Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis.   Tessera viridis — translatio.

ACTUS V, SCENA i
BASILIUS solus

Basilius laesi abs se Theoctisti dolore captus eundem vel servare vel ulcisci cupit.

<BAS.>. Ignave, segnis, totque post hostis probra 2465
Adhuc inulte, pergis incassum Notos
Pulsare verbis? Decuit ultrices diu
Ciere furias. Ruere iam fossus tuo
Debebat ense Bardas, et mundum impio
Levare vultu, Ditis immersus lacu. 2470
Exsibililatus, pulsus infami manu,
Contemptus, aulae lusus, ut longum vager?
De me triumphet hostis, elata polos
Cervice feriens, nec pares tumido ferat
Poenas furore? Regnet? Insultet? Tonet? 2475
O lente in iras anime, vindictae immemor!
Ubi priscus ille iecoris irati furor?
Ubi Martis aestus? Ubi gigantaeo potens
Fulmine lacertus? Torpet? O pectus quate!
Quate robur, ictum dexterae ingentem quate. 2480
Ingrate Barda, cuius arbitrio meus
Peccavit ensis, sanguine Eubuli rubens!
Peccavit. Astra, parcite. Insontem neci
Potui dedisse, fata nisi verum tegant.
Haec praemia refers? Perfido impulsu fugas 2485
Praeceps amicum? Sed quid ingratis diem
Tero querelis? Fateor, emerui probrum,
Merui repulsam, sibila, irrisum, iocis,
Qui sydus aulae, columen Astraeae, decus blue
Virtutis, ego voce mendaci reum, 2490
Ego immerentem perdidi. Ego caedem viro,
Stilbontis astu (vana nisi mentis fides)
Captus creavi, fraudis infandae comes.
Ignosce, caelum. Mentis incautae piget.
O si qua mortis restet arcendae via, 2495
Ne pereat insons! Ibo, Dat vires dolor.
Audace quisquis tendit in virum dolo
Nece occupetur. Ense nudato seges
Stet ferrea licet, ibo qua denso globus
Horrescit aere. Quo tamen propero furens? 2500
Si cadimus ambo, victa si virtus gemat,
Quid sanguis una sparsus efficiet meus?
Ubi caedis ultor? Cautius eundem reor.
Dum vota per suprema Theodoram pius
Affatur, hostis fata Theoctisto parat. 2505
Hic ergo certum figo seductus gradum
Aut ultor aut defensor. Imparibus manum
Nisi cogat armis Bardas, arcebo nefas.
Sin victa vi spes fallat, ulciscar nefas. red

bar

ACTUS V, SCENA ij
IANNES, BASILIUS, BARDAS, STILBO, MISANDER SICARIUS, IANNES, MILITES, METHODIUS, THEOCTISTUS, GENII

Bardae ac Stilbontis opera, spectante Ianne, in aula occiditur Theoctistus.

IAN. I, Phoebe, propera. Conde radiatum caput. 2510
Nil lucis opus. Obscaena tenebrarum toga
Abominando conscia facinori placet.
Pallescit aether. Ora, gens superum, tege,
Alios reposco criminis testes mei.
Vos quibus Averni vulgus in poenas patet, 2515
Perusta flammis turba, vitiorum satrix,
Testes adeste. Tuque, cui cordi cruor
Ducumque strages, proximum Diti caput,
Erumpe pestis. Vel tuo dignum sinu
Spectabis orsum.

Hic erumpunt e latebris genii sex aulam infestantes, et scenam hinc inde occupant.

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerFallor? Ad nutum volant. 2520
Hinc intuebor caedis optatae modum.

Ducit milites et per scenam disponit.

