Act 1 Latin
Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio  
 

THEOCTISTUS
SIVE CONSTANS IN AULA VIRTUS
TRAGOEDIA
Romae sub ferias Bacchanales anni 1654 a nobilissima iuventute Italica Seminarii Romani saepius cum plausu data.
red

ARGUMENTUM

UBLATUS a vita Theophilus, orientis imperator, filium reliquit Michaelem, imperio moliendo nondum maturum, Bardaeque avunculo et Theoctisto logothetae in tutelam commissum. Aulam sub ea tempora penitus corruperat flagitiosa libertas. Hinc Michael inter nequissimos ephebos adolescens in omnia sese vitia praecipitat. Ruentem impellit Stilbo paedagogus, homo ad ultimam nequitiam profligatus, quem tamen puer sic amat ut plane immerentem pugnet honoribus amplissimis augere. Theoctistus interim, vir integerrimis moribus summaque constantia, intentus in salutem imperii, ex Theodorae imperatricis viduae sententia iniquissimos adolescentis conatus refutat. Hinc in eum totius pene aulae clandestina machinatio. Paedagogus quippe simul Bardae, ambitiosissimi hominis, hortatu succensus, simul Iannis pseudopatriarchae (quem paulo ante, Methodio restituto, de gradu deiecerat Theoctistus), arte magica adiutus, viro innocentissimo caedem infert. Cui quidem sceleri eo lubentius viam praebet Michael, quod Bardae suasu crederet hunc unum sibi, ne sceptra solus capesseret, red obtento imperatricis nomine, obstare. Ex historiis Orient.

PERSONAE

MICHAEL imperator
BARDAS eius avunculus blue
THEOCTISTUS logotheta
BASILIUS prostrator
STILBO Michaelis praeceptor
IANNES pseudopatriarcha blue
ARSAVERUS eius frater
BERILLUS ephebus imperatori charissimus
<METHODIUS patriarcha>
MELINDUS ephebus Theoctisti
SEX ALII EPHEBI MICHAELIS
MANUEL equitum praefectus
EUBULUS Theoctisti amicus
<CREO, LYASTER> duo famuli Theoctisti
MISANDER sicarius
SEX AULAE LEMURES
MILITES ALIQUOT
NUNCIUS

bar

ACTUS I, SCENA i
<BERILLUS solus>

Berillus ephebus de accepta ab imperatore gemma gloriatur, seque ad ocium et ludos excitat.

Manu praefert gemmam aureae catenae alligatam.

<BER. O me beatum! Ferio sublimis polum.
Me Caesar ardet. Solus Augusti sinum
Insideo felix. Solus in oculis feror,
Nec vanus ore ludit in vacuo favor.
Cessere factis dicta. Nodoso micant 5
Pretia sub auro, fulget in gemmis amor.
Hoc Caesar animi pignus aeternum sui,
Amabilemque cordis effigiem dedit.

Osculatur. red

O dulce munus!

Pectori admovet.

spacerspacer spacer spacerspacer spacer spacerspacerDigne Caesarea lapis
Dextra perenni pectus obsigna fide, 10
Famulique corda corde meliori beat.
Facesse, luctus. Cura sollicitas procul
Emoveat artes. Absit imperio labor.
Grates perenni lege ludorum dies
Iubet ire Caesar, latera Theoctisto crepent, 15
Rumpatur excors. Aurea iuventam quies,
Pax aurea sales inter ac risum fovet.
Quid aestuamus? Mole quid tanta rotam
Torquemus aevi? Ludit humanis Deus
In rebus. Orbem ceu pila versat manu, 20
Laetaque mundi fraenat imperium vice.
Sic alta regum sceptra curarum procul
Strepitu ferantur. Sponte se volvunt sua
Imperia. Ludus regnet in praesens, nihil
Trepidetur ultra. Sorte quid fausta iuvat 25
Late imperasse gentis humanae duces,
Si par tyrannos cura cum populo premat?
Vacet aula ludis. Vexet agricolas ager.
Ducunt choreas astra, dum tellus gemit. 30
Iam primus aevi gemmat Augusto decor.
Nisi flos recluso laxet ornatu sinus,
Opesque solvat, gemma sub nodo perit.
Otia iuventam sola generosam creant.

Tubae clangunt.

Sed ecce ludos aera solennes canunt. 35
Stat palma cursu. Caesar in circum venit.
Certant ephebi planta cui pernix amet
Primos honores: quem pedum princeps vigor
Ad ampla meritum dona victorem vocat.

bar

ACTUS I, SCENA ij
EPHEBI SEX, MICHAEL IMPERATOR

Ephebis sex in horto regio ad pedestris cursus certamen iam paratis, adest in umbrosa pergula Michael, certaminis author, dumque plausu manuum dat signum ad exsiliendum, repente dies eripitur horribili tempestate, fulgurat, tonat, fulminat &c.

EPH. 1 Agite, ruamus.
EPH. 2 spacerspacer spacer spacerspacer spacer Haurit arrectum pavor 40
Aninum sub aestu laudis. In cursum pedes
Immensus urget audor. A tergo Notos
Linquam fugaces.
EPH. 3 spacerspacer spacer spacerspacerOlea me victrix manet.
Non mihi per alta segetis illaesae volans
Certet Camilla. Cedat alatis iter blue 45
Tranare pedibus suetus Atlantis puer.
EPH. 4. Scilicet Achilli lenta testudo viam
Praeripiat. Istis palma sub plantis viret.
Vincam volando quidquid est usquam leve,
Aquilam, sagittas, fulmen.
EPH. 5 spacerspacer spacer spacerspacer spacer spacerspacer O pigrum pecus! 50
Mentis volatum nostra praevertit fuga.
EPH. 6 Mentis volatum tenue momentum praeit
Velocis aevi. Temporis eundo moras
Praegrediar. Agiles cursor horarum deas red
Ipsas vincam solis alati rotas. 55
Aereus ego sum. Terra nil fingit mei.

