Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis — translatio.


ACTUS IIII, SCENA i
STILBO, IMPERATOR, BARDUS

Michael, Bardas et Stilbo excutiunt musaeum et scripta Theoctisti. Michael incidit in gemmam Berilli a Stilbonte suppositam.

Scrutantur cubiculum Theoctisti.

STIL. Haec illa sceleris conscia invisi domus,
Penetrale Ditis.
IMP. spacerspacerspacerspacerspacerTantulo in specu Cyclops
Tam grande condit fulmen?
BARD. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAd fraudes locus
Deesse nunquam sceleris artifici potest.
IMP. Age nunc, latentem cingat indago feram. 1845
Scrutemur omnes lumine attento sinus.

Incidunt in varios libros, quorum titulos legunt et aliquam sententiam.

Hinc ordiamur. MENS EPICTETI. Nihil
Virtute maius. Sceptra si virtus gerat,
Regnes beatus. Perdit imperia scelus.

Abeste nugae.
BARD. spacerspacerspacerspacerMONITA SALOMONIS. Viro 1850
Committe sceptrum, regna pessundat puer.
IMP. Et hic inanes iactat ampullas senex.
STIL. IOBI DUELLUM. Dexter afflicto Deus
Adsit. Phalanges victor aeratas premam.
IMP. An dexter an sinister, emeritam dolis 1855
Poenam necemque, vel Deo invito, lues.

Titulus libri magicis, quem ephebis ereptum comburere iussus fuerat Melindus.

BARD. SIBYLLA STYGIA.
IMP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerDignus inferni Iovis
Nepote titulus.
BARD.spacerspacerspacerspacerspacerQuisquis Acherontis lacu
Ciere manes, Dite placato, studes,
Huc flecte curas.
Plura quid nigrae petis 1860
Indicia mentis, Caesar? Hac regum domos
Theoctistus arte miscet, et totam Styga
Transfert in aulam. Ni brevi diram pares
Abolere pestem, regiam furiis magus
Populosque et urbes Colchica evertet lue. 1865

Charta erat, in qua Theoctistus vota seu preces scripserat.

STIL. VOTA CUPIENTIS.
IMP. spacerspacerspacerspacerspacer. spacerspacerspacerspacerspacerVota scelerati lege.
STIL. Tu, qui sereno temperas nutu polum,
Ignesque Phoebum dulce radiantem iubes
Ducere minores, solis Eoi iubar,
Rege Michaelem. Primos in suos eat
1870
Coactus orbes matris imperio puer,
Tunc astra princeps ducat, et proceres pari
Plebemque fraenet luce, radiorum pater.
O proditoris vota! Proh monstri preces!
Te, Caesar, orbis fraena qui nutu quatis, 1875
Puerum protervus ore Tartareo vocat,
Matrisque turpe semper inculcat iugum.
IMP. Regem virumque, vel malo domitus suo, blue
Faxo tremiscat. Nemo securus diu
Fugisse regis potuit irati manus. 1880

Incidit in gemmam Beilli a Stilbonte suppositam.

Quis hic refulget lucis ambiguae nitor?
BARD. Absiste, Caesar. Forte cantato iacet
Virus sub auro. Mille per lethi vias
Gens ista regum spargit in venas luem.
IMP. Ardeo tueri. Quidquid est, palam exhibe. 1885
Quid cerno monstri? Proh potens veri fides!
Theoctistus, astra testor, horribili manu
Stravit Berillum, dulce dimidium mei.
Nostri hoc amoris pignus evulgat necem.
BARD. Agnosco gemmam.
STIL.. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerMunus Augusti fuit. 1890
IMP. Huc ergo, furiae, quidquid immenso latet
Erebo malorum ferte. Non uno satis
Piatur igne caedis horrendae modus.
STIL. Caesaris amores igne fulmineo scelus
Extinxit, igne facinus immani luat. 1895

bar

ACTUS IIII, SCENA ij
MELINDUS, IMPERATOR, BARDUS, STILBO

Melindus capitur ab imperatore tanquam magus.

Nigram facem accensam fert, ut librum magicum cui titulus Stygia Sybilla comburat.

MEL. Tandem malignae noctis accendi facem
Picea flagrantem nube. Tartareae putes
Raptam Megaerae manibus. Hoc nigrum sedet
Busto volumen condere, magorum dolos.
Age, fax, et ignes volve Phlegethonti pares. 1900
Intende flammas lucis obscenae. Picem
Sulphurque iacta, sordidam caelo comam.
Eat execrandis digna carminibus pyra.
IMP. Tacete, proceres, aliquid hinc lucet novi.

Alloquitur librum tanquam Sibyllam intelligentem.

MEL. Ades, Sibylla, te sepulchrales vocant 1905
Flammae.

Michael cum suis occultat se, ut videant quid agatur.

IMP. spacerspacerVidetis?
MEL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerRursus adiuro, meis
Te siste manibus, nigra furiarum soror,
Stygia Sibylla.
IMP. spacerspacerspacerspacerPulsat invitum pavor,
Nec ferre larvas potero Tartareae strigis.
BARD. Resiste, Caesar, Fraudis hic pandet viam. 1910
MEL. Ubi, ubi es, Averni dira Plutonis nurus?
Ter invocata flammeam nondum subis
Rugosa taedam? Rumpe latebrarum moras.