BARD. Agite, tremendos arma fulgores vomant.
Servate limen. Quisquis auxilio subit
Hostis an amicus, ense fulmineo ruat.
Facessat omne gentis ac trabeae procul 2525
Discrimen. Ipse si moram rebus paret
Caesar, petatur. Bardas immunes dabit.
BAS. O perduellem!
BARD. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Coepta si votis fluant,
Opulenta pretio dona pensabunt fidem.
STIL. Excussus antro prodit Augustae favor, 2530
Sternenda telis praeda.
BARD. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerPercussor ubinam?
STIL. Adest, cruore pastus humano popa.
Ferale monstrum, Ditis effigiem vide.
Annon Averni specimen ostentat Iovis?
BARD. Immane spirat cruda maiestas viri. ¡2535
MIS. Quis me cruento poscit officio?
BARD. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Vales,
Amice?
MIS. spacerspacerValeo.
BARD. spacerspacerspacerspacerspacerPectoris magni fibras
Tentare ferro!
MIS. spacerspacerspacerspacer Cordis Herculei fibras
Lacerare ferro. Siste centimanos mihi
Coram gigantes, siste Centauros truces, 2540
Haec una perdet cuspis.
STIL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Heroas quoque,
Factisque grandes mentis innocuae viros?
MIS. Vel Iove profectos, generis aetherei viros.
Par innocentes cuspis et sontes facit.
BARD. Ergo age, pavorem pone.
MIS. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQuem longus fugat 2545
Cruoris usus.
BARD. spacerspacerspacerspacerCaucaso praegnet sinus.
MIS. Scylla et Charybdi praegnat, et Dite, et Chao.
BAR. Intende dextram.
MIS. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Victimam adduci iube.
Pendet lacertus.
BARD. spacerspacerspacerspacerReferet egressus pedem.
Subsiste promptus.
MIS. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAdvenit, ferrum imprimam. 2550

Prodit Methodius.

BARD. Erras, morare. Nemo praeclusit fores?
IAN. Mala venienti pestis occludat fores.
BAR. Quis huc citatum casus, antistes, vehit?
METH. Si fas locusque, pauca Theoctisto loquar.
BARD. Secretus hortum, credo, Caesareum terit. 2555
Aditus patescit.
METH. spacerspacerspacerspacerArma quid stricta emicant?
Quisquamne placidum vexat imperii statum?
BARD. Pugnas ministri Marte ludenti cient.
METH. Praesagus iras animus, haud ludum timet. red
BARD. (Seorsim.) Inauspicatos effer actutum gradus. 2560
Tuere, Stilbo, ianuam, intrantes fuga.

Exit Methodius.

STIL. Fatum subibit quisquis ingressum subit.

Prodit Theoctistus.

THE. Tandem superbos fugio damnatus lares.
O ter quaterque fausta, qua fugio, dies!
Proscriptus aulam fugio. Mercedem suis 2565
Hanc illa famulis pendit. I nunc et vagam
Anhelus ambi sortis excelsae rotam.
Vel sic tamen fugisse fumosos iuvat
Regum penates. Vos ego, superum genus,
Melioris aulae decora, syderei duces, 2570
Testor, palustrem semper optavi casam,
Ubi spem supra metumque securus Deo
Vota numerarem. Vota firmavit Deus.
Portum procella, patriamque reddet fuga.
Veniet vel ipso dulcis exilio quies. 2575
Tibi, summe rerum genitor, immensas fero
Laudes, precatus quidquid Augusto mali
Impendat, orbem quidquid Eoum gravat,
Mecum in remotos exulet mundi sinus.
BARD. Aggredere.

Sicarius tremit in ipso aggressu.

MIS. spacerspacerspacerspacerspacerspacerDextram vicit haerentem pavor. 2580
THE. O quando votis fausta lucebit dies!
O si!
STIL. spacerspacerIuvemus tela, iungamus manum.
THE. O quae per artus flamma concussos volat!
Quo, quo pater caelestis, excitum vocas?
Ab aula in aulam? Venio.
BARD. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerReseramus viam. 2585

Intra scenam fit caedes. blue

STIL. Disrumpe fibras. Sterne Tartareum caput.
BAS. Cohibite furias. O nefas!
BARD. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Actum est, habet.
THE. Iesu!

Basilius sero succurrit.

BARD. spacerspacerspacer Labascis, chare syderibus pugil?
Theoctiste, moreris? Parce Basilio.
THE. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerDeus.

Aperta scena visuntur prostratus.

BAS. Eheu! Peremptum dura composuit quies. 2590
Moriere inultus? Stilbo iungatur comes.

bar

ACTUS V, SCENA iij
IANNES, ARSAVERUS

Iannes cum fratre Arsavero de Theoctisto caeso sibi gratulatus oestro percutitur, ac deinde per aerem abripitur.

IAN. Bene est.
ARS. spacerspacerspacerspacerBeate est.
IAN. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerProspere, ex animo satis.
Pars nulla fraudis periit. Explevi scelus.
O plausus, o triumphus! O faelix dies!
I nunc, superbe, disiice tiaram comis. 2595

Imponit pedem cadaveri.

