Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis — translatio.


ACTUS
II, SCENA i
IANNES, STILBO

Iannes ubi rabiem in Theoctistum evomuit, Stilbontem vindictae pariter cupidum ducit ad delubrum magicum.

IAN. Quam mente semper horrui, evasi fugam.700
Grandi sed emptam praemio evasi fugam.
Terram cecidi pronus, et dextra genis
Complexus, hostem supplici oravi prece.
Gemui. Furenti pectus infregi manu.
Etiam indecoro vultus in fletu stetit. 705
Doluere cuncti. Solus obriguit fero
Theoctistus ore. Solus, o durum iecur!
Iniurioso vota calcavit pede:
“I, pestis, oras,” inquit, “horrentes pete
Ubi nemo spiret peste quem laedas tua.” 710
Sic me remittis? Ipse dum spiras tamen,
Erit, erit hostis peste quem laedam mea.
Iannes, resistis? Ibit incassum dies,
Tantis petita precibus et tantis data?
Quin impotentes ultor in flammas agor? 715
Quin auspicor tremenda terrarum mala?
Non fraude Ditis, non erit furiis opus.
Lustrabo memet. Intus horrendum satis,
Satis inquinatum corde reperiam chaos.
Omnia sub isto monstra conduntur sinu. 720
Est hic Erinnys, est Hydra, est torvus canis, blue
Et quidquid alta nocte possessum latet,
Est hic malorum. Monstra bene novi mea.
Hinc ergo in hostem saevus ultrices para
Diras, furorem, fulmen, exitium, necem. 725
Sed cui malignae mentis officium dolo
Credam? Quis irae quadrat ultrici modus?
Et ecce rebus Stlibo maturus meis.
Stilbo, nocere promptus et scelerum faber.
Hinc aucupabor arte pellaci virum. 730

Simulat se Stilbontem non videre.

STIL. Cernone Iannem? Vota fortunat polus.
IAN. Quo tela vertam? Quis me promptam feret
Manum minister?
STIL. spacerspacer spacerspacerspacer In Theoctisti caput
Stilbo paratam semper accinget manum.
IAN. Huc fraudulentus aliquis, astutus, bifrons,735
Quem velit Ulysses insequi ad fraudes ducem.
STIL. Ego versipellem, detur ulcisci modo,
Superabo Proteum, frontis effictae notis blue
IAN. Eundem anhela vexet imperii sitis.
STIL. Non alia pectus flamma, non vapor coquit. 740
IAN. Sit dirus, implacatus, et scopulo satus.
STIL. Dum iaciam in hostem, mente Caucaseas geram
Silices.
IAN. spacerAb hoste laesus, irarum impotens,
Efferat habenas, quantus Aetnaeo specu
Exundat aestus, flamma dum premi negat. 745
STIL. Si bene furorem cordis agnovi meum,
Frigebit Aetna, Stilbo cum flammas vomet.
IAN. Idem pudoris fraena, pietatem, fidem,
Fas omne spernat, dummodo ulcisci queat.
STIL. Ego iura coeli, iura proculco soli. 750
Ego fas, ego decus, ego fidem, ego iussa omnia
Detestor, abnuo, dummodo ulcisci queam.
IAN. Sed hostis uni sit Theoctisto.
STIL. spacerspacer spacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerBene est.

Ianni se sistit.

Habes ministrum rebus optatum tuis.
Tu modo fideli coepta promoveas ope 755
Horrifica solus claustra nocturni Iovis
Penetrabo vindex, et Theoctistum premam.
IAN. Penetrabis Orcum vivus?
STIL. spacerspacer spacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacer Et solus quidem.

Pede terram percutit. Scena repente mutatur in lucum horrendum, ubi apparet os nigrae cavernae velut ostium inferorum.

IAN. En porta Ditis, limen infernae domus.
Hic solvit ora furvus umbrarum lacus, 760
Hic manibus iter. Vastus immenso patet
Hiatus antro, Tartari ad fundum ultimum.
Ingredere solus. Vivus Acherontem subi.
Quid stas?
STIL. spacerspacer Ubi sum?
IAN. spacerspacer spacerspacerspacerspacerspacer Luridi ad fauces lacus,
Vestibulo in ipso Stygis inexpletae. Viden’ 765
Ingens ut atro tramite vorago vocat?
STIL Recessit animus. Quassat invitum tremor.
Gelidus per omnem sanguis obriguit sinum.
Quo me repente rapis inassuetum?
IAN. spacerspacer spacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerStygis
Ad ora.
STIL. spacerMaestum vivus ut subeam Chaos? 770
IAN. Fidem reposco.
STIL. spacerspacer spacerspacerspacerspacerspacerFac Theoctistum prius
Ulciscar hostem.
IAN. spacerspacer spacerspacerspacer Tartaro ultrices pete
Furias.
STIL. spacerAb orbe nemo Tartareo redit.
IAN. Perrupit olim Tartara Herculeus labor.
STIL. Nullum sub umbras Herculem traxit labor. 775
Quid claustra Ditis, monstra quid Erebi iuvant
Ubi Iannis ardet pectus?