Arripit per collum Melindum.

IMP. Haud patiar ultra. Furve proh Circes nepos,
Et tu susurros arte Thessalica, puer 1915
Emurmurare doctus? Et teneris magum
Spiras ab annis? Fare, quid versas mali?
Quae surgit Orco furia? Quem cantu cies
Genium sub auras?
MEL. spacerspacerspacerspacerspacerspacer Grande detestor nefas.
IMP. Has Ditis artes, hunc Theoctistus dolum 1920
Docuit ephebum dominus.
MEL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer O Caesar, necas!
Theoctistus ipsas praeit inoffenso nives
Candore, Phoebi vincit innocuus iubar.
Graviora nemo bella Circaei movet
Cantus magistris. Quem ligat superis amor, 1925
Nil debet Orco. Victor Acherontem domat.
IMP. Auditis ore quantus effronti neget
Deprensa manibus scelera?
BARD. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Quid Circes modi?
Quid fax Averno rapta?
STIL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQuid magico sonans
Fragore murmur?
IMP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerCredis ignotum scelus? 1930
Adiuro Stygii numen horrendum lacus,
Nisi fateare, flamma secretum eruet.
Facem sub ipsas cordis incutiam fibras.
MEL. Si nota iam sunt scelera, quid flammis opus?
Si clausa fibris, nulla vis flammae potest 1935
Penetrare clausum mentis humanae sinum.
At sponte fabor, scire quae tantum cupis, red
Non me susurros Colchis edocuit, nigras
Nec Orcus artes. Duce Theoctisto, magos
Totumque lunae vulgus ut pestem fugo 1940
Fugioque. Laribus ista Caesareis tamen
Succrescit, orta semine inferno, lues.
Quae te pererrat culta puerorum cohors,
Honos decusque lateris, hoc Circes bibit
Malecauta virus.
IMP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerOre quid falso vomis? 1945
Nostrosne magicus concitat ephebos furor?

Bardus tenet manu librum magicum quem arripit Melindus, et Michaeli ostendit.

MEL. Tuos. Libellum nuper ereptum vide,
Carmina tremenda, murmur inferni lacus.
Sibylla nomen Stygia speciosum dedit.
Hanc ego iubente quaero Theoctisto strigem, 1950
Ultricibusque destino flammis dolos,
Dolos Aeverni. Solus haec vindex mala
Detergit ignis. Expiant flammae magos.

Alta voce ephebos evocat.

IMP. Adeste, ephebi, adeste. Si mendax fidem
Frustrere, faxo repetat authorem dolus. 1955
MEL. Esto. Sed unum, siquis est votis favor,
Te posco, Caesar, primus ut pueris loquar.
IMP. Alloquere primus.

bar

ACTUS IIII, SCENA iij
EPHEBI QUATUOR CUM ALIIS PRAECEDENTIBUS

Melindus, probata licet innocentia, traditur ad supplicium ephebis imperatoris tanquam falsus eorum accusator. Mox astu se in libertatem vindicat.

Melindus fingit librum esse suum, se tamen a Michaele furti accusatum.

MEL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerDicite, o socii, librum
Melindus aliquem rapuit invitis? Meum
Hoc esse pignus testor, Augusto licet 1960
Volente, turpis arguar furti reus.
EPH. 1 O furis, o trifuris invisum nefas!
Tandem patescis, praedo. Surreptum tuis,
Auguste, pueris carmen occuluit sinu
Praedator iste.
EPH 2 spacerspacerspacerNoster est, raras liber 1965
Complexus artes.
EPH. 3 spacerspacerspacerspacerspacerNoster, assiduis mihi
Versata curis pagina.
EPH. 4 spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerO furti probrum!
IMP. Ergo magorum cingor informi grege,
Ceu Pluto furiis? Vester hic Stygiis liber
Carminibus aptus? Haec epheborum schola? 1970
Umbras Averni iuro, lectores pari
Librumque vindex igne consumptos dabo.

Fingit se deceptum et Homerum credidisse.