Theoctiste, pedibus subdere terendus meis.
Iam te triumphabundus extinctum premo.
Iam probra passum, iam superbifico pedem
Movisse solio, mille iam pressum malis
Iuvat esse Iannem. Quam tenet oculos cruor! 2600
ARS. Quam satiat iras!
IAN. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Iam iuvat nigro Stygis
Vovisse domino pectus, et voti fidem
Sanxisse ad aras sanguine humano ebrias.
Iuvat impiasse caede puerorum domos,
Orbasse matres prole, mentito lupum 2605
Ore simulasse, perque triviorum angulos
Explesse dapibus carnis humanae famem.
Theoctiste, pedibus subdere terendus meis.
Iam te triumphabundus extinctum premo.
O plausus!
ARS.spacerspacerspacerO triumphus!
IAN. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerO faelix dies! 2610
Tibi, furve manium arbiter, laudes fero.
Exolvo vota. Repete promissi fidem.
Animam fibris abrumpe. Si fati via
Nondum terenda est, corpus interea obside.
En laxus avidum praebet hospitium sinus. 2615
Irrumpe, Pluto, pectus obsessum tene.
Tum me per auras turbine abreptum vehe,
Quo se catervis magica conglomerat cohors.
Illic perenni thure te colam deum.

Fit quasi mugitus subterranteus.

Audimur. Imo sonuit e mundo fragor. 2620
Afflamur. Instat numen inferni Iovis.

Iannes ab insidente daemone in gestus mirabiles agitur.

ARS. Silet repente frater. Excussos tremor blue
Praetentat artus. Igneo vultu truces
Rotantur oculi. Spatia diffundit latus,
Aperitque grandi pectus hospitium deo. 2625
Excepit alte numen, et totam Iovi
Patefecit aulam, iamque vix tanti capax
Rectoris animum pariter ac regimen sui
Tradit tyranno. Fauce luctantur soni.
Meditatur aliquid, murmur inveniet viam. 2630

Iannes impos sui Arsaverum pro Theoctistum tentat suffocare. Verberat.

IAN. Dissiluit Orcus. Patuit umbrarum palus.
Per vacua Ditis regna, per manes feror.
Quaenam ista torvis umbra luminibus hians?
Theoctistus? Hostem vel sub inferna Styge
Ulciscar implacatus. Age, poenas lue, 2635
Umbra scelerata, sortis exitium meae.
ARS. Absiste, Iannes, fratris in iugulum ruis.
IAN. Iam nostra pateris regna, depulsus tuo.
Huc flagra, furiae. Volvat huc Phlegethon rogos.
Huc omne monstrum Ditis. Huc quidquid mali 2640
Erebo sub imo est.
ARS. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerFrater, o cohibe manus!
IAN. Etiam minaris, umbra detestablis?
Geminentur ictus. Perstet aeternum dolor.

Iannes repente cadit tanquam mortuus, mox fratre egresso redit ad se et curru aereo a serpentibus vel equis igneis tracto abripitur.

ARS. Miserere, Pluto. Cecidit, et fractae sopor
Succedit irae. Teneat obsessum quies 2645
Dum qui per artus erat excutiat deum.
IAN. Iam siste furias, Pluto, lymphatum est satis.
Adeste, adeste, saeva flammipedum cohors.
Secare celsos nubium tractus libet.
Properate currus. Sistitis? Erebi pater — 2650
Agnosco murmur. Eia fulmineo viam
Findite volatu, videor. Ocyus, ocyus. red

bar

ACTUS V, SCENA iiii
MELINDUS solus

Melindus, omnibus iam ad iter comparatis, dum Theoctistum in condicto loco praestolatur, incidit in eiusdem cadaver.

In habitu eremitico quaerens seu expectans dominum suum Theoctistum in loco condicto.

MEL. O ter beatam rebus e vanis fugam!
Excutimus aulam. Fucus et fumus procul,
Procul absit aurum. Laeta pauperies placet. 2655
Haec me beabit exulem curis toga.
Deserta rerum, sola terrarum peto,
Opesque mecum profugus immensas fero,
Theoctisti amorem. Stante quo, faelix mihi
Semper nitebit, orbe vel fracto, dies. 2660
Te, care princeps, astra tutentur, nihil
Precabor ultra. Cur tamen moras trahit?
Hunc ferre properos iussit in locum gradus.
Cui facilis aulam patuit intranti via,
Exire lentum est. Numquid acciderit mali 2665
Intus revisam. Sanguis insternit solum.
Omen tremisco. Fallor, an suo natans
Cruore iacet aliquis? O casum! O scelus!
Theoctistus? O me perditum! O procerum dolos!
Theoctistus, aulae magna mens, regum iubar, 2670
Tutamen orbis, gentis Eoae decus,
Terror nocentum, fortis praesidium bonis, red
Iacet peremptus? Dira livoris manus!
Huc spes Melindi rediit? Huc placidi tenor
Speratus aevi? Dulcis huc rerum fuga? 2675
Beata sylvis ocia! O sortem asperam!
Theoctiste princeps, unica Melindi salus,
Pars prima nostri, moreris, et solum fugax
Linquis Melindum? Solus in luctus miser
Fugiente te relinquor? O tecum igneas 2680
Subire sedes liceat, ut si quid mei
Post te supersit, sorte tibi iungam pari.

