Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis — translatio.

ACTUS III, SCENA i
IMPERATOR, STILBO

Stilbo Michaelem imperatorem pessimis regnandi praeceptis informat.

STIL. Placetne, princeps, monita regnandi feram?
IMP. Placet. Sedili membra disposito loca.
STIL. Haec prima, Caesar, cura: tranquillos agas, 1310
Ut ipse soles, nube depulsa. Deum
Superumque vulgus primus in specimen cole.
Religio, priscis dulce figmentum, fide
Metuque populos fraenat. In regum domos
Non vera virtus, larva virtutis venit. 1315
IMP. Mystas tonantis pene terrarum deos
Equidem verebar. Arte regnandi valent,
Usuqe rerum. Quantus arbitio trahit
Methodius aulam!
STIL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerRegnet in templis pedum,
Sceptrum per aulas. Omne mystarum genus 1320
Absistat aula. Si quis aut suasor tuis
Ingerere curam rebus aut monitor velit,
Sit ille caelo missus, exturba ocyus.
Caulam sacerdos regere, non aulam potest.
IMP. Uterque populos pastor incultos colit, 1325
Rex et sacerdos.
STIL. spacerspacerspacerspacerspacerFateor, at sacro gregem
Pastu sacerdos curat. Has arae dapes,
Hoc templa gramen ferre, non aulae solent.
IMP. Quae norma vitae, quis regat mores tenor?
STIL. Nulli tuorum notus occultum gere, 1330
Quem lubeat, animum. Regis in pectus, cave,
Descendat aula. Distet a vultu sinus,
A mente lingua. Quodquid eloquere, suos
Habeat recessus. Odia tranquillus preme,
Turbidus amorem. Risus irarum tegat 1335
Aestus. Amicos asper in speciem rigor,
Blandus inimicos captet insidiis favor.
Seria volutans lude, ludorum vices
Intexe curis, occultet curas merum.
Ignosce vultu saevus, ultrices move 1340
Furias serenus. Poena miserantem arguat,
Venia ferocem. Parte sic nulla tui
Prodibus. Ultra nosse qui regem studet,
Hostis vocetur. Aula proscribat reum.
IMP. Artes habendi prome. Quae magnis via 1345
Opibus? Quis auri congerat acervos labor?
STIL. Artes habendi mille, nec longus labor.
Implebis arcas, turpe si credas nihil
Quod quaestuosum. Grande regnorum duces
Vectigal auro cumulat. Imposito gemant 1350
Populi sub aere. Dives excutiet iugum
Cum rege vulgus, pauper obsequium feret.
Causas tributi finge. Nunc bellum cane
Nunquam gerendum. Vasta nunc pacis move
Onera, triumphos, templa, pyramides, vias, 1355
Theatra, ludos, moenia, et quidquid solet
Vacuare nummis regna. Corrasum semel
Potitus aurum, differ, aut si quid novi
Emoliendum, plebis ad plausum, utes.
Partire munus, dulce dimidium sat est. 1360
Venale prostet quidquid in regno sacrum,
Quidquid prophanum est. Decora purpureae togae,
Fasces, tiarae, munia, senatus, forum,
Leges, tribunal, iura. Cum superat nihil
Novos honorum finge, quos emant, gradus. 1365
Cui grandis agro census, aut fulvi nitet
