Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis — translatio. 

ACTUS II, SCENA i
COMES LECESTRIAE, DUO FECIALES

LEC. Ludis paretur iste festivis locus 355
Chorisque Martis, pacis etiam inter vivat
Placidam quietem. Marte non gravi ocium
Turbare iuvenes ista delectant, gravi
Non gravia aetati. Pondus ac decus dabit
Rei theatrumn, principes inter viros 360
Rex ipse primas sustinet, Gallus tenet
Vices secundas, proximas frater minor
Aquitaniae dux vinctus et fratri obtinet.
Tum laeta procerum paria ductorum gradus
Gradu sequuntur. Regis observet choros 365
Ludosque cautus quisque admissus choris
Ludisque praeest regis: et lacita leo
Reclinis umbra, est terror et ludens feris.
Hoc feciales agite festivis locus
Vacet choraeis, ille sit vester labor. 370
Notetque quisque lege quis vestra chori
Leges tenebit melius ut dignam ferat
Quam quisque palmam meruit et motu notam.
Sed ecce sonitu Martio tellus pedum
Respondet, habitus monstrat aptatos choris. 375

ACTUS II, SCENA ii
REX HENRICUS, PETRUS BLESENSIS, LEGATUS, RICHARDUS, LECESTRIUS, DUO FECIALES

HEN. Quid velitantes inter armorum choros
Ludumque Martis noster acturus venit
Blesensis?
BLES.Habeo magna quae tuae velim
Serenitati pandere. At si me parum
Matura vexit hora conquiram libens 380
Solutiorem principi accessum meo.
HEN. Cum seriis ludi, arma regum cum sacro
Habitu videntur congredi raro, tamen
Sunt utraque regis, utraque et Plantagenet,
Et ludi et arma nostra iam pridem locum 385
Norunt sacratis cedere libenter togis.
BLES. Hoc arma princeps indice agnosco tua,
Est ille ludus regius quisquis datas
Docilis habenas audit, et modos capit.
Sunt arma rege digna quae presso impetu 390
Ad innocentum et supplicum voces silent.
HEN. Sed fare tandem quid mihi in nostro imperat,
Blesense, regum sceptra qui versat Deus.
Quid sancta iubet ecclesia?
BLES.Haec supplex tibi
Accedit, ille filium te supplici 395
Spondet benignum matri.
HEN. Et ipse regium
Submitto nomen nomini tanto. Annuo
Quidvis petenti, fare.
BLES. Me igitur nuncio
Quamvis inepto, Deus et ecclesia tibi
Commendat una voce communem patrem 400
Cantuariensem praesulem, et eius nomine.
HEN. Nunquam superbi praesulis aures mihi
Male ominatum nomen invitas ferit
Quin imminanti fulmen e coelo simul
Fragore pectus terreat, semper suum 405
Vox illa diro vinculo anathema trahit.
BLES. Se supplicantis voce commendat tibi.
HEN. Et fulminantis voce consternit, meos
Dum tot verendos, inclytos episcopos,
Qui mihi sacratam regiae frontis notam 410
Inaugurato principi ritu sacro
Posuere, demens praesul elato tumens
Ubique pulsat ore. Terrificam ferox
Censuram in omnes fulminat.
BLES. Honesta nunquam patitur officia sibi 415
Effluere Thomas queis suum regem colat.
Sed molliores optat et supplex tibi
Hoc praestiturus debitum accessus petit.
HEN. Ut intuente memet in meos furens
Eructat iras, damnat inferni incolis 420
Male imprecatus, ut superbificos agat
De me triumphos.
BLES.Ut reclinato tuam
Attingat ore dexteram.
HEN. Nempe hoc petit
Quam consecratam rite sacrilegus sic negat.
Sed qui benignam sprevit oppressa gemens 425
Cervice fortem sentiet, iustam, et sui
Agnoscat esse principis.
BLES.Benignitas
Dabit quicquid ornat Henrici manum.
Fortem probabit, iustam, et auspicio poli
Bene consecratam, denique ostendet tuam. 430
En, magne princeps, magna te laudum seges
Invitat, ista recrees clerum licet
Et aestuantem patriam et ecclesiam.
Tu provolutum principi sanctum virum
Admitte tantum, sic pietatis tuae 435
Mundo trophaeum nobile aeternum dabis.
HEN. Illum obstinato corde furibundum senem
Si subiugatum premere, vel meis procul
Exterminare finibus possem, magis
Solarer Angliam, melius ecclesiam 440
Pius tuerer.
BLES. Supplicibus aures regum est pronas dare.
HEN. Stultum est malignis.
BLES. Integrum pectus probat
Cum quis lubenter regis accessus petit.