Tangit Iannis pectus.

spacerspacer spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerHic Orcus latet,
Hic Styx, et Acheron. Pande cor scelerum ferax,
Et velut Averno qua datur, pestes ruent,
Iraeque, turbinesque, plagaeque et neces.
Aderunt flagello vindice ultrices deae. 780
Tibi me remitto, cuius e sinu faces
Furiasque et omnis tela vindictae petam.
IAN. Te quando nostram penitus in curam refers,
Ludus patescat artis.

Rupe apertra visitur quasi sacellum cum ara hircum gestante, circa parietes, varia membra corporis humani tanquam anathemata.

spacerspacer spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerIn sacram Stygi 785
Laxetur aedem, rupis anfractu, specus.
Patuere noctis limina. Hircaeo Iovi
Stat ara. Gentis vota Circaeae nitent
Suspensa muris. Si quis infantem sinu
Raptum parentis, funeri horrendo dedit, 790
Hanc sanguis aram spargit. Hoc artus tholo
Votiva pendent munera. Hi truncum caput,
Illi revulsum, latere dissecto, iecur,
Pars cruda fibris corda, pars oculos ferunt.
STIL. Nullusne sacris mysta liminibus praeest? 795
IAN. Huc, Arsavere, proximum Diti caput,
Huc, frater, adytis effer infernis pedem.
Inaugurandus Ditis auspicio subit
Novus hospes aram.

bar

ACTUS II, SCENA ij
IANNES, ARSAVERUS, STILBO

Stilbo inter sacra magica devovet se Hircaeo Iovi. Applaudunt inferorum genii. Mox aperta venenorum apotheca per statuam ceream Theoctisto perniciem intentant.

ARS. spacerspacer spacerspacerspacerspacerspacerspacerFausta Stilboni salus.
Te nemo Stygios gratior pulsat lares. 800
Nec sola volgi turba Cocytum colit.
Et nostra proceres aula Thessalicos habet. blue
Age nunc, et artis prima Thessalicae cape
Documenta. Sacri quidquid e caelo tenes
Procul amoveto.

Abiicit thecam reliquiariarum, crucem, et carmina Davidis.

STIL. spacerspacer spacerspacerspacerCoelitum exuvias, crucem, 805
Carmen Davidis pono.
ARS. spacerspacer spacerspacerspacerspacerspacerspacerNunc limen subi.

Volentem ingredi sacellum arcana vis detinet.

STIL. Quis me repente figit attonitum rigor? red
Stupuere gressus.
IAN. spacerspacer spacerspacerspacer Arcet insuetum timor.
Molire plantas, usus audacem dabit.
STIL. Arcana retro vis reluctantem trahit. 810
ARS. Nullumne coeli pignus etiamnum geris?
Scrutare temet.
STIL. spacerspacer  spacerspacerRite scrutatus, nihil
Deprendo sacri.

Aspicit gemmam annuli, in qua sculptum erat MARIA.

ARS. spacerspacer spacerspacer Gemma nil sancti premit?
STIL. Nomen Mariae.
IAN. spacerspacer spacerspacerspacerspacer spacerspacer Proh gubernator Stygis!
Proh numen Hecates! Nomen horrendum gerens 815
Hanc ausus oram premere malefausto pede?
Averte pestem, procul abominabile
Procul age nomen.

Abiicit annulum.

ARS. spacerspacer  spacerspacer spacerGemma cum titulo procul
Inauspicatos missa funestet rogos.
STIL. Bene est. Averni totus obsequiis vaco, 820
Ditisque limen, Dite possessus, tero.

Intrat sacellum.

Veniant in istas monstra Phlegethontis fibras, red
Veniant Erinnes. Fare, quid poscis novi?
ARS. Prostratus Hircum thure Panchaeo cole. blue
STIL. Prostratus Hircum thure Panchaeo colo. 825
ARS. Coelum Deumque et coelitum eiura greges.
STIL. Coelum Deumque et coelitum eiuro greges.
ARS. Continge manibus aram, et Hircaeo Iovi,
Domino Acherontis, maximo umbrarum deo
Corpus animamque foedere aeterno vove. 830
STIL. Contingo manibus aram, et Hircaeo Iovi,
Domino Acherontis, maximo umbram deo,
Corpus animamque foedere aeterno—

Haeret elinguis.

IAN. spacerspacer  spacerspacer spacerspacer  spacerspacer spacerspacer  spacerspacer spacerspacerQuid hoc?
Sacrilegus inter sacra cunctando stupes?
STIL. Destituit animum lingua. Nolenti moram 835
Res addit ingens. Foedere aeterno?
ARS. spacerspacer  spacerspacer spacerspacer  spacerspacer spacerspacer  spacerspacerNefas!

Hircus caput quassat.

Perimus omnes. Iovis inardescit furor.
Cito stringe vota.
STIL. spacerspacer  spacerspacerspacerFoedere perenni dico.

Fit strepitus instar mugitus vel tonitrui.

