Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis — translatio.  

S. THOMAS CANTUARIENSIS

Tragoedia

D. O. M.
B. V. M
ET EIDEM

S. THOMAE D. D.

1613

PERSONAE

S. IOSEPHUS AB ARAMATHAEA
CHORUS 4 ANIMARUM
S.
THOMAS
LEGATUS
GALLIAE
DUO CIVES

HENRICUS REX
RICHARDUS FRATER REGIS
COMES
LECESTRIAE
COMES
GLOVERNIAE
DUO FECIALES

PETRUS BLESENSIS
ALTER E CLERO
COMES
CANTIAE
QUATUOR INTERFECTORES,
videlicet BRITO
THRACIUS
URSIUS
MORAVILLA
EREMITA
ANGELUS
NUNCIUS

[RAYMUNDUS
COMES CORNUBIAE]

ACTUS I, SCENA i

S. Iosephus ab Aramathaea educit chorum 4 animarum recenter purgatarum.

Cessere votis longa supplicia piis
Et igne cessit error exesus sacro,
Quo deviantes saeculum tinxit animas.
Nunc appropinquat nescius finis dies.
Occasus expers solis exoritur iubar. 5
Iubilate, mentes vividae, aeternam poli
Spirate pacem, summa vox coeli vocat
Ad nuptias Agni. Levate vertices,
Sanctos beabit lumen aeternum sinus.
Nunc pertulisse tempus exilii iuvat 10
Longum tremendi. Nunc beatorum choros
Adire tota sorde detersa licet.
Docuisse tandem vera Iosephum liquet,
Docuisse testor illa, quae demptus cruci
Ulnisque dominus hisce revolutus, humero 15
Caput reclinans languidum laevo, levi
Sed praepotenti murmure inspirans mihi
Mandavit: “Ecce, nobilis centurio
Ab Aramathaea,” dixit, “in proprio mea
Qui membra tumulo condis, extremum mea 20
Collige per orbem membra. Penetranda est tibi
Insula Britanni cincta concursu maris.
Hic membra nobis alia sunt, vitam dabis
E mortis tu sempiternam, sedibus
Sunt vindicanda coelicis. Crescet tibi 25
Ibi corona festa.” Salvator, tuis
Obtemperavi vocibus, dedi fidem
Tuam Brytannis. Crevit et fructus tulit
Hos inter alios. Sparsimus semen manu
Purum tremente, semen exurgit pium 30
Tute irrigasti. Sanguinis non est datum
Nostri rigare rore, martyrii decus
Nondum Britannae mellis est merces data.
Dabitur deinde, fusus aperiet cruor
Coelum Britannis, astra penetrabit frequens 35
Et purpuratus Anglus. Adopertas fores
Albanus illas vidit, et alii suas
Meruere sanguine laureas tingi suo.
Aspirat et nunc purpurae clarum caput
Thomas, potentum proterens regum impia 40
Mandata, vobis ille spectetur. Dabit
Hoc approbatum: facilis a terris via
Ad astra fortibus, viam Thomas docet.
Discite fuisse flamma qua potuit fugi
Quae mille vos detinuit annorum. Diem 45
Mortalibus commisti agite, coelo sequens
Videbit animas vos triumphantes, moram
Brevem comes pensabit aeternus. Iterum
Non poenitebit veste mortali pii
Spectasse cinctos spiritus luctam viri 50
Ingentis acrem, specimen mundo pium.
Sedete: Thomae cernite ut Furiae parent
Bellum feroces. Vincla fucata offerunt,
Oblata reiicit. Torque splendenti velint
Ligare colla, renuit. Auratas parant 55
Aptantque manicas manibus, aptatas terit
Splendore falso praesul indocilis capi.
Violenta sperni frendit indignans manus.
Deliberat, terret, minus cedit minis
Athleta strenuus. Fores Afflictio 60
Aperit hiantes, intrat. Afflictio, tuas
Praefert catenis auris sordes, suo
Scelere recedunt turgidi. Ambitio, comes
Et praeses aulae regiae, regum tumet
Spoliis duorum, sceptra qui fastu pari 65
Nunc Albionis polluunt. Pictum gerit
Struthio-camelum, sydera notat impotens
Bellua, volatu sordidum nullo solum
Ultra levatur. Parma torpenti sequens
Debetur Otio, illa fert multa gravem 70
Umbra, rigescens inter Arctoas nives
Quae stertit ursam. Quod Titan medio videt
Ignorat anno, quod vehit terris hyems.
Invidia Lernam redolet, innatis tumet
Bufo venenis, marginem serpens vigil 75
Oberrat omnem. Praesul his hostis foras.
Haec monstra bellum praesuli nostro cient,
At ille nulla mole concussus stabit.
Non destitutum discat hinc mundus bonum.
Virtutis una merces et comes Honor 80
Virtute trina ductus afflicto venit
Opem daturus scuta vitiorum manu
Clara revellit turpia. Reversa at humili
Modestiae Ambitio ferox cedit. Tuum
Tu, Fortituto, hostem triumphas Otium, 85
Et charitati victa praeclaram dedit
Invidia palmam. Victor effringit fores
Afflictionis, prodit invictus malis
Thomas, de Honoris serta non renuit manu
Admittere comis: quantus incedit! Polo 90
Talem receptum sacra pontificum brevi
Decreta dicent. Iste spectandus dabit
Quo fine flammas posse vitari levi
Errore tinctos quae gravi purgant mora.
Spectate clarum specimen et quales agit 95
Discite triumphos. Offeret solus caput
Omni dolori, solus erectum geret
Ad bella pectus, mille Furiarum mala.
Ambitio quicquid, quicquid Invidia potest
Congerere luctus in illius toto caput 100
Cumulo residet, donec ereptum levet
Virtus ad astra, et debito locet throno.
Post fata Thomae vos manet splendor poli.