Aperta scena visitur Caesar ex altiori pergula prospiciens in subiectam planitiem. blue

EPH. 5 Tacete, pueri. Caesar ad ludos venit.
Erumpe Phoebo maius aethereo iubar.
EPH. 1 O mitiores funde radiorum faces!
Nec totus arde. Vincis humanam deus 60
Aciem. Coruscos ferre fulgores negat
Assuetus umbrae visus.
EPH. 2 spacerspacer spacer spacerspacer spacerspacerIllaesis diem
Metire terris, dumque inoffenso micas
Benignus orbe, lusibus ephebi vacent.
EPH. 3 O dulce regum, dulce regnorum decus! 65
Spes alta mundi! Gentis Eoae lepos!
Superum propago, pectus, os, humeros deo
Similis. In uno totus aspectu sedet
Olympus, orbe dignus immenso decor.
EPH. 4 Quis fulgor oculis? Quantus in vultu sapit 70
Animus? Coruscat fronte maiestas. Genis
Labrisque Martis ardet accensi calor.
Praeradiat auro fulvo caesaries. Amet
Aurora tales crine purpureo comas.
IMP. Pascimur amica laude. Votorum placet blue 75
Sociatus ardor. Esse nec Phoebum pudet,
Cui tot benignus adstet astrorum chorus.
Vos alma regni sydera, imperii faces,
Pollentis Asiae robur, Augustis honor
Columenque ducibus, orbis Eoi rosae, 80
Caesaris amores, gaudia, triumphus, favor.
Sed mitto seria. Tempus ad cursum evocat.

Ostendit praemia, gemmas, torques &c.

Spectate, pueri, quanta victores manent
Cum laude pretia? Nec suo victos feram
Carere dono. Sceptra divitias creant. 85
Par ergo limes teneat arrectos. Manum
Ubi terna plausu feriet elato manus,
Corripite campum.

Ephebis iam ordine dispositis, dum Caesar terna manuum complosione dat signum ad cursum, subito nubium interventu occultantur.

EPH. 1 spacerspacer spacer spacerspacer Stamus aequati gradum.
EPH. 2 Dii sospitales! Quo rapit Phoebus diem?
EPH. 3 Ad stagna Ditis. Orcus horrendam sinu 90
Efflavit umbram. Nocte Tartarea premor.
EPH. 4 O trux deorum livor! Innocuis diem
Negasse ludis? Mergat aeternus Iovem
Acherontis horror, turpe tenebrarum Chaos.

Fulgurat.

EPH, 5 Fulgura tremenda! Totus in flammas abit 95
Iratus aether, vel suos Phlegethon rogos
Eructat alto gurgite. Cyclopum igneis blue
Exhausta telis Aetna, flammarum vomit
Undas in orbem. Versus in Stygem polus.

Tonat.

EPH. 6 Occidimus. Axe mundus effracto labat. 100
Dissilit Olympus. Orbe disrupto volat
In frustra coelum. Tota cum suis cadit
Impulsa divis arcis aethereae domus.

Fulgurat et tonat iterum.

EPH. 1 Invidia saevos egit in rabiem deos.
Ruant scelesti, perque monstrorum vias, 105
Qua spirat ignes Taurus, infrendet Leo, blue red
Latrat Molossus, Hydra septenis hiat
Faucibus, in astra virus exhalat Draco,
Erebi profunda claustra praecipites petant.

bar

ACTUS I, SCENA iij blue
IANNES solus

Cunctis, qua data via, diffugientibus, Iannes viperam dextera praeferens, sinuque nudato, subito exilit e nube, seque ad mortem violentam parat.

<IAN.> Sic inter istas orbis attoniti vices, 110
Interque coeli busta, terrarum rogos,
Immugiente Tartaro, fracto polo
Iuvat perire. Stante me, mundus stetit,
Cadat cadente. Tota vel nolens meum
Natura funus, mole convulsa, gemat. 115
Hic naenia fragor, vastus hic summam praeit
Mugitus horam. Quemque demissum Stygi
Non flebit orbis, murmure invito fleat.
Sic est profecto. Mollius nemo iacet
Quam qui ruina conditus rerum iacet. 120
Una morientis urna sit mundi chaos.
Iannes, quid ista sortis extremae parant
Monumenta? Mortem vipera trisculco gerit
Sub ore. Nudus prostat in morsum sinus,
Patet Orcus, urget furia, rex Erebi vocat. 125
O crimen aulae! Sola de tantis manent
Haec opibus arma? Solus in socium draco?
Ego ille Iannes, cui quot annosi gradus
Indulsit aevi Parca, tot magnae extulit
Trophaea mentis. Non mihi priscos genus 130
Actum per atavos, nullus ignavum parens
Opibus onusti scripsit haeredem laris.
Sed vis potentis ingeni, et multa labor
Impensus arti, nomen aeternos dedit
Iturum in annos. Grande de culta “sophos” 135
Tuli Minerva iuvenis, immenso procul
Memoratus orbi, moxque devotam Deo
Fraenare iussus prole numerosa domum,
Maiora merui. Testis Eoae potens
Aulae Theophilus, quem per egregias togae blue140
Martisque leges, nostra deductum manus
Artifice finxit pollice, et magnis parem
Caesaribus ostentavit, et sceptro dedit.
Hinc fructus operi. Mille de viris legor
Dignior ovili pastor, et sacro gregem 145
Procuro pastu, quoque vix aliud videt
Sol maius, orbem crine qua geminum ferit, blue
Gessi infulatum vertice augusto decus.
Gessi, meoque mundus e nutu regi
Didicit Eous. Proh vaga rerum vices! 150
Ludibria Iannis! Unde? Quo praeceps globum,
Fortuna, volvis? Ferrea Theophilum quies
Urget sepultum. Pavidus ad virgam puer
Sub matre Michael fraena terrarum tenet.
Sed fallor. Ille Dite Tartareo satus, 155
Ille furiarum pastus uberibus, lues
Illa Stygis, odium syderum, aeternis caput
Dandum tenebris (nomen horresco viri)
Theoctistus, aulam fraenat imperio impotens.
Cuius nefando raptus impulsu mihi 160
Honor tiarae tempora Methodii premit,
Exulis, inertis, invidi, ignavi senis.
Hinc pro tiara turbo ventorum comas
Horrificat. Ostro squalet erepto sinus,
Collecta spiris vipera in pedum simul, 165
Gemmamque cessit. O bene! Haec quisquis dona
Captis retraxit opibus, infelix diu
Nisi sponte non est. Causa cui vitae perit,
Miser esse meruit, spatia si vitae petit.