EPH. 1 Nos magicus afflat arte Circaea furor?
Annon Homerum folia divinum gerunt?
Aut fraus maligna, Caesar, aut error latet. 1975
EPH. 2 Quis fronte titulus, vate quo fulgens opus?
STIL. STYGIA SIBYLLA.
EPH. 2 spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerCarmen abiuro Stygis,
Nullique nostrum paginam aut lectam prius
Aut ante visam. Vera nisi dictis fides,
Dehiscat Orcus, meque demersum voret. 1980
TRES ALII EPH. Dehiscant Orcus, meque demersum voret.
BARD. Audin’, sceleste? Prima dum scelera tegis,
Graviora fingis.
IMP. spacerspacerspacerspacerspacerQuanta mentitus, meis
Immane pueris crimen afflasti? Bene est.
Vos, quibus atrocem fraudis affinxit notam, 1985
Arripite monstrum, perque promeritas reum
Agitate poenas. (Exeunt.)
EPH. 4 spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerVenit in casses fera.
Spectate vulpem, socii, ut astutum gerit
Oculis in ipsis pectus! Ut molli dolos
Supposuit ori! Frontis ut laevor nigras red1990
Obduxit artes, nostra queis prodit loquax
Commissa? Cernitis? Ipsa sub genis natans
Perfidia, fraudis conscia probrosae rubet.
EPH. 1 Tu garrula iocos pica, tu sales refers.
EPH. 2 Tu quidquid usquam luditur ephebis hero 1995
Nocturnus explorator enarras tuo.
EPH. 3 Iam proditorem poena, iam Nemesis vocat.
Proferte, socii, quis placet poenae modus?
EPH. 4 Fodiantur oculi, nequid in nostris mali
Deprendat ultra rebus.
EPH. 1 spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Auritus canet, 2000
Quidquid per aulam ludimus. Surdum simul
Caecumque reddat iustus in poenas furor.
EPH. 2 Nullamne solvet ipsa garrulitas vicem?
EPH. 3 Faucibus ab imis prima vipeream eruant
Tormenta linguam. Discat elinguis draco 2005
Fraenare murmur.
MEL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerSudat incassum labor
Excogitandi. Mille torquendi vias,
Artes necandi mille nil equidem moror.
Desinite scelerum. Vita flagitio vacet,
Feritate mores, Colchica pectus lue. 2010
Tunc conticescam. Prisca dum caecos agit
Pravi libido, lingua suffractis eat
Nervis, iniqui quidquid occursat loquar.
EPH. 1 Ergo moriturus, pande concretas sinu
Labes, tonantem pronus exora.
MEL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerPrius 2015
Adsit sacerdos, aure qui tacita legat
Commissa, tetram mentis extergat luem.
EPH. 2 Piacularem promptus accerso popam.

Exit ad quaerendum sacerdotem.

MEL. Quod lentus adsto? Quid sacerdotem moror?
Revocate socium. Cuncta non mendax feram 2020
Ultro sub auras.
EPH. 3 spacerspacer spacerspacer Aderit actutum redux.

Alter exit ad primum revocandum.

MEL. Vos astra testor. Dira progenies procul,
Procul ite monstra.

Hic Melindus coelum aspiciens, dum reliqui duo ephebi sursum etiam intuentur, alterius gladium occupans vi sibi viam aperit et fugit.

EPH. 4 spacerspacerspacerspacerspacer Fugit? O timendum pecus!

Redeunt duo illi qui abierant.

EPH. 2 Quo se Melindus?
EPH. 1 spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerTurbo Thessalicus magum
Abstulit in Orcum.
EPH. 3 spacerspacerspacerspacerspacerspacerIam leves tuto licet 2025
Repetere ludos. Agite, perdamus diem.

bar

ACTUS IIII, SCENA iiij
STILBO, EPHEBI QUATUOR

Stilbo Caesaris ephebos perdite sceleratos dolo in Theoctistum accendit.

STIL. Adeste, pubes. Caesar implorat fidem.
EPH. 1 Caesar? Quid instat?
STIL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerCaedis horrendae malum.
EPH. 2 Scelus occupetur. Fare, quis dirum nefas?
STIL. Theoctistus.
EPH. 3 spacerspacerspacerspacerspacerspacerIlle dulce Theodorae iubar? 2030
Trux ille vultu, qui supercilio polum
Utrumque librat? red
EPH. 4 spacerspacerspacerspacer Ille Aristides minor? blue
Ille truculenti moris antiquum genus?
STIL. Ille, ille, morum triste simulacrum, salis
Cui mica nulla, nullus ingenii lepor, 2035
Inhospitalis, durus, incomptus, ferus,
Qui saepe vestros laesit obtutu iocos,
Vetuitque ludum fronte terrifica, minax?
Hunc terna Ditis urget in regem soror.
EPH. 1 Et stamus?
EPH. 2 spacerspacerspacerspacerspacerspacerEt moramur?
EPH. 3 spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerEt solum gravat 2040
Coelumque, flatus praedo sydereos agens?
EPH. 4 Pereat per omnes tractus exitii modos.
STIL. Quem regis ergo fama servati movet,
Stet ense promptus cumque bis ternos dabit
Repetita pulsus nola, glomerata manu 2045
Inite nostros, quo fores caecae, lares.
Quid hinc gerendum, plura sociatis loquar.
EPH. 1 Bene est.
EPH. 2 spacerspacerspacerspacerspacerTenemus.
STIL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAdsit arcanis fides.

bar

ACTUS IIII, SCENA v
STILBO, CREO, LYASTER (FAMULI THEOCTISTI)

Idem duos Theoctisti famulos circumvenit.