ACTUS I, SCENA ii
S. THOMAS, LEGATUS GALLIAE

THOM. Surrexit udo pulcher oceano dies,
Et ecce patriam aspicimus et notos lares. 105
Crudelis heu me vita septenni gravis
Urget labore, dura cum regis fero
Imperia, et ovibus pastor avellor meis
Profugus, et urbes inter ignotas ago.
Miseria quas non tetigit et flexit mea 110
Pietate mentes? Gallia aerumnas meas
Lacrymosa vidit, Roma et extremus mihi
Condoluit orbis, Sola crudelis mihi
Meoque semper sicca in exilio stetit
Anglia paterno gravius oceano tumens, 115
Sub rege miseris nescio inflecti malis,
Consilia donec vertit in melius Deus
Deditque patriae memet et patriam mihi.
Hoc Ludovico regi Henricus dedit
Munus petenti, in patria ut tandem mea 120
Mori liceret, cui nec aliena <a> metu
Vivere carentes licuit in patria dies.
LEG. Tibi gratulari patriae aspectu lubet
Et restitutam ecclesiae pacem tuae
Tuisque, praesul, redditum votis diem, 125
Quo teste coelo et Galliae et Normanniae
Spectante populo regis expertus fidem
Et Ludovico fueris, et fueris tuo
Acceptus Henrico. Et tamen si quid mea
Consilia valuissent, melius ah Galliam 130
Adhuc teneret, nec retentaret adhuc
Animum ferocem regis et nimis asperum
Tactu leonem.
Extrema moneant verba te regis mei
Cum vela ventis et ratem poto dares: 135
Lacrymosus ille regis Henrici oscula
Infida dixit, pacis et inanes notas,
Et tutiores esse discessu moras.
THOM. Olim timuimus ista, iam versos timor
Resumpsit animos. Fulminet diram necem 140
Occurrimus, utinam et nece liceret mea
Finire patriae et regis et populi mala!
Insurgat iterum Henricus, Henricum tuli
Diu prementem, statuit in clerum novas
Leges, refixi, et ideo haec omnis meum 145
Caput procella petiit. An potui graves
Cleri ruinas ferre? Subiicere sacra
Studuit profanis legibus, clerum foro
Civili, hic omnis ardor hoc studium fuit.
Lex alia ab illa crevit, ut nulli foret 150
Ius provocandi ad praesulem summum. Mihi
Signanda lex est tradita. Hoc omne nefas
Superare visum est, clerum dividit et ecclesiam.
Non tulimus: irae dedimus et liti locum,
Dabimusque nostram si fugam vulnus petit. 155
LEG. Pontifice digna loqueris, et regi fidem
Praestas vel invito. Numquid ast soboles patre
Mitior, et ipse rebus Henricus tuis
Parente natus melior Henrico favet?
Utriusque durum est regis invidiam pati. 160
THOM. Iuvenilis animus et facilis aetas malo
Succumbere omni. Levibus etiamnum fides
Credula susurris, quos vel inimica excitat
Delator arte, vel ore populari solet
Eliminare fama praecipitem nimis 165
Iuvenem afferarunt atque alienarunt mihi.
Accedit ira et caecus invidiae dolor
Episcoporum, quos sacro exemptos foro
Ob scelera diro perculimus anathemate.
Nam consecrandi iuvenis in regem mihi 170
Onus insidebat: manibus hoc illi meis
Iniuriosa munus eripiunt fide,
Unguntque regem, pariter in nomen meum
Iuvenem superbum perfido incendunt dolo
Laboriosis cum meam vitam malis 175
Trahi viderent.
LEG. Semper infidum scelus
Persequitur aequum. Si tamen nondum malum
Invaluit, ut consilia refugiat mea
Efficere certum est quicquid in nostro situm
Fuerit labore, quo tibi iuvenem fide 180
Meliore iungam. Huc enim spectant mei
Mandata regis, huc amor tendit meus,
Iunioris animum regis ut placem tibi.
THOM. Secundet ille vestra consilia Deus
Qui corda regum flectit et firmat sua 185
Potenter arte. O meam vitam malis
Non adeo miseram! Cui parat forti Deus
Auxilia dextra . . militat caelum mihi
Et hospitali regna coniurant fide,
Meo ut labori dulce solamen ferant. 190
Et ecce laetos video in occursum mihi
Properare cives: obvio occuram gradu.