Sicam reliquerat carnifex, quam arripit Melindus.

Ferale telum! Mucro malefausta manus! red
Saevae minister artis! O potius meum,
Meum execranda cuspis hausisses latus! 2685

bar

ACTUS V, SCENA v
BASILIUS, MELINDUS, STILBO

Stilbo, cogente Basilio, fraudes aperit et tantum non occiditur.

Trahit per collum Stilbontem.

BAS. Tela huc, Melinde, melius huc furias age.
Fas est in istum, quidquid est in te nefas.
Hic ille fandi fictor, hic fraudum parens,
Cuius profano chalybe confossus iacet,
Quem flemus omnes. Huius in fibras preme 2690
Animosus ensem.
MEL. spacerspacerspacerspacerspacer Dire, crudelis, ferox,
Quis innocentis egit in caedem furor?
En pasce visus, pasce sanguineam sitim.
Agnoscis atrox dexterae exemplum tuae?
Agnoscis! O te robore aeterno satum! blue2695
Hoc ergo fidei pignus, loc legum iubar
Abolere poteras? Pectus hoc iusti tenax,
Illime, castum mentis innocuae larem
Foedare ferro? Dulce caelituum decus
Theoctiste! Si quis spiret in venis calor, 2700
Exurge vindex. Hostis en spirat tuus.
Nil superat animae. Heu! Spiritum exhausit tibi
Hic parricida, carnifex, lanio, tygris,
Harpya, vultur.
BAS. spacerspacerspacerspacerspacerDigna sceleribus dabis
Supplicia caesus. Manibus functi ducis 2705
Stat immolare capitis inferias tui.
STIL. Miserere, Basili.
BAS. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerSerus in preces venis.
STIL. Premis innocentem.
BAS. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerTam ferae artificem necis.
STIL. Promeruit.
BAS. spacerspacerspacerspacerspacer Unde?
STIL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerCaesari exitium struens.
BAS. O lingua mendax! Fraudis authorem refer, 2710
Vel tundo pectus.
STIL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerIannis adiutus manu
Bardaeque, sancto crimen affinxi viro.
BAS. Dirae minister fraudis, exactor mali,
I.
STIL. spacerParce.
BAS. spacerspacerspacerspacer Poenas sceleris aeternas lue.

Dum percutitur vi se proripit.

STIL. O plaga! Pereo, intereo. Proh regni fidem! 2715

bar

ACTUS V, SCENA vj
BARDUS, MELINDUS, BASILIUS, MICHAEL IMPERATOR, METHODIUS, EPHEBI, LICTORES

Turbatur aula, Theoctisti cognita innocentia. Imperator a Methodio reprehensus abiicit curam imperii.

Pugnant Bardas et Basilius.

BAR. Cohibite ferrum.
BAS. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQuisquis accurrit cadat.
BAR. Cedite, rebelles.
BAS. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerCaedis hortator, peri.
Urge, Melinde, latera. Vir virum premat.

Prodit festinus.