IAN. Plausere manes. Laeta Cocytus dedit
Auguria. Laevum tonuit Eumenidum pater. blue 840
Laetitia festum ne quia destituat diem,
Faxo choreas monstra festivas agant,
Monstra Phlegethontis. Stilbo, sta presso gradu.
Tartari chaos sepultum vosque, nigrantis plagae
Regna, lucis orba, tuque, furve regnator Stygis, 845
Pallido laxate ab Orco monstra, Centauros, Hydrum. blue
STIL. Desiste, Iannes. Horror attonitum quatit.
Desiste, formidanda ne tantus tona
Murmura.
IAN. spacerspacer Quid horres? Prima sunt istaec magi
Auspicia cantus.
STIL. spacerspacer  spacerspacerPrima sat faciunt fidem, 850
Ultima recuso.

Aliquot monstra hinc inde exerunt capita.

spacerspacer  spacerspacerspacerspacerspacer  spacerSpectra Tartarei lacus!
Dispelle, Iannes, monstra. Quid miserum necas?
<IAN.> Fraena timorem, Stilbo. Sic larvas times?
Qui semel Averno famulus addixit caput,
Assuescat umbris, perque terribiles eat 855
Formas necesse est.
<STIL.>  spacerspacerspacerspacer Perge.
<IAN.> spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerTe quando piget
Audire murmur, torva quo barathri cohors
Prodit sub auras, ore leviori canam.
Et quae per aulam turba geniorum volat,
Huc non timenda fronte spectandum dabo. 860

CANTUS

Huc age pubes inclyta Ditis,
Quae Caesareas sparsa per aedes
Procerum flectis subdola mentes,
Stygis informes exue vultus,
Oculosque truces. Niteant placidae 865
Frontis honores, cultique sinus
Proprio signent quemque colore.

Fit sonitus musica, ad quam prodeunt genii tripudiantes.

Audimur. Aula clamor ingenti sonat. red
Primus citatum genius evexit pedem.

Genius ambitionis.

Hic avida procerum corda flammanti cremat 870
Honoris astu, sceptra meditari docet.

Genius invidiae.

Livoris iste subdit oblique faces,
Semper alienae lucis exosus iubar.

Genius perfidiae.

Hic fraudulento foedera refringit dolo,
Risu serenat ora dum furtim necat. 875

Genius crudelitatis.

Quem fraude nequeat, iste furioso ferit
Ictu, cruentat caede cognata manus.

Genius formidinis.

Hic sceptrum adeptos pulsat aeterno metu,
Male parta ne quis regna praeripiat manu.

Genius desperationis

Sin aberit hostis, rebus in laetis tamen 880
Quatit ille flagra tortor, et pectus fodit
Refoditque iniqui conscium et culpae reum.
STIL. Sociata specimen turba iucundum refert.
IAN. Agite, dolosis foeta criminibus cohors,
Dum mos amico geritur, ad chelym gradus 885
Numerate prompti. Terra discursu tremat.

Tripudiunt simul. Suo quisque ornatu et insignibus internoscitur.

Ite, ite, pernix turma. Sat choreis datum.
Repetitite notum regiae limen domus.

Hic scena mutatur in aulam, in quam ingrediuntur genii.

Unum rogabo, paria si vestris creem
Scelera, tyranno digna si Stygio geram. 890
Theoctistus, illa gentis humanae lues,
Fax illa terrae, mente viduatum caput
(Virum tenetis, hostis est, inquam, meus)
Vexetur, opprimatur, horridis virum
Lacerate monstris. Nulla tranquillae trahat 895
Momenta vitae donic inimicam expuat
Scelestus animam, Ditis adituram domos.
Monuimus. Ite, iussa quo vocant mea.
Hic hic superbos obsidet lares chorus,
Hic peste proceres, peste dominantes replet. 900
His et ministris noster utatur dolor.

Hic scena iterum fit horrida solitudo ut ante.

ARS. Age nunc, atroci vis Theoctistum nece
Torquere, vitam lentus ut carpat dolo?
STIL. O si!

Ex praedicto sacello promit effigiem ceream Theoctisti.

ARS. spacerspacerspacerNefandi prende simulacrum viri.
Huic tu malorum quidquid appones, geret 905
Theoctistus ipse. Ditis hoc famulis datum,
Ut quem propinquo sternere aggressu nefas,
Hostem remoti vel per effigiem premant.
STIL. Quas ergo pestes Orcus immanes tulit
Evolve. Monstrum tabe lethali obruam. 910

Sacellum vertitur in officinam apothecarii.

ARS. Patet officina.
STIL. spacerspacer  spacerspacerspacerspacerProme funestas opes.

In variis ampullis exhibet diversa venena, quibus ungitur effigies.