Copia metalli, demat a cumulo, tuus
Quod poscat usus mutuum. Ingratus neget
Si forte donum, sceleris afflati reum,
Ipsum et aurum, teste non uno, trahe. 1370
IMP. Qua victus arte populus imperium subit?
STIL. Vibrante ferro. Pendeat in ictum chalybs,
Instet flagellum, nemo iactabit iugum.
IMP. Qua lege proceres? red
STIL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerDivide, exhauri, mete.
Ne caeca iungant foedera unanimes, move 1375
Discors Erinnym. Quisque se primum ratus,
Metuat secundum. Livor in furias agat.
Sin aliquis opibus crescat, et grandi nimis
Spatietur agro, missus alienas terat blue
Orator aulas, donec exhausto domum 1380
Attenuet aere, seque in angustum trahat.
Quos aura vulgi, sanguis, aut procerum favor
Evehit ad astra, lege Tarquinia mete. blue
Ardua superbis capita decutiat chalybs.
Si causa desit, finge. Si fictum neget 1385
Prodesse crimen , regia excussum procul
In arma mitte, Martis ad dubiam vicem.
Quos iura nequeunt, bella suspectos necant.
IMP. Quis proferendo melior imperio modus?
STIL. Si cuncta, mortis instar, invadas manu. 1390
Titulos ab alto iure maiorum voca.
Ut regna vincas, vince regnorum duces, red
Quos Marte nequeas, arte devictos cape.
Spe scinde populos. Mitte, qui vulgi leves,
Procerumque avaras aureo mentes trahant 1395
Hamo. Tyranni pudeat immanis premi
Iugo. Serenat pulchra libertas iubar.
Hinc saeva populos bella discordes agent,
Suoque regnum Marte labefactum tuis
Succumbet armis. Impetu haud magno ruunt 1400
Exhausta morbis corpora. Doloso nequis
Populum tumultu quatere?spacer Finitimos move
In arma reges. Quisque dum partem rapit
Potentioris praedo dominatus, levi
Mavortis opere quidquid exuperat capis. 1405
IMP. Quae largiendis meta muneribus mone,
Quae ratio donis.
STIL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerRecipe laxata manu,
Largire clausa. Prima donorum seges,
Potiorque sobolem ditet Augustae domus,
Mox et in amicos imbre munifico plue. 1410
IMP. Quem rere amicum?
STIL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerNempe qui vitam tuo
Pendulus ab ore fingit, et quidquid voves,
Fandi aut nefandi, mente non segni gerit.
Haud est amicus, una quem virtus agit.
IMP. Quid clara procerum merita?
STIL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerCeu flores ama 1415
Dum suave spirant, vetera ne cense quidem.
Sparsam per omnes gratiam, ut quivis capit,
Sic nemo reddit. Dona privatos petant.
Quodcumque vulgi spargis in turbam perit.
Regni salutem si quis aut bello potens1420
Aut pacis almae clarus officio tegat,
Lauda merentem. Merita pensasti satis.
Vox una regum, blandus aspectu favor,
Nutusve famulo pronus, immensis parem
Meritis rependit gratiam. Obsequium parat, 1425
Non munus, operam regibus quisquis dedit.