IMP. Cessate, proceres. Lictor, in medios rue.
Quis hic tumultu saevit audaci furor? 2720
An Martis iras aula sanguinei serit?
Proceres, iniquo colitis obsequio ducem.
Discite virilis fraena dominatus pati,
Abscessit aula mulier. Imperio premit
Augustus orbem. Ferre consortes negat. 2725
Testor tonantem, mortis emeruit vicem
Quisquis penates ense violarit meos.
BARD. Tamen cruore pateris insonti lares
Late rubentes.
MEL. spacerspacerspacerspacerNempe Theoctisti cruor
Late rubescit.
BARD. spacerspacerspacer Stilbo —
IMP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Quid passus mali? 2730
BARD. Stilbo, iuventae rector ac praeses tuae —
IMP. Num cecidit?
BARD. spacerspacerspacerspacerspacerspacer Amne tecta sanguineo lavat.
IMP. Peremptus?
BARD.spacerspacerspacerspacerspacerspacerIctu caesus immani caput.
Quem fata letho si qua servatum velint,
Texi cadentem; fata si letho premant, 2735
Caedis ministros cernis. Haec ferri minas
Conseruit ira.
IMP. spacerspacerspacerspacerStilbo? Dux animi? O nefas!
Violatus ense! Decuit Augusti prius
Ferire iugulum. Testor infernum Chaos,
Ulciscar ausum.
MEL. spacerspacerspacerspacerspacerFrange meditatos parum red 2740
Animi tumultus, Caesar, In pias dolor
Exarsit iras. Cecidit heu pressus dolo
Firmamen aulae, cecidit. Ultrices time
Flammas Olympi, Barda. Te sanguis reum,
Te sanguis iste poscit in poenas. Vides? 2745

Ostendit cadaver Theoctisti.

BAS. Vides nefandum caedis indicium tuae?
BARD. Video rebellem, perfidum exitio datum.
BAS. Tua interemptum fraude.
BARD. spacerspacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacerspacer Flagitio suo.
BAS. Vindicta, Caesar? Stilbo (te veri arbitrum
Imploro, titan), Stilbo confecit scelus, 2750
Iannis veneno pariter ac Bardae manu
Provectus. Insons fata Theoctistus refert.
Haec ante fatus Stilbo corripuit fugam.
IMP. Discede tellus.
BARD. spacerspacerspacerspacerspacerspacer spacerMeque distractum vora,
Nisi falsa fingat.
IMP. spacerspacerspacerspacerspacerO ferax mali dies! 2750
Sic imperatur? Ira, dissidium, doli,
Duella, rixae, sanguis, exitia, neces
Regnum auspicantur? Regia tumultu quies,
Caesarea tantis ocia fatiscunt malis?
Hic interemptum fraude Theoctistum gemit, 2760
Stilbontis ille queritur incisum latus.
Hunc iure caesum, iure violatum alterum.
Hinc clamor, illinc gemitus affirmant pares.
His ut sequester litibus Caesar vacem?
Positoque lusu tot gravem curis caput? 2765
Ruat orbis ante, terra laxatis hiet
Visceribus, igne mundus inferno flagret,
Perdantur omnia.
METH. spacerspacerspacerspacerspacerVota disperdat Notus.
Quo, Caesar, aestu raperis, et caeli minas
Ultro lacessis? Rere sopitum Deum, 2770
Pulsumve mundo numen? Errorem fuge.
Stat ille culpae testis ac vindex tuae,
Vel regibus tremenda flammarum vibrans
Ab axe tela. Caesar, hic iusti cruor,
O quam timendos mittit in caelum sonos, 2775
Poenas reposcens! Columen imperii iacet,
Expulsa mater, quassa Chrsitiadum est salus,
Aula vitiata.
IMP. spacerspacerspacer Bardas extorsit nefas.
METH. Bardasque quondam solvet extortum nefas.
Quid mitem in iras, Barda, sollicitas Deum? 2780
Deum cruoris vindicem insontis? Cave.
Sanguine piatur sanguis et caedes nece.
Placate caelum, quoque sub guttis madet
Cruenta tellus, tot genas lacrymae rigent.
IMP. Sto? Regno? Spiro? Patior? Aeternum execror 2785
Mihi qui superbi nomen imposuit ducis.

Abiicit insignia.

Abite, regni decora, curarum cohors.
Abite, sceptrum, stemma, purpurea chlamys.
Quem fert libido regnet. In lusus agor.
Praeite, votis apta gens, pueri, meis. 2790
Praeite, ephebi. Tempus ad choreas vocat.
Consorte Barda sceptra Basilius regat.

bar

ACTUS V, SCENA ULTIMA
BARDAS, UMBRA THEOCTISTI

Bardas conscientiae furiis agitatur.