ARS. En sanguis Hydrae.
STIL. spacerspacer  spacerspacerspacerspacerspacer  spacerFundat in venas luem.
ARS. Stygiae cicutae succus.
STIL. spacerspacer  spacerspacerspacerspacerspacer  spacerspacerspacerIn fauces eat,
Flammetque guttur.
ARS. spacerspacer  spacerspacerspacerspacer Spuma tergimini canis.
STIL. Rabiem medullis condat.
ARS. spacerspacer  spacerspacerspacerspacerspacerspacer  spacerspacerspacerspacerHarpyae cruor. 915
STIL. Ventrem perungat, dira quem rodat fames.
ARS. Pythonis atro lectus e busto cinis.
STIL. Spargat inimicum peste ferali caput.
ARS. Dens Colchici draconis. blue
STIL. spacerspacer  spacerspacerspacerspacerspacerspacer  spacerspacer Infodiat latus.
ARS. Gorgonis atroci fronte sudatus liquor. 920
STIL. Horrificet ora belluae.
ARS.spacerspacer  spacerspacerspacerspacerspacerspacer  spacerspacerspacerInfernae strigis
Maestique fel bubonis.
STIL. spacerspacer  spacerspacerspacerspacerspacerspacerOffundat iecur.
ARS. Sphingis cruentae cor.
STIL. spacerspacer  spacerspacerspacerspacerspacerspacer  spacerspacerTheoctisti ferum
Pars dira cor cruentet.
ARS. spacerspacer  spacerspacerspacerspacerspacerspacerIn oculos pluat
Gutta basilisci lapsa luminibus.
STIL. spacerspacer  spacerspacerspacerspacerspacerspacer  spacerspacerspacerspacerDiem 925
Eripiat hosti noctis aeternae mora.
ARS. Restat malorum turba. Collectum vides
Phiala sub una quidquid optabis mali.

Periungitur tota effigies.

STIL. Haec una totum vastet inimicum lues.

Reponitur effigies in ara sacelli.

IAN. Asservet ara pignus. Exitium negent 930
Si forte pestes, alius ex alio dolus
Prosternat hostem. Frater, ignotos, age,
Mentire vultus, teque sylvarum sacrum
Habituque et oris arte cultorem refer.
Tum, Michaelis nactus affatum, doce 935
Instare saevum regio capiti nefas.
Sic ferre numen perque non dubios poli
Signare monitus impiae artificem necis
Theoctistum. In ipsum regerat authorem scelus.
ARS. Teneo. Peractum est.
IAN.spacerspacer spacerspacer  spacerspacerspacerspacerspacerspacerAula Stilbonem vocat. 940

bar

 ACTUS II, SCENA iij
STILBO, IANNES, ARSAVERUS, THEOCTISTUS, MELINDUS

Theoctisto solitudinem meditanti Melindus ephebus adhaerere statuit, nec potest avelli.

Vident Theoctistum appropinquantem,

STIL. Occidimus. Hostis admovet contra gradus.
IAN. Agnosco Ditis pignus.
STIL. spacerspacer  spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerO dirum caput!
IAN. O segne terrae pondus!
STIL. spacerspacer  spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerO mundi lues!
IAN. O Cerbere trifaux! Uti mihi tumido sinus
Odio fatiscunt!
STIL. spacerspacer  spacerspacerRumpor aspectu impotens, 945
Cor fervet intus.
IAN.spacerspacer  spacerspacerspacerCrescit irarum tumor.
STIL. Quin involo? Quin dente rabioso canem
Discerpo, lacero, spargo?
IAN. spacerspacer  spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQuis flammas mihi,
Faces? Quis ignem, sulphur, ut monstrum impetam?
STIL. Discede, tellus, merge terrarum probrum. 950
IAN. Disclude fauces, Orce, Theoctistum vora.

Exeunt.