bar

ACTUS III, SCENA iij
IMPERATOR, STILBO, ARSAVERUS, PRIMUS EPHEBUS

Arsaverus eremitam grandaevum mentitus Michaelem imperatorem caedis iamiam imminentis monet, et Theoctisti nomen tanquam percussoris ostendit.

EPH. 1 Advenit aulam curvus e sylva senex,
Tuosque Caesar, poscit affatus.
IMP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerPedem
Admoveat intro. Stilbo, furtiva excipe
Quae promet aure. Tectus aulaeis late. 1430
Quid hoc, relicto nemoris innocui sinu,
Per alta regum tecta moliris gradum?
ARS. O nate, capitis una me salus tui
Huc egit, annis pariter et curis gravem.
IMP. Iniussus ergo capitis Augusti moves 1435
Temere salutem? Quis tibi curam mei?
ARS. Iniussa capiti membra prospiciunt suo.
IMP. Trepidant inique membra, cum validum est caput.
ARS. Laborat orbis uno in Augusto salus.
IMP. Firmatur orbis uno in Augusto salus. 1440
Incolumis adsto. Cerne, quis humeros vigor,
Quae vis lacertos firmet. Herculeum toros
Artusque robur igne sydereo replet.
ARS. Sanum quidem iuventa, non tutum facit.
IMP. Reges tuentur astra.
ARS. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Cur rarus diem 1445
Obit incruentum?
IMP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerDormit aliquando polus.
ARS. Uni perennes ducet excubias tibi?
IMP. Nil habeo pensi, stertat an vigilet polus.
Mea me tuentur fata.
ARS. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerFatorum vices
Pendere tenui iussit e filo Deus. 1450
IMP. Pendere nutu iussit Augustus suo.
Quid fata garris? Rumpat invidia deos,
Ringantur astra, mugiat Olympus, fremant
Saevo sorores opere, Nestoreum tamen
Beatus aevum Caesar invitis agam 1455
Fatis. Sub isto fata volvuntur sinu.
Hoc nent sorores capite. Par coelo Deus,
Par inferis stat Caesar.
ARS. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerHumanos homo
Metiris artus, Caesar, e terra satus.
Ignosce, princeps. Una Caesareos manet 1460
Cum plebe pueros urna. Discrimen ducum est
Ocyus ad umbras amne sanguineo natant.
Caesar, tonantis cura, coelituum favor,
Coeli secutus iussa, perniciem tuo
Instare capiti moneo.
IMP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Nos quisquam neci 1465
Designat hostis?
ARS. spacerspacerspacerspacerspacerspacerCaesar, exitium time.
IMP. Quis tela Cyclops, quis rebellanti Iovem blue
Dextra Typhoeus urget? Authorem refer.
ARS. Latet.
IMP. spacerspacerspacerQuis orbe condit occultum locus?
ARS. Qui saepe pictis furta parietibus premit, 1470
Regia.
IMPspacerSub uno spirat inimicus lare?
ARS. Spirat, tuumque, Caesar, inimica manus,
Dum spirat, ardet spiritum evulsum dare.
IMP. Ego aestuanti faxo sub rogo ardeat,
Spiretque flammas, donec exspiret scelus. 1475
Effare quis sit.
ARS. spacerspacerspacerspacer Nomen obticuit polus.
IMP. Dissiliat, axe cum diis rupto, polus.
Sic me malorum saevus indicio quatis
Authore tacito? Testor umbrarum chaos,
Nisi architectum sceleris actutum refers, 1480
Horrenda per supplicia membratim mori
Cogam tacentem.
ARS. spacerspacerspacerspacerspacerspacerQuae suis premit Deus
Arcana latebris, scire mortali nefas.
IMP. Tu precibus urge numen. Extorque Deo
Nomen scelesti capitis.
ARS. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAge, iunctis polum 1485
Votis precemur.

Ambo flectunt genua.

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerSumme regnorum sator,
Regumque custos, pande quis caeco nefas
Meditetur animo, tanta quem damnet reum
Erinnys, astu spiret ut saevo necem,
Necem sacrati capitis. Evulga, Deus. 1490

Finitis precibus aperitur a tergo scena. Mox in aere visuntur lumen, et in illo paulatim per litteras succedentes ostenditur nomen THEOCTISTUS. Quo viso corruit in terram imperator.

IMP. Theoctistus est. O facinus! Exangues vigor
Destituit artus. Stilbo, fer lapso manum.

Accurrens Stilbo manu porrecta erigit imperatorem.

STIL. Auguste, quis te stravit attonitum pavor?
Animos resume.
IMP. spacerspacerspacerspacerspacerQuo tulit senex gradum?
STIL. Tenues in auras. Axe delapsum reor, 1495
Tibi ut minantem dexter avertat necem.
Grates tonanti perfer, et nullum vacet
Altare fumo, victima, cantu, prece.
IMP. Grates tonanti, tale qui monstrum ferat
Regum subesse laribus, et fulmen premat? 1500
Theoctistus, orbem qui supercilio praeit,
Severus aulae censor, in nostras parat
Ferrum medullas? Frontis huc tandem rigor?
O vita fallax! Oris o falsi notas!
Quem quisque vitet, quamve securus colat, 1505
Nil certum in aula. Ludit obsequio manus.
Alludit ultro ingestus officiis amor,
Colludit arte vultus, eludit fides.
Theoctistus Orcum fronte syderea tegit.
STIL. Haud mora. Potenti cinge praesidio latus. 1510
Excubet in armis miles. Interea intimos
Viri recessus, scrinia, tabellas, domum
Scrutemur omnem. Plura se taciti dabunt
Indicia sceleris.
IMP. spacerspacerspacerspacerspacer Monita non segnis sequar.

bar

ACTUS III, SCENA iij
METHODIUS, THEOCTISTUS, EUBULUS, DUO FAMULI EUBULI

Dum Theoctistus Methodium de praesenti rerum statu erudit, in aula confligitur.

