patriam dura fuga
Quondam revolvet. Quam quieta si trahens
Aevum senecta sedibus solum tuis
Tuoque populo ignotus, extremum simul
Vitae et laborum ingrata mors extingueret. 1080
Accedit istis grata pax ecclesiae
Diu fluctuantis. Exul et tecum redux
Amica libertas, et his non ultimus
Fructus inimicos vel reluctantes suis
Vicisse votis. Fruere tantis laudibus, 1085
Magnanime praesul, facta te hortentur tua.
THOM. Unum laboro, Deus secundet exitu
Preces benigno. Quaelibet feram innocens
Acerba, dura, vinculis oneret manus
Furor impotens, peiora lapsis ingerat, 1090
Dum rex quietum mente placata induat
Teneatque cursum, pristinas iras regat.
BLES. Vereor feroces ut minas nondum impetus
Regis posuerint, adeo turbatur foris
Trepidatque curia senis, incertus motus 1095
Pervadit omnes, neque Rotomagus iam suos
Cohibet timores. Extulit rumor pedem
Domique cepimus timere. Turbidus
Ut pontus etiam placida cum regnat quies
Praesagus intumescit antequam horrida 1100
Desaeviat hyems et mari plenos sinus
Effundit Aquilo, regii sic nuncius
Timor furoris praevio mentes gradu
Invasit omnes. Omen avertat Deus,
Magnumque pacificus senex sceptrum gerat. 1105
CLER. Et proprios metus propius alit Anglia,
Iuvenem imperitum quippe iam curiae domus
Curae hospitalis vacua deseruit iocis.
Magna haec metuere merito praeludia iubent,
Sperare magna prava praeludia vetant. 1110
THOM. Regina quindnam? Quid animi fratres gerunt
Alii inter haec?
BLES. Regina luctificas trahit
Deserta luces, quippe neglectam putans
Afflicta tristes odit infaelix dies.
Materna iuvenis causa diversos agit 1115
Luctu, metuque. Uterque hinc illinc parens
Maerore timidos distrahit, quamquam magis
Pietate matris causa perplexos trahat
Flectatque dubios. Haud tamen melior leves
Castigat animos norma. Distortos dies 1120
Lux alia et alia pellit, ut suevit fugit
Iuvenilis animus fraena rationis pati.
THOM. Tu, Petre, teneros artifice forma manu
Annos, tibi suos debeant mores. Stude
Sic educare caeteri ut norint tuos. 1125
Sed mecum amici festa celebratis? Deo
Mecum benigna redditis grates prece
Pro reditu, et una rebus optatum sacris
Laicisque faustum vinculum precamini?
BLES. Et hoc et illud debeo, praesul, tibi, 1130
Libensque facio. Sed redire me monet
Promissa reginae celeritas.
CLER. Et mea
Numerate vestris vota. Me gravia quoque
Negotia expectant. †Interim, invictissime,†
Tu perge tantum numinis certus pugil, 1135
Illudque meditare quod expertus, Deum
Laboribus te destinasse. Seu tibi
Seu profuturis posteris magnam feres
Utcunque palma, et laeta posteritas tua
Gaudebit inter facta numerari sua. 1140
Venerande praesul, tesseram extremi vale
Benedictionis deprecamur symbolum.
THOM. Benedicat ille cuius in honorem meae
Hoc quicquid est vitae resigno. Vos mei
Valete amici. Hoc ultimum officium preces 1145
Imploro vestras illud ut rerum arbiter
Quod statuit impleatur.
BLES. Inviti, et tuo
Sinu revulsi petimus.
CLER.Annuat Deus.
THOM. Adhuc in istis aliquid affulget spei,
Benigne conditor, tuam nondum Angliam 1150
Quod deserueris, praesules quamvis tibi
Sibique desint, et parum memores gregis
(Essent et utinam vel parum memores gregis
Et non relicto — turpe — deficerent grege).
Adhuc ruentis hi duo cleri manent,1155
Pars aliqua tanti nulla quos macula inficit,
Quos nulla flexit. Est quoque tuae dexterae
Pars alia. Munus adsit et servet tua
Intaminatam dextra, crescat et surgat novus
Tua cura numerus, sint quibus cordi Deus 1160
Deique sponsa, sint quibus cordi fides
Et sacra curae iura quicquid, conditor,
De me statueris. Dulcis animorum arbiter,
Sollicita tibi quidnam anima suspirat vides.
Videsque solum te. Tuo quidem, Deus, 1165
Beneficio nescio quid ardens concipit
Quod ipse vix capit animus: leves
Metuit labores, semper erectus pigras
Inculcat horas, ire vel in ipsos cupit
Inermis hostes, non metuit enses sui 1170
Levis curoris, totus in flammas abit.
Quo pondus illud vergat ignoro, suum
Te monstrat autorem. Quid hoc tandem ferat
Expecto provolutus, exitum similem dabit
Constantem initio qui initium laetum dedit. 1175