THE. Melinde, fugimus. Aula me torvis procul
Luminibus arcet. Ibo qua puros Deusspacerspacerspacer
Metitur animis luce meliori dies.
Sequar recessus. Cura nunc anceps tenet, 955
Cui te relinquam. Fida famulatus tui
Feliciorem merita deposcunt herum.
MEL. O parce: dura vulnus infligis manu.
Cui me relinquas? Spirat infelix tuo
Melindus ore, corde non alio fovet 960
Vitalis aurae semina, et miserum sedet
Liquisse puerum? Si tuis famulum tulit
Semper fidelem regia imperiis, ferent
Simul obsequentem rura. Quis fidum tibi red
Avia colenti lustra famulatum gerat? 965
THE. Te melior aulae, melior obsequii manet
Fortuna. Fausto poteris in trabeas ducum
Subire cursu. Flore primaevo nites,
Habilisque rebus ardet ingenii vigor.
Procerum secundat aura, Caesarei iubar 970
Affulget oris, spirat ex omni favor
Aula. Moveri spem sinu tantam feres?
MEL. Haec quae recenses inclyta, haud alio placent
Fulgore quam quod voce laudentur tua.
Perit heu iuventa: marcet ingenii vigor, 975
Fugit aura procerum, regis in vultu subit
Rigor, favori saepe succedit furor.
Quid aula? Fraudum scena. Quid regum favor?
Phoebi cadentis flamma. Quid plausus ducum?
Foetum procellis murmur aequati maris. 980
O quot procellas aula, quot fluctus habet?
Quae vada, quis alto scopulus in statu latet?
Hic haustus undis candor, hic pietas perit.
Illic acutas haesit ad rupes pudor.
Alibi resorptum puppe demersa decus. 985
Illis honestas brevibus infixit latus.
Modus carinam fregit ad syrtes. Fides
Alio retorsit vela. Iustitiae ratis
Suspensa fluctu praebuit ventis iocum.
Pax inquieto naufraga in regno natat 990
Lacera per undas. Si qua sub portum venit
Virtus ab aula, decore populato venit.
Hos inter aestus, inter incertos vagae
Sortis tumultus, domine, destitues tuum
Fugax Melindum? Morte prohibeas licet, 995
Sequar abeuntem. Nulla Theoctistum fuga
Rapiet Melindo, nulla divellet dies.
THE. Partitus aevum iussit in proprios Deus
Abire mores. Aula iuveniles alit
Forumque caetus, tesqua sylvarum senes. 1000
Quo te relegas, indolem egregiam necans?
Patiere nebulas inter ac sylvae rubos
Condi iuventam? Potius annorum memor,
Per alta surge decora Mavortis, viam
Virtus triumphis, gloriae inveniet manus. 1005
MEL. Hoc esse laudis rebar immensae decus,
Si bella vitiis, bella criminibus gerens,
Et victor animum Marte non segni domans
De me triumphem primus. Armorum fragor,
Sitis cruoris, funera, indomitos habent 1010
Aestus nocendi. Bella sic tigres movent.
Hinc spes metusque premere, nec vano capi
Rerum nitore: spernere humanas opes,
Famaeque streperas aere mendaci tubas,
Et quidquid aulae sudat incassum labor, 1015
Duce te, propinquum credidi ad superos iter.

bar

ACTUS II, SCENA iiij
EPHEBI SEX, THEOCTISTUS, MELINDUS

Theoctistus ephebos perniciosis lusibus intentos acerrime obiurgat, ereptis ludendi instrumentis, ac libro magico cremari iusso.

Aperta scena visuntur in aula ephebi sex vario lusu tempus ociose terentes.

EPH. 1 Adeste, socii, furere quos mecum iuvat
Dulcem furorem. Laetus hic pergat dies.
Alio vocatum cura Theoctistum tenet.
THE. Quis clamor aures?

Alea.

EPH. 2 spacerspacer  spacerspacerspacerspacerspacerspacerExcuto frutillis ebur. 1020
Canis est, repone. blue
EPH. 3 spacerspacer  spacerspacerspacerFera caniculas agit
Rabies.

Latrunculi. blue

EPH. 4 Peractum est. Claudit hic regem latro.
EPH. 5 Erras, Avernum testor. Hac fugimus via.

Chartae pictae.

EPH. 6 Partire chartas. Quidquid infausti latet
Folio sub omni, sors mihi certum refert. 1025
EPH. 3 Nunc alma frontem prome victricem Venus.
Audi precantem, diva. Subsiluit Venus.
Huc omne pignus.
EPH. 2 spacerspacer  spacerspacerspacerSemper in meum polus
Inauspicatas volvit exitium notas. red

Vitrum rubro vino plenum accipit et exhaurit.

EPH. 1 Quid sicca terimus otia? Lyaeo patri blue 1030
Libemus undam. Bacche, laetitiae sator,
Praedulce numen, blanda curarum quies,
Amor iuventae, caelitum primus favor,
Tu lene studiis iunge tormentum meis.
Hostis ruinam bibo Theoctisti lubens. 1035
EPH. 3 Sequar bibentem. Pereat austerum caput.

Manu tenet et legit librum magicum.

ARS EVOCANDI DITIS E REGNO DEOS.
Vin’ tibi lucrosum Tartaro genium evocem?
Huc e profundo —
EPH. 2 spacerspacer  spacerspacerMitte nugari, enecas.

Versus spectatores.

THE. Hoc specimen aulae. Ludit effraenis diem 1040
Iuventa. Luxus, tesserae, merum, Venus,
Elementa morum. Cumque per vetitas semel
Diffluxit artes primus annorum vigor,
Prensant honores. Iura partiti, forum
Martemque, rerum luce viduati, regunt. 1045

Conversus ad ephebos.

O turba deses! Vile fucorum genus!
Manus Epicuri. Sic per enerves iuvat
Marcere ludos? Hic epheborum labor?
Haec studia rerum? Stabit his regnum viris?
In has reponet Caesar imperium manus? 1050
His bella ducibus moveat? Hoc pacis velit
Foedera senatu? Fraenet hac populos fide?
O probra inertis ocii! O iuvenum pudor!

Evertit omnes mensas et instrumenta ludendi.

Procul hinc supellex improba, malorum parens,
Alimenta scelerum, cancer aetatis, lues 1055
Morum, iuventae lena, virtutum fuga.
Abite, pestes. Alea, chartae, merum
Et quidquid aevi perdit instantis moram.

Melindo tradit lubrim magicum comburendum.

