220 ** Welcome to the CAL FTP Site ** 4.01 Transitional//EN"> act3lat

Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis — translatio. 

ACTUS III, SCENA i
BRITTO, THRACIUS, URSIUS, MORAVILLA

BRIT. Tandem cupito fiximus pedem solo
Et urbe, socii, meta qua nostri sedet 715
Thomas laboris.
URS.Fiximus sero tamen.
Dudum peractum facinus Henrico patri
Decuit referri.
MOR. Fateor invisum trahit
Nostrisque votis spiritum et meritis suis
Diuturniorem praesul. Aequiori tamen 720
Ventisque debet spacia damnatae data
Quaecumque vitae. Nostis insanum ut mare,
Venti ut rebelles Gallico vixdum ratem
Littore remotam caeperint omni simul
Quassare nisu!
THRA.Et victa spumanti maris 725
Cessisset irae, maior irato mari
Nisi impulisset carbasa Henrici furor.
BRIT. Nil diu furenti obsistet.
THRA. Illam dum maris
Mecum procellam recolo, tunc animo meo
Subit ille talis qualis in Thomam dies 730
Ante aliquot oculis, ore, vultu, corpore
Et mente tota saeviebat.
MOR.At quota est
Pars ea furoris regis insanum refert
Quam mare? Vel ipsos inferos adde, et parum est.
Tantum superbus regium archiepiscopus 735
Commovit animum.
BRIT.Regio nos iunximus
Iram furori et arma, sic decet sui
Fidos ministros regis. An tantae parem
Moli futurum creditis Thomam? Aut meus
Me fallit animus, aut superbiam luet. 740
THRA. Sic ruminanda est regii ira pectoris,
Acuendus ista cote noster est furor
Ne obstupescat.
URS. Signa retinui memor
Quae multa nuper edidit amari gemens
Henricus animi. Nam cum inexorabilem 745
Episcopis esse et reluctantem sibi
Thomam videret, protinus toto stetit
In ore pallor, riguit exanguis color.
Mox sanguis alto corde revocatus genas
Inficit utrasque, flammeum oculorum iubar 750
Incendit ira, fulminat et ardet acies.
Circumspicit, movet, incitat, firmat gradum.
Vultu acuit iram. Mox gemit, iterum furit.
Iterum furoris immemor queritur, dolet.
Tam varius aestu rapitur, et dubitat prius 755
Quae voce rabiem cordis indomitam exprimat.
MOR. Et verba praesto si fuissent, spiritus
Ad proferenda deerat.
THRA.Ut potuit loqui
Infremuit ista, “Solus in regno meo
Pacem uno habere cum sacerdote nequeo?” 760
URS. Intuitus hac me voce conticuit parum.
MOR. Conversus ad me deinde, “me nemo ex meis
Liberat ab illo?”
THRA.Aspexit ad manum meam
Cum dixit istud.
URS. Ensis hic erat prius
Quem vidit ille, quis negat?
THRA. Quid “quis negat?” 765
URS. Hoc ille ferrum sentiet quod viderat
Henricus.
THRA.Ille dexteram norat tuam,
Meam notavit.
URS. Pariter nosces meam,
Thraci, et notabis.
BRIT. Sistite furentes manus.
Quid agitis? Irae detur ut vestrae locus, 770
Nullum esse vultis qui necem Thomae ferat.
THRA. Tuam ego notabo pariter et noscam manum.
MOR. Nos singulos Henricus atque omnes pari
Signavit animo.
BRIT.Singulos animis quidem
Sufficere tanto norat et solos malo. 775
Sed pariter omnes vidit ut caedi moram
Tolleret, et irae ut obsecundaret suae
Largius. In uno quod latet non est furor.
URS. Sed promptiores ad necem nostras manus
Vultu notabat, meque signabat prius. 780
BRIT. Nondum rebellis detumuit animus tibi?
Hanc bilem in ipsum age evome archiepiscopum,
Hostem utriusque regis et nostrum omnium.
THRA. Ursi, peremptus regium ubi Thomas nece
Luerit dolorem, lis duello protinus 785
Dirimatur ista nostro.
URS.Ego parvi semper meam
Prae honore vitam pendo. Fiat.
MOR. Interim
Privata cedat rixa communi locum.
URS. Aspexit ergo Thracii Henricus manum.
Me vidit etiam.
THRA.Viderit. Age ensem tuum 790
Videamus et nos nusquam amatorem ocii
Cruore praesulis ebrium et maculis gravem.
URS. Ni videris, et ante proximas noctis vices,
Nox ipsa proxima mortis aeterno meum
Squallore condat lumen, ignavum dies 795
Ne deprehendat crastina in vivis caput.
MOR. Sed ubi opprimendus praesul?
THRA. Ubicunque fuerit.
URS. Ubi dormit animam haec adimet et somnum manus.
Studiis vacat? Morietur. Orat? Etiam ibi
Moriatur.
MOR. Ergo nullus orantem locus 800
Tuebitur, nulla reverentia.
BRIT.Hactenus
Fortiter, at ista facere prudenter decet.
Stat prius inermes aggredi.
MOR.Sed non feret
Ursius.
URS.Ego feriam, alloqui haud vacat mihi.
BRIT. Alloquar ego, monebo eximere vinctos sacro 805
Anathemate. Negabit. Precibus addam minas,
Nomenque monitis regis adhibebo meis.
Sed negliget. Cives feram in testes mihi,
Sociabo causae regiae, fidem dabunt,
Concurret omnis populus in caedem, impetum 810
Faciemus una.
URS. Tu dolis pugna, Brito,
Mihi vim relinque.
THRA.Trahimus interim moras.
Eamus.
MOR. Ad rem tempus et locus vocant.