HEN. Cum quis resistit perfidus regis tamen 445
Exoptat aditus, impium pectus probat.
BLES. Revocare potius velle seductos gradus
Se monstrat ille, si quid offendit prius.
HEN. Non hoc superbus praesul ostendit. Suum
Quin immo nostros ingerit in oculos scelus. 450
BLES. Etiam obstinatum rebus in miseris reum
Demissa flexit saepe maiestas sibi.
HEN. Periere sceptra. Regna tum demum labant
Cum fastuosis flectitur regius apex.
Stulte se humiliat quisquis abiecto nimis 455
Superbiorem supplicem vultu facit.
Dic obseratum praesuli accessum mihi
Precibus fictis.
LEG. Inclytum viri decus,
Testata virtus principis quondam mei
Cum peteret ora, nunc quoque extorquet mihi 460
Preces, tibique supplicem facit et sibi.
Magnanime princeps, praesuli sancto annue.
Virtuti ubique tutus est locus.
HEN. Pios
Quam facile sensus decipit fucum induens
Nequitia! Fallax umbra te ludit, dolum. 465
Mentita virtus texit, ut regem prius
Mendax fefellit lacrima crocidili tuum.
LEG. Sis forte laesus indolis celsae nota est
Donare laesum veniam. Nulli imparem
Animum malo tenere regium sapit, 470
Deique proprium. Magna te similem Deo
Fortuna fecit, nunc virtus similem probet.
HEN. Et comprobabit. Nunquam in immitem Deus
Mitescit, ultrix sequitur a tergo manus.
Talis ego Thomam sequar, et assequar pedem 475
Ni referat, odia ni ponat stratus furor
RICH. Quid turbulentos excitat motus tibi
Petitio honesta praesulis? Quidve annuens
Timere poteris? Non obarmata manu,
Veniet inermis. Nulla cum species mali est, 480
Iuvat experiri. Temet irasci veta,
Admitte Thomam. Si quid offendit, tua
Clementia dabit in melius; sin innocens
Gaudebis illi quicquid eveniet tibi
Non dubia veniet gloria et certum decus. 485
HEN. Qui sceptra sperat firma, securos dies
Sua rebelles arceat praesentia.
Non arma Thomas, fateor, armatam tamen
Fert usque mentem, subdolos ut me premat
Rimatur aditus. Subdolo vultu tegit 490
Truculenta fallax odia quae factis probat.
Si me perosus quid boni tandem potest
Afferre? Supplex scilicet votum male
Blanditur hostis hosti, mortiferum ferit
Munus inimici fronte sit blanda licet. 495
Fac supplicanti cederem, statim insolens
Abiret ampla spolia praetentans, tumens
Me predicaret desidem, victum, et suis
Toties petitum spiculis contra nihil
Audere posse, censuris absterritum 500
Minisque fractum colla submittere manus
Praebere victas. Phaebus hoc unquam scelus
Videbit? Istam sera posteritas meo
Tam foede iniustam nomini et sceptro notam
Aspiciet unquam? Moriar o citius ita 505
Quam vincar. Interim negantem sustine
Fratrem, repulsa haec me tibi fratrem probat,
Quod si petenti cederem haud frater forem.
Tibi mea cupio (fata me quando avocant)
Suo in vigore sceptra et imperium dare. 510
Haec tu, Blesensis, praesuli refer tuo:
Si salvus esse, si meos vultus cupit
Aspicere, ponat iras, absolvat meos,
Illis reconcilietur ut nostram queat
Sperare gratiam.
BLES. Haec Thomae meo imperas 515
Ut dicta referam? Tam dura mihi rex meus
Iniungit?
HEN.Aspice, verba pro arbitrio tuo
Mollire liceat, rem nihil minuas velim.

ACTUS II, SCENA iii
COMES LECESTRIAE

LEC. Quid hoc? Praesulis tanti preces
Aure obstinata respuit iuvenis? Negat 520
Manum osculandum tendere. O patriae vices!
O sortem acerbam! Fertili e cuius sinu
Tot prodiere principes vere pii
Et Christiani, dispares quantum videt
Surgere nepotes, impios, duros, feros! 525
Fulsere quondam decore regali, Angliae
Torsere quondam sceptra queis studium fuit
Cleri tueri iura, pontifices ope
Protegere certa, praesules sacri gregis
Quem purpuratus proluit Christi liquor 530
Honore summo prosequi. Hinc regni decus,
Hinc res secundae plebis, hinc pietas viget.
At nunc sequentes quantus incessit furor!
Quam terminum ultra moris humani tument!
Utinamque finis iste contingat, gradus, 535
Nec sit futuri nuper admissum scelus.
Nam quanta adultus ista qui fecit puer?