Tu magica Ditis folia da flammis, puer. red
At vos (suprema moneo) curarum vices 1060
In alia ferte studia. Quem posthac iners
Involvet umbra, nucibus ac ludo datum,
Severiori poena pulsabit manu.

bar

ACTUS II, SCENA v
MANUEL, THEOCTISTUS, EUBULUS

Manuel et Eubulus, probus uterque, Theoctistum de sententia deducunt.

MAN. Theoctiste, faustum casus aspectum ferat. 1065
Quid solus alta mente moliris?
THE. spacerspacer  spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer  spacer Fugam.
EU. Quid sceleris ausus?
THE.spacerspacer  spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerNulla me culpae lues,
Quantum recordor, afflat.
EU. spacerspacer  spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAfflabit tamen.
THE. Fateor morantem.
EU. spacerspacer  spacerspacerspacerspacerspacerspacer spacerMaius in fuga est scelus.
THE. Hoc fugimus ipsum, sponte ne fiat scelus. 1070
EU. Statione miles quando deserta fugit,
Reprensus agitur capitis ac vitae reus.
THE. Est ubi relictis miles ordinibus fugam
Molitur insons.
EU. spacerspacerspacerspacerspacerspacerLaesus ubi Martem sequi
Tardante plaga, stare seu nequeat loco. 1075
THE. Seu cum Gradivi fraena sortitus furit
Dux, impotente captus armorum sono,
Imposque mentis iuvenis, ac legum inscius
Mavortiarum fertur, exitium suis
Laturus ultro. Patriae hic prudens favet, 1080
Talem relinquit quisquis in bello ducem
Fugitque retro.
MAN. spacerspacerspacerspacerIura quo belli minus
Dux mentis expers novit, hoc firmum magis
Haerere par est, Martis annosi virum.
THE. Proceres amici, cana quos olim fides 1085
Castusque vitae iunxit innocuae tenor,
Aperta fabor. Imperi egregium decus
Columenque regni, coelitum primus favor,
Theodora, rebus decora tranquillis dedit
Dum lege natum regere, dum nutu, datum est. 1090
Iam contumaci matris imperium puer
Cervice temnit, quaeque puerili nequit
Movere sceptra brachio imprudens amat.
Quam gravia rebus fata, quis miserae furor
Immineat aulae, quantus ancipitem trahat 1095
Casus ruinam, cernitis. Pulsa scelus
Virtute surget. Livor, ambitio, dolus
Agent triumphos, et superbifico Deum
Auso propellent. Quis queat sicco probra
Haurire praesens lumine? Quis Erebo satas 1100
Pestes tueri? Melius o melius fugam
Illo capessam solus, ubi coeli memor
Otia serenae mentis et fructus legam.
MAN. Theoctiste, quis te patriae oblitum dolor,
Quis ardor aufert? Molle meditaris nemus, 1105
Cum te labantis poscit imperii salus?
Quid fabulosum solis imitaris nefas?
Puero nitentis lora committis rotae?
Si nequeat orbis fraena moliri manus,
Quae flamma rerum, quantus in bustum ruet 1110
Crematus orbis? Poteris hunc, poteris, diem
Non mente tristi, non reluctanti sinu
Vel cogitare? Perge, iam latebras pete.
THE. Si fas ruinae colla praecipiti foret
Subiicere, si quam rebus ambiguis opem 1115
Afferre, sortis si qua se melior daret
Spes intuenti, regio aeternas lare
Sedes locarem. Nullus exitio modus,
Spes nulla, tantum posse praeverti malum.
Per fas nefasque sceptra deposcit puer. 1120
Dux ante fertur Bardus, a tergo premit
Subditque calcar Stilbo, queis vanus fidem
Addixit unis Caesar. Hinc mali caput.
Quis iam salutem, velle fac, tantis ferat
Vulneribus? Artem vis mali victam domat. redspacer1125
MAN. Pervicta semel ars saepe medicinam tulit.
THE. Aegro levamen nemo renuenti parat.
EU. Aegro levamen saepe renuenti dedit,
Quisquis fefellit.
THE. spacerspacerspacerspacerspacerNulla renuenti est fides.
MAN. Amara dulci potio ubi succo madet, 1130
Trahit abnuentem.
THE. spacerspacerspacerspacer spacerspacerTunc habent fraudes locum,
Cum se medenti credit infirmus.
MAN. spacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacer Tibi
Se credit uni Caesar.
THE. spacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerUnius fugam
Magno coemptam cuperet.
EU. spacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerHoc fortem magis
Obstare contra, terge nec malis dare 1135
Virum decebat. Quo refers timidus pedem?
Salus fatiscit publica, quietem voves?
Patriam ruentem cernis, abducis manum?
Pietas arenam poscit, in latebras fugis?
Virtus acerbo gaudet, hostemque eminus 1140
In se volantem fronte placata videt,
Ultroque gressus obvia viriles movet.
Quis saeviente rector oceano manum
Clavo resolvit? Quis feros loro dato
Auriga biiuges ruere, qua furor, sinit? 1145
Haec una iustam causa molitur moram,
Ut imminentem patriae casum leves,
Ut arte pueri coepta modereris, malos
Virtute frangas, iura pietatis colas,
Colique doceas. Lapsa nec timidum gradu 1150
Dimoveat ultro spes. Laboranti Deus,
Deus ille, castis axe qui coeptis favet,
Aderit secundus, teque quo tendis vehet.
MAN. Theoctiste, per te patriae afflictas opes,
Per spem labantis imperi, et quem ni regas, 1155
Dubiam salutem Caesaris, iniquos, precor
Depone sensus.
THE. spacerspacerspacerspacer spacerQuo trahis, pronus feror.
Vincitis, amici. Tuque, ventorum potens,
Tempestuosi regna qui placas freti,
Tranquillus ipse, voce surgentes preme 1160
Regni procellas. Vota sin aliter neges,
Me merge, me procella direptum auferat,
Dum laeta miserum repetat imperium salus.