STIL. A puppe lenis vela distendit Notus.
Fervet opus. Hora propius huc ultrix volat.
Age, sors, favente coepta si nutu regas, 2050
Da, da ministris pauca Theoctisti loquar.
Narrare fuco fabulam ignavo libet,
Quam si benigno creduli auditu bibant,
Iam iam Charonti, stagna dum Lethes natant,
Faxo renarrent. Vile famulantum genus, 2055
Faecem orbis, inopes mentis, enatos reor
Qua lege pecudes: Vita si quidquam iuvat,
Vita fruantur. Mors ubi placuit magis,
Iugulentur. Adsunt, prompta quos fraudis via red
Amat impedire, Sors favet. Salve, Creo. 2060
Salve, Lyaster.
CR. spacerspacerspacerspacerspacerAequa Stilbonti salus.
STIL. Domine salvus agitat an foris herus?
LY. Comitante Manuel, flectit huc lentus gradum.
STIL. Laetusne remeat?
CR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerLaetus.
STIL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Immunis mali
Mens, ingruentis nil timet fati malum. 2065
CR. Instare laeto fata Theoctisto canis?
STIL. Instare capiti fata non sonti cano.
LY. Quis fata capiti saevus insonti parat?
STIL. Qui quod sceleribus meruit exitium suis
In immerentem torquet.
CR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Ambages procul. 2070
STIL. Iannes probosae sortis aeternum memor,
Molitur artes, inque Theoctisti caput
Iactanda secum tela venturus gerit.
LY. Iannes?
STIL.spacerspacerspacer Dolosa mox Theoctistum manu
Sternet inopinum.
LY. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerDexter infaustum Deus 2075
Avertat omen.
STIL. spacerspacerspacerspacer Servet excubitor fores
Uterque ferro, cumque furtivo pede
Iannes subibit, seque provolvet solo
Hac ante fatus, parce vel perde, irruat,
Gladioque rupat hostis infensi latus. 2080
Sed ista melius intus. Advertit gradum
Theoctistus.
LY. spacerspacerspacerspacerIntro pariter ingressus praei.

bar

ACTUS IIII, SCENA vj
MANUEL, THEOCTISTUS

Manuel, mutato consilio, fugam Theoctisto suadet, nec persuadet.

MAN. Si mollis uno semper afflatu sinus
Imperet aura, perque tranquillos freti
Campos nataret, certa ventorum, ratis, 2085
Ars nulla clavi, nulla rectoris foret,
Nec docta celsas regeret antennas manus
Hinc inde, qua se saevus immittit Notus,
Velo reducto. Multa rectorem probat
Hyems, vicesque pontus incertas agens. 2090
Theoctiste, sensum flecto. Qui nuper fugam
Suasi morandam, cogor audacem retro
Movere gressum. Vela, si sapis, lege.
Subduc procellae cautus immani caput.
Tantisper aulam linque, dum Boreae furor 2095
Detonet in auras, impetu extinctus suo.
THE. Unde iste, Manuel, oris alterni sonus?
Mens alia tandem subiit?
MAN. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Ut casus monet,
Vis mentis agitur. Rebus inversis, novus,
Nec vanus, animum vertit impulsum tenor. 2100
Semperne eandem sequitur in cursu viam
Auriga? Scopulo si qua se moles levat,
Si qua properantes fossa suspendit rotas,
Obvertit axem, seque qua tutum refert.
THE. Quae vis minatur?
MAN. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerLivor.
THE. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerInsontum comes. 2105
MAN. Tamen cruentus.
THE. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Livor insidias novat,
An vetere notas pascit afflatu faces?
MAN. Quid sit per aulam rumor incertus vehit,
In quem paretur certus (haud aliter gravem
Praesagus hyemem gemitus ac murmur praeit), red2110
Nec unde natus constat. In tuum ferunt
Caput creari, quidquid impendet mali.
Sed imminenti subtrahe ruinae caput,
Aulae remotus.
THE. spacerspacerspacerspacer Ergo fugiendum doces?
MAN. Doceo cavendum.