METH. Sic destinatam Caesar excussit fugam,
Iannique clemens, matris imperium abnuit.
THE. Revocata poena est. Urbe concessum frui
Mago.
METH. spacerSerenos nocte depulsa dies
Gratabar equidem! Vana spes! Noctis ferax, 1515
Hyemisque nimbus horret, et caput supra
Pendet, minatus imbre saxoso malum.
Cui parcet ille? Nota Lernaei lues
Monstri. Revulsum, capite septeno, caput
Pensabit unum. Si tamen vires paret, 1520
Si bella renovet Hydra, qui primos ferae
Infregit ictus, franget iteratos Deus.
THE. Semper timendum, quando funestum sinu
Gestamus hostem. Decuit Herculea face
Abolere pestem. Noster id animus tulit. 1525
Sed o iuventa semper in peius gradum
Flectens retrorsum! Mitis ubi iustas nefas
Poenas resposcit, saeva cum veniae locus!
O quam caducus nutat imperii status!
Spectat ruinam pronus, et iamiam labat, 1530
Pellente puero. Cerno venales prece
Pretioque honores. Cerno virtutum choro
Procul fugato, regna vitiorum coli.
METH. Unde iste rerum tristis impendet modus?
THE. Aliudne speres, regna dum fraenat puer? 1535
METH. Moderanda regni fraena qui puero dedit
Ruit ille regnum. Sceptra moderetur parens.
THE. Matri subesse Caesar imbelli negat.
METH. Cogatur.
THE. spacerspacerspacerspacerspacerUnde?
METH. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Bardas admoveat manum.
THE. Bardas? Ruenti iungit a tergo manum. 1540
Bardo magistro, iura pietatis pede
Calcat prophano.
METH. spacerspacerspacerspacerspacerIura pietatis doce,
Matrem sequutus, munus amplexus patris.
THE. Cervice dudum grande Sisyphia gero
Saxum inquietus. Periit incassum labor. 1545
Quin et monendi sacra libertas perit.
Voluit remissam Caesar exilii moram.
Obstitimus ultro, quid nisi Augusti minas
Odiumque adepti? Stilbo facinorum parens,
Et dux ad omnes sceleris expleti modos, 1550
Ostrum requirit. Caesar immerito favet.
Theodora contra pugnat, ego dignum nego.
Hinc pariter odia. Spernitur veri fides.
Mendax in aula regnat officii tenor.
Cui mens dolosis artibus praegnans tumet, 1555
Frons aequa menti, docta Vertumni vices blue
Omnisque nutum prompta fortunae sequi.
Hic pariter aulam iunctus Augusto regit.
Quid illa ludo missa Tartareo cohors? red
Vocant ephebos. Quam profanata serunt 1560
Ludos in aula! Sacra, sortiti vicem,
Peragunt, nec illos tangit horrendi pudor
Facinoris. Alter veste sacrorum arbitrum
Mentitus, aras adolet, et falso Deum
Sub orbe adorat. Alter adstantis gerit 1565
Partes ministri, reliquus arridet chorus,
Et ludibundo vana derisu sacra
Testatur, aris vera quae mystes obit.
Haec Caesar auso tractat horribili sacra.
METH. Gelidus per artus horror insuetos meat, 1570
Frigus medullas quassat. O sacrum nefas!
Adhuc statutas mundus exequitur vices?
Stat fixa tellus? Alta pax coelum tenet?
Incolumis urbs est, nec remolito ruit
Convulsa fundo? Trahimus illaesi diem? 1575
Has trahimus auras, post lacessitum horrido
Facinore coelum? Summe terrarum sator,
Columenque rerum, siste fulmineam, pater,
O siste flammam.

Intus.

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerHuc fulmina, huc flamma, huc faces.
METH. Averte pestem.

Intus.

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerPestis occumbat, feri, 1580
Occide, macta, perde.

Duo famuli Eubuli vulnerati scenam transcurrunt.

FAM. 1 spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerPro terrae fidem!
Succurre, coelum, libera insontem nece.
THE. Tumultuatur aula.
FAM. 2 spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerVis virum necat,
Obruitur insons, dura me mergit quies.
THE. Quae vis? Quis insons? Forsan ad caedem petor. 1585
Abscede, praesul, perfer in tutum gradus.
Regrediar intus, subita pressurus mala.