ACTUS I, SCENA iii
S. THOMAS, DUO CIVES

THOM. Dilecta Christo capita et innumeris diu
Desiderata precibus et votis mihi,
Accipite tandem dura post vitae mala 195
Et vestrae amicum pacis, et sui gregis
Ducem fidelem: occurrite, amplexus date,
Reducemque vobis reddite meipsum mihi.
CIV. 1 Pontifice clerus Angliae orbatus suo
Septem per annos voce redeuntem excipit 200
Gaudente, et omnis resonat applausu domus.
CIV 2 Qui viduus ante flevit ereptum patrem
Populus fidelis, modo revertentem sibi
Salutat ore praesulem unanimi suum.
THOM. Utriusque gratas reddo et accipio vices 205
Et laudo memorem rebus in acerbis fidem.
Utinam in potentes illa cecidisset viros!
CIV. 1 Et spero qualem laeta se officiis tulit
Tua Cantuaria, reddito tandem patre
Communi, adesse et Angliam totam tibi. 210
THOM. Deus secundet vota, nec prius pio
Populo revellar fata quam vitam auferant.
CIV. 2 O care praesul, sensit absentem diu
Diuque gemuit civitas. Quanto levas
Omnes dolore cuius exilium omnium 215
Afflixit animos! Reddidit tandem Deus
Te nosque, nobis friumur. Hoc demum die
Reddita videmus praesulem, patrem, sacra.
THOM. Mihique reddor ipse, Conscium testor Deum,
Quoties refrixit animus ubi cari gregis 220
Memoria subiit, dura mihi hoc erant mea
Exilia, et omnis civitas novum exulem
Toties habebat in animum quoties mihi
Meae reduxit urbis exemplum, et pios
Cives. Sed omnis abeat erasus dolor 225
Cum exule. Procella cessit et nobis diem
Laetum reliquit. Quanto quae pressit fuit
Tristitia, maior tanto contraria magis
Laetitia crescit. Fruimur optato die
Nobisque fruimur. Hoc diu frui die 230
Concedat ille qui hunc diem afflictis dedit.

ACTUS I, SCENA iv

Detegitur Henricus iunior velo reducto sedens in solio coronatus, in dextra sceptrum, sinistra globum tenens.

HEN. Exiguus Andegaviae tractus, oriens
Versus Tyronum clauditur terris, habet
Fines Brytannos occidens; limes levis
Est alter ille Picto, Mainam territ 235
Meridiem ubi spectat. Meus tenuit avus,
Non transiluit patris hoc fines pater.
Plantagenet his angustiis clausus suo
Contentus agro, pacis exercens bonus
Et pauper artes civis obtinuit probi 240
Gallique fidi nomen. Hunc auxit ducem
Avia Mathilda nostra, Gaufredum manus
Assueta sceptro assumpsit. Hinc patri meo
Normannus, Aquitanus, Bryto, atque alter mari
Divisus Anglus Bryto deservit. Patri? 245
Imo mihi deserviunt. Frontis iubar
Agnoscit huius Anglus et Gallus, mihi
Ligeris, Garumna, Thamisis, Sequana fluunt.
Non ficta gerimus sceptra, non plausu tenus
Occupo theatrum fictus ad ludos breves 250
Iners tyrannus, syrma non falsum traho.
Est verus iste frontis auratae nitor,
Vereque gentes sceptra compescunt mea.
Et sola quid non sceptra compescunt mea?
Quid cum parente regna sortitus gero 255
Non solus? Orbi solus est Tytan satis
Et unus astris lumen infundit, quota
Pars orbis ista est quae duos reges capit?
Insigne frontis cingit hunc mundi typum,
Quid ni potestas sufficit mundo mea? 260
Sufficiet, ingens cresco, non ausis dabit,
Non ponet ullus terminus votis modum.
Qualis fragoso Ligeris crescens vado
Per Andegaviae rura dilabens, quater
Decem fluentis auctus oceanum subit 265
Invidia pelago, socius immensus mari,
Talis per orbis regna violentus ferar
Et subiugatis regibus crescam, parem
Non nosciturus inter humanum genus,
Solumque sceptri praesidem admittam Deum. 270
Obtemperavimus satis, satis datum est
Senio parentis. Rege non natus diu
Regnavit ille, cedat. Excelsis genus
Utrumque nostrum regibus ductum. Cito
Gestanda spondete sceptra: gestantur cito, 275
Sed diminuta. Faxo dentur integra,
Solique tandem regna subdantur mihi.