ACTUS III, SCENA ii
HENRICUS, LEGATUS, RICHARDUS &c. ad venationem

HEN. Rutilante Phaebus dissipat nubes face,
Rebus colorem reddidit, caelo diem, 815
Nobis et exoptatus affulsit. Iuvat
Dum roscida pedum terra signatur notis
Canibus habenas demere. Hi pressis leves
Rostris oberrant nemora captantes nare
Auras sagaci lustra designent sono 820
Querulo ferarum. Noster observet oculus,
Observet auris si qua perterrita fera
Fugam capessit. Hi per umbrosa inviae
Secreta sylvae colligant tectas vias.
Cogatque cervam terror, et damam suas 825
Munitiones linquere, ad campos agat
Illas patentes, Excipit novus timor.
Illic trementes volucer expectat canis,  
Cursuque celeri vertet, et varios ferox
Flexus docebit. Hinc et hinc laxi premant 830
Praedam molossi, planta vix herbam terens
Per summa volitat gramina, Instantem necem
Fauces hiantes fallet et ludet fera.
Hic crebere adsit spiculis fulgens eques,
Hic Gnossium arcum tendat, hic certas manu 835
Noster sagittas libret excubitor suas.
Tu per virentes vere perpetuo †strodi†
Ripas legato frater adiunctus doce
Quas fluvia arces alluit, quantas vehit
Hinc inde cymbas, qualis antiquis fuit 840
Eius susperstitio, regio quid haec ferat,
Quid illa paci dulce, quo bellis favet.
Oculis apertus totus hic campus patet.
Ibi nulla vestros fugiet intuitus fera.
Vos ite, longo cingite excursu nemus. 845
De monte praedae signa vos cornu date.
Si quae propinquat noster est saltus labor
Penetrare, gratus ille me labor vocat.

ACTUS III, SCENA iii

Manet Henricus, cui occurrit angelus habitu eremitae.

HEN. Qui pectus urit noctis insomnes facit
Horas, medullas ignis immensus vorat. 850

Intrat eremita.

Venamur, innocuas sequimur acres feras.
At persequuntur mille nos curae. Canes
Actaeonis fabulantur illi queis licet
Omnia poetae fingere; experior ego
Rictus hiantes magna dum volvo, viam 855
Invenio nullam fugere qua liceat truces.
EREM. Monstrare si quis vellet hunc audis, miser?
HEN. Quis tu recessus occupas audax meos?
EREM. Humilis. Adesto talis, hi motus cadent.
Depone questus, iuvenis, ut ponas senem. 860
Audi, docebit recta quae ducit via
Ad summam.
HEN.Disco sedulus. Doce, senex.
EREM. Ambitio cedat, redeat expulsus amor
Et cura superum, mitte dementem impetum.
Memento regi quanta concessit Deus, 865
Dedisse nunquam crede quae excedunt modum.
Posuisse multis gentibus summum caput
Agnosce temet, non ut imbelles premas,
Non ut libido proterat gentes vaga,
Non ut lacessas impotens viae bonos, 870
Aliena non ut appetas, perdas tua,
Sed ut salubre membra tuearis caput
Ad summam te levavit excelsi manus.
HEN. Praecepta quae tu dictatas regi, senex!
Quod iura ferre numen indulsit tibi? 875
Nos ista cura, te tua miseria decet.
EREM. Me cura, princeps, sancta sollicitum tui
Facit, fidelis principem raro monet.
Audi monentem iusta, quae raro audies.
Cohibe ferociam, redi, sanctum fove 880
Quem deprimendum senseras Thomam.
HEN. O vana species habitus, o fallax bonum!
Nunc larva pietas facta sceleratum impiis
Alis obumbrat quemque. Te sylvae senem
Otia colentem grata virtuti probant 885
Et loquitur habitus iste. Regem improba
Lingua lacessis? Deseras regem citus,
Aliumque quaeras arte quem fallas tua,
Regale non his luditur iubar dolis.
EREM. Regale discat arte qua niteat iubar. 890
HEN. Suspecta tenebras repetat ars pravi suas
Dum licet.
EREM. Inanes mitte, rex puer, minas.
HEN. Reverentia puerum reddit aetati senis.
Concedo delirantis, actutum fuge.
Reverentia fugiet, testor.