Vulneratus et sanguine diffluens.

EU. Prodimur, amice.
THE. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Tingit Eubulum cruor.
EU. Expulsa pax est. Martis in aciem migrat
Aula, iuvenilis undique increscit furor. 1590
Ius est in armis. Fas perit, virtus iacet.
Ego te nocenti labe pollutum negans,
Haec saeva linguae dona veracis tuli.
THE. Pro me?
EU .spacerspacerspacerspacerspacer Cruento sanguis exundat sinu,
Medicum requiro, Paria, ne caveas, time. (Exit.) 1595
THE. Cui pectus atra sceleris infecit lues,
Timeat. Timere mens Theoctistum vetat.
Qua me nocentem labe, cui culpae datum
Damnarit aula, nescio. In crimen tamen
Si ius trahatur, pectus in vulnus patet. 1600
METH. Hac, hac tenendum, chare coelitibus, pugil. red
Specimen Olympo gratius nemo refert
Quam qui virili calcat aerumnas pede.
I quo tonantis causa, quo rerum salus
Te vocat. Edacis rumpe livoris dolos. 1605
Caedem minatur? Temne. Blanditur? Fuge.
Stet pressa virtus. Terra si mortem parat,
Dant astra vitam. Palma victores manet.
Interea honores casta mystarum cohors
Imponet aris, rebus ut dubiis opem 1610
Placatus addat, fasque restituat Deus.

bar

ACTUS III, SCENA iiij
THEOCTISTUS solus

Theoctisto sese ad constantiam animanti Stilbo ac Iannes insidias parant.

THE. Theoctiste, mortis inter ac vitae viam
Suspensus ageris. Regiam ingressus, peris.
Fuga salutem redimis. Intrasne an fugis?
Non fugio, non ingredior. Ingressum simul 1615
Fugamque meditor. Vitia polluti laris,
Qua fas, refugiens, numen intrando sequar.
Tu fluctuantum sola regnorum salus,
Qui sceptra regum vertis artifici manu,
Ducumque mentes quo lubet solus moves, 1620
Da robor animo, da reluctantem queam
Fregisse monitis Caesarem. Immenso tuum
Sic vigeat orbe nomen, imperium, timor.

Hic haeret velut in mentis excessu. Prodeunt Stilbo et Iannes.

STIL. Iannes, sub ictu res iacet. Cernis virum?
IAN. Ut vix anhelo pellit afflatu sinum! 1625
STIL. Ut haeret uno saxea effigies loco!
IAN. Caput inquietum quanta composuit quies!
STIL. Inire mortis credo praediscit viam,
Prudens futuri.
IAN. spacerspacerspacerspacer Dabimus irremeabilem
Brevi subire mortis horrendae viam. 1630
STIL. Age, Stygium molire cantando chorum.
Perage statuta. Tempus ac locus monet.
Iam destinatam Caesar in speculam venit,
Me duce.
IAN. spacerspacerCitato perge rediturus gradu,
Ego carmen aptis apto Circaeum dolis. 1635

bar

ACTUS III, SCENA v
STILBO, IMPERATOR, BASILIUS, IANNES, BARDAS, THEOCTISTUS, PERSONAE MUTAE

Ianne falsas imagines commovente, Theoctistus in veri sceleris suspicionem adducitur.

Personae mutae sunt Michael, Bardas, Basilius, Theoctistus, malus genius, duo satellites, omnes ficti, qui et tripudiando partes agunt.

STIL. Adverte, Caesar. Vulgus infernum ciet
Theoctistus. Orco pompa se fallax movet.
Decreta capiti fata spectabis tuo.
Hic veste furvus os Theoctisti gerit,
Vultu modestus, intus horrendum ferus. 1640
Mentis figuram cernis expressam notis.
Te, Caesar, ore iuvenis egregio nitens
Mentitur, auro fulva cui radiat coma.
Sinistra Bardam, dextra Basilium refert
Umbra.

Genio instigante, falsus Theoctistus ambit coronam Michaelis.

spacerspacerspacerspacerRadiatum quam tui capitis decus 1645
Anhelus ambit!
IMP. spacerspacerspacerspacer Citius inferno Iovi
Diadema rapies.
STIL. spacerspacerspacerspacerspacerGeminus Augusti comes
Audere prohibet.