Superveniente Barda exit Theoctistus.

bar

ACTUS II, SCENA vj
BARDAS, MANUEL, EUBULUS, BASILIUS

Bardas Theoctistum accusat ambitionis. Bardae suffragatur Basilius.

BARD. Theoctiste! Quid iam? Flectit aversus pedem
Barda appetente? Noster infaustum canit 1165
Aspectus omen? An Medusaeo riget
Horrore vultus? Scire, si liceat, libet,
Proceres, retorto quid Theoctistus gradu
Fugiat amicum?
MAN.spacerspacerspacerspacer Carpsit inviso viam
Barda.
BARD. spacerFatemur. Carpsit inviso viam 1170
Barda, sed odii querimur invisi modum.
MAN. Malus est amicae mentis interpres dolor.
Obvertit ante terga, venientem retro
Quam te videret.
BARD. spacerspacerspacerspacer spacer Terga mihi vertit, scio,
Theoctistus. Ora ferre praesentis pudor, 1175
Pudor abnuit, laesusque conflatis amor
Livoris in me facibus. O falsae notas
Frontis! Dataeque vana proh dextrae fides!
Hic ille sancti candor officii? Palam
Favere doctus, odia dum sinu coquit? 1180
Quo, quo (referre consciae astrorum faces),
Quo scelere tantum Bardas emeruit scelus?
Furit impotente Caesar imperii siti,
Sceptrumque solus ambit Odrysium puer: blue
“Dux ante fertur Bardas.”O linguae probrum! 1185
Ego Michaeli subdo vesano facem?
Ego sponte pronum duco, qua rerum inscia
Propellit aetas? Bardas, ut molem imperi
Capessat infans, matre contempta, movet?
Quis ista mendax finxit aliquando Sinon? blue 1190
Sic immerentem dente mordaci feris
Fallax amicum?
EU. spacerspacerspacerspacer spacer Levius absentem preme.
Effata iustae mentis in melius trahe.
Theoctistus aestu queritur insano vehi
Ad sceptra puerum. Bardas insanum domet 1195
Maturus aestum. Sceleris aperuit viam,
Fraenare quisquis scelera, cum potest, negat.
BARD. Fraenare Bardas scelera, cum nequeat, negat.
MAN. Puerum virilis fraenet imperii timor.
BARD. Puerum imperantem nullus inflectit timor. 1200
EU. Prohibe imperare.
BARD. spacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerSceptra debentur —
MAN. spacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerViro.
BARD. Virum referre gestit in solio puer.
EU. Virile nemo gessit imperium puer.
BARD. Saepe puerili vir sub ingenio latet.
MAN. Natura proprios ornat aetatum gradus, 1205
Mens vana pueris, firma contingit viris.
BARD. Mentem senilis dextra puerilem regat.
EU. Hac insto, Barda. Iura det puero senex.
Rege Michaelem. Matris ad nutum pius
Moderetur annos, apta dum sceptris manus, 1210
Dignusque vasto subeat imperio dies.
BARD. Arguimur ergo munus ignavi ducis
Sic praestitisse? Nil catenatus labor,
Nil cura pernox, nil gravis rerum tenor
Exegit? O liventis invidiae nefas! 1215
Testare, Manuel, unde generosas puer
Superbientis indolis traxit notas,
Nisi duce Barda? Rumpat invidia iecur,
Quisquis reclamat. Bardas immenso parem
Effect orbi Caesarem. Regnet, potest. 1220
Me duce, vel orbem fraenet aethereum puer.
Sed alia penitus cura Theoctistum coquit.
Non ille regni fata, non pueri vicem
Sollicitat usquam. Solus ingenti studet
Regnare in aula. Testor, huc omnes refert 1225
Curas anhelus. Hinc virum pueri piget
Regnantis. Hinc effraenis Augustum rapit
In sceptra fervor. Bardas hinc tanti reus
Erroris agitur. Nempe nisi sceptro procul
Marcere puerum Bardas ignavum iubet, 1230
Theoctistus orbis fraena, ne perdat, timet.
MAN. Theoctistus orbis fraena, ne pereant, timet.
EU. Parce innocenti crimen ac dirum nefas
Ingerere.
BARD. spacerspacerSonti iustus appono nefas.
MAN. Probat innocentem vita flagitio carens. 1235
BARD. Frons innocentem fingit, at sontem dolus.
EU. Spectata summis claret in rebus fides.
BARD. Cupidaque summi fallit imperii fides.