ACTUS II, SCENA iv
S. THOMAS, BLESENSIS

THOM. Quid rex? An iras posuit et victus mora
Demum Blesensis mitior nobis favet?
BLES. Rex patris excors spernit officia pio, 540
Amore rebus consulentis filii.
Contemnit aries efferus vocem sequi
Pastoris, et custode reiecto procul
Brevi universum hac imbuet gregem lue
Te fastuosum ait superbia tumens, 545
Te contumacem corde duro pervicax.
THOM. Fortasse iuveni pectus indomitum nimis
Exasperanti concitasti iurgio.
Fortasse supplex atque humilis illi satis
Non explicasti negotia quae iussimus. 550
BLES. Qualem imperasti me tuli, vix praesulis
Qualem decebat nuncium, is qualem furor
Caecusque mentis impetus pravae facit
Non iusta qualem praesulis reverentia
Pietasque poscerent.
THOM.Potens mundi artifex 555
Qui fingere animum potuit et regere potest
Hic ubi iubebit rex ferociam pia
Mutabit indolem atque facti poenitens
Mitiora nobis induet praecordia.
BLES. Spes nulla nobis talis affulget boni. 560
THOM. Iuvenile regi pectus est, aestu citus
Raptatur irae, quodque iuvenes assolent
Motus quos concipit cito ponet cito.
BLES. Qui fecit usu sibi domesticum malum
Sero fugabit corde quod fovit diu. 565
THOM. At supplicantum precibus saltem Deus
Commotus illi mitiorem impertiet
Animum.
BLES.Sceleribus provocatus impiis
Potius ab ipso merita supplicia exigit
Et puniendum vitiis tradet suis. 570
THOM. Votis placare numen infensum piis
Quaeremus, ut pectus benigne mitiget
Immite. Sic meliora sperare dabitur.
BLES. Utinamque detur! Hactenus spei nihil
Melioris, acta pollicentur. 575
Est militare prorsus ingenium viro
Immite, truculentum, ferisque militum
Gaudet catervis. Vertat in melius Deus.
THOM. Ut vertat ipse precibus impetra tuis.
Nec talis excedit potentem dexteram 580
Cuncta moderantis numinis, caeco licet
Furore ductus in scelera praeceps ruat.
Laxata novit lora contrahere Deus