ACTUS IV, SCENA ii
ANGELUS, S. THOMAS

ANG. Erigere, Thoma, tempus extreme tibi
Contentionis instat. Erectum ultima
Animum requirit lucta, †Pontimaci† dies
Praedictus hic est, terminum ponet malis
Quae pertulisti liber. Hinc manibus meis 1180
Convexus hodie victor transibis polum.
Quid ad triumphos anxio tendis animo
Adire solitus impigro pugnas gradu?
An quem ferentem nullus oppressit labor,
Is ad coronam torpet? Abscedat metus, 1185
Sollicita cedat cura. Quem dabit exitum
Caelum laboribus occupa laetus, alacer,
Celsus cupitam martyris palmam cape.
Non eruendum purpurae syrma indue,
Pavimenta tingat sanguis effusus notis 1190
Exosculanda regibus. Fusus cruor
Is obtinebit regibus quicquid piis
Votis petetur. Sorte felici cades
(Si casus iste transitus dici potest),
Cuius salutem morbidis dabit cinis 1195
Veniam dolenti scelera, solamen bonis,
Durisque presso pectori laetas vices,
Sol Anglicanum lumine illustrans solum
Quacunque puram tellus admittit fidem
Dicere clarus, bruma ter messem premet, 1200
Gelata cedet aestibus toties hyems
Caelestium inter nomina verendum Thomam
Vox invocabit summa quae terras regit.
Sunt ista levia summa quae spiras Thoma
Aulae supremae gaudia canentes chori 1205
Rutilante Thomae lumen expectant face
Illuminandum pectus, aptandum Deo.
THOM. Ecclesia, domine, sed quid?
ANG. Ereptum gemet
Quem postea colet praesulem, vere suum
Dicet patronum. Laeta pax illam evehet 1210
Emersus imo donec inferno haeresim
Spirans profanam polluet terras teter
Wiccliffus. Illi terminus monstro brevis
Ignes perennis. Scela post aliquot putre
Sed suscitabit virus, et vires dabit 1215
Malo Lutherus Teuto, borealis plagae
Ferox Erynnis. Ille quas strages dabit,
Quas orbe toto gentibus pestes seret
Et tam profanum tinget has terras malum!
Quid deprecatur Thomas? Accedas, vide 1220
Aeternitatis folia quid saeclo docent
Illo futura. Cerne quo fastu haeresis
Invadit Angliam. Vide ut contra suos
Religio pugiles armet: ad pugnam ciet
Palmaque laetos inserit caeli choris. 1225
Hic Morus invictus, paritur Roffensis adurget.
†Vulnere monstra gravi sertis decoratis uterque†
Purpureis sese rutilantibus inserit astris.
Brunonis magni palma potiuntur alumni
Fulgentemque polo cernet Carthusia prolem. 1230
Plurimus in primo discrimine praesul aberit,
Nullus in extremo capitur. Quo sanguinis imbre
Expiat errorem congressu turma secundo
Nobilis. Ad vestros aspirans agmen honores
Quantum subsequitur mutata non nisi fronte? 1235
Hinc poterit vestras attingere presbyter oras
Lustra per — Ah longo ducetur stamine saeclum,
Illud et ambages falsas patietur et artes.
Esse scelus pietas credetur, faemina tantum
Praestigiis vilique manu comitata nocebit. 1240
Quid fles? Magna pios discrimina fronde coronant
Aeterna. Cernis quantus consurgit in hostem
Undique virtutum munitus flore maniplus?
Vexillum praeferet Personius, illud Iesu
Diffundens nomen sacrato tegmine obumbrat 1245
Signiferi curas: successus cerne, labores.
Campianus clarum dedet tibi, magne, triumphum,
Southwellusque suum, Walpolus crimine falso.
Garnettus, minime laesus, faeliciter insons
Astra subit, vultus remanent miracula terris. 1250
His socios Cassina dabit post clara suorum
Funera conspicuos praeclara morte Robertos
Barkworthosque acri renovantes praelia dextra.
Nec te praeteream, pubes Romana. Videsne?
En ibi Sherwinos, Hartos, Hadocos, Neuportos. 1255
Aemulus hos magni mittet Gregorius alter.
En illinc alios Romana exempla secutos
Quos longe extorres generosa ad praelia mittet
Hispalis, et Reni, et pallentis vallis olivae.
His tu praeludis. Libertas sancta coronas 1260
Nectit odiferas. Quas exhibet arripe, Thoma.
THOM. O qui benigna cuncta dispensas manu
Quae sunt eruntque, fiat arbitrio id tuo
Quod scis honori melius et melius tuae
Ecclesiae, mors et vita famulentur tibi. 1265