THE. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Cuius admissi nefas? 2115
MAN. Quod finget hostis.
THE. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer spacerFicta vanescit lues.
MAN. Sed ante sternet.
THE. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Casus impavidum premet,
Modo innocentem.
MAN. spacerspacerspacerspacerspacerspacerCasus et sontem quatit
Et innocentem.
THE. spacerspacerspacerspacer Scelere cui nullo tremit
Mens icta, nullos victor admittit metus. 2120
MAN. Virtus beatum facere, non tutum solet.
THE. Praesidia virtus tuta cultori parat.
MAN. Virtutis ergo tuta praesidia lege,
Collectes in te, regio amotus lare.
THE. Incerta certo damna praevertam probro? 2125
MAN. Vitam tueri nemo probrosum putet.
THE. Nisi certa decoris causa praescripsit mori.
MAN. Incerta cladis causa vulgatur tuae.
THE. Fugiendo certam facere vesanum foret.
Ignosce, Manuel, aequa si turpes fugit 2130
Virtus latebras. Quisquis, Astraea duce, blue
Et teste caelo purus aetatem trahit,
Quid metuat usquam? Quidve livoris dolum
Effugere certet? Ipsa conflatum fuga
Crimen probaret. Sceleris effugium petit, 2135
Qui se latebris mandat. Id magno reor
Mercetur hostis, ipse si falsae fugax
Culpae, facinoris damner haud falsi reus.
Quid quod ruenti, qua licet, regno manum
Pietas reposcit? red
MAN. spacerspacerspacerspacer Caesus abduces manum. 2140
THE. Testatus ante spiritu extremo fidem.
MAN. Superesse patriae suadet afflictae fides.
THE. Superesse patriae quisquis aufugit negat.
MAN. Si quem latere patriae hortatur salus,
Haud ille patriam fugitat.
THE. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Avertat Deus. 2145
Latere nescit integer culpae sinus,
Nec fas. Avernas armet in caedem nurus blue
Invidia, turpes criminum affingat notas.
Vomat ore virus, corde Tartareum Chaos,
Libet ire contra. Nulla degenerem dies 2150
Arguerit. Esto, lucis exiguae moras
Mors antevertat, lucis impendam moras,
Mortisque iussus tela properatae feram,
Dum lex honesti, vera dum virtus probet.
MAN. Nec lex honesti, vera nec virtus probat 2155
Fata properare. Mortis ac vitae arbiter
Aetatis orbem iussit evolvi Deus,
Nec sponte sisti. Quisquis in mortem ruit
Non provocatus, sponte consciscit necem.
THE. Non me citatus urget in ferrum furor. 2160
Statione firmus haereo, et prisci locum
Tueor honoris. Si qua livoris premat
Vis immerentem non tamen iusso decet
Gradu repelli.
MAN. spacerspacerspacer Linque non pulsus gradum
Rediturus olim, decore maiori nitens. 2165
THE. O parce, Manuel, parce generoso parum
Suadere voto, rebus e dubiis fugam.
MAN. Theoctiste, cui me sacra devotum fides
Consorsque nexu vita longaevo ligat,
O flecte mentem, teque Manueli refer! 2170
Mens una geminis clausa pectoribus viget.
Quae te ruina feriet, oppressum pari
Me feriet ictus.
THE. spacerspacerspacerspacer Quique te fato Deus
Eripiet, idem, luce me cassum licet,
Servabit, auras ore ducentem tuo. 2175
MAN. Ego, te perempto, lucis ut captem iubar!
Ut vivus auras attraham! Ut vitam sequar!
Haud ista chari capitis immensus velit
Amor dolorque lance libratus pari.
O per vetusti foedus officii precor, 2180
Per ius amoris, perque sociatae fidem
Nodumque vitae, funus effugio cave.
THE. Qua fas cavebo, sceleris avertens notam.
MAN. Quando obstinatum pergis arbitrium exequi,
Immotus, irreflexus, intractabilis, 2185
Quem ratio precibus nulla convictis movet,
Vale supremum. Testor arcanae sinus
Mentis, fidemque testor annosi senis,
Ne te nefando cogar exitio datum
Coram intueri, linquo Caesareos lares. 2190