Exuit habitum erimitae et angelus repente apparet.

EREM. Infelix caput, 895
In te recurrit quicquid infausto iacis
Murmure minarum. Disce nunc, puer impotens,
Quo sceptra scelere polluis perdes tua.
Sero timebis numen et sero appetes
Consilia sancti, quem furor patris tuo 900
Iter furori praestruens terra eripit
Redditque coelo.
Attende. Vestrum larga suscepit genus
Et elevavit dextera potentis Dei.
Metire pars est Gallici regni quota 905
Illa Andegavia quam tuus tenuit avus,
Illamque regis tenuit arbitrio sui.
Ab illa ad altum culmen evectus pater
Tecum Anglicana sceptra partitur tuus.
Agnoscis istud? Pariter agnoscas tibi 910
Istud benignum numen indigno dedit.
Tu quid rependis? Sceptra quae scelera tua
Compescuere? Quae scelera sceptris tuis
Suffulta non sunt? Subvenis nusquam bonis,
Nusquam malorum comprimis saevas manus. 915
Anglia sceleribus laesa, vexata Gallia,
Italia testis quanta perpessus Thomas
Quod esse noluit impium. Vestra Thomas
Rabie coactus regna deseruit tui
Exul parentis. Rediit, et semet tibi 920
Subiicere studuit. Genibus admotas manus
Saeve innocentis spernis atque arces viri,
Et ore damnas quem pium nosti. Scelus
Quis hoc sacrilegus aequiparet? Audi miser,
Delicta regum quanta supplicia expiant: 925
Scelerata nati bella scelerato inferent
Dire parenti. Cernet hinc Gallia patrem
Ut persequatur turba natorum improba
Mundus stupebit arma, nec dira poterit
Comprimere mundus arma quibus acer patrem 930
Persequeris. Ipse sceptra quae solus nimis
Gestare gestis dextra numquam tua
Solum gerentur, impio bello necem
Finem daturus. Vade. Si superos queant
Pacare lacrymae, funde. Dum vivis geris 935
Civile bellum, parricida perditus,
Moriens relinquis fratribus bellum. Parum est,
Nepotibus: ibit in seros vester furor
Longus nepotes. Regium sera scelus
Est expiandum regibus poena. Vale. 940

ACTUS III, SCENA iv
RICHARDUS

Interserit Henricus Richardi orationi quasi alud et solus agens ex metu praeterito hac verba concisa. Eremita? Genius? Angelus? Manes? Homo?