Genius nutibus et signis monet necandos Basilium et Bardam.

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerFraude, vi genius monet
Necandum utrumque, pateat ut votis iter.
BARD. Me?
BAS. spacerspacer Me necandum?
STIL.spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerTrepidat, et tantum nefas, 1650
Luctante contra mente, decernit tamen.
Adverte, Basili, traheris in dolos prior.

Falsus Thectistus anguem chartae imponit, qui versus in catenam auram, et Basilio impositus ut praesentissimum venenum, necat.

Anguis veneno foetus in gemmeum migrat
Monile. Virus ossa pervadit, necat.
BAS. Tam dira monstrum fata Basilio parat? 1655
Laceremus.
IMP. spacerspacerspacerIras frange, peragatur scelus.

Falsus Theoctistus calice soporifero porrecto fictum Bardam coniicit in somnum. Mox dormientis educto pugione fictum Michaelem necat.

STIL. Baccho papaver miscet, ut Bardam sopor
Domet profundus. Cerne truculentum, ferox,
Immane facinus.
IMP. spacerspacerspacerspacerspacer Mene Tartareum caput,
Mene ferit?
BARD. spacerspacerspacerAere cur tamen meo ferit? 1660
STIL. Specta. Cruentae fabulae impones modum.

Cruentum pugionem reponit in vaginam Bardae dormientis. Fictus Bardas indicio pugionis deprehensus occiditur a satellitibus tanquam Michaelis percussor.

BARD. Quid hoc, nefande? Tamne inauditum mihi —

Verus Theoctistus ad se rediens exit.

THE. Hac spe superbos ineo firmatus lares.
BARD. Hac spe, sceleste? Tamne inauditum mihi
Affingere scelus? Tam ferum lethi genus 1665
Moliris? O nefanda terrarum lues!
BAS. Mihi virus?
IMP. spacerspacerspacerspacerspacer Ictum Caesari?
BARD. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerLaqueum mihi?
STIL. Theoctistus aptat. Cernis infandam viri
Mentem, quis alto lateat in sinu dolus,
Quando simulatae frontis arridet lepos. 1670
Et vivit? red
BARD. spacerspacerEt respirat?
BAS.spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerEt laetos adhuc
Sine nube soles haurit? O lentam nimis
In scelera poenam! Mille per lethi vias
Raptus necetur.
STIL. spacerspacerspacerspacerspacerEsse crudelem iuvet,
Iuvet esse durum, Caesar, humanos ubi 1675
Oblita mores, hostis impietas furit.
IMP. I, perge, Basili, limen Augustae domus
Obvallet ense praetor. Excubias vigil
Ducat sub armis miles, ut nusquam pedem
Theoctistus aula referat.
BAS. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAccelero viam. 1680

bar

ACTUS III, SCENA vj
IMPERATOR, BARDAS, STILBO

Bardas et Stilbo Michaelem urgent ut, interfecto Theoctisto et matre in coenobium relegata, imperium solus capessat.