bar

ACTUS IIII, SCENA vij
THEOCTISTUS, IANNES, FAMULI DUO, EPHEBI SEX

Theoctistus fictum Iannis fletum asperantus, eodem moliente ab ephebis capitur.

THE. Quisquis minacem casus extraxit moram,
Instat propinquus. Clara manifestis eunt
Auguria signis. Liquit Augusti lares
Manuel amore victus, Eubulus dolo.
Abiere. Solus dente quem crudo petat 2195
Livor supersum. Solus, haud solus tamen.
Cui mens iniqui pura stipatur satis.
Tu me potenti cinge praesidio, Deus,
Et fremat Avernus. Ibo qua coelum vocat.

Sonat hora sexta.

Currit fugaci tempus elapsu fluens. 2200
Premit annus annum, mensibus mensis praeit,
Noctes diebus, noctibus cedunt dies,
Horamque trudit hora. Quas inter vices
Properantis aevi, vita furtivo perit
Absumpta lapsu, seque momentis necat. 2205
Felix honestam quisquis ad metam venit.

Prodit Iannes.

IAN. Nunc, anime, perge, fraudis extremum tuae
Molire specimen. Perstat in praedam fera.
Theoctiste, quae te frontis horrificant minae?
Quid ora vertis?
THE. spacerspacerspacerspacerspacerFerre portentum nego. 2210
Facesse, duro lumina obtutu leva.
IAN. Haud mora, levabo.
THE. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerDecuit hinc dudum ultima
Squalentis orae spatia metiri fuga.
IAN. Poenam retraxit Caesar.
THE. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerImposuit parens.
IAN. Nato subesse iussa.
THE. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Dum regnat puer? 2215
I, corripe fugam, iussa Theodorae exige.
IAN. Theoctiste —
THE. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerProcul hinc.
IAN. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Pauca miserandi, precor,
Ut verba Iannis aure patienti bibas.
THE. Ut fraude tectum virus exugam rogas.
IAN. Negat eloquenti testis ex alto Deus. 2220
THE. Effare. Voci detur extremae locus.
IAN. Quousque miserum pergis immiti pede
Premere iacentem? Nullus irarum modus?
Nec sat malorum conscius fundit pavor,
Animusque culpae plenus, et nunquam sui 2225
Securus? O tormenta Tartareis quoque
Miseranda monstris! Fabor? O quoties mihi
Cruenta scelerum flagra dilaniant sinus!
Non sic ferinas vultur in carnes furit
Ut animus in se saevit admissi reus. 2230
Non lux quietis spatia, non tenebrae ferunt.
Tenore nexus it catenato dolor.
Sic inter aestus mentis attonitae vagor,
Procella caeli, turpe ludibrium soli.
I nunc et ignes ira vivaces alat. 2235
Crudescit odium, si quid aerumnas potes
Augere nostras. Quid malis cumulas mala,
Theoctiste? Nondum patimur exitii satis?
O parce fesso!
THE. spacerspacerspacerspacerFraudis agnosco viam.
Non me doloris fucus elusum capit, 2240
Nec doctus imbres oculus effusos dare.
Depone fraudes, vindicem exora Deum,
Scelera perosus. Verus in luctum dolor,
Mentisque sanae sensus in lacrymas agat.
Tum deprecare.
IAN. spacerspacerspacerspacerspacerSaxeus gelat stupor. 2245
Per astra testor —
THE. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAstra mendacem canunt.
IAN. Per iura terrae —
THE. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerScelere quae laedis tuo.
IAN. Per fas tonantis —
THE. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Quem lacessitum time.
IAN. Per Tartari ignes —
THE. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQueis voves falsus caput.
Abesto, mendax.
IAN. spacerspacerspacerspacerspacerO soli, o coeli fidem! 2250
Quid me fatigas? Parce vel perde.

Iannes relicto pugione sub pedibus Theoctisti aufugit. Accurrunt famuli gladiis destrictis. Hos invadunt ephebi. Theoctistus cum famulis capitur. Supervenit Melindus et ephebos aggreditur, dominum liberaturus, sed frustra.

FAM. 1 spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerOccubet.
FAM. 2 Mactetur. Ubi se praedo celavit?
THE. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Quid hoc?
EPH. 1 Raptemus.
EPH. 2 spacerspacerspacerspacerspacerspacerOpprimamus.
EPH. 3 spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerA tergo manus
Date religandas.
FAM. 2 spacerspacerspacer Cedimus pueris, viri?
Fulmineus ensem iactet huc illuc furor. 2255
EPH. 4 Truncate.
EPH. 5 spacerspacerspacerspacerspacer Fodite.
EPH. 6 spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerMille per partes eant. red
THE. Cohibite, famuli, tela, date vinclis manus.
EPH. 1 Nodosus arcte membra complexus liget.
MEL. Quo? Quo, rebelles? In Theoctistum? O scelus!
Me tela, me, me saevus invadat chalybs. 2260
THE. Melinde, ferrum pone, non paribus puer
Congressus armis. Sortis illatae probrum
Mecum ferendo vince.
MEL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerVetuisti, sat est.
Mori obsequentem dulce.
EPH. 1 spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Deprensa est fera. 2265
EPH. 2 Catulusque.
EPH. 3 spacerspacerspacerspacerspacerspacer Proh faex orbis!
EPH. 4 spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerO mundi pudor!
EPH. 1 Quae te subegit furia, Caesareum neci
Vovere numen? Tantus imperii fibras
Coquebat ardor? Cernis? Hoc regis latus
Haurire sica placuit? In fibras ago. 2270
EPH. 2 Resiste. Poenam scelera graviorem petunt.

bar

ACTUS IIII, SCENA viij
IMPERATOR, BARDAS, BASILIUS, STILBO, THEOCTISTUS, MELINDUS, FAMULI DUO, EPHEBI SEX, SATELLITES DUO

Ab iisdem apud imperatorum falso accustatus exilio primum addicitur.