ACTUS IV, SCENA iii
S. THOMAS, MORAVILLUS, THRACIUS, BRITTO, URSIUS

THOM. Optata iuvenum turba, regis inclyti
Salvete comites. Quis animum invasit timor,
Unde iste pallor? Gratulor e Gallis
Fauste reversos. Liceat amplexu patris
Strinxisse natos, liceat affatus semel. 1270
Miscere dulces sic patrem et natos decet.
MORA. Adeone tumidum fastus invasit animum,
Superbe praesul, et aciem mentis tuae
Vecors libido caecat, ut noxae reus
Et regis hostis ore perfricto tamen 1275
Nos intueri, et conscientia
Sonte impudens sis asusus (ut semper soles)
Patriae nefandus proditor dici pater?
Quin genua supplex flecte, quin regem invoca,
Agnosce crimen, et scelere laesam tuo 1280
Authoritatem regiam et regni statum.
Dum iussa regis abrogas, Romam petis.
Hoc nempe, perfide, noster adventus volet,
Ut regis iram supplici extinguas prece,
Non stolida texas verba. Qui culpam reus 1285
Minime fatetur duplicis est culpae reus.
THOM. Culpam fatetur quisquis est insons, se facit
Culpae reum.
MORA. Nimirum innocens dici cupis.
THOM. Obtemperavi numini et solio Petri.
Haec si vocetur noxa, sum fateor nocens. 1290
Quin vetera cedant odia, mitescant precor
Animi feroces. Principi certe meo
Gessisse morem semper in votis fuit,
Si fas fuisset. Obsequium vestrum probo
Animumque fidum laudo, magis aequum expeto. 1295
Placidas amici cupio iungamus manus.
THRAC. Ut ego rebellem fidus amplectar? Feram
Ut inquinatas scelere contingam manus?
Prius Thyestis Phaebus aspiciet dapes,
Priusque fratri dirus Eteocles rogo 1300
Iungetur uno, Tartari invisam specus,
Plutonis atri regna et, Tysiphone, tuas
Blando cerastas brachio stringam, prius
Quam tua nefanda dextera inficiat meam,
Funeste mysta, sceptra qui regi data 1305
Et conspicata praesulum manu sacris
Diadema avitum queris impositum comis.
Haec nempe pietas ficta et innocentiae
Simulata fuco verba flagitii tui
Delere maculam poterunt atque ira graves 1310
Compescere animos, qui dum acerbati manent
Sermo benignus auget, haud lenit, malum.
THOM. Regale sceptrum forstitan regis manu
Eripere volum. An haec manus aeterno suam
Offerrere solita victimam pacis Deo, 1315
Nunc funerata scelere faedo regium
Spoliare proprio stemmate potuit caput?
Quin testor illud numen et mentem, sacer
Cui mysta famulor, principi centum prius
Regna et coronas supplici optarem prece 1320
Quam non cupitam traderem sceptro manum.
Inaugurari decuit haec regem manu,
Non sede pelli.
BRIT.Cur igitur atrum nefas
Datae coronae quereris? Ac antistites
Quod more sacro principem unxerunt suum 1325
Iniurioso vinclo insontes premis?
THOM. Punitur error praesulum, regis manet
Immune sceptrum, autoritas regis manet
Intaminata.