ACTUS II, SCENA v
COMES CANTIAE, S. THOMAS

COMES Salvere praesul mittit Henricus tibi
Mandatque ut sacros praesules nullo suo 585
Scelere obligatos, debitum qui regiae
Diadema fronti et manibus ut decuit sacrum
Dedere sceptrum, propriis altaribus
Tandem remotos qui potes reddas.
THOM.Mihi
Utinam liceret! Praesulis summi meam 590
Cohibet potestas, ille quem pellit sacris
Qui iussus illi subditam mitram gero
Recipere nequeo.
COMESTibi potestas maxima
Et ius tributum est, hoc velis tantum potes.
THOM. Ni paenitentes crimen agnoscant suum 595
Scelerique paenam metiantur debitam
Ni spondeant, praestentque primis infulis
Obedientiam, nequeo.
COMESTibi scilicet
Debentur ista, teque perplexum tenet
Tibi quod negentur.
THOM. Ista debentur Deo, 600
Cuius recenti scelere violata bonitas
Poenam reposcit scelere pro tanto gravem.
COMES Leviora mitis poscit et parcit Deus.
THOM. Graviora iustus poscit et punit Deus.
COMES Moveant relicti, pastor es, cari greges. 605
THOM. Utinam moverent sic suos sui greges!
COMES Ergo carebunt praesulibus ecclesiae,
Pastore populus?
THOM. Praesules, si sunt pii,
Non diu carebunt, cito rebelles prement
Minuentque mentes, facta damnabunt sua, 610
Veniam rogabunt supplices, et debitum
Correctionis facile suscipient modum.
Sin obstinati coepta nondum deserent
Et irretorto facta promoveant gradu,
Bonis carebunt, non cupient istos boni. 615
COMES Moderare temet, regis imperia pati
Aliquando disce.
THOM. Recta iubeat, nil moror.
COMES Cogere.
THOM.Cupio, coget ubi rectum iubet.
COMES Lues, rebellis.
THOM.Innocens luam tamen.
Contemnere animus regias potest minas, 620
Soletque iusti quando refugiunt vias.
COMES Hac fraude pugnant, hac rebelles machina
Sese tuentur. Non timor vincit virum
Sed trepida pietas. Ista meditari solent
Farique iustis quibus alia semper placent, 625
Et velle volupe est. Sana meditare incipe.
THOM. Simulata pietas semet indicio suo
Incauta prodit. Ttecta nunquam principi,
Inimica nunquam corda, scit ipse, gessimus.
Sed fare demum praeterita tecum comes 630
Liceat recolere. Tu tuique complices
Cur mihi sacrorum praeposito archipraesuli,
Christi ministro, totius regni patri,
Patrique vestro, praesidi sacri fori
(Et forte vestros quod animos magis movet) 635
Regis favore reddito tandem mei
Negatis auscultare? Cur ecclesiae
Violare sacram haereditatem per nefas
Ausi bona rapuistis? Rapta reddere
Cur denegatis? Recipe consilium, comes, 640
Teque onere tanto fruge meliori leva:
“Male parta male labuntur.” Excruciant suos
Lacerantque dominos. Dum licet tandem sape.
COMES Ubi iussa feceris, et tuo te principi
Piumque praesulem, probumque subditum 645
Probaris, haec pete, libera tuos prius
Suisque redde praesules altaribus.
THOM. Tua interim quo res posita iaceat loco
Meditare. Tu tibi sat es oneris, qui gravi
Teneris implicatus anathemate, tibi 650
Impende temet. Male alienam suscipit
Qui sustinere propriam causam nequit.
COMES Haec quippe doceat qui tot annorum fugam
Praetulit obedientiae, alienus suis.
Antistitum tyranne, regni dedecus, 655
Ignave, vecors, timide, desertor gregis,
(Et quod cavendum praesuli primum foret)
Regalis aulae serve. Ubi lenis favet
Nimis superbus non tenes sueti modum.
Ubi rursus dubia variat instabiles vices, 660
Cerva timidior viae fugam tutam putas.
I querere ubi olim exul.
THOM. Tui clemens Deus
Oro misereatur. Quam vellem pro †amore patrio†
Te pauca commonere, nisi penitus furor
Animum occupasset. Interim cedam Deum 665
Pro te precaturus, animum ut placide regas. Exit.
COMES Nunquamne melius? Ante disrumpar apud hunc
Quam quid valebo. Nullus huic patientiam
Inclinat angor, superat et crescit malis.
Hoc me molestat, hoc cruciat, aeque ac minas 670
Quod blanda spernat pollicita. Rectum viri
Nil mutat animum praeter ipse quod pium
Sanctumque dicit. Hoc monet, suadet, rogat
Et semper urget obedientes praesuli
Ut simus, ut gravia futuri vindicis 675
Fruge meliori amoliamus fulmina.
Praesagus illud regibus praenuncio:
Nisi ante praesecent tenerum in herba malum,
Quam se propaget, principes tales fore
Qualis hic est, miseros probabit rem exitus. 680

CHORUS

2. Omninumeris aucta trophaeis
Inclyta virtus doctaque varios
Ponere claro Marte triumphos!
Nunc generoso robore pectus
Cingens regum procerumque minis 685
Occurris, et inconcusso stans
Vertice rides fulmina quae volant
Strepitu magno, vulnere nullo.

3. Hic ardentem cohibens zelum
Propriasque tenens regnandi vices 690
Demissa oculos prodit humilitas,
Et composito stabilis vultu
Stans medio suos respicit hostes.
Dumque insani pectoris ardor
Iam furiales evomit ignes, 695
Iam perversae spicula linguae
Hinc inde vibrat, manet illa suo
Immota loco. Non regerit faces,
Non indignans tela retorquet.

4. Hinc Thomam humili pectore celsum 700
Non tumefacti principis ira
Non Eumenidum rabie tincta
Maledicta movent, sed quasi magni
Probra putaret symbola amoris
Instat supplex oscula dirae 705
Ore sacrato figere dextrae.

1. Non supremos venditat apices,
Non supremo iure tumescit,
Sed velut ardens cum iubar exit
Dociles frondes heliotropion 710
Subito ignitum vertit ad axem
Sequiturque suum quacunque micat
Prono et fido vertice Phaebum,
Sic divina mente refulgens
Thomas fixis luminibus polo 715
Semper adhaeret, tenditque suos
Totus, supernum quacunque vocat
Gloria cursus.

Perge ad Actum III