IMP. Adeste, proceres. Chalybis allisi sonus
Pulsavit aures.
EPH. 3 spacerspacerspacer Caesar, o foedum nefas!
IMP. Unde hic tumultus? red
EPH. 1 spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerNempe ne praedo fugam
Meditetur ense tegimus educto latus. 2275
Cognosce iudex pariter ac vindex nefas.
Immane, dirum, barbarum, horrendum nefas.
IMP. Quid sit quod horres pande, divulga ocyus.
EPH. 1 Si steterit animus, lingua si voces agat
Stupore libera. Cernis excussum Styge 2280
Fatale telum? Dirus ut mucro riget?
Caedis ministram cernis horrendam tuae.
Haec haec (tremisco facinus) in tuo foret
Dudum sepulta sanguine, atroces nisi
Fregisset animos fida famulantum manus. 2285
STIL. Horresco monstrum.
IMP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Perge et authorem indica.
EPH. 2 Vos ego, meorum chara sociorum cohors,
Invoco, profatu verba veraci loquar.
Theoctistus insolentis admissi reus
Agitur, heroque geminus admorat manum 2290
Famulus.
IMP. spacerspacerAbactos lictor in cruces age,
Raptentur.
FAM. spacerspacer Audi, Caesar.
THE. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Insontes necas.
IMP. Perdantur inquam.
UTERQUE FAM. Stilbo —
STIL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerSuspensos voret
Styx, impiatos egon’ ut auxilio tegam?
THE. O siste, Caesar. Sanguine insonti Deum 2295
Testor lacessis.
EPH. 1 spacerspacerspacerspacer Vane proh linguae pudor!
Canis innocentes, dira quos culpae fides
Tibi sociarat? Nunquid educto simul
Stetere ferro, monita dum caedis dares?
Sicamque nuper dextera elatum gerens, 2300
Sic iussa ferres, “Pectus hic Bardae petat,
Ille Manueli, nostra Caesareum manus
Iugulum resolvet.”
BAR. spacerspacerspacerspacerspacerspacer Dic, epheborum cohors,
Audita fatur?
EPH. 3 spacerspacerspacerTestor audita loqui.
EPH. 2 Attestor eadem.
EPH. 4 spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerIuro.
EPH. 5 spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerConiuro.
EPH. 6 spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerProbo. 2305
BARD. Bis ternus actum testis evincit nefas.
STIL. Quid testibus opus? Legite signatum scelus
Vel ipsa crimen cuspis incisum gerit.
BARD. IN CAESAREM. Proh lemma sanguineae manus!
Quo non furoris cogit imperii furor? 2310
Quem lex tuendum quemque naturae monet,
Fas omne cui se, vita, libertas, salus,
Spesque una regni credit, hunc uno paras
Ictu necare?
STIL. spacerspacerspacerQuo lacessitus probro
Caedem rependis, mentis ingratae sequax? 2315
Quem purpuranti genitor ascripsit choro,
Fulvaeque gleba lucis ornavit domum,
Cui fraena regni, fraena puerilis dedit
Aevi regenda, sic remetiris vicem?
O foedus animi semper obliti situs! 2320
Hoc ergo ferres dulce terrarum decus,
Hoc lumen aevi parque syderibus iubar,
Hunc oris ignem, frontis hanc sacrae nivem,
Hoc nobile ducum germen, imperii caput,
Merisse fato? Quis gelat mentem silex? 2325
Quae pectus aera?
BAS. spacerspacerspacerspacerspacerspacer Quid, quod umbrosae deum
Stygis evocare doctus ad fraenum imperii,
Orco magistro, tendit, et fraudis viam
Per spectra, per scenicas Orci notas,
Didicisse visus? Credis occultum scelus, 2330
Cum me veneno, Caesarem sica, dolo
Abolere Bardam, Ditis edocuit cohors?
IMP. Quod si cruorem cordis appeteret vapor,
Sitisque crudae mentis, hausisses meum,
Contentus uno scelere. Num geminum imperi 2335
Stravisse columen decuit et regni duces,
Queis nixa rerum penitus incumbit salus?
STIL. Nec meta furiis. Thessalo cantu potens,
Extorsit axi fulmen, et saevo tuum,
Tuum Berillum, Caesar, incendit rogo. 2340
O dira monstri tela! Per famuli latus
Domini petebat viscera. Et nequis dolum
Occultet error, gemma conciliat fidem,
Deprensa caeco gemma Theoctisti lare.
BARD. Raptum Berillo nempe gemmarum decus 2345
Gestet Melindus, fraudis egregiae comes.
THE. Sic multa scelerum larva Theoctistum gravat.
Fulmen Berilli, gemma, regnandi furor,
Strigum susurri, nudis in regem chalybs,
Fraudes, venenum, mille facinorum viae. 2350
Diffinge larvam, Caesar, et fictos suis
Vel ipse radiis Phoebus absterget dolos.
En teste discors testis! Hic ferro scelus,
Alter veneno fingit horrendum strui.
Uterque vero discolor, neuter sibi. 2355
Furias per omnes dicor ad culmen vehi.
Figmentum Averni nota lex morum probat.
Cruenta famulis iussa partitus feror,
Sica manus armasse. Cur veri fidem
Reus, ministro teste, tutari vetor? 2360
Cur ante iussi, causa quam patuit, mori?
Prodit nocentem testis, insontem tegit.
Auguste, scelera nosse Theoctisti expetis?
Qua fas, tuemur crediti officii decus.
Dum Bardas aulam solus ad nutum regat, 2365
Stilbo senatum purpuret, Baccho diem, blue
Turpique lunas ocio pubes agat.
Sum labis expers. His reluctantem malis
Proruere saevus ardet invidiae labor.
Sed nil timemus. Rumpat impietas iecur, 2370
Armet cruentas livor in caelum manus,
Stat animus aequi semper ac iusti tenax.
Tu, Caesar, almi monita genitoris cape.
Verere matrem, dumque par sceptro manus,
Par subeat aetas, fraenet imperium parens 2375
Augusta.
IMP. spacerspacerNomen quid mihi exosum occinis?
Theodora nato iura dum sceptri negat,
Per te cruenta maenas exitium parat.
Vici novercam verus Alcides tamen, blue
Vici ministrum sceleris. I, matri prior 2380
Haec perfer ex me: linquat Augusti lares,
Profugiat aulam, claustra virgineae domus
Ingressa latebris mandet aeternis caput.
At tu, nefande praedo, naturae ultimas
Morientis oras exul aeternum cole. 2385
Ferro piari meruit et flamma scelus, red
Vitam parenti munus extincto damus.
THE. Caesar, beasti. Munus, haud poenam reor,
Dudum expetitam perfida ex aula fugam.
Mihi me onas. Iuris aliquando mei, 2390
Procul opibus fumoque securas agam
Sine nube luces. Alta sylvarum sequar.
Unum rogabo, si quid extremae valent
Preces, Melindum servet innocuum favor.
Tutare puerum. Spondet ingentem tuis 2395
Adultus operam rebus. Haud alium fides
Morumque culta decora meliorem ferent.
Fidus minister, certa regnorum salus.
MEL. O parce precibus, parce consiliis, here.
Ego, te fugato, limen ut regum teram? 2400
Quae te relegat aula, perfidiae lares,
Sedes malorum, caeca livoris domus,
Me teneat ultra? Potius aeternum sedet
Odisse et aulam, et quidquid infido nimis
Fulgore spondet aula. Me comitem tuae 2405
Famulumque sortis prende, sum foelix satis.
IMP. Avehe procacem, miles, in caecas age
Vinctum latebras. Carcer audacem domet.
MEL. Vis nulla domino vellet haerentem meo,
Non ferrum et ignes. O parem famulo fugam 2410
Permitte, Caesar!
IMP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerMiles, exporta ocyus.
MEL. Abrumpe vitam potius, in partes seca.
Quem nequeo vivus, umbra fugientem sequar.
Sed parce, princeps. Redde Theoctisto
O redde puerum! Par duos rapiat via. 2415
IMP. Abite, monstra. Par duos perdat via.