THRAC. Nempe quam primum tua
Infregit ira, quam tuus sprevit stupor. 1330
THOM. Autoritatem regis ego nunquam impie
Fregi impulive.
THRAC.Scilicet regis parum est
Damnasse proceres, praesules parum est sacris
Repulisse templis, qui illius iussu tuas
Meruere diras, facta nisi damnas tua. 1335
THOM. Regi fatebor debitum id munus, Thraci,
Nec damno factum. Debito id tantum modo
Rituque fieri decuit, Hoc damno scelus.
MORA. Sacrasse regem scelus?
THOM. Iniqua dextera
Sacrasse scelus est.
MORA.Iure quod factum negas. 1340
Factumque tantum quereris, infectum velis.
THOM. Quod iure non fit iure fiat id velim.
MORA. Maiore quisnam iure sacraret caput
Regi sacri quam praesules?
THOM. Qui illis praeest,
Ipse archipraesul cuius id munus fuit. 1345
URS. Te nempe turpis error qua Tyberis fluit
Decuit vagantem dissitis mundi plagis
Revocasse, dum omnes grande properaret opus
Nullasque regni caussa pateretur moras.
THOM. Revocandus ipse fueram tum iniuste exulans 1350
Aut differenda regis inauguratio.
Nunc ius proterve quoniam laeserunt meum
Mitrata turba antistitum ecclesiae sinu
Solenne fulmen merito censurae eximit
Et iusta lapsos ira pontificis premit. 1355
THRAC. Nos nempe Latinae terreant longe minae.
Inane vocis fulmen et triplicis mitrae
Bilosa rabies moveat imbelles viros.
THOM. Movisse debuit.
THRAC. Tui similes.
THOM.Mei
Vestrique, pariter omnium Christi sacra 1360
Quos lavit unda.
URS. Vana trinae infulae
Exterret umbra.
THOM. Cuius hostes Tartari
Torquebit umbra.
BRIT.Scilicet magnum scelus!
Fidonsne regi absolvis ecquid praesules?
THOM. Silete. Testor vindices aras Dei 1365
Quem provocastis, testor aeternas patris
Claves supremi, nomen et papae et Dei,
Non impetretis iubeo. Tinget hic cruor
Gladium priusquam turpiter absolvat manus.
BRIT. Parere posthac proprio disces malo. Exeunt percussores. 1370
THOM. Parere pravis scilicet iussis malum est.
Rex nempe nobis liberam Romae viam
Resecare, papam consuli lege impia
Vetare voluit, restiti solus, viam
Exilio aperui. Pergit in peius malum. 1375
Miserandus ille ac regio claves sacras
Debere subiici impie sceptro ratus
Anathema meritum in improbos ferri vetat,
Nisi is probaret. Nempe sic frustra Petro
Noxas ligandi iura iam Christus dedit 1380
Si rege pendent arbitro. Indignum scelus
Hoc arbitrabar, iura solvendi reos
Simul et legandi capite sustinui meo.
Hinc ira regis, tantus hinc procerum furor
Flagravit in me. Cuncta qui vides, Deus, 1385
Nostique qualem ponere afflictis modum,
Haec vide, et ovanti dextera in mediis iuvas
Tua periculis. Aut meus si quid cruor
Proficere possit, nomini libens tuo
Tuisque sacri altaribus quovis emam 1390
Dulcem Anglicanae eccelesiae pacem lytro.