IMP. Ubi pectus auget ira, mens gravibus negat
Praeesse rebus. Ira cum cessit loco,
Tranquilla magnis statio consiliis patet.
Res agitur ingens. Quis virum casus premat,
Cui me supremo charus affatu pater 1685
Credere iuventae iussit arbitrium meae.
Quem restituta novit authorem fides.
Renovata pietas, additus templis honos,
Arisque fixa marmora parentem vocant.
Quem sacra, quem prophana suspenso stupet 1690
Plebs ore, procerum studia terrarum deum
Late fatentur. Ipsa quem genetrix colit,
Amat, veretur, rebus in summis ducem
Sequitur monentem. Quisquis hunc letho eruet,
Quam multa sint timenda, testatum satis. 1695
STIL. Quae te repente mulcet evictum quies?
Quis tela mollis frangit irarum timor?
Tormenta sonti rebar, et lentae vias
Mortis parari. Fata qua fugiat reus,
Ceu video, versas. Caesar, indormis tuae 1700
Regnique causae, ni citus regni luem
Abolere pergas.
BARD. spacerspacerspacerspacerspacerVota praedonis vides
Et usque nutas? Usque suspensus tremis?
Iam iam natantes imbre sanguineo lares,
Iam decora regi, iam superbificos duces 1705
Vi, fraude caesos, iam tibi saevo rapi
Mucrone vitam, sceptra, regnorum decus
Frustra quereris. Sero clementem reor
Damnabis animum. Plebis invidiam times?
Quam nempe blandis fallit allectam dolis, 1710
Astuque captat hostis. Invidiam pati
Qui nescit, alto nescit imperio frui.
Sed nec timendam plebis invidiam puta.
Esto, alta quondam decora commendent virum,
Sit ille vulgi, sitque magnatum favor, 1715
Stantem secundo sequitur afflatu favor,
Fugit iacentem. Vernus illaeso stetit
Dum flos odore placuit, ubi dulces vapor
Exhausit animas, iacuit obtritus pede.
Quid tuta metuis? Vita simultae ferax 1720
Virtutis, odia caeca, conceptum scelus
Et destinatus Caesaris iugulo chalybs,
Ubi patuere, iure depulsum gradu,
Lethoque missum, fama Theoctistum feret.
STIL. Et, si maligno fama rem caneret sono, 1725
An restitares? Fama privatos regat,
Libido reges. Regna libertas alit.
Quem sic peremptum vulgus ingemeret, mori
Citius deceret, nulla si necis foret
Aliunde causa. Sceptra continuit diu, 1730
Qui chara vulgo capita decussit prius,
Quam vel supremum vertice aequarent caput,
Vel contumaci regis ad nutum trahi
Auso negarent.
IMP. spacerspacerspacerspacerspacerMatris horresco minas.
BARD. Imbellis animi specimen! Ignava indoles! 1735
Unde iste magnae degener mentis pavor?
Qui faeminam extimescit, an regat viros?
Exurge, princeps, teque magnanimis parem
Ostende ducibus. Syderum imperitet choris
Absente Phoebo luna, cum coelum sibi 1740
Phoebus repocsit, ponat imperium soror.
STIL. Dum praepotentis imperi clavum puer
Regere nequires, esto, regnarit parens.
Iam mens manusque fraena terrarum capit.
Iam rebus aptus fervet aetatis vigor. 1745
Sanguis adolescit Martis invicti capax,
Animusque sophiae plenus, et nostro diu
Excultus ore sceptra vel coeli regat.
BARD. Quo, fare, quo das usque purpureos duces
Premi indecoro foeminae imbellis iugo? 1750
Si pacis almae regna maturas petant
In scelera leges, cassa consilio queat
Foemina creare? Bella si lituus canat,
Si quatiat hostis moenia et Martis furor
Patriam cruentet, foeminae implores manum? 1755
Quin ergo matrem pollice ignavo iubes
Versare fusum. Lana foemineam decet,
Non sceptra dextram. Iura naturae eruit,
Praeesse quisquis foeminam regno sinit.
STIL. Cape, cape sceptrum, Caesar, et foedum viris 1760
Deme famulatum. Iussa iam dudum exequi
Foeminea, proceres pariter ac plebem piget.
BARD. Sic statue, Caesar. Regna vel solus gere,
Vel ius remitte. Nam quis hoc truncus ferat?
Iam iam vibratam laxat in iugulum manum 1760
Theoctistus, ictu fert neces uno, tribus.
Crimen regestum, caede praeventum scelus,
Vim vi repulsam. Mater haud feret tamen.
Ferat frematque, per Stygem poenas dabit,
Quas versat, hostis.

Fingit discessum.

