Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio

PHILIPPO SIDNEIO VIRO GENERE AC VIRTUTE PERILLUSTRI
SCIPIUS GENTILIS S. P. D.

A est humanitas tua, Philippe Sidnei, ea voluntas in me, fratremque meum Albericum propensio, ut cum omnium minime referre tibi gratiam aliquam possim, tum omnium cogitem maxime. Quod etsi probe intelligere te arbitror, do tamen operam, et dabo, quamdiu vivam, ut alii quoque intelligant. Ad eam rem vero nihil mihi videtur esse monumentis literarum aptius, quibus illud fere consequimur solis, ut paulo plures sint, qui animi nostri perspiciant erga alium observantiam, et cultum: quam qui eorum studia, qui ad eundem virum omni genere officii prosequendum non plus fortasse, quam nos, voluntatis, sed plus multo mutae a literis afferunt et facultatis, et copiae. Itaque sine etiam ipse tu me capere hunc fructum observantiae meae maximum, ut unus e praecipuis studiosis tuarum virtutum cognoscar: et da veniam, obsecro, si id qualicunque indicio ac testimonio coner efficere literarum. Cum per otium, et per eruditionem plusculum potero (si per hanc tamen unquam quicquam potero), offeretur forsan a me, quod non plane indignum hac luce nominis tui et celebritate videatur. Interim Plutonium isthuc Concilium lubens cape, quasi auream quandam (Tassi enim est) reverentiae in te meae capedinem: in qua (ut cum iurisconsultis meis loquar) inscrutationem tantum, et emblemata quaedam dici volo mea. O dignam natali Christi die strenam, dicit aliquis. Imo vero dignissimam, inquam ego. Nihil est enim magas optandum in rebus humanis, quam ob eandem causam et nos summa laetitia, et eos, cum quibus sunt nobis immortales a natura, et a religione contractae inimicitiae, summis doloribus, et cruciatibus affici. Dolet autem, atque excruciatur Pluton eo, quo nos maxime exultamus, adventu, et aditu in hanc vitam servatoris Dei. Et dolet iis modis, quos poeta ingeniossisimus confingere de suo potuit, ego consequi imitando non potui, pene divinos. Haec ideo velim dicta esse a me, ne ego in Walsinghamias aedas, quae non solum ipsae per sese clarissimae sunt, honoribus partis amplissimae, Sidneiorum vero affinitate felicissime, verume tiam domestica disciplina praeter ceteras sanctisimmae, aliquid alienum ab hoc tempore, et cultu pietatis intulisse viderer. Vale. LONDINI  

 

ARGUMENTUM

Bello sacro, Christiani pene iam omnem materiam fabricandis machinis bellicis, quibus Hierosolyma oppugnaretur, in nemore proximo succiderant, molemque prae caeteris maximam contexuarant. Quod Pluton cum vidisset, veritus ne continuo urbs caperetur, statuit obviam ire. Concilium itaque fingitur daemonum suorum coegisse, orationemque habuisse, qua eos ad Christianarum legionum perniciem ultimam cohortatus est.