ACTUS IV, SCENA iv
BRITTO, URSIUS, THRACIUS, MORAVILLA, DUO CIVES

BRIT. Nostis, fideles subditi, invisum caput,
Ut regi utrique praesul infestus diu
Opposuit, aris pepulit inimicos sibi
Pacis at amantes praesules, et, ne minus 1395
Auderet aliquid, impium clerum fori
Eximere iure studuit, scilicet suo
Ut iure tutus impius clerus foret.
URS. Hinc turpis illa consciae mentis fuga
Et furor et error, nescium flecti malum, 1400
Et obstinatus etiam in exilio animus.
THRA. Et obstinatus domi ut in exilio animus
Semper rebellis. Regis expertus fidem
Patriae redonatur, utinam ille patriae
Pacem redonasset! Ubi cum demum pedem 1405
Fixit resumptis viribus novos serit
Amens tumultus: sacra, non sacra violat:
Hinc regem, et inde praesules, proceres, gregem.
MORA. Quis haec facinora regis et regni memor
Patiatur? Audax crescit in dies furor, 1410
Moraque fruitur, opprimi actutum decet
Ne sera tandem cedat et malo manus.
BRIT. Id optat etiam perfidi demum viri
Pertaesus ipse qui exuli veniam dedit.
Rex senior animi misit huc testes sui 1415
Nos, et ministros, pariter et vestram fidem
Implorat.
URS.Agedum, hac peste sublata omnibus
Consulite, regno, regibus, vobis, sacris.
BRIT. Adeste, adeste cives et animis scelus
Quod pariter omnes odimus, et omnes pari 1420
Testemur opere. Sentiet praesens dies
Quod totus orbis laudet et dignum suis
Henricus agnoscat.
THRA.Nimis superest diu
Luisse dudum decuit et mergi inferis.
CIV.1 Quancumque sortem meruit iniustus ferat. 1425
CIV. 2 Regi fideles subditi, inimici reo.
BRIT. En ibi inimicum limen, haud dicere, viri,
Sed facere magni est. Vi viam, et dextris moram
Tollamus, omnem dirimet haec litem dies.
Irruo, sequimini. Quisque ut huic operi studet 1430
Testetur ense, primus effringam fores.

CHORUS

[4.] Vilis affixus nimium caducis,
Dignior caelis, animus caduca
Sperne, caelestem meliore flamma
Imbue mentem. 1435
Quae levi primum tepefacta motu
Mitius parvos moderatur aestus.
Mox inassueto properata cursu
Elicet ignes.
[1.] His sacri quotquot periere flammis 1440
Praesules primo periere, caeli
Misit hos princeps hominumque iussit
Urere corda.
Ustus his Petrus penetravit orbe
Sub novo gentes positos, et ipsos 1445
Orbe divulso propria beatos
Sede Brytannos.
Hisce divini stimulis amoris
Perciti frartres propriis volentes
Exulant terris, alias remota 1450
Sub plaga sedes, alias requirunt
Quas ferant saevos populos. Hic altas
Per nives currens glacialis intrat
Frigora mundi.
[3.] Ille diversa regione tristes 1455
Sustinet Phaebi propioris aestus.
O suo dignos cumulos satore
Et Deo dignos domino ministros,
Posteri vestras tenuere flammas,
Posteri vestris periere flammis, 1460
Et magis quanto furiosa Erynnis
Saeviet contra, magis vestra tanto
Gloria crescit.

1. Sed quid moremur degeneris auram soli
Captare?
2. Dudum regna promissa avocant 1465
Quiesque finis nescia, et Thomas die
Functus supremo.
3. Liceat, o martyr, tuis
Mistos triumphis perfrui aeterno die.
4. Post fata Thomae quos manet splendor poli.

Perge ad Actum V