Alloquitur viperam.

Age, draco, sortis unus afflictae comes, 170
Si te profundo nemore concretum suis
Aluere guttis astra tabentis poli,
Tellusque gelida pavit herbarum lue,
Nunc in venenum totus immigra. Fluat
Pestifera in ora quidquid est usquam necis. 175
Intende virus. Dente lethali potens
Iaculare in imas frigus aeternum fibras.
Si dente nequeas, lingua non dubiam gerens
Pestem supremum condat in venis gelu.

bar

ACTUS I, SCENA iiij
ARSAVERUS, IANNES

Arsaverus Iannem fratrem suum spe vindictae avertit a morte voluntaria. Mox in discessu incidunt in Berilli cadaver fulmine semiustum, cui Iannes gemmam detrahit.

ARS. Horrible spectrum! 7
IAN. spacerspacer spacer spacerspacer spacerspacer spacerDii, quibus Erebi domos 180
Manesque sontum cogere imperio datum,
Pandite nigrantes orbis inferni lacus.
Immane tellus hiet. Avernales iter
Tendimus ad oras. Tota monstrorum cohors,
Furiaeque, et omne Ditis occurrat chaos. 185
Subit hospes ingens. Una Tartarei senis
Ratem gravabit umbra, nec Stygias onus
Tranavit undas grandius. Iannes venit.
ARS. Horresco totus. Cerno fraternum caput?
IAN. Valete, cuncta. Tuque, fortunae favor, 190
Theoctiste, nostrae sortis eversor, vale.
Sed quo per aevum scelera longinquum aggeras,
Erebique poenas unus exaeques, vale.
Sic imprecatus, viperam horrendam —

Nudo pectori paulatim applicat viperam.

ARS.spacerspacer spacer spacerspacer spacerspacer spacerspacer spacer spacerspacer spacerspacer spacerO nefas!

Iannis manum arripit.

Frater, quis iste caedis accitae furor? 195
IAN. Quis destinatam funeri avertit manum?
Permitte mortem.
ARS. spacerspacer spacer spacerspacer spacerFrater, effraenam doma
Placatus iram. Quo ruis?
IAN. spacerspacer spacer spacerspacer spacerspacer spacerAd umbras.
ARS. spacerspacer spacer spacerspacer spacerspacer spacerspacer spacer spacerspacer spacerVolens?
IAN. Lubensque.
ARS. spacerspacer spacer spacerspacer Quae te causa praecipitat?
IAN. spacerspacer spacer spacerspacer spacerspacer spacerspacer spacer spacerspacer spacerspacer spacerspacer Pudor.
ARS. Virtus pudorem gignit.
IAN.spacerspacer spacer spacerspacer spacerspacer spacerspacerspacer  Aliquando scelus. 200
ARS. Peccasse pudeat, semper effugies scelus.
IAN. Quem sic pudet peccasse, committet scelus.
ARS. Virtute scelera vincit innocuus pudor.
IAN. Virtute vitam vincit impatiens pudor.
Virtus, pudor, scelusve, me genius vocat. 205
ARS. Albusne an ater?
IAN. spacerspacer spacer spacerspacer spacerspacer  Ater, infernus, nocens.
ARS. O siste furias, frater. In sontum rogos
Mergeris ultro?
IAN. spacerspacer spacer spacerQuando sydereae domus
Adempta spes est, mergar. Aeternos negat
Perferre luctus animus. Ego mundi iocus, 210
Ego ludus aulae, ego Theoctisti probrum,
Telluris odium, risus astrorum, Stygis
Pignus, per omnes exul errabo sinus?
Orcum praeopto vivus. O liceat mori!

Dat Ianni pugionem suum.

ARS. Si certa iuras fata, fraternas prior 215
Mucrone fibras pelle. Germano sine
Occumbere nefas.

Abiicit viperam.

IAN. spacerspacer spacerspacerspacer Frater, immensum places.
Procul hinc, dracones, lenta fatorum via.
Ictu resolvit mucro. Momentum sat est
Vel Iannis animae.

Iterum Iannis manum detinet.