<BAR.> “Consorte Bardo sceptra Basilius regat?”
Quae strix, quis aures bubo malefaustus ferit?
“Consorte Bardo sceptra Basilius regat.” 2795
Unde hoc malignis carmen insonuit modis?
Haec Caesar? Absit. Oris incerti sonos
Aliunde vexit aura. Me Caesar colit,
Amat, veretur. Solus ad sceptrum vocor
Consortis exors. Me Theoctisti cruor, 2800
Cruor ille casti cordis ad regnum vehit.
Necdum triumpho, Caesar? Imperio scelus
Si pretia statuit, scelere promerui meo.
Ego fraude proceres, caede regalem domum,
Urbem tumultu, scelere violavi polum, 2805
Nec regno solus? Quippe Basilius parem
Sortitus apicem fraena molitur comes.
Basilius imo plebis extractus grege,
Basilius hostis. O probrum! O Bardi pudor?
Huc sanguis iste rediit? Huc fraudum labor? 2810
Disrumpor invidendo, disrumpor. Fibras
Populatur intus livor. Insanus feror.
Caesar petatur, ense Basilius cadat,
Quatiatur aula! Tota cum domibus ruat
Urbs concremata. Vindices posco faces. 2815

Nondum apparet umbra.

UMBRA Sanguis piatur sanguine et caedes nece.
BAR. Quae vox, quis umbra terret horribili deus?
“Sanguis piatur sanguine, et caedes nece?”
Cuius piatur sanguine, et cuius nece?

Adhuc latens.

UMBRA Bardae piatur sanguine et Bardae nece. 2820
BAR. Mentiris, ore quisquis inviso tonas,
Mentiris, umbra caeca. Nec Bardae nece,
Nec expiatur sanguine admissum scelus.
Vel te fremente, Bardas extentum trahet
Beatus aevum. Fata componet senex. 2825

Hic apparet Theoctistus, nihil dicens, sed usque ad finem manu tantum ac nutu vocans ad se Bardam renuentem quidem sequi, sed non valentem non sequi.

Lugubre spectrum! Fallor, an ab Orco redux red
Theoctistus umbra terret et manu vocat?
Facesse, monstrum. Quid reluctantem vocas?

Evanescit.

Sic vana mentem ludit in somno fides.
Simulacra miris Morpheus fingit modis, 2830
Aegrumque spectris fallit. Exclusus diem
Ubi sopor animo retulit, exangues homo
Ridet figuras, seque restituit sibi.
“Consorte Bardo sceptra Basilius regat?”

Apparet.

Pergin’ vocare, dux Avernalis? Procul, 2835
Procul hinc. Vocantem promptus ut furiam sequar?
Detestor umbras, horreo, aversor, fugo.

Evanescit.

I, destinatas repete Dirarum domus.
Nos aula superum, te vocat sontum Chaos.
Aliud capessam foribus aversis iter. 2840

Apparet.

Adhuc recursas, meque ferali cies
Nutu manuque? Tendis incassum.

Evanescit.

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerPrius
Radice ab ima Caucasum avulsum trahes.
Hac ire certum est.

Apparet.

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerOmnibus furiam locis
Obtrudit Orcus. Pertinax vocat manus.2845
Trahit abnuentem caeca vis, qualis ratem
Absorbet aestu Scylla fugientem sequi. blue
O turpis umbra, furva monstrorum soror!
Nuta, renuta. Succute in partes caput. red
Dextram fatiga.

Evanescit.

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerSiste qua gradior viam. 2850
Repetes Avernum sola. Stat nunquam sequi,
Non si per aevum capite concusso voces.

Apparet.

Heu! Triste spectrum! Pervicax monstri genus!
Haec fata Bardi, vivat ut Stygiis miser
Afflixus umbris? Nec recursantes queat 2855
Excutere larvas? Quid caput nutu quatis?
Quo dextra cogit? Mene Tartarea manu
Vivum videntem Ditis ad forum trahi?
Non ibo. Cautis instar aeterno situ
Fixus rigescam. Cuncta furiarum cohors,2860
Gens tota lemurum, totus umbrarum furor
Nusquam movebunt. Rapior invitus tamen.
Quae pestis artus, membra quis Erebri domat
Genius? Coacto luctor antrorsum gradu,
Alia retractum sorbet in latebras via. 2865
Quo me lacessit umbra, vel nolens feror.
Haec meta rerum? Mentis hoc tumidae lucrum?
Damnatus umbris, sorte nec superum fruar
Nec inferorum. Medius errabo, mala
Utrinque passus. Inferos mecum feram, 2870
Superos fugabo frontis attonitae notis.
Hinc horror, illinc lucis invisae pudor.
O gravior Orco vita! Proh cassus labor!
I nunc et altam sequere fortunae vicem.
Prensa cacumen celsus et regum ardua 2875
Per fas nefasque sceptra violentus pete.
Aulae sequutus praemia, hanc umbram tuli.

Finis