RICH. Agilis per omnes funditur montes eques,
Sonipesque lentis gressibus tacite pedem
Attolit, ludicra facta sunt seria. Putes
Hoc posse nisu confici grandia viris?
Illi cupita praeda laudatur, alteri 945
Cursus citati stimulo praeceps equi.
Laxis habenis ille sectatur canes,
Iras furenti nutrit, et lentum ciet,
Et voce quemque nominans nota sonum
Quem laudat auget. Sudor hic quantus cadit! 950
Nociturus hosti metuis? O quantus perit
Labor implicandis non bene impensus feris!
Regum superbis defluet sudor genis
Tales in usus? Non placet. Nunc et tu trahes,
Richarde, anhelus spiritum ut pereant ferae 955
Populi tyrannis dum iacent pressi feris?
Dum Christianum barbarus vertit solum
Saracenus armis? Pro pudor, longum gemit
Urbs infidele sancta Hierusalem iugum,
Monimenta summi calcat infidus Dei! 960
Nos Christiani principes mundi iocis,
Ludis vacamus turpe. Non dabitur mihi
Umquam petenta liberam Solymis crucem
Inferre sublimemque statuere, impiis
Undique Richardi nominis pulsis sono? 965
Dabitur. Tonanti vota promittunt mea.
Sed ecce rex attonitus, aut quis hic mei
Et ora fratris regis et vultum induit
Et taminavit? Ipse rex? Errat oculus.
Obnubilatum sic dies regem videt? 970
Eloquere quisquis tam bone fratris mei
Vultus timori iungis inspido. Taces?
Urgere, non me praestigiae ludent tuae.
HEN. Quis appropinquat?
RICH. Frater et amicus.
HEN. Fuge
Damnata spectris manibus, calcas loca 975
Infesta.
RICH. Manes? Spectra?
HEN. Sic est.
RICH.Advoca,
Henrice, temet. Frater et solus tuam
Exosculatur dexteram. Quis hic tremor?
Plantagent inhorrescis? O magni pudor
Nominis! In hostes omen hoc recidat tuos. 980
HEN. Non me relinquas, frater.
RICH.In nexus cadens
Fulmen trisculca non meos rumpet face.
Effare, princeps, frater, Henrici inclyti
Haeres, et astrum nominis. Vultus leva,
Resume vires, regiam frontem indue, 985
Et pelle nubes. En Aquitanus tuus
Frater Richardus astat.
HEN.Et solus?
RICH.Pudet
Adhuc rigentem dexteram regis metu
Tenuisse. Torpor unde dic.
HEN.Praesul Thomas
Est sanctus.
RICH.Inde tantus exoritur timor? 990
Non est quod istud spectra vel manes canant.
Hoc loquitur orbis, vita (virtutis pium
Specimen) probavit acta.
HEN. Quid demum moror
Quod loquitur orbis vita (virtutis pium
Specimen) probavit acta, testari? Patri 995
Hoc displicebit, novimus, Cedat pater,
Ubi vera nobis dictitant cives poli.
Eatur. Aris thura pontificis manu
Libata, sacri laticis aspersio, manus
Has expiabit At novus torpor pedem 1000
Revocat, tumultus pectus attonitum quatit.
Frater, recede , nec tamen longe. Nimis
Variae recurrunt pectori moto vices
Memoria menti patris offensi subit.
Haec magna secum pondera timorum trahit: 1005
Paterna scelera saepe memorabat senex
Qui mihi minatus tanta praedixit mala.
Hinc timor. At illinc gravius incensus pater
Si quod patravit publice damno scelus,
Thomas timendus sanctus est laesus. Magis 1010
Poterit timeri qui velit iustum premi:
Num laesus ille filio parcet suo?
O vox parentis, unde per fauces meas
Es nacta transitum? Scelera pater luat.
Si quae tueri scelera non novit pater, 1015
Succedo sceptris haeres. Infausti nota
Sideris recedat, auspicatam dexteram
Non inquinabit. Iste sic abeat timor
Erasus. At quid ille si Thomam peto
Dignisque sanctum praesulem obsequiis colo? 1020
Accensus ira fulminat pater minis,
Accensus ira totus in cineres eat,
Occasio nostris dabitur armis pia.

Intrant pensionarii et satellites.

Revocatur ocyus turba famulorum, ad Thomam
Eatur. Ille dubia quae vexant potest 1025
Enucleare. Quicquid est, nobis dabit
Saltem ut faventes illi dicamur pii.

CHORUS
DE HUMANA MUTABILITATE

3. Qui summum et medium condidit arbiter
Dat summis stabiles et mediis vices.
Quae res cumque suum possidet ordinem 1030
Servat certa suum. Non ita Parthico
Emissum cornu quam dedit impetus
Vim telum retinet. Quicquid in ultimo
Noster constituit fine labor suum
Rursum saepe caput repetit. Irrita 1035
Conamur quoties, ut mediam lapis
Pacem Sisyphus nactus ad infima
De summo triplici pondere volvitur?

4. Quod praesens statuit saepe sequens dies
Diversus vario consilio inficit. 1040
Pertaesus veteris nempe alius labor
Praevertit melior. Sic tenues levi
Impulsu, fragili cardine, volvimur.

1. Verum res alia lege coordinat
Caelestis ratio, nec minus integra 1045
Impresso cohibet iure carentia
Sensus, ipse sui quam quibus optimam
Partem largifico munere tradidit.
Quicquid suscipimus suscipit altera
Vis nostra potior, quoque apices volat 1050
Inclinat faciles seu libet improba
Res damnare nota, seu niveo favet
Nostris (namque potest omnia) calculo.

2. Exemplo iuvenis qui modo sanguine
Expleri cupiens praesulis, impium 1055
Mutat consilium: scilicet arduum
Atque in praecipiti quicquid agit furor
Maiori nimium numine sistitur.

Perge ad Actum IV