IMP.spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerBarda, quo raptas iter? 1770
BARD. Quo iustus urget ardor. Exitium tuo
Stat amovere capite.
IMP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerNe dubita, brevi
Dabitur quod optas.
BARD. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Lenta vox, dabitur, cito
Cito detur. Instat hostis.
IMP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerExtinctum puta.
BARD. Dum fruitur aura? Dum tibi pestem parat? 1775
IMP. Dum tegimur armis.
BARD. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Arma vincuntur dolis.
IMP. Patuere. Fraudem nemo deprensam timet.
BARD. Fraudem cavere quam nequis notam, time.
IMP. Hanc fas cavere.
BARD. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQua?
IMP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Mora.
BARD. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Mors in mora est.
IMP. Et vita.
BARD. spacerspacerspacerspacerScilicet hostis.
IMP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Extinctum puta. 1780
BARD. Fac, unde credam.
IMP.spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerSceptra fac solus geram.
STIL. Capesse. Dudum regna te poscunt ducem.
IMP. At mater?
BARD. spacerspacerspacerspacerspacerArce.
IMP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQuo?
BARD. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerSub ignavae lares
Turbae. Sacratis virginum insideat choris.
Illic fatiget precibus annosis Deum, 1785
Excussa regno mulier, imperium viri
Dum moliuntur.
IMP. spacerspacerspacerspacerspacer Colere si sacras negat
Superba latebras?
BARD. spacerspacerspacerspacerspacerspacerColere cogatur tamen.
IMP. Cogam parentem?
STIL.spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerFoeminam.
IMP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAugustum genus.
BARD. Instabile, varium, flexible, caducum genus. 1790
STIL. Muliebre tectis condere sacratis caput
Pietas vocetur. Esse cogatur pia,
Quam fulgor aulae scelerat. Impietas monet
Eripere nato debiti imperii decus.
IMP. Vim ferre matri iura naturae vetant. 1795
STIL. Repetere rapta iura naturae licet.
BARD. Quid mihi severae iura naturae canis?
Natura quidvis, quo tibi prosis, iubet.
Quam si refigat pertinax legem parens,
Calco parentem. Caesar, innectis moras. 1800
Decerne tandem. Dic, Theoctisto necem
Sentis parandam?
IMP. spacerspacerspacerspacerspacerspacerSentio.
BARD.spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Matrem procul
Moves ab aula?
IMP. spacerspacerspacerspacerspacerMoveo.
BARD. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerRegnorum capis
Moderamen unus?
IMP.spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerCapio, complector, volo.
Hactenus, amici, placuit intonsum ioco 1805
Agere Catonem. Pono. Sat nugis datum. blue
Probata dudum rebus in summis fides
Servat tenorem. Cerno, quam vester mihi
Dedatur animus. Hostis exitium probo,
Matrisque latebras. Poena sceleratos premat. 1810
Lustrare caecos ante Theoctisti tamen
Iuvat recessus.
BARD.spacerspacerspacerspacer Perge, rumpamus moram.

bar

ACTUS III, SCENA vij
STILBO, IANNES

Iannes et Stilbo de primae fraudis eventu laeti novam meditantur.

STIL. Quis esse fraudi numen invictae neget?
Te, fraus, adoro, sola votorum dea.
O perge victrix, perfer ad metam nefas. 1815
IAN. Faustum secundi Sibili agnosco sonum,
Effare sortem. Patuit insidiis iter?
STIL. Iannes, beamur. Credulus ficti puer,
Hostis ruinam mente lymphata vovet.
IAN. Io triumphe, vicit umbrarum dolus. 1820
O quantus imas pulsat applausus fibras!
Ut laetus animum sensus attonitum rigat!
Hostem ruina sternet ultrici furor?
Io triumphe resonet infernum Chaos.
STIL. Iannes, triumphos praecoci exequimur tuba. 1825
Stat usque salvus hostis, et nostro impotens
Luctu triumphat. Satius in tutum prius
Revocare vota. Saepe qui festum canit
Paeana laetus, hoste non caeso, iocum
Passus malignae sortis, infaustam dabit 1830
Victus querelam miles. Extremum doli
Peragamus actum. Mox inaccessos viri
Perrumpet aditus Caesar, ut fraudum notas
Exploret ultra.
IAN. spacerspacerspacerspacerspacerSors dedit fraudi locum.
Gemmam Berillo nuper ereptam cape. 1835

Dat Stilbonti gemmam Berilli iam occisi, occultandam inter chartas Theoctisti.

Dum clausa rerum, iunctus Augusto, excutis,
Suppone gemmam dexter, ut regis manum
Inopina subeat. Hinc Theoctistum obruent
Indicia caedis. Ibit in furias puer.
STIL. Teneo, peractum est. Iste me vocat labor. 1840

Chorus vel interludium.

Perge ad actum quartum.