bar

ACTUS IIII, SCENA viiij
BARDAS, STILBO, IMPERATOR, BASILIUS, EPHEBI

Imperator, suorum voluntate perspecta, in Theoctisti caedem consentit.

BARD. Proh lenta nimium dextra! Mulctatur fuga
Phlegethonte dignum facinus?
STIL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerExpectas, reor,
Dum destinatum peragat inceptum redux,
Dum tela iugulis mergat.
IMP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAerumnas dabit 2420
Fuga lentiores.
BARD. spacerspacerspacerspacerspacerSpatia vindictae dabit.
BAS. Inermus, exul, nudus ulcisci queat?
BARD. Tempus regressum, tela fraus profugo feret.
Dum carpit auras hostis, ultorem time.
STIL. Quid mollis animum solvit ingentem timor? 2425
Quid mitis hosti, Caesar, indulges diem?
Quis perduellem tam levi pressit manu?
IMP. Placet ergo caedis paena properatae?
BARD. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerPlacet.
STIL. Placet. Probatur.
IMP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQuis neci quadret locus?
STIL. Aulae in recessu, matris in gremio cadat, 2430
Ubi dulce mulier pignus, oculorum iubar,
Sceleris ministrum, cernat egregium doli
Tulisse pretium.
IMP. spacerspacerspacerspacerspacerMatris in gremio? Nefas!
Mens ipsa sceleris horret infandi modum.
BARD. Matris cubili lictor egressum occupet. 2435
BAS. Feriatur exul, patria, et regno procul,
Ubi nemo caedis ultor in furias agat
Vulgus rebelle.
STIL. spacerspacerspacerspacerCaedis ultorem times?
BAS. Vulgi furorem timeo.
STIL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerNe moveas vide.
Cui mollis ira, lentus in poenam furor. 2440
BAS. Quid hoc, Minervae mysta? “Ne moveas vide?”
An me rebelles inter annumeras viros?
BARD. Remur faventem, quisquis exilii moram
Indulget hosti.
BAS. spacerspacerspacerspacerspacerPacis inimicum reor,
Limen cruore quisquis Augustum inquinat. 2445
BARD. O magne pacis fautor! Et patriae pater!

Protrudit Basilium.

I, protege hostem.
BAS. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerTangor, et furias premo?
Tu statue, Caesar, quidquid edictas probo.
IMP. Resiste, Basili.
BARD. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerPergat infausto pede.
Rumpantur ilia.
STIL. spacerspacerspacerspacerspacer Frendeat, spumet, fremat. 2450
Quid lentus haeres, Caesar? Extingui iubes
Hostem sub aulae laribus?
IMP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerUndabit cruor.
STIL. Undet, redundet. Pascit aspectum cruor
Quem parricida corde disrupto vomit.
IMP. Ut maestra flebit mater! Ut caesum gemet! 2455
BARD. Imbelle pectus! Degener animi timor!
Regnare solus, Martis horrorem sequi
Moliris animo, ferre nec caesi potes
Hostis cruorem? Matris et fletum fugis?
Age, vota comple, sceptra si dignus geras. 2460
IMP. Vultis? Iubetis?
BARD. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerVolumus et, si quid neges,
Etiam iubemus.
IMP. spacerspacerspacerspacerspacerVel meo iaceat sinu
Peremptus hostis. Barda, qua voles neca.
OMNES Io triumphe, Caesar, aeternum vige.

Chorus vel interludium.

Perge ad quintum actum