ARS. spacerspacer spacer spacerspacerspacer Proh scelus! Fratris cadat 220
Mucrone frater?
IAN. spacerspacer spacer spacerspacerEt patris. Laxa manum.
Cui cadere certum, quo cadat ferro parum est.
Moriemur.
ARS. spacerspacer Uno mors ruet casu duos.
IAN. Vel mille proruat, unus ut certo ruat
Ictu. Beamur, una si geminos premat, 225
Quos genuit, hora. Ruere si mecum sedet blue
Erebi sub umbras, iunge fraterno latus
Lateri. Vigorem vulneri adiiciet furor,
Ut una geminam cuspis infligat necem,
Measque lethum per tuas glaciet fibras.230
ARS. Tuasque lethum per meas glaciet fibras?
An iste Iannes frater, humano latens
An furia vultu?
IAN. spacerspacer spacer spacerFratris in vultu labas?
ARS. Eiuro monstrum, genus abominabile.
Spiras Megaeram totus. Horrendum tulit 235 blue
Nox atra pignus, tabe viperea satum.
I, furor Averni, semen inferni canis,
Ferale monstrum. Mille vulneribus trucem
Extunde vitam corque, rabioso madens
Cruore, macta, dirue, in partes seca. 240

Reddit Ianni viperam.

Et ne qua certo desit exitio via, red
Recipe draconem, specimen horrendum tui.
Si cuspis erret, pestilens animam vapor
Demittet Orco. Vade, fraternos procul
Damnatus oculos tempore aeterno fuge. 245
IAN. Heu saeva Iannis astra! Cui vitam pari
Mortemque poena finxit infestam Deus.
O in vetustum liceat exolvi chaos!
Tabescit animus aeger. Et sanguis meus,
Et rebus etiam frater extremis fugit? 250
ARS. Fugio furentem. Quid fera mactas nece,
Quem fata nondum fine maturo necant?
Gradu repulsus ingemis? Mirum ciet
Fortuna lusum, quosque summovit loco,
Alterna priscam ducit in sortem redux.
Quin vive potius, inque vindictam vigil, 255
Qua sors dabit, virtusque, Theoctistum preme.
IAN. Fortuna me virtusque iactatum pari
Hinc inde ludo versat. Immani latus
Scissum flagello, bisque centeno sinus
Verbere petitos testor. Aggressus dolos 260
In abominandum struere Methodii caput,
Patui retectus. Crimen impurae luis
In me retortum damnat, exilii reum.
Quin et susurri murmur infausti stupet,
Magicaeque virtus artis, et quidquid mali 265
Orco magistro longa patefecit dies.
Periere, frater, cuncta. Quid prohibes mori?
ARS. Moriere inultus?
IAN. spacerspacer spacer spacerspacer spacer spacerPereat incassum labor,
Si quid per astum tentet irrisus semel.
Pudet integrare fraudis elusae modos. 270
ARS. Fraus saepe lusa, saepe lusori nocet.
IAN. Ludibria primus meruit et fugam dolus,
Vincula secundus metuit, et flamma, et crucem. red
Fugere iubentis adde Theodorae minas,
Terras priusquam crastinum afflabit iubar 275
Nisi urbe cedo.
ARS. spacerspacer spacer spacerDisce quo solers fugam
Astu retardes. Curiam implebit modo
Procerum corona. Ingrediar, et fandi vicem
Nactus benignam, causa quae poscat loquar.
Caesarea supplex genua complexus preces 280
Miscebo lacrymis, teque concepti canam
Tactum dolore sceleris, aeterno caput
Damnasse luctu. Si quid addubitent, pedem
Per me vocatus infer, et falsi notas
Mentitus oris, pectus in gemitum cie. 285
Hac arte capti spatia laxabunt fugae.
Tum fas in hostem ferre Theoctistum faces
Ultrice dextra. Iuncta consiliis mora,
Qua se dabit fortuna, vindictam exiget.

Iannes abiecta vipera et reddito pugione ruit in fratris amplexus.

IAN. Tandum revisi, frater. Amplexum cape. 290
O digna Phoebo monita! Curarum sedet
Huc ferre pondus moestus ut vultum color,
Horror capillos, latera singultus, genas
Lachrymae, lacertos ictus, illaetabilis
Vocem querelae, fictus ad luctum situs 295
Horrificet artus. Venia si fraudes beat,
O quantus iras exeret in hostem furor!
Non sic renatis Hydra capitibus luem
Vomuit in hostem, peste numeroso potens,
Non sic reprensum saeva raptorem undique 300
Leaena frangit, prolem ubi repetit suam,
Non sic resorbet Scylla quas vomuit prior blue
Irata naves, ut per hostiles ego
Bacchabor acies, viribus, cantu, dolo.
Theoctiste, moreris, si quis est Ianni vigor, 305
Si quis Acheronti.
ARS. spacerspacer spacer spacerspacer Frater, irarum est satis.

Incidunt in cadavaer Berilli fulmine semiustum.

Quis hic? Quis ora pronus incumbit solo?
Corpusne an umbra? Stirpe non humili satum
Produnt rigentes aureo cultu sinus.
IAN. Aurata censum, non genus prodit chlamys. 310
Fucatus ostro saepe plebeios honor
Accendit humeros, prisca dum virtus latet.
ARS. Mortisne victum stravit, an somni quies?
Scrutemur. Atra fulmen afflavit face.
IAN. Ferale spectrum! Medius horribili iacet 315
Nigrore tostus. Noster hic lusit furor.
Berillus est, agnosco. Flammarum ultima
Quam fudimus procella damnavit Stygi.
Iam puer amores Caesar extinctos fleat.
Tu, ne quis afflet conscium caedis vapor, 320
I, propera in aulam. Sterne venienti viam.
Ego pauca rapiam spolia quae Diti sacrem.

Detrahit Berillo gemmam a Caesare datam.