Prodit Basilius.

Effare, Basili, quando nutanti venis
Causae patronus. Cui Theoctistus vacat 1240
Rerum tenori?
BAS. spacerspacerspacerspacer Pelion Olympo aggerit, blue
Audax in astra fertur, ut pulso regat
Titane mundum.
EU. spacerspacerspacerspacer spacer spacerQua fidem nota ligas?

Gladium evaginat.

BAS. Qua soleo dextram, ferrea. An ligo satis?
EU. Ensem reconde, pacis enatum sinu. 1245
Fidem requiro.
BAS. spacerspacerspacerspacer spacerNulla Basilio fides?
Extundat ensis.

Irruit in Eubulum. Bardas se interponit.

BARD. spacerspacerspacerspacer Quo ruis? Manum preme.
BAS. Remitte dextram.
EU. spacerspacerspacerspacer spacer spacerspacerspacerspacer Mitte, nil furias moror.
Libet innocentis ense tutari decus.
MAN. Eubule.
BARD. spacerspacerspacerspacer Basili, iura Caesareae domus 1250
Violat uterque.

Pugnant acriter. Prodit imperator, thorace exutus, manu gestans reticulum, quo pilam percutiebat.

IMP. spacerspacerspacerspacer spacerHem! Nudus effulget chalybs.
Cessate. Molles decuit infausto iocos
Rumpere duello? Barda, quis truces dolor
Commisit animos? Unde hic armorum furor?
BARD. Iactata verbis rixa conserunt manum. 1255
IMP. Removete gressus. Si quis insanum serat,
Ludente me, certamen, haud paria luet
Supplicia posthac. Ite, me lusus vocat.
BARD. Suspicio, Caesar, mentis imperium tuae.

bar

ACTUS II, SCENA vij
IMPERATOR, BASILIUS

Basilius apud Michaelem in Theoctisti nimiam potentiam invehitur.

IMP. Subsiste, Basili, grande Mavortis decus, 1260
Herculea proles. Qua giganteas face
Arsisti in iras?
BAS. spacerspacerspacerspacer Caesar, Augustum genus,
Pro te, tonantem testor, in Martis minas
Dextram incitavi. Quid moror? Terra satus,
Cui Mars in ore multus, in dextra pavor, 1265
Eubulus ille, vera iuranti fidem
Ausus negare. Caesar, excelso nimis
Fertur volatu (quem tamen dextra levas)
Theoctistus. Alto quaerit aequari Iovi,
Votoque matrisque nomen obtendit suo. 1270
Tibi vana regni nomina, caducum iubar,
Decreta, vires, iura, transcribit sibi.
Quid longum inerti, Caesar, in solio iaces,
Pressus alienis viribus, nutu, manu?
Age, age. Superbi specimen ingenii refer. 1275
Ferri sub auras patere, quae sinu latent,
Regalis animi decora. Vivacem necas
Premendo mentis indolem. Haud unquam polo
Regina luci quercus insertat caput,
Nisi antegressa vulgus arboreum, comas 1280
Expediat humili nemore. Theoctistum times? red
Quis quem? Ministrum Caesar? An matrem? Colos
Fusumque versent foeminae, imperium viri.
Texit Minerva, Mars ubi ferrum rotat.
IMP. Periculosae plena fortunae moves 1285
Consilia, Basili. Matris ad nomen tremo.
BAS. Tuum illa, Caesar, si sapis, nomen tremet.
IMP. Aetas in aulae sceptra transimitti vetat.
BAS. Virtus honorem ferre, non aetas solet.
IMP. Parere puero nullus imberbi volet. 1290
BAS. Si barba reges fingat, imperitet caper.
Sit rector orbis mente, non mento senex.
IMP. Nos mente pueros pariter et mento canunt.
BAS. Virum sed ira pariter et ferrum probet.
IMP. Quo vulgus animo sceptra laturum putas? 1295
BAS. Quo Caesar urget, vulgus incumbet sequax.
IMP. Formido proceres.
BAS. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQuisquis obstabit cadat.
IMP. Quid Bard`s?
BAS. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAuram sequitur.
IMP.spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerObsistit?
BAS. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerFavet.
IMP. Solum timebam.
BAS.spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerSola libertas virum
Faciet timendum. Lora tu regni tene. 1300
IMP. Manuel?
BAS. spacerspacerspacerspacer Ad omnem sortis inclinat vicem.
Theoctistus, una matris effultus manu,
Fulcro remoto, sponte subsidet.
IMP.. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerBene est.
Sol axe solus, Michael solus solo.
Tu, fide Basili, quem meis unum lego 1305
Rebus ministrum, perge quo pergis gradu.
Reconde coepta. Par fidem merces manet.

Chorus vel interludium.

Perge ad tertium actum