Talibus Hesperiam coeptis insistere pubem,
Nigrantem in sylvam liventia lumina torquens
Prospexit Pluton: iamque altam surgere molem,
Iam pugnare viros, studiisque afflictus ovantum,
Labra sibi, palmasque furens utrasque momordit. 5 
Ac veluti taurus ferro male caesus ad aram
Mugitus ciet horrificos, sic ille dolore
Infremuit, gemitumque alto de pectore rupit.
Inde animis horum in seram conversus iniquis
Perniciem pestemque virum, per muta locorum 10 
Imperat horrendum prima intra limina cogi
Concilium, et toto manes Acheronte cieri.
Demens, qui superum regi se conferat, et se
Posse putet fixas fato convellere leges,
Nec memor et quanta ille suos iaculatus in hostes 15 
Fulmina vi quondam fuerit, quibus arserit iris.
Iamque vocans atri cives tuba ferrea regni
Murmure Tartareo mugit, quo protinus Orci
Intremuit domus, et vastae insonuere lacunae.
Nec sic aeriis fulmen regionibus actum 20 
Discludit celsas stridenti verbere turres,
Nec sic obnixu ventorum, animaeque coactae
Foeta tremit minitans tellus. Haud fit mora: manes
Convenere citi, variisque ad regia turmis
Undique tecta ruunt, et nigris postibus adsunt. 25 
Heu quam terribiles formae! Qui splendor in ipsis
Est oculis! Quantos gemitus, clademque minantur!
Hic nexus, gyrosque trahit per humum, ille ferarum
Unguibus in morem fissis vestigia signat,
Implexis horrens humana in fronte colubris. 30 
Pone autem villisque canens immensaque cauda
Porrigitur, longique sinus de more flagelli
Evolvitque legitque, et sontes territat umbras.
Hic mille aspiceres armatas igne Chimaeras,
Harpyasque, et Centauros, Scillasque voraces 35 
Succinctas latrante canum nivea inguina turba,
Sphyngesque, Hydrasque, et pallenti Gorgonas ore,
Collaque caeruleis Pithonum sibila squammis.
Hic Polyphemus adest, hic illa tripectora surgit
Geryonis facies, et centimani Briarei, 40 
Monstraque diversis aliter connexa figuris,
Non unquam usurpata oculis, non auribus unquam.
Considunt pars ad dextram, pars altera laevam.
Ipse sedet medius Pluton, ferroque gravatum
Sustinet, et scabra exesum rubigine sceptrum. 45 
Nec tantum aerii scopuli, deruptave cautes,
Aspera nec tantum Calpe, nec pinifer Atlas
Erigitur quin ceu collis videatur ad altum
Regnatorem Erebi plano subsidere campo.
Ac frontem anguineis vallatam cornibus effert. 50 
Olli fastum alti maiestas horrida vultus,
Terroremque animis, loca sola colentibus, auget,
Et gemina in morem lugubris clara comoetae
Lumina suffusoque igni, sanieque rubescunt.
At mentum et malas ingens, atque hispida barba, 55 
Densaque convestit, setisque astantibus hirtum
In pectus proiecta fuit. Patet oris hiantis,  
Sanguine foedum atro, vastaque voragine guttur.
Quales sulfureo commixti turbine fumi,
Atque ignes, atque ater odos e faucibus Aetnae 60 
Cum gemitu expirant, talis sese halitus ore
Effundit foedo, et sonitu commixsta favilla.
Quo dicente, sinu Cocytus restitit atro,
Et custos ululare canis cessavit, et hydra
Muta metu stetit, ac nigrae intonuere cavernae, 65 
Murmureque hoc ingens verborum immugit antro.
“Tartarei proceres, digni melioribus oris,
Et complere alti gemmata sedilia coeli,
Unde genus trahitis, quos mecum casus in ista
Horrida claustra olim regnis felicibus egit. 70 
Conatus nostri ingentes, adversaque nobis
Suspicio, veteresque superni numinis irae
Nota nimis sunt, et nimium memorare necesse est.
Ille suo versat nunc candida sidera nutu:
Ille polo regnat. Nos hostes, atque rebelles 75 
Ducimur. Ille idem pura pro luce diei,
Pro sole aureo, pro stellantis circulo axis,
Carcere nos taetro, caecoque inclusit Averno