Ante alia gemmam, regiae donum manus.
Hos implicata veniet in nodos fera.
Fatalis uni gemma Theoctisto micat. 325

bar

ACTUS V, SCENA v
MICHAEL IMPERATOR, METHODIUS PATRIARCHA, THEOCTISTUS, MANUEL, BARDAS, BASILIUS, EUBULUS, ARSAVERUS, IANNES

Michael imperator, refragante Theoctisto, Iannis exilium biduo suspendit, simulque Stilbonti paedagogo denegari honores aegerrime fert.

IMP. Verende praesul, cuique curarum vices
Transmisit, orbis fraena qui movet, Deus,
Tandem superbis astra meditatur comis
Recreata virtus, quam nec impurae luis
Afflavit aura, nec venenati probrum 330
Iannis repressit. Potius obiectas procul
Animosa nubes egit, et puro iubar
Patefecit ore. Laetor excussum nefas,
Grator triumpho. Iam procellosum super
Evectus Eurum, carpe tranquillos dies, 335
Mecumque gentes, lege meliori tamen,
Moderare felix. Pasce sydereis gregem
Dapibus. Ovino siquis ornatu lupus
Furtim per agmen serpat, Augustum mone.
Testor verendas capitis ac dextrae notas, 340
Imperia testor, canibus excutiam feram,
Sacroque pulsam nemore, cuspidibus premam.
METH. Auguste princeps, flore quem primo ducem
Suspicit Eous, tabis afflictae probrum
Fateor abactum. Gratior Olympi favor 345
Hac esse purum labe Methodium dedit.
Est maior animum cura, qua vastum geram
Cervice pondus. Turba praedonum undique
Obsidet ovile, quodque memorantem ferit,
Posita per aras marmora, et coeli duces 350
Colore pictos, aere vel ductos agunt
Feruntque penitus. Illa Circaeum cohors
Iannem sequuta saevit, ac nondum sui
Oblita, sacras vertit heroum notas.
THE. Ubi pulsus urbe fugiet et terras petet 355
Alio calentes sole praedonum caput
Iannes, profanae concidet gentis furor.
IMP. Nondum profugit pestis?
THE. spacerspacer spacer spacerspacer spacerspacer spacerspacer spacerspacerspacerExilio dies
Venit supremus.
IMP. spacerspacer spacer spacerspacerPergat, et fines metu,
Contage cives, templa criminibus levet. 360

Infert se atrata veste lugens.

ARS. O siste iussa, Caesar! O cohibe fugam!
Pro fratre genibus frater advolvor tuis.

Provolvitur in genua.

Imploro dextram pronus, imploro fidem.
Da, da per aevum fratris amplexu frui,
Hoc Arsaverus poscit in fratrem pius. 365
Hoc ore Iannes ipse fraterno rogat.
Quem iam protervae frontis oblitum pudor
In melius egit. Sceleris immensi reus,
Mentis tribunal ipse formidat suae.
Veniam reposcit, queritur, aeternis Deum 370
Lacrymis fatigat, conscias tundit fibras
Impar dolori. Caesar, exilio moras
Adiunge clemens. Sic ad annosas nives
Beatus orbem pace florenti regas.
IMP. Vitam perosus frater exactam gemit? 375
ARS. Gemit profundum.
METH. spacerspacer spacerspacerspacer spacer spacerVerba vix faciunt fidem.
MAN. Citius procellas Eurus, oceanus minas,
Aestum Charibdis ponet, horrorem Chaos blue
Quam scelera Iannes.
THE. spacerspacer spacer spacerspacerspacerspacerCitius in ceram chalybs,
Scopulus in undas migret, in coelum solum, 380
Ille in tenacem mentis innocuae virum
Quam migret unquam.
ARS. spacerspacer spacer spacerspacerspacerspacer   Constet exemplo fides.

Prodit Iannes nigra veste talari, cinere conspersus, ac totus ad poenitentiam compositus.