Intrant Richardus, Lecestrius, et alii.

HEN. Ecquid novarum frater apportat? Comes
Lecestriae ecquid, nobilis bello manus,
Regi fidelis, plebis obsequio potens? 280
RICH. Hic porta famae: regias pulsat fores?
Quicunque rumor verus aut falsus volat,
Huc disciturus quis volet venio.
LEC. Dies
Illuxit alma, fausta sit regi, suos
Qui fronte laeta nobili vultu excipit. 285
HEN. Plenum, Lecestri, spiritu regem vides.
Amore plenum, frater, invisis tui.

Intrat comes Glocerniae.

GLOC. Aurora navem vexit a Gallis recens
Et illa Thomam Cantuariensem. Redux
Exilia longa queritur, aris amovet 290
Antistites.
HEN.Nulla tempestas maris
Violentior Thoma. Rediit una pater
Fortasse noster, reditus et ille comes,
Et nave iunctus praesuli dedit manus.
GLOC. Non una Thomam veheret ac regem ratis, 295
Legatus illa Gallus advectus venit,
Rectaque magni curiam regis petit.
RICH. Docebit ille iure quo Thomas redit,
Aliasque si quae Galliam versant vices.
HEN. Agite, triumphi, festa, regales dapes 300
Parentur etiam arma sed amicorum, quibus
Discet legatus arma quae tracto sui
Socius generque regis. Illustri volo
Hic apparatu Gallus exceptus meo
Socero reportet Angliae dignum decus. 305
Te frater ista cura, Montfortum manet
Legatus excipiendus, illi obvius eat,
Deducat ad nos fortis exceptum manus.
Reliqui recedant. Redeat in manum typus
Orbis domandi. Fallor, an faustum dabit 310
Votis legatus omen adveniens meis?
Mulcebo Gallum: voce capiendus socer
Est mihi legati, captus is vires dabit
Et robur ingens. Clypeus et murus patri
Accedet opponendus. At lento pede 310
Nimium terenda lubrica imperii via est.
Imago mundi stringitur laeva, gravi
Non nisi labore mundus astringi potest.

CHORUS

1. Et sceptra regum et purpura divitum
Et quicquid orbis iactitat impetu 320
Rotantur incerto, labantis
Arbitrio variata sortis.

Has sola leges pectoribus piis
Defixa virtus spernit, honoribus
Intaminatis nempe fulgens 325
Perpetuo radiat decore.

Non dives illam purpura, non vagus
Ganges arena leniet aurea,
Non fulminantis vox tyranni
Masculeo quatiet vigore. 330

2. Testatur isthoc en tuus, Anglia,
Thomas, labores mensus aeneos,
Cui Cantuariensis arae
Mitra sacros redimit capillos.

Heu quantus illum persequitur labor! 335
Periculorum quanta seges caput
Constipat, et pectus virile
Praesulis egregii lacessit!

3. Hinc dulce linquens et patriae solum
Laresque caros, per tumidum mare 340
Per saxa nimbososque montes
Magnanimus properavit exul.

Sic nempe rebus crescit in arduis
Invicta virtus, sic fruticat suo
Faecunda damno: ut palma ab ipso 345
Ducit opes animumque ferro.

4. Sanctos penates, Roma, tuos petit
Et celsa divum limina, quem sacro
Excepit amplexu sacerdos
Tergimina rutilans tiara. 350

Illo imperante rursus in Angliam
Mortem ad paratam pergere praescius
Ut abrogaret iussa regis
Non metuit novus ire miles.

Perge ad actum alterum