Ne quisquam nostrum ad summos aspiret honores.
Ille dehinc (heu quam durum, indignumque relatu est: 80 
Hoc est, hoc, nostrum foede quod vulnus acerbat)
Ille dehinc hominem coelestum sede locavit,
De vili argilla, atque informi pulvere fictum.
Nec satis. Ipsum etiam natum crudelibus umbris
Mactandum, superis genitor demisit ab astris, 85 
Nostra in damna furens. Venit Deus, atraque fregit
Limina Tartareasque impulso cardine portas.
Ausus et in nostris vestigia ponere regnis,
Tot mihi sorte datas animas, tot debita fato
Lumina detraxit, spoliisque Acherontis onustus, 90 
Contemptum in nostrum victor caelestibus oris
Signa triumphati pandit pallentia Ditis.
Sed quid ego antiquos fando renovare dolores
Insequor, et notas demens iterare querelas?
Aut quibus haec ille in terris, quo tempore cessat 95 
Moliri? Sat iam, sat coeli iniuria nobis
Explorata vetus. Praesenti appellere mentes
Nunc deceat. Nec enim (credo) nescitis, ut omnes
Ille sui ad cultum gentes revocare laboret.
Nobis pigra dies, et inertis vita trahetur, 100 
Nullaque in amissum stimulis accendet amaris
Cura decus. Semperne novas acquirere vires
Hesperias domito turmas Oriente sinemus?
Imperioque suo Solymam subiungere gentem?
Ille suos late terris diffundat honores? 105 
Atque alias hominum linguas? Alia aera? Novumque
Impleat egregio concisum nomine marmor?
Nostra autem contra pedibus disiecta prophanis
Provolvi simulachra solo patiemur, et uni
Thure calere omnes, caesisque bidentibus, aras? 110 
Uni aurum, myrrhamque dari? Suspensaque sacro
Stare tholo? Et memori signari carmine vota?
Atque ubi iam nobis per terras cuncta patebant
Atria templorum, et luci, nunc artibus ille
Et nostris impune dolis obsepiat omnes 115 
Ille vias? Vacuasque domos et inania Pluton
Regna colam, census animarum, et sanguinis expers?
Non ita: namque etsi segnis torpensque resedit,
Non tamen in vobis extinctus tabuit ardor,
Ille prior, cum iam ferro flammisque sub auras 120 
Accincti superas contra pugnavimus arces.
Congresssu (fateor) victi discessimus illo.
At non nostra altis tum virtus defuit ausis,
Invictisque animis stetimus, quae gloria nobis
Uno parta die, nullo delebitur aevo. 125 
Vincere quicquid ei dederit, casusve dolusve.  
Verum agite, unanimes Erebo nunc ite. (Quid ultra
Conqueror, et vestras nequicquam demoror iras?)
Ite, mei socii, mea fida potentia, sontes
Opprimite, atque Asiae crescentem extinguite flammam. 130 
Ante Palaestina, ante omnis quam flagret Idume,
Iesseaeque ruant arces. Nunc fraudibus usus,
Nunc opus est animis. Supero vos reddite coelo,
Et mediis miscete viris. Hic castra relinquat  
Exul, et ignotis Arabum vagus erret arenis. 135 
Ille cadat: Veneris curis hic mollibus undans,
Effigie ut sacra divum, mortalis ab ore
Pendeat, alloquio risuve elusus amico.
Fatum esto, quodcunque volo. Tela, horrida tela
Ductorem in patrium dextrae conversa rebelles 140 
Divisaeque ferant acies. Pugnentque cadantque
Omnes. Nulla huius superent vestigia motus.” 
Vix ea fatus erat, cum illi nil verba morati
Ultima, prosiluere, Chaos noctemque profundam
Linquentes, coelique auras atque astra petentes 145 
Speluncis veluti patriis cum forte procella
Turbine ventorum vario, fremituque sonoro
Acta ruit, terras, pelagique natantia regna
Verrit, agens imbrem, subtexitque aethera nimbis.
Haud aliter curva hi noctis regione feruntur, 150 
Et geminas tollunt pennis stridentibus alas.
Dispersique Asia in magna nova condere furta
Incipiunt, variosque dolos, et mille nocendi
Secum quisque artes foecundo in pectore versant.

Finis