Miserande prodi, frater, huc maestos refer
Miserande vultus. Fare, regali dolor
Pateat theatro. Pectus effando proba. 385
Quid impotenti latera singultu quatis?
Regere dolorem, frater. red
IAN. spacerspacer spacer spacerspacerspacerspacer  O coelum! O solum!
Coelum sceleribus, tabe Circaea solum
Laesi profanus. Nullus immensae capax
Oceanus undae sceleris admissi lavet 390
Maculas per omnem deditas animae sinum.
O morsus! O dolore convulsum iecur!
Te, te, verende praesul, excussi gradu.
Tibi infulati capitis exemi decus.
Tibi cruciatus, vincla, squalentes fugam 395
Peperi sub oras. O scelus nullo satis
Luctu piandum! Falsa commentus probra,
Impurus ipse, labis impurae nota
Sparsi innocentem. Mentis infandae pudet.
O parce, parce, praesul, et scelus reo 400
Dona fatenti. Caesar, iniusto favor
Si pateat ullus, urbe da poenae locum,
Ut quando noster urbe grassatus furor,
Immane nocuit, urbe testatus dolor
Tollat ruinas, utque Methodium invidus 405
Petii maligno dente, Methodio pius,
Inflicta famae vulnera nocentis levem.
IMP. Effare, praesul, urbe das poenae locum?
METH. Augusta sedem fixit exilii parens.
Decerne, Caesar. Causa me fari vetat. 410
IMP. Referte proceres, exul an civis manet?
BAR. Quae gens, quis orbe durus Arctoo Geta, blue
Fraterna rumpat vincla? Quis reum suo
Sic ingementem crimini et multo nefas
Questu fatentem spernat? Hoc regni duces 415
Aequavit astris, ferre supplicibus opem,
Levare lapsos, tegere fugientes lare.
Quid premimus ultra miserum? An is tolerat parum,
Qui iussus alto ferre de gradu pedem,
Sacrae tiaram frontis, et summas opes 420
Oculo irretorto liquit, et patrios adhuc
Fugiet penates? Quid, quod eximias patrem
Duxit per artes rector, et magnis fugam
Meritis redemit? Caesar, expelli veta.
BAS. Natus, parentis vota si spectes, veta. 425
THE. O credula nimis rebus in dubiis fides!
Cavete, proceres, ne qua diversos agat
Fabula Sinonis. Mimus in vultu dolus blue
Capit theatrum, corde dum pestis latet.
Testor doloso flamma sub cinere calet. 430
An quod coactus ora diffundat liquor,
Planctuque pectus resonet, exacti decet
Credi dolorem sceleris? Et saxis natat blue
Aliquando summis unda, nec mollit tamen.
Intenta praedae fingit humanum vorax 435
Hyaena questum. Ludit in luctu scelus,
Conditque pectus atra sanguineum toga.
MAN. Difficile quam sit, decora virtutum sequi,
Vitia perosum quisquis Acheronti semel
Devovit aevum, turba testatur maga. 440
Meliora rarus, Dite deserto, sapit,
Qui magica versat. Optat urbanos lares,
Fraudis theatrum nempe, quo priscum scelus
Contagione spargat, et Christi gregem
Per fanda, per nefanda sub Stygem trahat. 445
THE. I, pestis, oras exul horrentes pete,
Ubi nemo spiret fraude quem laedas tua.
Hic matris animus, Caesar, Augustae fuit,
Efferre celerem iussit ubi regnis pedem.
Dudum exiisse decuit.
IMP. spacerspacer spacer spacerspacerspacerspacer Haud matris moror 450
Imperia. Fraenos regna non capiunt duos.
BAS. Lenire, Caesar, matris edictum potest.
BARD. Violare, Caesar, matris edictum potest.
MAN. Detur propinquus moenibus fugae locus.
IAN. Potius remotus, urbe ni liceat frui. 455
THE. Melior querelis lucus.
ARS. spacerspacer spacer spacerspacerspacerspacerspacerspacer spacer Exemplo frequens
In urbe vulgus.
IMP. spacerspacer spacer spacerPerge, dum binos labor
Phoebaeus orbes lustrat, exilium moror.
Quid consequatur acta praestituet dies.
ARS. Exige beatos, nube depulsa, dies. 460
IAN. Imperia terris, nomen aequabis polo.
IMP. Complector omen. Fida ductorum manus,
Stilbo iuventae rector et praeses meae
Exors honoris, merita perpetuo tamen
Auget tenore. Mentis oblitae nefas 465
Videar adire, pretia ni curis feram.
Si lex honesti poscat et procerum favor,
Ostro decoros inter emineat patres,
Lumen senatus.
BARD. spacerspacer spacer spacer Quae minor meritis potest
Gratia referri? Laude se quidem sua red 470
Virtus in artes urget egregias, tamen
Animata donis ocyus in axem volat.
BAS. Vitae magistrum nemo donorum vice
Compensat unquam. Gignit incultos parens
Rudesque rerum, rector aetatis probos, 475
Veri tenaces, rebus imbutos facit.
THE. Id esse regni fateor egregium decus,
Virtus honorque sede cum fulgent pari.
Tamen alta regni decora maturo decet
Conferre sensu. Fungus haud unquam solet 480
Inter cupressos ferre sydereas caput.
Qui per nitentes Cereris infoelix comas
Regnare lolium patitur, exitium parat
Messi colonus. Quid fuit pronum assequi,
Magnificum et ingens nemo iam partum putat. 485
Quis purpurantis ambiat honorem togae,
Martis labores post et excultam Themin, blue
Si cretus ima plebe per trabeas ducum
Immeritus ibit? Caesar, exili nimis
Pretio senatum vendis. Haec nostro parens 490
Augusta fatur ore. Stilbontem vetat
Ostro rubere.
IMP. spacerspacer spacer spacerSemper invisae ingeres
Edicta matris? Matris imperium abnuo.
Regnare solus, solus imperio frui,
Solus per orbem rector immensum coli, 495
Adverte menttem, solus (aeternas poli
Testor favillas), solus, et solus volo.

bar

ACTUS I, SCENA vj
NUNCIUS CUM PRAECEDENTIBUS

Nunciata Berilli morte visoque cadavere, Michael in furorem agitur, iactis in Deum ac Theoctistum maledictis.

NUNC. O casum atrocem! Caesar, occubuit tuus,
Occubuit heu Berillus.
IMP. spacerspacer spacerspacerspacerspacer spacerspacerHorrendum necas.
Quis caedis author?
NUNC. spacerspacer spacerspacerspacer Igne fulmineo polus. 500
IMP. Proh furor Olympi! Grande proh superum nefas!
Flamma solutus flagret ultrici polus.
Ruat alta divum, turre cum celsa, cohors.
Berillus, aulae sydus, Augusti favor,
Rabido tonantis igne succensus perit? 505
Crudele coelum! Quo iacet corpus loco?
NUNC. Devectum aulam proximi asservant lares.

Aperta scena visitur in alto pharetro cadaver Berelli ardentibus inde cereis.

IMP. Horrible spectrum! Talis Augusto redis,
Berille, quondam solis exuperans facem?
Quis me triformes vertat in flammas, polo 510
Sua ut reponam fulmina? Huc coeli meos
Egerit amores livor? O divum scelus!
Adeste, furiae, meque serpentum iugo
Rapite per auras. Ibo qua truces vomit
Iniusta flammas aethra, diripiam faces. 515
Male iaculanti fulmen excutiam Deo.
Meliore vindex tela recutiam manu.
METH. O parce, princeps, parce sacrilego Deum
Temerare questu.
IMP. spacerspacer spacerspacerspacerTale qui spectrum meis
Paravit oculis ultor? O pereat manus, 520
Saevo Berillum quae meum stravit rogo.
THE. Stetere crines. Caesar, indignas preme
Sanus querelas. Iactus in coelum furor
Repetit furentem.
IMP. spacerspacer spacerspacerspacerspacerO murmur infaustae strigis!
Crimen deorum cernis, informi datum 525
Letho Berillum, dulce Michaelis decus.
Tuere bustum, specimen horrendum vide.
Tamen dolori ponis ardenti modum?

Erumpit furibundus.

Te fax trisulca, te malus coeli vapor,
Te turbo flammeus igne sulphureo gravis 530
Involvat, urat, foedet, incendat, necet.

bar

ACTUS I, SCENA vij
BARDUS solus

Bardus, perspecta Caesaris indignatione, in spem venit imperii occupandi, Theoctisto sublato.

<BARD.> Tandem favilllam sparsit optatam silex,
Incendiique fausta nascentis dedit
Auspicia. Primas aula concepit faces,
Addam supremas. In Theoctistum ferox 535
Inflavit animos Caesar. Extremos brevi
Iaculetur ignes ultor, hic Bardi labor.
Ambimus. Orbe mundus exusto ruat.
Ut me ruina tollat in Iovem sua.
Hac nempe rerum grassor ad culmen via, 540
Qua praevia ducum turba, per fas, per nefas,
Qua culta fuco verba, qua caecas doli
Fixere sedes, livor excubias agit,
Funesta tendunt odia, sanguineas furor
Explicuit acies, rubet inhumanum scelus. 545
Mala mentis adstant gaudia, ultrices quibus
Haesere curae. Laeva suspicio sedet,
Geminoque semper ore perfidia latet.
His aula monstris, ceu nigri limen Iovis,
Media resedit. Stet Medusaea licet 550
Cervice Gorgon, Cerberus hiatu fores
Trifauce teneat, Hydrus eructet luem, blue
Chimaera flammas, turba furiarum minas,
Et quidquid altla nocte terrificum latet,
Umbrae, dracones, monstra, quaesitor, faces, blue 555
Vestibulo in ipso prostet, occurram tamen.
Quovis emuntur sceptra mercatu bene.
Et ne per avia error incertum trahat,
Indicia praestant. Omnis ad regnum ferens,
Adhuc recenti sanguine madescit, via. 560
Quam fallor, ensi ni Theoctistus meo
Obiiciat iras! Quippe Theodorae iubar,
Aulaeque titan, vulgus astrorum die
Nimium potente vincit. In solio puer
Positus paterno Michael regni gerit 565
Inane nomen, matris ad nutum tremens.
Muliebris ergo patior imperii iugum?
Puerumque patior? O probrum! O famae lues!
Patitur ante syrtis innocuo rates
Gurgite natare, frigora Aetnaeus feret 570
Citius caminus, fraena quam pueri sequar.
Aut foeminae excors. Barde, terrarum deus
Ama vocari. Poteris. In medio iacent
Posita occupanti sceptra. Sors, tempus vocant. red
Qua coepit ire Caesar, in praeceps eat. 575
Materna ferre sceptra probrosum putet.
Aestuet in iras, regio donec lare
Matrem releget. Unus obstabit, scio,
Theoctistus. Obstet, me duce, ut cladem sibi,
Mihi regna caesus pariat. Insanos habet 580
Iuventa motus, quoque praecipitem rapit
Regni libido fertur, et quidquid vovet
Vel per cruorem sequitur. Hinc certam subit
Theoctistus iram Caesaris, caedem refert.
Quid Stilbo tandem, quem sitibundi coquit 585
Honoris ardor? Volvit irarum minus
Ubi rapta sentit pignora Hyrcanus leo, blue
Quam spe repulsus Stilbo purpurea furet.
Sed ecce nostris Stilbo consiliis adest.
Hunc ego ministrum sceleris adsciscam mei, 590
Tamen inscientem. Proprius hic regum est dolus,
Aliena pascunt scelera, dum tegunt sua.
Poenas utrique cum Theoctistus dabit,
Pars quota supersit? Levior Augusti caput red
Ictus revellet, non eget ferro puer. 595
Tunc ego superbos syrmate undoso gradus
Glomerabo in aula Caesar, imperio potens.

bar

ACTUS I, SCENA viij
BARDUS, STILBO IMPERATORIS PAEDAGOGUS

Bardus Stilbontem mendaciis accendit in Theoctistum.

BARD. Age, Barde, cautam fraudis ingressus viam,
Comple virum furore. Quo, Stilbo, gradus?
STIL. Bardam petebam.
BARD. spacerspacer spacerspacerspacerspacerspacer  Bardas, aeterno tibi 600
Amore vinctus, spatia praevertit. Roga.
STIL. Quae spes honoris?
BARD. spacerspacer spacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerNulla.
STIL. spacerspacer spacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacer spacerNec vitae mihi
Spes ulla super.
BARD. spacerspacer spacerspacerO semper egregiis nocens
Invidia meritis! Dira livoris manus!
STIL. Etiamne nostras ungue per laudes furit? 605
BARD. Furit profecto.
STIL. spacerspacer spacerspacerspacerspacerspacer spacerSceleris authorem doce.
BARD. Subtile postquam mentis eximiae decus,
Opesque sophiae, flumen eloquii, Themis blue
Fas omne, reliquam pectoris gazam tui,
Qua voce valuit, Caesar effando extulit, 610
Ego proximam sortitus arbitrii vicem,
Merita reclusi, non rubrae dono togae
Aequanda. Rigido cum supercilio tumens
Theoctistus infit, “Fungus haud unquam solet
Inter cupressos ferre sydereas caput. 615
Pudeat rubenti vile manicipium toga
Donare, Caesar. Mater edicto vetat.”
STIL. “Pudeat rubenti vile manicipium toga
Donare?” Quae me furia, quae diras agat
Rabies in iras? Rumpe Tartareum Chaos 620
Ocyus, Averni rector, huc flammas vome.
Evome procellam peste sulphurea gravem,
Quam sub loquentis guttur ac linguam ingeram.
Ego fungus? O trifaucis impurum canis
Murmur!
BARD. spacer Doloris fraena consilio rege. 625
STIL. Libet ire in hostem.
BARD. spacerspacer spacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerFructus irarum perit,
Si pandis odia.
STIL. spacerspacer spacerspacerMitis occulto aestuat
Sub corde luctus, magnus exundat dolor.
BARD. Qui probra tacitus versat, et vultu impetus
Ridente celat, tutior in hostem ferit. 630
STIL. Invadam inermem subitus.
BARD. spacerspacer spacerspacerspacerspacerspacer spacerspacer spacerspacer spacerEventu caret,
Si forte rabies hostis in tuum refert
Conversa iugulum tela. Qui palam furit
Monuit pericli. Stilbo, tunc anguem time,
Quando silenti virus in morsu vehit. 635
Praesibilantem quisquis audivit fugit.
STIL. Tacitae voluptas nulla vindictae foret.
BARD. Secreta mentem pascit ultricem quies.
STIL. Dilata pereunt odia.
BARD. spacerspacer spacerspacerspacerspacerspacer spacerspacer Si mite oderis,
Ingens in hostem livor augescit mora. 640
STIL. Qui teste laesit orbe dat poenas palam.
BARD. Certas iniquo Marte.
STIL. spacerspacer spacerspacerspacerspacerspacer spacerspacer spacerspacerQuas virtus negat,
Dabit ira vires.
BARD. spacerspacer spacer Ira vix certum vehit
Effraenis ictum.
STIL. spacerspacer spacerspacerspacerSi vehat grandem, sat est.
Megaera certum faciet.
BARD. spacerspacer spacerspacerspacerspacerspacer Errabit furor. 645
Age, Stilbo, si te flammat invidiae vapor,
Hac flecte gressus. Tectus Augusti manu
Rem perage tutus, et Theoctistum neca.
Aetatis ipse Caesar impulsu calet,
Sceptrumque solus, matre deiecta, vovet. 650
Qua vergit urge. Pudeat imbelli virum
Subesse matri. Dic Theoctisti dolo
Regnum occupari. Sceptra si solus probet,
Hunc proruendum penitus. Annuerit modo,
Cervice caesa facile divelli caput. 655
STIL. Sic sic agendum, Barde. Consiliis virum
Habe obsequentem. Pallas et Mavors procul
Nostro facessant ore. Meliores dein
Indam susurros auribus, Caesar, tuis.
BARD. Nec mora. Nitentes ante Phoebaeus comas 660
Quam reddat orbi fulgor, in laqueos pedem
Perducet hostis.
STIL. spacerspacer spacerspacerspacerPar eat paribus modo red
Conatus animis.
BARD. spacerspacer spacerspacerspacerMente conspiro et manu.
Audiat Olympus. Pectus illaesa fide,
Nullique rebus perfidum in dubiis, voco. 665
Ego sortis indignatus opprobrium tuae,
Furias in aequas moveor, et dextram gravi
Subdo ruinae. Stilbo, qua vires dabunt,
Adero, tuamque pronus in causam ferar.
STIL. Votum secundet axis, heroum genus! 670
Quae te tulere saecula? Quis orbi parens
Talem creavit? Barde, Cumaeas senex blue
Transcende luces, et superbifico potens
Molire nutu iura terrarum precor.

bar

ACTUS I, SCENA viiij
STILBO solus

Stilbo vindictam meditatus Iannem statuit in societatem sceleris accersere.

<STIL.> Qui coepta fausto texit exorsu catus, 675
Sperare metam poterit inceptis parem.
O quam secundo vota vindictae gradu
Ultro feruntur! Bardas a puppi sinus
Implevit aura, Bardas Eoae decus red
Aulae, propinquo proximum Augusto caput. 680
Fungum vocavit hostis. Ego fungi vicem
Perfungar hodie. Fungus expanso tegit
Corpus galero, totus in capite latet.
Ego in dolosum totus evadam caput,
Ut fraude capiam cuius excutiam caput. 685
Non mea superbos, fateor, Atridas domus
Numerat parentes. Fucus est, pigrum pecus,
Ceras avorum quisquis exugens, decus blue
Captat alienum. Me meus iactat labor,
Quem rara virtus plebe sublatum vehit 690
Per alta mundi spatia. Purpuram negat
Theoctistus. Undas faxo purpureas vomat,
Quibus rubescat, cana, quam Stilbo togam
Fert candidatus. Adsit ad caedem comes
Iannes, Averni columen, et Stygii Iovis 695
Ingens propago. Fama sed memorem sui,
Scelere relicto, sana meditari canit.
Quid, fama, garris? Novi ego mentem viri.
Devotus Orco volvit aeternum nefas.

Chorus vel interludium.

Perge ad actam alteram

 


spacerspacer